BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Epistolae obscurorum virorum

1515, 1516, 1517

 

Epistolae obscurorum virorum

 

1515

 

Epistola VII

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

7.

Magister Petrus Hafenmusius

Magistro Ortvino Gratio

 

Salutem innumerabilem. Venerabilis domine magister, si haberem pecunias et substantiam magnam, tunc vellem dare vobis unam notabilem propinam, credatis mihi firmiter, quod solvatis mihi istam quęstionem quam propono. Sed quia pronunc non habeo oves et boves, universa insuper et pecora campi, sed sum pauper, propterea non possum vobis appreciare pro vestra doctrina; sed promitto vobis, quod postquam sum beneficiatus, sicut iam insteti pro una Vicaria, tunc volo semel unum honorem specialem facere vobis. Et scribatis mihi an est necessarium ad ęternam salutem, quod scholares discunt grammaticam ex poetis sęcularibus, sicut est Virgilius, Tullius, Plinius, et alii? Videtur mihi quod non est bonus modus studendi: Quia, ut scribit Aristoteles primo methaphisicę: ‘Multa mentiuntur poetę’; sed qui mentiuntur, peccant, et qui fundant studium suum super mendaciis, fundant illud super peccatis; Et quicquid fundatum est super peccatis, non est bonum; sed est contra deum, quia deus est inimicus peccatis; Sed in poetria sunt mendacia; et ergo qui incipiunt [1515: 4r] suam doctrinam in poetria, non possunt proficere in bonitate; quia mala radix habet super se malam herbam, et mala arbor profert malum fructum, secundum evangelium, [1864: 12] ubi dicit salvator: ‘Non est arbor bona quę facit fruetum malum’. Etiam bene adhuc memoro illam doctrinam, quam dedit mihi semel magister noster Valentinus de Gelterßheim in bursa Montis, quando fui suus discipulus, et volui audire Salustium. Et dixit: ‘quare vis audire Salustium, tu dischole?’ Tunc ego respondi, quod magister Ioannes de Vratislavia dixit, quod discimus bona dictamina facere ex talibus poetis, Tunc ipse dixit: ‘est fantasia, sed tu debes bene advertere in partibus Alexandri, et epistolis Caroli, quę practicantur in aula grammaticorum; ego nunquam audivi Salustium, et tamen scio dictamina facere metrice et prosaice’. Et sic magister noster Valentinus fecit quod ego nunquam studui in poetria. Et isti humanistę nunc vexant me cum suo novo latino, et annihilant illos veteres libros, Alexandrum, Remigium, Ioannem de Garlandia, Cornutum, Composita verborum, Epistolare magistri Pauli Niavis, et dicunt ita magna mendacia quod ego facio crucem pro me quando audio. Sicut nuper unus dixit, quod est in quadam provincia una aqua, quę habet arenam auream et vocatur Tagus: et ego fistulavi occulte, quia non est possibile. ego scio bene quod etiam estis poeta, sed non scio unde habetis illam artem. ipsi dicunt quod quando vultis, tunc facitis plura metra in una hora. sed credo quod intellectus vester est ita illuminatus per gratiam spiritussancti desuper quod scitis illa et alia, quia semper fuistis bonus Theologus, et reprehenditis illos gentiles. Libenter vellem vobis scribere unam novitatem si scirem; sed non audivi aliquid quam quod fratres ac domini de ordine prędicatorum habent hic magnas indulgentias, et absolvunt a pena et a culpa, quando aliquis est confessus et contritus, et habent super hoc litteras papales. Etiam scribite mihi aliquid, quia ego sum vester tanquam famulus. Valete ex Nurenberga.