BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XV

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

15.

Guilhelmus Scherscleifferius

salutem dicit

Magistro Ortvino.

 

Valde miror, venerabilis vir, quare mihi non scribitis, et tamen scribitis aliis qui non scribunt vobis ita sępe sicut ego scribo vobis. Si estis inimicus meus quod non vultis mihi amplius scribere, tunc scribatis mihi tamen quare non vultis mihi amplius scribere, ut sciam quare mihi non scribitis, cum ego semper scribo vobis, sicut etiam nunc scribo vobis, quamvis scio quod non eritis mihi rescribere. Verumtamen oro vos prę- cordialiter quod velitis mihi tamen scribere, et quando semel scripsistis mihi, tunc ego volo vobis decies scribere, quia libenter scribo amicis meis, et volo me exercitare in scribendo, ita quod possum eleganter dictamina et epistolas scribere. ego non possum cogitare quid est in causa quod non scribitis mihi. Et conquestus sum nuper quando hic fuerunt aliqui Colonienses, et interrogavi: ‘Quid facit tamen magister Ortvinus, quod non scribit mihi? ipse non scripsit mihi in duobus annis; dicatis tamen ei quod scribat mihi, quia libentius vellem suas litteras legere, quam mel comedere; et ipse fuit olim amicus principalis’. Et interrogavi etiam quomodo transit vobis in illa lite cum doctore Reuchlin. Tunc dixerunt quod ille iurista scit vos circumducere [1515: 7v] cum sua arte. Tunc optavi quod dominus deus velit dare vobis suam gratiam quod eritis victor. si vultis mihi scribere, tunc etiam debetis mihi de illo scribere, quia vellem libenter scire. Isti iuristę vadunt hic et dicunt: ‘Doctor Reuchlin habet bonum negocium, et Theologi in Colonia fecerunt ei iniuriam’. Et per deum ego timeo quod ecclesia potest in scandalum venire, si ille liber Speculum oculare non comburitur, quia habet multas propositiones irreverentiales, et contra fidem catholicam. Et si non cogitur ille iurista ad revocationem, tunc alii etiam tentabunt sic scribere in Theologia, quamvis non sciunt, et neque studuerunt [1864: 24] in via Thomę, neque in via Alberti neque Scoti; et etiam non sunt illuminati in fide per gratiam spiritussancti. Quia unusquisque debet manere in facultate sua, et non debet mittere falcem in messem alterius. quia sutor est sutor et sartor est sartor, et faber est faber. Et non staret bene si unus sartor vellet facere calceos vel stamulta. Vos debetis audacter defendere vos et sacram Theologiam, et etiam ego orabo deum pro vobis, quod velit vobis tribuere gratiam suam, et illuminare vestrum intellectum, sicut fecit antiquis patribus, ne diabolus pręvaleat cum suis servitoribus contra iustitiam. Sed scribite mihi tamen propter deum quomodo statis: vos facitis mihi magnam angustiam et non indigetis. Sed pro nunc commendo vos domino deo. Valete in Christo. Datum Franckfurdię.