B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 116 - 143

________________________________________________

 

Navigatio per Mare Glaciale.

     Quo tempore Serenissimi Principis mei Oratorem apud magnum Ducem Moscovuiae agebam, aderat forte Gregorius Istoma, Principis illius interpres, homo industrius, qui apud Ioannem Daniae regem, linguam Latinam didicerat. is anno Domini 1496, a suo Principe cum magistro David natione Scoto, regis Daniae tunc Oratore, quem ego quoque priori legatione illic cognovi, ad regem Daniae missus, totius itineris sui rationem nobis compendio retulit: quod cum nobis in tanta locorum difficultate arduum & nimis laboriosum videretur, paucis, sicuti ab eo accepi, describere volui.
     Principio dicebat, se cum David iam dicto oratore, a Principe suo dimissos, Novuogardiam magnam pervenisse.
     Cum autem eo tempore regnum Svuetiae a rege Daniae defecisset, ad haec Moscus cum Svuetensibus dissideret, atque adeo commune & consuetum iter illi propter tumultus bellicos tenere non possent, aliud iter longius quidem, ac tutius ingressos fuisse: ac primum quidem ex Novuogardia ad ostia Dvuinae ac Potivulo, difficili admodum itinere pervenisse.
     Dicebat autem iter hoc, quod ob molestias et labores nunquam satis detestari poterat, esse spacio trecentorum miliarium.
     Conscensis denique in Dvuinae ostiis quatuor naviculis, littus Oceani dextrum se navigando tenuisse, ibique montes altos & asperos vidisse, tandem confectis XVI miliaribus sinuque quodam traiecto, littus sinistrum adnavigasse. atque mari amplo a dextris relicto, quod a Petzora fluvio, quemadmodum & adiacentes montes, nomen habet, ad Finlappiae populos pervenisse: qui etsi humilibus in casis passim secundum mare habitant, ferinamque propemodum vitam ducant, feris tamen Lappis sunt mansuetiores. Eos Mosco vectigales esse dicebat.
     Relicta postea Lapporum terra, ac octuaginta miliarium navigatione confecta, Nortpoden regionem, regi Svuetiae subiectam, attigisse.
     Hanc Rutheni Kaienska Semla, populos vero Kayeni appellant, inde emenso ac superato littore flexuoso, quod in dextrum protendebatur, ad promontorium quoddam, quod Sanctum Nasum appellant, se pervenisse dicebat.
     Est autem Sanctus Nasus, saxum ingens, ad nasi similitudinem in mare prominens: sub quo antrum vorticosum conspicitur, quod singulis sex horis mare absorbet, ac alternatim magno sonitu reddit evomitque eiusmodi voraginem.
     Alii umbilicum maris, alii Charybdim dixere.
     Tantam autem huius gurgitis vim esse, ut naves aliasque in propinquo res attraheret, involveret atque absorberet: neque se unquam in maiori periculo fuisse aiebat. Nam gurgite subito ac violenter navem, qua vehebantur, ad se attrahente, vix magno labore renitentibus remis sese evasisse.
     Superato Sancto Naso, ad quendam montem saxosum, quem circumire oportebat, pervenisse: ubi cum ventis restantibus aliquot diebus detinerentur, nauta, Saxum (inquit) hoc quod cernitis, Semes appellant: quod nis munere aliquo a nobis placatum fuerit, haud facile praeteribimus. nisi munere aliquo a nobis placatum fuerit, haud facile praeteribimus. quem Isthoma, ob vanam superstitionem se increpasse aiebat. increpatus nauta subticuit, totoque quatriduo vi tempestatis retentos, ventis (117) postea quiescentibus, soluisse.
     Cumque secundo iam flatu veherentur, nauclerum dixisse: Vos admonitionem meam de placando Semes saxo, tanquam vanam superstitionem irridebatis: at nisi ego noctu clam ascenso scopulo, Semes placassem, nequaquam transitus nobis concessus fuisset.
     Interrogatus, quid Semi obtulisset? avenae farinam butyro permixtam, super lapidem quem prominere vidimus, se fudisse dicebat.
     Postea cum ita navigarent, aliud ingens promontorium, Motka nomine, ad peninsulae speciem ipsis occurrisse: in cuius extremitate Barthus castrum, quod praesidialem domum significat, esset.
     Habent enim ibi reges Nordvuegiae, ad defendendos fines, militare praesidium. Tantam autem eius promontorii longitudinem in mare esse dicebat, ut vix octo diebus circumiri posset. qua mora ne impedirentur, & naviculas & farcinulas per Isthmum dimidii miliaris intervallo, magno labore humeris traduxerunt.
     Dein in Dikilopporum, qui feri Loppi sunt, regionem, ad locum Dront nomine, qui ducentis a Dvuina in Septentrionem miliaribus abest, navigasse, atque eo usque Moscovuiae Principem, ut ipsi narrant, tributa exigere solere.
     Relictis porro ibi scaphis, reliquum itineris terra trahis confecisse.
     Referebat praeterea, cervorum ibi greges, ut apud nos boum, esse, qui Nordvuegorum lingua Rhen vocantur, nostratibusque cervis aliquanto maiores sunt: quibus Loppi vice iumentorum utantur, hoc modo.
     Vehiculo in scaphae piscatoriae formam facto, cervos iungunt: in quo homo, ne citato cervorum cursu excidat, pedibus alligatur.
     Lorum, quo cervorum cursum moderatur, sinistra: dextra vero manu baculum tenet, quo vehiculi, si forte in aliquam partem plus aequo vergeret, casum sustineat. atque eo vehendi genere viginti miliaria se uno die confecisse, cervumque tandem dimisisse: quem ad dominum suum stabulaque consuita sponte rediisse, dicebat.
     Eo tandem itinere confecto, ad Berges civitatem Nordvuegiae, recta in Septentrionem inter montes positam, indeque equitatione in Daniam pervenisse. Ceterum apud Dront & Berges in solstitio aestivali, dies vigintiduarum horarum esse dicitur.
     Blasius alter Principis interpres, qui paucos ante annos a Principe suo ad Caesarem in Hispaniam missus fuerat, diversam, magisque compendiariam itineris sui rationem nobis exposuit.
     Dicebat enim, cum ad Ioannem regem Daniae missus fuisset ex Moscovuia, Rostovu usque pedes venisse: conscensisque navibus Pereaslavu, a Pereaslavu per Vuolgam in Castromovu: indeque septem vuerst terrestri itinere ad fluviolum quendam se pervenisse, per quem cum in Vuolochdam primum, Suchanam deinde, & Dvuinam, ad Berges usque Norvuegiae urbem navigasset, omniaque pericula & labores quos Isthoma supra retulit, navigando superasset, recta tandem Hafniam Daniae metropolim, quae Germanis Koppenhagen dicitur, pervenisse.
     In reditu uterque se per Livuoniam in Moscovuiam reversos fuisse, illudque iter annuo spacio confecisse dicebat. quamvis alter, Gregorius Isthoma, se media huius temporis parte tempestatibus in plerisque locis detentum & remoratum fuisse aiebat.
     Uterque tamen constanter affirmabat, se mille & septingenta vuerst, hoc est 340 miliaria hoc itinere peragrasse.
     Demetrius item ille, qui novissime apud summum (118) Pontificem Romae Oratorem egit, ex cuius etiam relatione Paulus Iovius Moscovuiam suam descripsit, perque hoc ipsum iter in Nordvuegiam & Daniam missus venerat, omnia supra dicta ita se habere confirmavit.
