Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola VI
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
6.Nicolaus CaprimulgiusBaccalauriusMagistro Ortvino Gratio
Salutem plurimam cum magna reverentia erga vestram dignitatem, sicut debeo scribens ad vestram magistralitatem. Venerabilis domine magister, sciatis quod est una notabilis quęstio quam peto seu rogo determinari a vestra magistralitate. Est hic unus gręcus qui resumit grammaticam Urbani, et quando scribit gręcum, tunc semper ponit titellos superius. Quapropter ego dixi nuper: ‘tamen magister Ortvinus Daventrię etiam practicavit grammaticam gręcam, et etiam est sufficiens ita bene sicut ille, et nunquam [1864: 11] scripsit ita titellos; et ego credo quod ita bene intelligit facta sua sicut ille, et adhuc posset corrigere istum gręcum’; sed alii non voluerunt credere, et socii mei ac constantes petiverunt quod vellem scribere ad dominationem vestram, quod notificaretis mihi quomodo est, an debemus ponere titellos, an non. Si non debemus ponere, tunc per deum realiter volumus vexare illum gręcum, et volumus facere quod debet paucos auditores habere. Ego bene vidi de vobis Colonię in domo Henrici Quentel, quando fuistis corrector et debuistis corrigere gręcum, tunc abscidistis omnes titellos qui fuerunt supra litteris, et dixistis: ‘Quid debent illę stultitię?’ Et ita iam consideravi quod vos habetis aliquam rationem: alias non fecissetis. Vos estis mirabilis homo, et deus dedit vobis magnam gratiam quod scitis aliquid in omni scibili. Quapropter debetis etiam laudare dominum deum in vestris metris, et beatam virginem, et omnes sanctos dei. Sed non habueritis mihi pro molestia quod impedio vestram dominationem cum istis quęstionibus, quia facio talia causa informationis. Valete. Ex Lyptzick. |