BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola XIV

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

14.

Magister Ioannes Krabacius

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Excellens vir, secundum quod fui ante duos annos vobiscum in Colonia, et vos dixistis mihi quod semper deberem vobis scribere ubicunque essem, sic iam notifico vobis quod audivi de morte unius excellentissimi Theologi, qui vocatur magister noster Heckman de Franconia, qui fuit unus principalis vir, et tempore meo fuit ibi rector, et fuit profundus argumentator in via Scoti, et fuit inimicus omnium poetarum sęcularium, et fuit vir zelosus et libenter celebravit missas; et quando tenuit rectoratum Viennę, tunc servavit supposita in magno rigore, et fuit laudabilis. Semel venit unus socius ex Moravia, quando ego fui Viennę, qui debet esse poeta et scripsit etiam metra, et voluit legere artem metrificandi, et non fuit intitulatus. Tunc ipse magister noster Heckman prohibuit ei, et ipse fuit ita prętensus quod non voluit curare mandatum eius; tunc rector prohibuit suppositis quod non deberent visitare eius lectionem; tunc ille ribaldus accessit rectorem et dixit ei multa superba dicta, et tibisavit eum: tunc ipse misit pro famulis civitatis et voluit eum incarcerare, quia fuit magnum scandalum quod simplex socius deberet tibisare unum rectorem universitatis qui est magister noster; et cum hoc ego audio quod ille socius neque est baccalaurius neque magister, nec est aliquo modo qualificatus seu graduatus, et incessit sicut bellator, vel qui vult ambulare ad bellum, et habuit pileum et longum cultrum in latere. sed per deum ipse fuisset incarceratus si non habuisset notos in civitate. Ego doleo maxime si est verum quod ille vir est defunctus, quia fecit mihi multa bona quando fui Viennę; et propterea feci ei epitaphium tale:

 

Qui iacet in tumulis,    fuit inimicus poetis,

Et voluit eos expellere,    quando voluerunt hic practicare,

Sicut nuper unus socius,    qui non fuit intitulatus,

Veniens ex Moravia,    et docens facere metra:

Quem voluit incarcerare,    propter suum tibisare:

Sed quia nunc est mortuus,    in Vienna sepultus,

Dicatis bis vel ter, pro eo Pater noster. [1864: 23]

 

Fuit hic nuncius qui portavit nova quę sunt mala si sunt vera, quod causa vestra non bene stat in curia romana; sed ego non credo, quia isti nuncii dicunt etiam multa mendacia. poetę bene murmurant hic contra vos, et dicunt quod volunt defendere doctorem Reuchlin cum suis carminibus; sed quia vos etiam estis poeta quando vultis, credo quod bene manebitis prę ipsis. Tamen debetis mihi scribere quomodo stat negocium. si tunc possum adiuvare vos, tunc habebitis me fidelem socium et adiutorem. Valete ex Nurenberga.