     Caeterum hi omnes, de congelato seu glaciali mari a me interrogati, nihil aliud responderunt, quam se in maritimis locis plurimos & maximos fluvios, quorum vehementi & copioso in fluxu maria longis spaciis ab ipsis littoribus propelluntur, vidisse, eosque ab ipsis littoribus per certa spacia una cum mari congelari: uti fit in Livuonia, aliisque Svuetiae partibus. quamvis enim concurrentium ventorum impetu glacies in mari frangatur, in fluminibus tamen raro, vel nunquam, nisi inundatio aliqua superveniat, glacies tum congesta elevatur, aut frangitur. nam glacierum frusta, fluviorum vi in mare delata, per totum fere annum supernatant: adeoque frigoris vehementia denuo concrescunt, ut aliquando plurimum annorum glaciem in unum concretam, ibi cernere liceat. id quod ex frustis, quae a ventis in littus propelluntur, facile cognoscitur.
     Equidem & Baltheum mare in plurimis locis & saepius congelari, a fide dignis audivi.
     Dicebant, etiam in ea regione, quae a feris Loppis habitatur, Solem aestivali solstitio quadraginta diebus non occidere: tribus tamen noctis horis corpus solis caligine quadam obductum, ut radii illius non appareant, videri: tantumque luminis nihilominus praebere, ut nemo a labore suo tenebris excludatur.
     Mosci iactant, se ex illis feris Loppis habere vectigal. quod etsi verisimile non sit, mirum tamen non est, cum alios vicinos ab ipsis vectigal exigentes non habeant.
     Tributi autem loco pelles & pisces, cum aliud non habeant, pendunt. Persoluto autem annuo tributo, nemini se quicquam debere, suique se iuris esse gloriantur.
     Loppi quamvis pane, sale, aliique gulae irritamentis careant, solisque piscibus et feris utantur, multum tamen proni in libidinem esse perhibentur.
     Sagittarii porro peritissimi omnes, adeo ut si quas nobiliores in venatione feras nanciscantur, eas quo pelle integra & immaculata potiantur, missa in proboscidem sagitta interficiunt.
     Mercatores, aliosque hospites peregrinos, domi cum uxore, venatum euntes relinquunt. reversi, si uxorem hospitis consuetudine laetam ac solito hilariorem reperiant, munere aliquo hunc donant: sin minus, turpiter expellunt.
     Iam consuetudine hominum externorum, qui quaestus gratia eo commeant, innatam feritatem deponere, ac mansuetiores fieri incipiunt. Mercatores libenter admittunt, a quibus ex crasso panno vestes, item secures, acus, coclearia, cultri, pocula, farina, ollae, idque genus alia ipsis afferuntur: ita ut coctis iam cibis vescantur, humanioresque mores induerint.
     Vestibus, quas ipsi ex diversis ferarum pellibus consuunt, utuntur, eoque habitu in Moscovuiam aliquando veniunt: paucissimi tamen caligis, ac pileis, ex pelle cervina confectis, utuntur.
     Nullus illis aureae & argenteae monetae usus, sola rerum permutatione contentis: & cum aliorum idiomata non calleant, apud exteros muti propemodum esse videntur.
     Tuguriola sua corticibus arborum tegunt: & nusquam certas sedes habent, sed absumptis uno loco feris ac piscibus, alio migrant.
     Narrabant etiam praedicti (119) Moscovuiae Principis Oratores, se in eisdem partibus altissimos montes, ad Aetnae similitudinem flammas semper eructantes vidisse: & in ipsa Nortvuegia multos montes perpetua conflagratione corruisse.
     Quare adducti quidam, purgatorium ignem ibi esse fabulantur. de quibus montibus, dum legatione apud Christiernum Danorum regem fungerer, eadem fere ab Nordvuegiae Praefectis, qui tum forte aderant, accepi.
     Circa ostia Petzorae fluvii, quae sunt dextrorsum ab ostiis Dvuinae, varia magnaque in Oceano dicuntur esse animalia.
     Inter alia autem, animal quoddam magnitudine bovis, quod accolae Mors appellant. Breves huic, instar castorum, sunt pedes: pectore pro reliqui corporis sui proportione aliquanto altiore, latioreque dentibus superioribus duobus in longum prominentibus.
     Hoc animal sobolis ac quietis causa, cum sui generis animalibus, Oceano relicto, gregatim montes petit: ubi antequam somno, quo natura profundiore opprimitur, se dederit, vigilem, gruum instar, ex suo numero constituit: qui si obdormiscat, aut forte a venatore occidatur, reliqua tum facile capi possunt: sin mugitu, ut solet, signum dederit, mox reliquus grex excitatus, posterioribus pedibus dentibus admotis, summa celeritate, tanquam vehiculo per montem delapsi, in Oceanum se praecipitant: ubi in supernatantibus glacierum frustis pro tempore etiam quiescere solent.
     Ea animalia venatores, solos propter dentes insectantur: ex quibus Mosci, Tartari, & in primis Turci, gladiorum & pugionum manubria affabre faciunt: hisque pro ornamento magis, quam ut graviores ictus (ut quidam fabulatus est) incutiant, utuntur.
     Porro apud Turcos, Moscos & Tartaros hi dentes pondere veneunt, pisciumque dentes vocantur.
     Mare Glaciale ultra Dvuinam, ad Petschora, & Obi ostia usque, longe lateque protenditur. ultra quae Engronelandt regionem esse aiunt.
     Eam cum ob altos montes, qui perpetuis nivibus obsiti rigent, tum perpetuam glaciem mari innatantem (quae navigationem impediat, periculosamque faciat) a conversatione seu commercio nostrorum hominum seiunctam, atque ideo incognitam esse audio.
 

De modo excipiendi et tractandi oratores.

     Orator in Moscovuiam proficiscens, eiusque limitibus appropinquans, nuncium ad proximam civitatem mittit, qui eius civitatis Praefecto indicet, se Oratorem talis Domini, limites Principis ingressurum.
     Mox Praefectus, non solum a quo Principe mittatur, sed cuius etiam conditionis, dignitatisve sit ipse Orator, item quotus veniat, diligenter inquirit: quibus cognitis, aliquem cum comitatu, habita tam Principis a quo mittatur, dignitate, quam Oratoris ratione, ad excipiendum & deducendum Oratorem mittit.
     Interim etiam magno Duci, unde & a quo veniat, continuo significat. Missus, ex itinere pariter aliquem ex suis praemittit, qui Oratori significet, Magnum hominem advenire, qui eum certo loco (locum designans) excepturus sit.
     Porro Magni hominis titulo propterea utuntur, quod illud praedicatum Magnus, (120) tribuitur omnibus excellentioribus personis. neque enim quenquam strenuum, aut nobilem, aut Baronem, illustrem aut magnificum vocant, aut alio denique id genus titulo ornant.
     Caeterum in congressu, missus ille adeo non cedit loco, ut nivem hyberno tempore, ubi subsistit, verrere, seu terere ita iubeat, quo Orator praeterire queat, ipse interim via trita, seu publica non cedit. Praeterea in congressu & hoc observare solent. mittunt nuncium ad Oratorem, qui eum admoneat ut ex equo aut vehiculo descendat: si autem aliquis aut lassitudinem, aut aegritudinem causatus fuerit, tum respondent: quod nec proferre, nec audire verba Domini, nisi stando liceat.
     Imo missus diligenter cavet, ne prior ex equo aut vehiculo descendat, ne videatur hac re derogare domino suo. quin ubi Oratorem ex equo descendere animadvertit, tum primum & ipse descendit.
     In priore mea legatione nunciabam occurrenti extra Moscovuiam, me fessum esse de via, & ut in equis expediremus expedienda. At sibi id faciundum (repetita priore causa) nequaquam videbatur. Interpretes & alii iam descenderant, monentes me, ut & ego descenderem.
