BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola IX

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

9.

Magister Conradus de Zuiccavia

salutem dicit

Magistro Ortvino Gratio.

 

Qui legitur Ecclesiastes .XI.: ‘Lętare iuvenis in adolescentia tua’. Quapropter ego nunc sum lętę mentis, et debetis scire quod bene succedit mihi in amore, et habeo multum supponere. Quia dicit Ezechiel: ‘Nunc fornicabitur in fornicatione sua’. Et quare non deberem aliquando purgare renes? tamen non sum angelus, sed homo, et omnis homo errat. vos etiam aliquando supponitis, quamvis estis Theologus, quia non potestis semper solus dormire, secundum illud Ecclesiastę III.: ‘Si dormierint duo simul, fovebuntur mutuo: unus autem quomodo calefiet?’ Quando scribitis mihi quid facit vestra amasia? Nuper dixit mihi unus quod quando ipse fuit Colonię, tunc fuistis in rixa cum ipsa et percussistis eam, quia fortassis non fecit secundum opinionem vestram. et ego miror quare potestis ita pulchram mulierem percutere: ego flerem si viderem: potius debetis dicere quod non faciat amplius, tunc ipsa emendaret se, et de nocte esset vobis amicabilior. Tamen quando legistis nobis Ovidium, dixistis nobis quod nullo modo debemus percutere mulieres, et allegastis ad hoc etiam sacram scripturam. Ego sum contentus quod amica mea est hilaris et non irascitur mecum; quando venio ad eam, tunc etiam facio talia, et sumus in lętitia, et bibimus cerevisiam et vinum, quia vinum lętificat cor hominis, sed tristitia exiccat ossa. aliquando sum iratus super eam, tunc dat mihi osculum, et fit pax, et postea dicit: ‘domine magister, estote lętę mentis’. Nuper volui ire ad eam, tunc vidi exire quendam iuvenem mercatorem qui habuit apertas caligas, et sudavit in fronte, et credidissem quod supposuisset eam, et fui quodammodo iratus; sed ipsa iuravit quod non tetigisset eam ille mercator, sed voluisset ei vendere linteum ad faciendas camisias; tunc ego dixi: ‘est bonum, sed quando etiam datis mihi unam camisiam?’ tunc rogavit me quod deberem ei concedere duos florenos quod posset solvere illum linum, tunc etiam vellet mihi dare unam camisiam. et pro tunc non habui pecuniam, sed petii unum socium qui concessit mihi et dedi ei. Ego laudo quod aliquis semper est lętus. Et medici dicunt etiam quod sanum est quando aliquis est lętus. Quidam magister noster hic semper irascitur et nunquam est lętus, et propterea semper est infirmus. ipse semper reprehendit me et dicit, quod non debeo amare mulieres, [1515: 5r] quia sunt diaboli, et perdificant homines, et sunt immundę, et nulla mulier est pura; et quando aliquis est cum muliere, tunc est sicut cum diabolo, quia permittunt nulli requiem. tunc ego dixi [1864: 15] ‘parcatis mihi, domine magister noster, vestra mater etiam fuit mulier’, et abivi. Ipse etiam nuper prędicavit, quod sacerdotes nullo modo deberent habere concubinas secum, et dixit quod episcopi peccant mortaliter quando accipiunt decimam lactis et permittunt ancillas esse cum presbyteris, quia deberent eas totaliter expellere. Sed sit a vel b, nos debemus esse aliquando lęti, et etiam possumus dormire cum mulieribus, quando nemo videt: postea tamen facimus confessionem: et deus est misericors, et debemus sperare veniam. Ego mitto vobis hic quędam scripta pro defensione Alexandri Galli grammatici antiqui et sufficientis, quamvis poetę moderni volunt eum reprehendere; sed non sciunt quid loquuntur, quia Alexander est optimus, ut olim dixistis mihi quando stetimus Daventrię. Quidam magister hic dedit mihi, sed nescio ubi accepit. ego vellem quod faceretis imprimere, tunc maxime faceretis iratos illos poetas, quia ille auctor realiter vexat eos; sed est ita poetaliter compositum quod ego non intelligo, quia ille qui composuit est etiam bonus poeta; sed cum hoc est Theologus, et non tenet cum sęcularibus poetis sicut est doctor Reuchlin, Buschius et alii. Statim quando fuit mihi data illa materia, tunc dixi, quod vellem vobis mittere quod legeretis. Si habetis aliquid novum, tunc etiam mittatis mihi. Valete in charitate non ficta. Ex Liptzick.