Epistolae obscurorum virorum
1515, 1516, 1517
|
Epistolae obscurorum virorum
1515
Epistola XI
|
_____________________________________________________________________
|
|
|
11.Cornelius Fenestrificissalutem dicit plurimamMagistro Ortvino Gratio.
Salutes tot quot habet cęlum stellas et mare arenas. Venerande domine magister, ego habeo hic multas rixas et guerras a malis viris qui pręsumunt esse docti, et tamen non didicerunt logicam, quę est scientia scientiarum. Ego legi nuper unam missam ad prędicatores de Spiritusancto quod deus [1864: 17] velit mihi dare suam gratiam, et bonam memoriam in syllogismis ad disputandum cum illis qui sciunt tantum latinisare, et dictamina componere. Etiam imposui unam collectam in illa missa pro magistro nostro Iacobo de Hochstrat, et magistro nostro Arnoldo de Tungaris, summo regente in bursa Laurentii, quod possunt in disputatione Theologica ad metam redargutionis ducere quendam doctorem in iure qui vocatur Ioannes Reuchlin, etiam est poeta sęcularis et pręsumptuosus, et tenet oppositum contra quattuor universitates, pro Iudęis, et facit propositiones scandalosas et offensivas piarum aurium, ut probavit Ioannes Pfefferkorn, et magister noster Tungarus; sed non est fundatus in Theologia speculativa, nec qualificatus in Aristotele, aut Petro Hispano. Ideo magistri nostri in Parrhisia damnaverunt eum ad ignem vel reclamationem. Ego vidi litteram et sigillum domini Decani sacrosanctę facultatis Theologicę Parrhisiensis. unus magistrorum nostrorum valde profundus in sacra Theologia, et illuminatus in fide, qui est membrum quattuor universitatum, et qui habet plus quam centum scribentes super libros sententiarum, in quibus se fundat, dixit manifeste quod prędictus doctor Ioannes Reuchlin non potest evadere, et quod etiam Papa non audet dare sententiam contra talem solennissimam universitatem, quia ipse non est Theologus, et beatum Thomam contra gentiles non intelligit, quamvis dicunt quod est doctus videlicet in poesi. Ostendit mihi magister noster qui est plebanus ad sanctum Martinum epistolam, in qua illa universitas sorori suę universitati Coloniensi valde amicabiliter promittit auxilium suum realiter cum effectu. Et tamen isti latinisatores pręsumunt tenere oppositum. Ego sedi nuper Maguntię in corona hospicio, ubi tribulaverunt me valde indiscrete duo trufatores, et vocaverunt magistros nostros in Parrhisia et Colonia fantasticos et stultos. et dixerunt quod ipsorum libri super sententias essent fantasię; similiter processus, copulata, reparationes omnium bursarum dixerunt quod essent vanitates. Tunc fui ita iratus quod non scivi respondere. cum hoc etiam vexaverunt me, quod feci passagium ad Treverim ad videndum tunicam domini, quia dixerunt quod fortassis non esset tunica domini. et probaverunt sic per Cornutum syllogismum: ‘Quicquid est laceratum, non debet ostendi pro tunica domini: sed illa est talis: ergo etc’. Tunc ego concessi maiorem, sed negavi minorem. tunc probaverunt sic: ‘Beatus Hieronymus dicit: “Vetusto oriens collisus errore tunicam domini inconsutilem desuper contextam per totum minutatim discerpsit per frusta“.’ Et ego respondi, quod sanctus Hieronymus non est de stilo evangelii, nec immodicite ex apostolis; et sic surrexi de mensa et reliqui illos trufatores. Vos debetis scire quod tam irreventialiter loquuntur de magistris nostris, et doctoribus illuminatis in fide, quod certe de facto [1864: 18] possunt esse excommunicati a papa. Si scirent curtisani, ipsi citarent eos ad curiam romanam, et impetrarent eorum beneficia, vel saltem tribularent eos cum expensis. Quis unquam audivit, quod simplices socii, in nulla facultate promoti vel qualificati, deberent vexare tam eximios viros, in omni profecto scibili profundissimos, ut sunt magistri nostri? Sed ipsi superbiunt propter sua metra. Ego etiam scio facere metra et dictamina, quia legi etiam novum latinum idioma Magistri Lurentii Corvini, et grammaticam Brassicani, et Valerium Maximum, et alios poetas. Et compilavi nuper in via eundo unum dictamen metricum contra istos hoc modo:
Sunt Maguntię in publica Corona,In qua nuper dormivi in propria persona,Duo indiscreti bufonesIn magistros nostros irreverentiales nebulones,Qui audent reprehendere magistros in Theologia,Quamvis ipsi non sunt promoti in Philosophia;Nec sciunt in scholis formaliter disputare,Et ex una conclusione multa corollaria formare; [1515: 6r]Ut docet fundamentaliter doctor subtilis:Qui contemnit eum est multum vilis:Ut concludunt quotlibeta doctoris irrefragabilis,Qui est in scientiis non expugnabilis:Et non sciunt quid est doctor Seraphicus,Sine quo nullus fit bonus Phisicus:Et qui veraciter scribit, doctor sanctus,In Aristotele et Porphyrio tantus,Quod solus recte exponit quinque universalia,Quę dicuntur etiam quinque prędicabilia:O quam breve continuat libros prędicamentalesEt summat Aristotelis sententias morales.Quę omnia non intelligunt poetę;Ideo loquuntur ita indiscrete,Ut isti duo pręsumptuosi trufatores,Qui vocant magistros nostros osores;Sed magister noster de Hochstrat debet eos citare,Tunc non amplius audebunt illuminatos vexare.
Valete et salutate mihi cum magna reverentia dominos meos magistrum nostrum Arnoldum de Tungaris, et magistrum nostrum Remigium, et magistrum nostrum Valentinum de Gelterßheim, et dominum Iacobum de Ganda ordinis prędicatorum poetam subtilissimum, et alios. |