     Quibus respondebam, quamprimum Moscus descendet, me quoque descensurum.
     Equidem cum viderem ipsos eam rem tanti facere, deesse ipse quoque Domino meo, eiusque minuere authoritatem pariter nolui.
     Sedenim prior descendere cum renueret, illaque superbia aliquantisper protraheretur, finem facere volens, movi pedem ex subiice ephippiario, tanquam descensurus. qua re animadversa, missus continuo ex equo descendit: ego vero lente me ex equo detuli, ita ut illum a me illusum esse poenituerit.
     Sub haec accedens, aperto capite inquit: Magnis domini Basilii, Dei gratia regis & domini totius Russiae, & magnis ducis, &c. (recitando potiores principatus) Locumtenenes & Capitaneus N. provinciae, &c. iussit tibi significare.
     Postquam intellexit te Oratorem tanti domini, ad magnum dominum nostrum venire, misit nos tibi obviam, ut te ad se deduceremus. (repetendo titulum Principis, & Locumtenentis.)
     Praeterea nobis demandatum est, ut inquireremus, quam sane equitaveris. (is enim modus est in excipiendo, Quam sane equitasti?)
     Dein Oratori dextram missus porrigit: neque rursus honorem prior exhibet, nisi videat Oratorem caput suum aperire.
     Sub haec, humanitatis forte officio adductus, ultro Oratorem compellat, quaerens, quam sane equitasset. Postremo dat signum manu innuens, Ascende& vade.
     Conscensis tandem equis, aut vehiculis, subsistit loco una cum suis: neque via cedit Oratori, sed postremus a longe sequitur, curatque diligenter ne quisque retrocedat, aut subsequatur: procedente Oratore, mox sciscitantur primum nomen Oratoris, & singulorum servitorum: item nomina parentum, & ex qua quisque provincia oriundus sit, qualem quisque calleat linguam, & cuius sit conditionis, an principis alicuius servitor, an Oratoris consanguineus, aut affinis sit: & an prius quoque in eorum provincia fuerit. quae singula ad magnum ducem per literas continuo referunt.
     Porro cum paululum progressus est Orator, occurrit homo, mandatum dicens se a Locumtenente habere, ut sibi de omnibus necessariis provideat.
     Dobrovuna igitur, oppidulo Lithvuaniae, ad Borysthenem sito, egressi, (121) octoque eodem die miliaribus confectis, cum limites Moscovuiae attigissemus, sub divo pernoctavimus: fluviolum aquis redundantem ponte stravimus, ut post mediam noctem inde progredi, & Smolentzko pervenire possemus. Nam ab ingressu, seu limite, in principatum Moscovuiae, Smolentzko civitas duodecim miliaribus tantum Germanicis distat.
     Mane cum ad unum fere miliare Germanium progressi essemus, honorifice suscipimur: atque inde vix ad dimidium miliare progressi, loco sub divo nobis constituto patienter pernoctavimus: postero die rursus ad duo miliaria progressis, locus pernoctandi constitutus fuit, ubi a deductore nostro prolixe & laute accepti sumus.
     Caeterum sequenti die (quae erat dies Palmarum) quamvis servitoribus nostris mandaveramus, ut nullibi subsisterent, quin cum farcinis recta Smolentzko contenderent: eos tamen, vix ad duo miliaria Germanica progressi, in loco ad pernoctandum constituto detentos invenimus.
     Nos autem cum ulterius pergentes viderent, obsecrabant, ut saltem ibi prandium sumeremus, quibus parendum erat.
     Ea etenim die deductor noster, Oratores sui domini ex Hispania a Caesare nobiscum revertentes, Knes Ioannem Posetzen Iaroslavuski, & Simeonem Trophimovu secretarium invitaverat.
     Ego, qui sciebam causam, cur nos tam diu in his solitudinis detinerent (miserant etenim ex Smolentzko ad magnum Ducem, nunciando adventum nostrum, expectantes responsum, an liceret nos ducere in castrum, necne) volui experiri animum illorum, ingrediorque viam Smolentzko versus.
     Id alii procuratores cum animadvertunt, e vestigio ad deductorem currunt, discessum nostrum nunciant: mox reversi, orant, miscentes etiam precibus minas, ut maneremus.
     Sed illis interea huc atque illuc cursitantibus, cum ad tertium fere pernoctandi locum pervenissemus, meus procurator inquit: Sigismunde quis agis? cur pro arbitrio tuo in alienis dominiis contra ordinationem domini progrederis?
     Cui respondi: Equidem non sum assuetus in sylvis, more ferarum, sed sub tectis & inter homines vivere. Oratores domini vestri transierunt per regnum domini mei pro arbitrio suo, & deducti sunt per civitates, oppida & villas. Hoc idem & mihi liceat. Neque est mandatum domini vestri, neque causam necessitatemve tantae morae video.
     Postea aiunt sese parum deflexuros, causantes noctem iam imminere: praeterea fero castrum ingredi haudquaquam convenire.
     Horum autem nos causas, quas praetendebant, contemnentes, recta Smolentzko contendimus: ubi tam angustis tuguriolis, procul a castro accepti fuimus, ut equos, nisi prius effractis ianuis, inducere non potuerimius.
     Sequenti die rursus per Borysthenem traducti, ex opposito fere castri ad Borysthenem pernoctavimus.
     Tandem Locumtenens per suos nos excipit, atque quintuplici fere potu honorat: Malvatico scilicet, & Graeco vino, caetera erant medones varii, item pane & certis ferculis. Mansimus in Smolentzko decem dies, expectantes responsum magni Ducis.
     Venerant autem duo nobiles a magno Duce, ut nostri curam haberent, nosque Moscovuiam deducerent. Aedes vero utriusque nostrum ingressi, ornati commodis vestibus, nequaquam caput aperientes, putabant id nos priores facere (122) oportere: quod tamen negleximus.
     Postremo, cum mandatum Principis utrinque referendum & audiendum esset, prolato Principis nomine, honorem exhibuimus.
     Caeterum quemadmodum variis in locis detenti, tardius Smolentzko veneramus: ita ibi quoque diutius quam par fuit, detinebamur.
     Ne autem longiore mora gravius offenderemur, aut ipsi desiderio quodammodo nostro deesse viderentur, semel atque iterum nos accesserant, dicentes, Cras mane discedemus.
     Nos itaque mane equos celeriter adornavimus, accinctique tota die expectavimus. Tandem vesperi cum quadam pompa veniunt, seque eo die haudquaquam expedire potuisse respondent.
     Cras mane tamen rursus, ut antea, iter sese ingressuros pollicentur: quod pariter distulerunt. nam vix tertia die post, circa meridiem discesseramus, eaque tota die ieiunavimus.
     Sequenti quoque die longius iter constituerant, quam quo currus nostri pervenire possent. Interea temporis omnes fluvii hybernis nivibus dissolutis, aquarum multitudine redundabant. Rivuli quoque nullis coerciti ripis, ingentem aquarum vim voluebant: adeo ut tuto, citraque maximos labores transiri non possent.
     Pontes enim ante horam, duas aut tres facti, exundantibus aquis natabant. Parum igitur abfuit, quin Comes Leonhardus de Nugarolis, Caesaris Orator, altera die post discessum a Smolentzko, submersus fuisset.
     Equidem dum in ponte iamiam natante starem, curaremque ut impedimenta transportarentur, equus sub eo conciderat, eumque in caeca ripa reliquerat.
