Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XIII
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
13.Magister Conradus de Zuiccaviasalutem dicitMagistro Ortvino.
Sicut scripsistis mihi quod non amplius curatis illas levitates, et non amplius vultis amare mulieres, vel supponere, nisi in mense semel, aut bis, ego miror quod talia scribitis. Tamen ego scio contrarium. Est hic unus socius qui nuper venit ex Colonia, et bene est vobis notus, et fuit etiam semper ibi vobiscum. Ipse dicit quod supponitis uxorem Ioannis Pfefferkorn: et dixit mihi veraciter, et iuravit, et ego credo etiam. Quia vos estis valde amicabilis, et etiam scitis dare bona verba. Et cum hoc scitis perfecte artem amandi ex Ovidio. Etiam dixit mihi quidam mercator, quod dicunt Colonię quod magister noster Arnoldus de Tungaris etiam supponit eam; sed hoc non verum, quia ego scio veraciter quod ipse adhuc est virgo, et quod nunquam tetigit unam mulierem. Sed etiam si fecisset, vel faceret sicut non credo, tamen non esset propterea ita malus, quia humanum est errare. Vos multum scribitis mihi de isto peccato, quod non est maius peccatum in mundo, et allegatis multas scripturas. [1864: 21] Ego scio bene quod non est bonum: sed tamen etiam in sacra scriptura reperitur, quod aliqui sic peccaverunt, et tamen fuerunt salvati. Sicut Samson qui dormivit cum una meretrice, et tamen postea spiritus domini irruit in eum. Et possum contra vos arguere sic: ‘Quisquis non est malevolus, recipit spiritumsanctum: sed Samson non est malevolus: ergo recipit spiritumsanctum’. Maiorem probo, quia scriptum est: ‘In malevolam animam non introibit spiritus sapientię’; sed spiritussanctus est spiritus sapientię; ergo. Minor patet, quia si illud peccatum fornicationis esset ita malum, tunc spiritus domini non irruisset in Samson, sicut patet in libro Iudicum. Etiam legitur de Salomone, quod habuit trecentas reginas, et concubinarum non fuit numerus; et ipse fuit maximus fornicator usque ad mortem suam: et tamen doctores communiter concludunt quod est salvatus. Quid nunc videtur vobis? Ego non sum fortior quam Samson, et non sum sapientior Salomone, et ergo oportet aliquando habere unam lętitiam. Quia, ut dicunt medici, hoc valet contra melancoliam. Ah quid dicitis de istis seriosis patribus? tamen dicit Ecclesiastes: ‘Et deprehendi nihil esse melius quam lętari hominem in opere suo’. Quapropter ego dico cum Salomone ad amicam meam: ‘Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa mea; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. Quam pulchrę sunt mammę tuę, soror mea, sponsa mea. Pulcriora sunt ubera tua vino’, et cetera. Per deum, valde iucundum est amare mulieres, secundum illud carmen Samuelis poetę:
Disce, bone clerice, virgines amare,Quia sciunt dulcia oscula pręstare,Iuventutem floridam tuam conservare.
‘Quia amor est charitas, et deus est charitas, ergo amor non mala res’: solvatis mihi illud argumentum. Etiam dicit Salomon: ‘Si dederit homo omnem substantiam domus suę pro dilectione, quasi nihil despiciet eam’. Sed permittamus ista, et veniamus ad alia. Rogastis me quod deberem vobis nova significare: ergo sciatis quod iam in carnisprivio fuit hic magna lętitia. Et fuit hastiludium, et princeps met equitavit in foro, et habuit pulchrum equum, et pulchrum andallum desuper, in quo fuit picta una mulier cum magno ornatu, et iuxta ipsam sedit quidam [1515: 7r] iuvenis in crispis crinibus, qui organizavit ei secundam psalmistam: ‘Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen domini’. Et quando princeps venit in civitatem, tunc universitas intronisavit eum cum magna processione, et cives braxaverunt multam cerevisiam, et propinaverunt dulcia cibaria, et bene dapiverunt principem et omnes curiales. et postea chorizaverunt, [1864: 22] et ego steti in uno conspicello quod potui videre. Non scio plura, quam quod opto vobis omnia bona: et Valete in nomine domini. ex Liptzick. |