BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XVI

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

16.

Matthęus Mellilambius

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Quoniamquidem semper fui amicus vestrę dominationis et procuravi vestrum bonum: ergo etiam nunc volo vos in vestris adversitatibus cavisare, et volo in vestra fortuna esse lętus, et in infortunio tristis: quia vos estis amicus meus, et cum amicis debemus esse lęti quando lętantur, et contristari quando tristantur, ut scribit Tullius, quamvis est gentilis et poeta. Igitur manifesto vobis quod hic habetis unum inimicum valde malitiosum, qui dicit multa vituperia contra dominationem vestram; et pręsupponit multa extollens se in superbia sua, et dicit coram omnibus quod estis spurius, et mater vestra est meretrix, et pater vester presbyter. Tunc ego steti pro vobis, et dixi: ‘domine baccalaurie, vel qualiter estis qualificatus, vos estis adhuc iuvenis et non deberetis vituperare magistros. Quia, ut scriptum habetur in evangelio: “Non est discipulus super magistrum”. sed vos estis adhuc discipulus, et dominus Ortvinus est magister octo vel decem annorum; et ergo non estis sufficiens ad vituperandum unum magistrum vel virum in tali dignitate constitutum; alias etiam invenietis aliquem qui vituperabit vos, etiam si essetis adhuc ita superbus. vos debetis habere verecundiam, et non facere talia’. Tunc ipse dixit: ‘ego loquor veritatem, et scio probare dicta mea et non volo vos respicere, quia Ortvinus est spurius, et quidam lansmannus suus dixit mihi pro vero, quia novit eius parentes, et etiam ego volo scribere hoc doctori Reuchlin, quia adhuc non scit. Sed quare velletis me vituperare? vos nihil scitis de me’. Tunc ego dixi: ‘Ecce, domini socii, iste prętendit se [1864: 25] esse sanctum, quia dicit quod non potest vituperari et quod nihil mali fecit, sicut ille pharisęus qui dixit quod ieiunaret bis in sabbato’. Tunc ipse fuit iratus et dixit: ‘Ego non dico quod non peccavi, quia hoc esset contra psalmistam qui dicit: “Omnis homo mendax”, et exponit glosa “id est peccator”. sed dixi quod non debetis seu potestis me vituperare quantum ad generationem de patre et matre. Sed Ortvinus est spurius et non est legitimus: ergo est vituperabilis, et ego volo eum vituperare in ęternum’. Tunc ego dixi: ‘non faciatis, quia dominus Ortvinus est excellens vir et potest se defendere’. ipse vero dixit adhuc plura scandala de matre vestra, quod sacerdotes et monachi et equestres et rustici in campo et in stabulo, et alibi supposuerunt eam. Et ego habui ita magnam verecundiam quod non creditis. Sed non possum vos defendere, quia non vidi patrem vestrum et matrem: quamvis credo firmiter quod sunt honesti et probi. Sed scribatis mihi quomodo est: tunc ego volo seminare vestram laudem hic. Etiam dixi sibi: ‘vos non debetis talia dicere, quia ponamus casum quod magister Ortvinus sit spurius, tamen fortassis est legitimatus; et si legitimatus, tunc non est amplius spurius, quia summus pontifex habet potestatem ligandi et solvendi, et potest unum spurium facere legitimum, et econtra. Sed ego volo probare ex evangelio, quod estis dignus vituperari. Quia scriptum est: “qua mensura mensuraveritis, eadem mensurabitur et vobis”. sed vos mensuratis mensura vituperationis: ergo etiam sic debet mensurari vobis. Etiam probo per aliud: quia dicitur a domino nostro Iesu Christo: “Nolite iudicare ne iudicemini”: sed vos iudicatis alios et vituperatis eos: ergo etiam debetis iudicari et vituperari’. Tunc ipse dixit quod mea argumenta sunt frascarię [1515: 8r] et non habent effectum. et fuit ita contumax quod dixit, etiam si papa fecisset unum filium extra matrimonium, et postea legitimaret eum, quod tamen coram deo non esset legitimus, sed ipse vellet eum tenere pro spurio. Ego credo quod diabolus est in istis ribaldis quod ita vituperant vos. quapropter scribatis mihi quod possum vestrum honorem defendere: quia esset scandalum quod doctor Reuchlin sciret de vobis quod essetis spurius. Sed dato quod sitis, tamen ille non potest sufficienter probare, et si videtur vobis bonum, tunc volumus citare ipsum ad curiam romanam, et cogere quod debet facere revocationem, sicut sciunt iuristę concludere; et possumus eum facere irregularem, et per procuratorem possumus tribulare eum, et accipere eius beneficia si incurrerit irregularitatem, quia habet unum canonicatum hic Maguntię, et unam parrochiam alibi. et non habeatis mihi pro malo quod scribam vobis quid audivi, quia puto optime. Et valete in domino deo qui custodiat omnes vias vestras. Datum Maguntię.