     Procuratores duo illi, proximi tum Comiti, ne pedem quidem auxilii ferendi gratia movissent: adeo ut nisi alii a longe accurrissent, eumque iuvissent, actum de eo fuisset.
     Veneramus eo die ad quendam pontem, quem Comes cum suis maximo periculo transierat.
     Ego, qui currus sciebam haud subsequuturos, citra pontem mansi, & villici cuiusdam domum sum ingressus. Et cum procuratorem negligentius cibum curare viderem, propterea quod sese commeatum praemisisse responderet: ipse a matrefamilias cibum, quem libenter & iusto precio dabat, comparabam.
     Hoc ille ubi rescivit, matronae illico inhibuit, ne quisque mihi venderet.
     Quod cum animadverti, nuncium illius accersi, mandavique ut procuratori diceret, ut aut cibum tempestive ipse curet, aut emendi copiam permittat. quod nisi faciat, caput sim illi diminuturus.
     Novi, inquam, morem vestrum: multa conquiritis ex mandato domini, & hoc nostro nomine, quae tamen nobis non porrigitis. ad hoc non permittitis, ut nostris sumptibus vivamus. minatus sum, haec me Principi dicturum.
     His verbis minui illius authoritatem, ita ut deinceps me non solum observaret, sed quodammodo veneraretur.
     Post venimus ad confluxum Voppi & Borysthenis fluviorum, ibique oneravimus Borythenem sarcinulis nostris, quae Mosaisko usque adverso flumine portabantur: nos vero Borythene superato, in quodam monasterio pernoctavimus.
     Sequenti die equi nostri in spacio dimidii miliaris Germanicis tres fluvios, aliosque plurimos rivulos redundantes, non sine periculo natare cogebantur.
     Nos illos per Borysthenem scalmis piscatoriis a monacho quodam vecti circumivimus, atque tandem XXVI Aprilis Moscovuiam attigimus.
     A qua cum dimidio miliari Germanico abessemus, (123) occurrit nobis festinabundus, fudoreque diffluens, senex ille secretarius, qui in Hispaniis legatus erat, nuncians, dominum suum nobis obviam mittere magnos homines: nominans eos, qui nos praestolarentur, excepturique essent.
     Ad haec ait, decere ut in congressu ex equis descendamus, & stantes verba domini audiamus. Postea manu porrecta confabulabamur.
     Equidem inter alia causam tanti sudoris cum quaesivissem, mox alta voce respondit: Sigismunde, est alius mos serviendi apud dominum nostrum, quam tuum.
     Porro dum ita progredimur, videmus longo ordine, veluti exercitum quendam, stantes: atque mox, nobis appropinquantibus, ex equis descendentes: quod & ipsi vicissim fecimus.
     Caeterum in ipso congressu, quidam initio ita orsus est: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia rex & dominus totius Russiae, &c. (totum titulum recitans) intellexit, vos Oratores fratris sui Caroli electi Romanorum Imperatoris & supremi regis, ac eius fratris Ferdinandi, advenisse: misit nos suos consiliarios, nobisque iniunxit, ut a vobis inquireremus, quam sanus esset frater suus Carolus Romanorum Imperator & supremus rex.
     Sub haec, similiter de Ferdinando. Secundus ad Comitem: Leonharde Comes, inquit, Magnus Dominus (totum titulum recensens) iniunxit mihi, ut tibi obviam irem, teque in hospitium usque deducerem, tibique de omnibus necessariis providerem.
     Tertius hoc idem ad me dixit. Haec aperto capite, utrinque cum dicta & audita essent, primus rursus inquit: Magnus Dominus (recitando titulum) iussit, ut ex te, Leonharde Comes, inquirerem, quam sane equitasses. Hoc idem a me.
     Quibus iuxta eorum consuitudinem respondimus: Deus det sanitatem magno Principi. Clementia autem Dei & gratia Magni ducis sani equitavimus. Idem hoc rursus: Magnus dux, &c. (subinde titulum repetens) missit tibi Leonharde gradarium cum ephippio, & alium quoque equum ex suo stabulo. Haec eadem ad me.
     Ad quae cum gratias egissemus, porrigunt nobis manus, & uterque utrumque nostrum ordine interrogant, quam sane equitassemus.
     Tandem dicebant, Decere ut dominum eorum honoremus, equosque donatos conscendamus: quod quidem fecimus. atque fluvio Moscua traiecto, praemissisque aliis omnibus, subsequimur.
     In ripa porro est monasterium: inde per planiciem, perque medias hominum turbas, quae undique accurrebant, in civitatem, atque adeo diversoria ex opposito sita deducti sumus.
     Erant autem aedes vacuae & habitatoribus, & omni supellectile.
     Uterque vero procurator indicabat suo Oratori, se una cum illis procuratoribus qui nobiscum ex Smolentzko venerant, habere a Domino mandatum, nobis ut de omnibus necessariis provideant. statuebant etiam coram nobis scribam, dicentes illum constitutum esse, ut quotidie cibum & alia necessaria afferat. hortantur denique, ut si quid usquam nobis deesset, illis id significaremus. Deinceps singulis fere diebus nos invisebant, semper de defectu inquirentes.
     Habent autem constitutam sustinendi rationem, aliam pro Germanis, aliam pro Lithvuanis, aliam pro aliorum Oratoribus. Habent inquam certum numerum, & eum quidem praescriptum, constituti procuratores, quantum videlicet dent panis, potus, carnis avenae, foeni, & aliarum omnium (124) rerum, iuxta numerum singularum personarum.
     Sciunt quantum lignorum ad culinam, item quantum ad vaporaria calefacienda, quantum salis, piperis, olei, caepe, aliarumque minimarum rerum in singulos dies dare debeant.
     Eandem rationem quoque observant procuratores, qui Oratores deducunt & reducunt ex Moscovuia.
     Caeterum quamvis satis superque tam cibi quam potus suppeditare solebant, tamen omnia fere quae petieramus, prioribus commutata dabant.
     Quintuplicem potum semper afferebant, triplicem medonem, duplicem cervisiam.
     Aliquando pro certis rebus mea pecunia ad forum miseram, praecipue vero pro vivis piscibus. id graviter ferebant, dicentes, domino eorum inde magnam fieri iniuriam.
     Indicabam etiam procuratori, me nobilibus, quorum quinque numero mecum habui, lectulos curare velle. At ille mox respondebat, non esse consuetudinem, lectulis cuiquam providere. Cui respondi: Me non petere, sed velle emere: atque ideo secum communicare, ne posthac, ut antea, irasceretur.
     Sequenti itaque die reversus inquit: Retuli ad consiliarios domini mei, de quibus heri colloquebamur. Iniunxerunt mihi, ut tibi dicerem, ne nummos pro lectulis exponeres. nam quemadmodum nostros homines in partibus vestris tractastis, eadem ratione sese & vos tractaturos pollicentur.
     Cum autem per biduum quievissemus in hospitio, quaesivimus a procuratoribus nostris, qua die Princeps nos accersurus, auditurusque esset: Quandocunque volueritis, respondent, referemus ad consiliarios domini. Mox petivimus. Erat nobis constitutus terminus, sed in alium diem reiectus. Pridie autem eius diei, venerat ipse procurator, dicens: Consiliarii nostri domini mandarunt mihi, ut tibi nunciarem, te cras ad Principem nostrum iturum.
     Porro quotiescunque nos vocarunt, semper interpretes secum habuerunt. Eodem vesperi revertitur interpres, & dicit: praepara te, quia vocaberis ad conspectum domini. Item mane revertitur, rursus commodens: Hodie eris in conspectu domini.
     Dein vix quartali unius horae elapso, similiter utriusque nostrum venit procurator dicens: Iam iam magni homines pro vobis venient, atque ideo decet vos in easdem convenire aedes.
