BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola X

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

10.

Ioannes Arnoldi

salutem dicit plurimam

Magistro Ortvino Gratio.

 

Quoniam quoniamquidem igitur vos concupiscitis semper habere unam novitatem, secundum quod dicit Aristoteles: ‘Omnes homines natura scire desiderant’: quare igitur ego Ioannes Arnoldi vester discipulus, et humilis subditus mitto dominationi seu honorabilitati vestrę hic unum libellum quem composuit quidam ribaldus et scandalizavit dominum Ioannem Pfefferkorn in Colonia, virum proculdubio integerrimum, et ego fui valde iratus, sed non potui prohibere, quod non imprimeret, quia iste socius habet hic multos fautores, etiam nobiles, et vadunt armati sicut bufones, cum longis gladiis in plateis. sed tamen ego dixi quod non est rectum, quia debetis notare quod istę poetę sęculares adhuc facient multas guerras, cum suis metris, si magistri nostri non habebunt advertentiam, et non citabunt eos per magistrum nostrum Iacobum de Hochstraten ad curiam romanam. Et ego timeo quod erit unum magnum disturbium in fide catholica. Rogo igitur [1864: 16] vos quod velitis componere unum librum contra istum scandalizatorem, et realiter vexare eum. tunc postea non erit ita audax quod velit stimulare magistros nostros, quia ipse est simplex socius, et neque est promotus neque qualificatus in iure vel in artibus, quamvis stetit in Bononia, ubi etiam sunt multi poetę sęculares, non zelosi et in fide illuminati. Ipse nuper sedit in mensa et dixit quod magistri nostri in Colonia et Parrhisia faciunt iniuriam doctori Reuchlin, et ego tenui ei oppositum; tunc vexavit me multis malis verbis et scandalosis, quod fui ita iratus quod surrexi de mensa, et protestavi coram omnes de iniuriis, et non potui comedere unam buccellam. Vos debetis mihi dare consilium in supradicta causa, quia etiam pro parte estis iurista. Ego compilavi aliqua metra quę mitto vobis hic.

 

Choriambicum, Hexametrum, Sapphicum,

Iambicum, Asclepiadicum, Endecasyllabum,

Elegiacum, Dicolon, Distrophum.

 

Qui est bonus catholicus,    debet sentire cum Parrhisiensibus,

Quia illud gymnasium,    est mater omnium universitatum.

Deinde Colonia sancta,    quę est in fide Christiana tanta,

Quod nullus debet contradicere,    vel merito penam luere,

Sicut Reuchlin doctor,    qui est speculi ocularis auctor,

Quem magister noster Tungarus,    probavit quod est hęreticus,

Necnon magister de Alta platea,    qui fecit comburere eius dictamina.

 

Si haberem unum argumentum, ego vellem componere unum librum contra istum trufatorem, et probare quod de facto est excommunicatus. Non habeo plus tempus ad scribendum, quia oportet me ire ad lectionem, quia unus magister legit replicationes super veterem artem valde subtiliter compositas, et ego audio eas pro completione. Valete super onmes socios et amicos meos qui sunt hic et ubique, et in omnibus locis et honestis.