BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola VIII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

8.

Franciscus Genselinus

Magistro Ortvino Gratio

 

Salutem quam mille talenta non possunt ęquivalere in sua gravitate. Venerabilis domine magister, scitote quod hic est magnus sermo de vobis, et theologi valde laudant vos quod non respexistis aliquem, et scripsistis pro defensione fidei contra doctorem Reuchlin. Sed aliqui socii qui non habent intelligentiam, et etiam iuristę qui non sunt illuminati in fide christiana, spernunt vos, et loquuntur multa contra vos, sed non possunt pręvalere, quia facultas theologica tenet vobiscum. Et nuper quando venerunt huc isti libri, qui vocantur acta Parrhisiensium, tunc fere omnes magistri emerunt [1864: 13] et gavisi sunt maxime: ego protunc etiam emi, et misi ad Heidelbergam ut ibi viderent. Et credo quod ubi viderunt, tunc pęnituit Heidelbergenses quod non etiam concluserunt cum alma universitate Coloniensi contra doctorem Reuchlin. et propterea audio quod universitas Coloniensis fecit unum statutum quod nunquam in ęternum volunt promovere unum qui complevit pro gradu baccalaureatus vel magisterii in Heidelberga: et est bene factum, quia sic debent discere quid est universitas Coloniensis, et alia vice debent tenere cum ea. ego vellem quod sic facerent aliis, sed credo quod alię universitates non sciverunt, et igitur parcitis eis propter ignorantiam. Etiam quidam socius dedit mihi pulchra carmina quę debetis intimasse in universitate Coloniensi, quę ostendi Magistris, et Magistris nostris, et fuerunt multum commendata. Et misi illa ad multas civitates pro vestra gloria, quia [1515: 4v] faveo vobis. Et sunt ista, ut sciatis quid puto:

 

Qui vult legere hęreticas pravitates

Et eum hoc discere bonas latinitates,

Ille debet emere Parrhisiensium acta

Et scripta de Parrhisia nuper facta,

Quomodo Reuchlin in fide erravit,

Sicut magister noster Tungarus doctrinaliter probavit.

Illa vult magister Ortvinus legere

Gratis, in hac alma universitate,

Et cum hoc textum ubique glosare

Necnon quędam notabilia in margine notare,

Et vult arguere pro et contra,

Sicut fecerunt Theologi in Parrhisia,

Quando speculum oculare examinaverunt

Et Reuchlin magistraliter damnaverunt,

Ut sciunt fratres Carmelitę

Et alii qui vocantur Iacobitę.

 

Ego miror quomodo potestis ita speculari talia: vos estis valde artificialis in compositionibus vestris, et habetis magnam dulcedinem, ita quod semper ego rideo prę lętitia, quando lego aliquid quod vos composuistis, et opto semper quod velitis diu vivere quod laus vestra crescat sicut fecit usque huc, quia vestra scripta sunt valde utilia. Deus vos conservet et vivificet vos, et non tradat vos in manus inimicorum vestrorum; et sicut dicit Psalmista: ‘Tribuat vobis dominus secundum cor vestrum, et omne consilium vestrum confirmet’. Et vos etiam scribatis mihi de factis vestris, quia libenter audio, et video quid facitis seu agitis: et sic Valete. ex Friburga. [1864: 14]