     Cum itaque Caesareum oratorem accessissem, continuo interpres advolat, & magnos homines, eosque praecipuos apud Principem viros, qui nos in aulam essent deducturi, nunc adesse ait.
     Erat autem quidam Knes Basilius Iaroslavuski, magno duci sanguine iunctus: alter, unus ex iis qui nos nomine Principis exceperant: quos comitabantur plurimi nobiles. Interim procuratores nostri monebant nos, ut illis magnis hominibus honorem exhiberemus, & obviam iremus. quibus respondimus, scire nos debitum officium nostrum, atque etiam facturos.
     Caeterum cum iam illi ex equis descendissent, atque hospitale diversorium Comitis ingrederentur, procuratores subinde nos urgebant, ut illis obviam procederemus, eorumque Principem in deferendo honore, nostris dominis quodammodo praeponeremus. nos vero interim dum illi ascenderent, nunc hoc, nunc aliud impedimentum simulantes, occursum tardamus, atque recta in mediis gradibus in illos incidimus: eosque ut aliquantisper respirarent, in habitationem ducere voluimus. sed id facere renuebant.
     Ipseque Knes (125) inquit, Magnus Dominus (recitando integrum titulum) iussit vos ad se venire. Mox conscensis equis, magna comitante caterva progressi, in tantas hominum turbas iuxta arcem incidimus, ut per eas vix magno satellitum labore ac opera penetraverimus.
     Est enim ea apud illos consuetudo, ut quotiescunque insignes externorum principum ac regum Oratores in aulam deducendi sunt, tum vulgus nobilium stipendiarii ac milites ex circumiacentibus ac vicinis regionibus, iussu Principis convocentur, urbis tabernae omnes ac officinae sub id tempus occludantur, vendentes ac ementes foro pellantur, cives denique undiquaque conveniant.
     Hoc autem eo fit, ut ex tam immensa hominum multitudine, subditorumque turba, Principis apud alenigenas potentia: ex tantis autem externorum principum legationibus, maiestas apud omnes appareat. Porro arcem ingredientes, diversis in locis ceu regionibus, diversi ordinis homines collocatos vidimus.
     Iuxta portam stabant cives: milites vero & stipendiarii aream tenebant, qui pedes nos comitabantur, antecedebant, & stando impediebant, ne ad gradus usque perveniremus, ibique ex equis descenderemus. Etenim prope gradus ex equo descendere, praeter Principem, nemini licet.
     Quod ideo quoque fit, ut maior Principi honor exhibitus videatur.
     Primum autem, ut ad medios gradus venimus, occurrunt nobis certi Principis consiliarii, porrigentes manum & osculum, nosque ulterius deducunt.
     Mox superatis gradibus, occurrunt & alii, maioris authoritatis consiliarii: cedentibusque prioribus (est enim mos, ut priores sequentibus, ac proximis quibusque ex ordine cedant, ac loco suo tanquam regione attributa subsistant) salutando dextras porrigunt. Dein ingredientibus palatium, in quo vulgus nobilium circumstabat, primarii similiter consiliarii occurrunt, nosque ordine ac ratione praedicta consalutant.
     Tandem in aliud atrium, quod Knesis, aliisque generosioribus, ex quorum ordine ac numero consiliarii leguntur, septum erat: atque inde ad Principis usque conclave (ante quod stabant ingenui, qui quotidiana officia Principi praestant) ita deducti sumus, ut interim nemo prorsus ex circumstantibus, vel minimum honorem nobis exhibuisset. quin si aliquem nobis familiariter notum praetereuntes, forte salutaremus, aut alloqueremur, adeo ille non respondebat quicquam, ut perinde se exhiberet, ac si nunquam quenquam nostrum novisset, aut salutatus a nobis non esset.
     Ad Principem tandem quum ingrederemur, assurgebant nobis (fratres Principis, si forte adsunt, non assurgunt, aperto tamen capite sedent) Consiliarii. atque unus ex primariis ad Principem conversus, ex more suo, non rogatus nostro nomine, in haec verba loquebatur: Magne Domine, Leonhardus Comes frontem percutit: & rursus, Magne Domine, Leonhardus Comes frontem percutit: de tua magna gratia. itidem de Sigismundo. Primum significat, quasi, inclinat se, aut honorem exhibet: secundum, gratias agit, de gratia accepta.
     Nam frontem percutere accipiunt pro salutatione, gratiarum actione, & aliis id genus rebus. Etenim quoties aliquis quicquam petit, vel gratias agit, tum caput inclinare solet: si enixius id facere studet, tum ita se demittit, (126) ut terram manu contingat. Si magno Duci pro re aliqua maxima gratias agere, aut petere ab eodem quicquam volunt, tum usque adeo se inclinant, demittuntque, ut fronte terram contingant.
     Princeps in loco eminentiore ac illustri, pariete imagine [imagnine] divi cuiusdam splendente, aperto capite sedebat, habebatque a dextra in scamno pileum Ko[l]pack, sinistra vero baculum cum cruce Posoch, atque pelvim cum duobus gutturniis, adiuncto impositoque mantili. aiunt Principem, cum Oratori Romanae fidei manum porrigat, credere homini se immundo & impuro porrigere: atque ideo, eo dimisso, continuo manus lavare.
     Erat ibi quoque ex adverso Principis, loco inferiore, scamnum pro Oratoribus adornatum.
     Eo Princeps ipse, exhibito sibi prius (ut iam dictum est) honore, nos nutu & verbo accersit, manu scamnum demonstrans. Quo loci cum ordine salutaremus Principem, aderat interpres, qui verbum verbo reddebat. Audito autem inter caetera Caroli & Ferdinandi nomine, surrexerat, deque scabello descenderat. auditaque ad finem usque salutatione: Frater (inquit) noster Carolus electus Romanorum Imperator & supremus Rex, sanusne est? Dum Comes respondit, Sanus est: interim scabellum ascendit, & sedit. Haec eadem, finita mea salutatione, ex me de Ferdinando quaerebat.
     Dein utrumque nostrum ordine ad se vocabat, dicebatque: Porrige mihi manum. qua data, subiungit, Sanusne equitasti? ad quae uterque nostrum, iuxta illorum morem respondit: Deus det, ut tu sanus sis ad multos annos. Equidem clementia Dei, & tua gratia, sanus.
     Sub haec iusserat, ut sederemus. Nos vero, priusquam id fecimus, iuxta illorum consuetudinem, Principi in primis, dein consiliariis & Knesis, qui pro honore nostro stabant, gratias, caput ad utramque partem inclinantes, egimus.
     Solent alioqui aliorum Principum Oratores, praesertim qui ex Lithvuania, Livuonia, Svuetia, &c. mittuntur, in conspectum Principis admissi, una cum comitatu ac servitoribus, singuli singula munera offerre.
     Porro consuetudo offerendi munera est eiusmodi.
     Audita & exposita legatione, mox consiliarius is qui Oratores ad Principem introduxit, surgens, clara & aperta voce omnibus audientibus ita dicit: Magne Domine, N. Orator frontem percutit, N. tali munere: hoc idem de secundo & tertio repetit. Dein singulorum nobilium ac servitorum, eodem modo & nomina & munera exprimit.
     Constituitur denique illi in latere Secretarius, qui pariter & oratorum, & singulorum ex ordine offerentium nomina & munera nominatim signat.
     Eiusmodi autem munera ipsi Pominki, quasi Mnemosynon quoddam appellant. nostros vero admonebant de muneribus: quibus respondimus, Non esse moris nostri.
     Sed redeo ad propositum.
     Salutatione exposita cum paulisper sedissemus, invitaverat ordine utrumque nostrum Princeps hisce verbis: Prandebis mecum.
     In priore mea legatione, ut hoc quoque adiiciam, iuxta illorum consuetudinem me hoc modo invitaverat: Sigismunde, comedes sal & panem nostrum nobiscum.
     Mox dein vocatis ad se procuratoribus nostris, nescio quid illis demissa voce dixerat. a quibus vicissim admoniti interpretes: Surgite, inquiunt, eamus in aliam habitationem. in qua dum reliquum legationis ac mandatorum (127) quibusdam consiliariis ac secretariis a Principe constituis exponimus, adornabantur mensae.
     Constituto porro prandii apparatu, Principe fratribus ac consiliariis iam discumbentibus, in cenaculum ipsi cum essemus deducti, continuo consiliarii caeterique omnes ordine nobis assurrexerunt: quibus vicissim, morem eorum edocti, priusquam confederant, gratias, caput ad omnes partes inclinando, egimus: locumque in accubitu, quem nobis ipse Princeps manu designabat, caepimus.
     Caeterum tabulae in coenaculo circumcirca adornatae erant. In medio stabat abacus, gravis diversis aureis & argenteis poculis.
     In tabula, ad quam Princeps sedebat, utrinque tantum intervalli relictum erat, quantum ipse manibus expansis spacii pertingere posset: infra quod fratres, si forte adsunt, a dextris senior, iunior a sinistris, sedent.
     A fratre rursus paulo ampliore spacio interiecto, seniores Knesi, consiliarii, ordine ac gratia quam quisque apud Principem obtinet observata, sedebant.
     Ex opposito Principis in alia tabula nos sedebamus: atque parvo intervallo interposito, familiares ac servitores nostri. quibus ex adverso, in altero latere, ordine sedebant hi, qui nos ex hospitio in aulam deducebant. in posterioribus utrinque oppositis tabulis, sedebant hi quos Princeps singulari gratia invitaverat: quibus stipendiarii nonnunquam adhibentur.
     In tabulis posita erant vascula, quorum alia aceto, alia pipere, alia sale repleta erant: singula autem per longitudinem tabulae ita collocata & distributa erant, ut semper quatuor numero convivae, singula haec tria haberent.
     Sub haec dapiferi, splendidis vestibus ornati, ingressi, abacum circumeuntes, ex adverso Principis, neglecto omni honore, subsistunt: dum omnes vocati convivae accumberent, dumque cibum afferre iuberentur.
     Interim omnibus discumbentibus, Princeps quendam ex suis ministris vocarat, ac duo sibi oblonga panis frusta dederat, inquiens: Da Leonhardo Comiti, & Sigismundo, hunc panem.
     Minister assumpto secum interprete, ordine utrique nostrum ita obtulit: Leonharde Comes, Magnus dominus Basilius, Dei gratia Rex & Dominus totius Russiae, & Magnus Dux, facit tibi gratiam suam, & mittit tibi panem de sua tabula.
     Haec verba interpres clara voce reddebat.
     Nos stantes, Principis gratiam audiebamus. Assurrexerant & alii, extra Principis fratres, pro honore nostro.
     Pro eiusmodi autem gratia ac honore, alia responsione opus non est, quam ut panem oblatum accipias, super tabulam ponas, gratiasque ipsi Principi capitis inclinatione, dein consiliariis item aliis, ad omnes partes caput circumferendo & inclinando agas.
     Porro pane ipso Princeps suam erga aliquem gratiam, sale vero amorem ostendit. Neque vero maiorem honorem potest alicui exhibere in suo convivio, quam si alicui sal de sua tabula mittit.
     Panes praeterea formam helcii equini habentes, mea opinione, omnibus iis vescentibus, durum iugum & perpetuam servitutem designant.
     Tandem pro cibo dapiferi, nullo rursus honore Principi exhibito, egressi, aquam vitae, quam ab initio prandii semper bibunt: dein cygnos assos, quos fere pro primo ferculo, quoties carne vescuntur, hospitibus apponere solent, attulerant.
     Ex quibus tres sibi appositos Princeps cultello pungens, qui nam (128) melior, aliisque esset praeferendus, explorabat, eosque continuo auferre iusserat.
     Egressi mox omnes, eo quo intraverant ordine, cygnos discerptos, ac in partes divisos, in minores patinas, easque singulas singula quatuor frusta posuerant.
     Ingressi, quinque patinas Principi apposuerant: reliquas fratribus, consiliariis, Oratoribus, aliisque ordine distribuerant.
     Astat quidam, qui Principi poculum porrigit: is scilicet, per quem panem & alia fercula singulis mittit. Solet autem Princeps portiunculam dapifero ad praegustandum dare, dein a diversis partibus decerpere, gustareque: post fratri, aut consiliario alicui, aut Oratoribus, unam patinam, ex qua ipse gustavit, mittere.
     Semper autem maiori solemnitate Oratoribus huiusmodi obsonia, ut de pane dictum est, offeruntur: in quibus accipiendis, non solum ei cui mittuntur, sed aliis singulis assurgendum, adeo ut toties exhibita Principis gratia, assurgendo stando, gratias agendo, caputque subinde in omnes partes inclinando, non mediocriter quispiam defatigetur.
     In priore legatione, cum Caesaris Maximiliani Oratorem agerem, & convivio acceptus fuissem, aliquoties pro honore fratrum Principis surrexeram: sed illos cum mihi vicissim neque gratias agere, neque vices ullas reponere viderem, deinceps quoties gratiam a Principe accepturos animadvertebam, coepi tum continuo cum aliquo loqui, dissimulans omnia: & quamvis quidam ex opposito mihi innuebant, meque stantibus Principis fratribus appellabant, ego tamen usqueadeo dissimulabam omnia, ut vix post tertiam admonitionem ex eis, quidnam sibi vellent, quaererem.
     Caeterum, cum fratres Principis stare respondissent: ego priusquam respicerem, assurgeremque, caeremoniae quodammodo finiebantur.
     Dein cum aliquoties tardius assurrexissem, iterumque statim sedissem, idque qui ex opposito sedebant, riderent: itidem quam ob rem risissent, tanquam aliud agens, interrogabam.
     Sed cum nemo causam aperire vellet, tandem quasi intellecta causa, vultu in gravitatem composito dicebam: Ego nunc non adsum, ut privata persona. certe qui dominum meum negligit, hunc & ego negligam.
     Praeterea cum Princeps alicui ex iunioribus obsonium mitteret, equidem etiam admonitus ut non assurgerem, respondi: Qui dominum meum honorat, hunc & ego honorabo.
     Porro cum assos cygnos coeperamus edere, apponebant acetum, addito sale & pipere: iis enim loco embammatis, seu iusculi utuntur.
     Lac praeterea acidum in eundem usum appositum, item cucumeres salsi, ad haec pruna eadem ratione condita, prandii tempore e mensa non removentur.
     Eadem ratio in aliis inferendi ferculis servatur: nisi quod rursus, ut assatura, non efferantur.
     Apponuntur varii potus, malvaticum, Graecum vinum, varii etiam medones. Princeps communiter semel aut bis porrigi sibi poculum suum iubet: ex quo cum bibit, Oratores ad se ordine vocat, Leonharde, Sigismunde (dicens) venisti a magno domino, ad magnum dominum: fecisti magnum iter, posteaquam vidisti gratiam nostram, et serenos oculos nostros, bene tibi erit. bibe & ebibe, & bene ede usque ad saturitatem: deinde quiesces, ut tandem ad dominum tuum redire possis.
     Omnia & singula vasa, in quibus cibus, potus, acetum, piper, sal, & alia apposita vidimus, dicunt esse ex puro (129) auro: id quod ex pondere verum apparebat.
     Sunt quatuor personae, quae singulae ex utraque parte abaci stantes, singula pocula tenent: ex quibus Princeps plerunque bibit, & saepius Oratores alloquitur, monetque eos ut edant. Aliquando etiam sciscitatur aliquid ab eis, seque valde urbanum & humanum exhibet.
     Interrogabat me inter alia, an rasissem barbam? quod unica dictione fit, scilicet Brill. cum faterer, dicit, Et hoc iuxta nostrum: quasi diceret, Et nos rasimus. Cum enim alteram uxorem duxisset, totam barbam abraserat: quod nunquam ab aliquo Principe factum perhibebant.
     Antea ministri tabulae, instar Levitarum sacris inservientium, dalmaticis induti erant, cincti tamen: nunc vero habent vestes diversas, quas Terlick vocant, gemmis & unionibus graves.
     Prandet aliquando tres aut quatuor horas. In prima mea legatione, etiam ad unam usque noctis horam prandebamus.
     Quemadmodum enim de rebus dubiis consultantes, saepe totum diem consumunt, neque digrediuntur, nisi re prius mature deliberata, constitutaque: ita conviviis pariter seu comessationibus integrum absumunt nonnunquam diem, intendentibusque tandem tenebris secedunt. Convivas saepe & ferculis & potu honorat.
     A prandio in negotiis gravioribus nihil agit: quin finito prandio dicere solet Oratoribus, Ite nunc. dimissos, illi ipsi qui eos in aulam deduxerant, rursus in diversoria reducunt: seque mandatum habere dicunt, ibi ut maneant, illosque exhilarent.
     Afferuntur argentea pocula, & certa vascula multa, cum certo potu: omnesque in hoc student, quo temulentos eos faciant. Sciunt autem pulchre homines invitare ad bibendum. & quum nullam aliam habent occasionem propinandi, incipiunt tandem bibere pro sanitate Caesaris, fratris eius, Principis, aliorum denique incolumitate, quos videlicet in aliqua dignitate & honore constitutos credunt. Illorum nomine quenquam recusare poculum, non debere, nec etiam posse, existimant. Ita autem bibitur.
     Qui incipit, sumit poculum, ac in medium habitationis procedit: stansque aperto capite, festivo sermone exponit, pro cuius salute bibat, quidque illi precetur: mox evacuato ac observo poculo, verticem tangit, quo omnes videant se ebibisse, & sanitatem illius domini, cuius nomine bibitur, exoptare.
     Postea ad locum supremum se confert, plura pocula implere iubet, mox suum cuique porrigit, nomenque pro cuius salute bibendum sit, addit. singuli itaque ad medium habitationis ire, ac evacuatis poculis in suum redire locum coguntur.
     Qui vero longiorem compotationem effugere velit, fingat se necesse est temulentum, aut somno oppressum esse: Aut, ut illos inebriet, aut saltem post multa exiccata pocula se amplius nequaquam bibere posse, affirmet.
     Etenim non credunt convivas bene acceptos, ac laute tractatos, nisi temulenti reddantur. Hunc morem communiter nobiles, & quibus permissum est medonem ac cervisiam bibere, observant.
     In priore legatione negotiis confectis, cum me dimitteret, finito prandio ad quod eram vocatus (solent enim legatos tam discedentes, quam advenientes, convivio accipere) surrexerat Princeps, subsistensque ad tabulam, poculum sibi dari iusserat, dicens: Sigismunde, ego volo pro amore, quem habeo erga fratrem nostrum Maximilianum, (130) Romanorum electum Imperatorem, & supremum Regem, proque sanitate sua, poculum hoc ebibere: quod & tu ebibes, & alii omnes ordine, ut videas amorem nostrum erga fratrem nostrum Maximilianum, &c. eique referas, quae videris.
     Dein porrigit mihi poculum, & dicit: Ebibe pro sanitate fratris nostri Maximiliani Electi Romanorum Imperatoris, & supremi Regis.
     Porrigebat & aliis omnibus qui prandio intererant, aut alioqui astabant, & ad singulos iisdem verbis utebatur. Acceptis igitur poculis, parum retrocessimus, caputque erga Principem inclinantes, bibimus. Quibus finitis, me ad se vocat, manum porrigi, ac inquit: I nunc.
     Solet praeterea communiter Princeps, negotiis Oratorum ex aliqua parte pertractatis atque constitutis, eos ad venationem & solatium invitare.
     Est iuxta Moscovuiam locus arbustis consitus, leporibus percommodus, in quo quasi quodam leporario fovetur maximus numerus leporum: quos proposita maxima poena capere, praeterea arbusta ibi secare, nemo audet. Nutrit etiam quamplurimos in vivariis ferarum, atque aliis locis.
     Et quotiescunque vult eiusmodi uti solatio, tum ex diversis locis lepores comportare iubet. nam quo plures lepores caeperit, hoc maiore solatio & honore negotium se confecisse putat.
     Item cum in campum venerit, tum certos suos consiliarios, adiunctis certis etiam aulicis seu equitibus, pro Oratoribus mittit, eosque ad se deduci iubet.
     Deducti itaque, Principique appropinquantes, de equis, consiliariorum admonitione, descendere, & ad Principem ire aliquot passibus coguntur.
     Nos eadem ratione in venatione ad se deductos, in equo exornato sedens, veste splendida indutus, chirothecis depositis, tecto tamen capite, humaniter exceperat, nudamque porrexerat manum, perque interpretem dicebat: Exivimus ad solatium nostrum, vocavimus vos ut interessetis solatio nostro, atque inde aliquam voluptatem caperetis: proin equos conscendite, nosque sequimini.
     Habuit tegmen quod Kolpakh appellant, quodque utrinque a tergo & a fronte monilia habebat, ex quibus laminae aureae in modum pennarum in altum tendebant, incurvantesque sursum deorsumque ferebantur.
     Vestis erat instar Terlick, aureis filis contexta. ex cingulo pendebant duo oblongi patrio more cultelli, & pugio pariter oblongus. a tergo habebat sub cingulo genus quoddam armorum veluti caestum, quo communiter in bello utuntur.
     Est etenim baculus cubito aliquantulum longior, cui corium duarum palmarum longitudine est affixum: in cuius extremitate clava aut aenea, aut ferrea, ceu frustum quoddam existit. hoc tamen auro undique exornatum erat.
     Claudebat eius dextrum latus, expulsus Casani rex, nomine Scheale, Tartarus: sinistrum vero, duo iuvenes Knesi. quorum alter securim ex ebore, quam ipsi Topor vocant, ea fere forma qualis in Hungaricalibus aureis expressa cernitur, dextra ferebat: alter vero clavam pariter Hungaricae similem, quam ipsi Schestopero, id est sexpennatam appellant.
     Rex Scheale accinctus erat duplici pharetra: in una sagittas reconditas, altera vero arcum inclusum quodammodo habebat.
     Aderant in campo plusquam trecenti equites. Porro dum ita per campum incedimus, Princeps nos aliquoties, nunc hoc, iam alio loco subsistere, aliquando ad se propius (131) venire iusserat.
     Dein ad locum venationis perductos, alloquebatur, consuetudinem esse dicens, ut quoties in venatione ac suo solatio esset, tum ipse & alii boni viri suis manibus canes venaticos ducerent: itidemque nos ut faceremus, hortabatur. Constituerat denique unicuique nostrum duos homines, quorum uterque canem ducebat, quibus ipsi pro solatio nostro uteremur.
     Ad ea respondebamus: Nos hanc suam gratiam grato accipere animo, eundemque morem apud nostrates esse. illa autem excusatione ideo utebatur, quod apud eos canis immundum animal habetur: & turpe est, canem nuda manu attingere.
     Ceterum stabant longo ordine centum fere homines, quorum dimidia pars nigro, altera flavo colore erat vestita. Non longe ab iis substiterant omnes alii equites, prohibentes ne illac transcurrerent ac elaberentur lepores.
     Porro nemini ab initio dimittere canem venaticum permissum erat, quam regi Scheale, & nobis. Princeps primus inclamabat venatorem, ordiri iubens: qui continuo concitatissimo equi cursu ad caeteros venatores, quorum magnus erat numerus, advolat: mox uno ore omnes exclamant, canes molossos & odoriferos immittunt. ubi sane periucundum erat audire tot, tamque varios canum latratus. habet autem quam plurimos, & eos quidem optimos, canes. Quosdam autem ad insequendum lepores tantum, Kurtzos dictos, perpulchros pilosis caudis & auribus, communiter audaces, tamen ad longius currendi ac persequendi spacium haud commodos.
     Cum lepus sese offert, dimittuntur tres, quatuor, quinque aut plures canes, eum undique adorientes: quo apprehenso, magno plausu acclamant, ac si magnam feram caepissent.
     Porro lepores si tardius aliquando excurrunt, solet tum Princeps continuo aliquem, quemcunque inter arbusta leporem in sacco habentem conspexerit, nominare, ac Hui hui inclamare: qua voce leporem emittendum significat.
     Egrediuntur itaque lepores nonnunquam quasi somnolenti, saltantes inter canes, veluti capreoli aut agnelli inter greges. Cuiuscunque canis plures capit, is eo die optimum stratagema praestitisse putatur.
     Princeps ipse pariter oratori, cuius canis plures caeperit, applaudere videtur. Porro venatione tandem finita, omnes convenerant, leporesque comportaverant: quos tum numerabant. numerati vero sunt circiter CCC.
     Aderant ibi tum Principis equi, non ita multi, nec satis pulchri. etenim in priore legatione simili solatio cum interfuissem, vidi longe plures ac pulchriores, praesertim eius generis quos nos Turcicos, illi vero Argamak vocant.
     Aderant quoque complures falcones, alii albi, alii phoenicei coloris, magnitudine excellentes: quos nos Girofalcones, hos illi Kretzet appellant: quibus venari cygnos, grues, & alias id genus aves capere solent.
     Sunt autem Kretzet, aves audacissimae quidem: at non tam atroces, impetuque horrendo, ut aliae aves quantumvis rapaces, illarum volatu, seu conspectu (quemadmodum quidam de duabus Sarmatiis fabulatus est) decidant, extinguanturque.
     Illud quidem experientia ipsa constat, si quis venatur accipitre, aut niso, aut aliis falconibus, & interim Kretzet (quam a longe volantem continuo sentiunt ) advolaverit, quod praedam ulterius nequaquam insequuntur, sed pavidae subsistunt.
     Retulerunt (132) nobis fide digni ac insignes viri, Kretzet, quando ex illis partibus ubi nidificant, afferuntur, tum aliquando IIII, V, aut VI in quodam vehiculo ad hoc praeparato, simul includuntur: atque escam quae illis porrigitur, observato certo quodam senii ordine, capere solent.
     Id autem ratione, an natura illis indita, an quo alio modo fiat, incertum est. Praeterea quemadmodum in alias aves adverso impetu feruntur, rapacesque existunt: ita inter se ipsas sunt mansuetiores, mutuis sese morsibus minime dilaniantes.
     Nunquam aqua se, ut caeterae aves, lavant: sed sola arena, qua pediculos excutiunt, utuntur. Frigiditate adeo gaudent, ut perpetuo aut super glacie, aut lapide stare soleant.
     Sed redeo ad institutum.
     Princeps ex venatione ligneam quandam turrim versus, quae abest a Moscovuia quinque millibus passuum, progressus est, ubi aliquot tentoria erant collocata. primum, magnum & amplum, instar domus, pro se: aliud pro rege Scheale: tertium pro nobis: dein alia pro aliis personis, & rebus. in quae cum ordine deducti essemus, Princeps in suum pariter ingressus, vesteque commutata, nos continuo ad se accerserat, nobisque ingredientibus, sedebat in sede eburnea: latus eius dextrum claudebat rex Scheale, nos ex adverso loco, alias Oratoribus, dum vel audiuntur, vel de negotiis tractant, destinato.
     Infra regem sedebant certi Knesi & consiliarii. in sinistro latere, Knesi iuniores, quos favore singulari ac gratia sua prosequitur Princeps.
     Discumbentibus itaque omnibus, apponebantur primum confectiones (ut vocant) coriandri, anisi, & amygdalorum: dein nuces, amygdala, atque saccari integra pyramis: quae ministri genibus flexis Principi, regi, & nobis, tenentes porrigebant.
     Potus similiter de more dabatur: Princepsque gratiam suam (ut in prandiis assolet) exhibebat.
     In priore mea legatione eo loci etiam prandium sumpsimus.
     Et cum inter prandendum, panis, quem ipsi Beatae Virginis vocant, quemque quodammodo consecratum venerari, atque etiqam edere, quem denique communiter in habitationibus loco eminentiore honorifice servare solent, cum forte tentorio commoto in terram decidisset: tum Princeps, atque omnes alii eo casu gravissime obstupefacti, trepidantes stabant. Tum mox accersitus sacerdos, hunc ex gramine, summo studio ac veneratione colligebat.
     Post finita collatiuncula, potuque quem nobis porrexerat Princeps, sumpto, nos dimiserat, dicens: Ite nunc. Dimissi, honorifice usque in hospitia nostra deducti fuimus.
     Habet & aliud genus solatii, pro quo aliis Oratoribus (ut accepi) solet uti. Aluntur ursi, capti in quadam amplissima & ad hoc constitua domo: in qua Princeps, assumptis Oratoribus, ludos exhibere solet. Habet quosdam infimae conditionis homines, qui iubente spectanteque Principe, ligneis furcis occursant ursis, eosque ad pugnam lacessunt.
     Congressi tandem, si forte a provocatis ac in rabiem conversis ursis laniati fuerint, ad Principem currunt clamantes: Domine, ecce vulnerati sumus. quibus Princeps: Abite, inquit, faciam vobis gratiam. Dein illos curare, vestes praeterea & certos modios frumenti illis largiri iubet.
     Caeterum cum iam absolvendi dimittendique eramus, honorifice, ut antea, (133) ad prandium invitati, ac in aulam deducti fuimus.
     Utrique praeterea honoraria vestis, zebellinis pellibus subducta, oblata fuit. qua indutis, inque Principis conclave ingressis, Marschalcus continuo utriusque nostrum nomine, ordine dicebat: Magne Domine, Leonhardus & Sigismundus, de magna tua gratia, frontem percutit: hoc est, ob acceptum munus gratias agit.
     Vesti honorariae adiunxerat zebellinorum quadragenas duas, hermelinorum vero 300. atque aspreolorum pelles 1500.
     In priore legatione addiderat mihi vehiculum, seu traham, cum praestanti equo, & alba ursina pelle, alioque tegumento commodo.
     Dederat denique multa piscium, Belugae, Osetri, & Sterled, in aere durata, sed insalsa frusta: meque perhumaniter dimiserat.
     Porro reliquas ceremonias, quibus in dimittendis Oratoribus utitur Princeps, item quando limites suae ditionis ingressi Oratores excipiuntur, rursusque dimissi, ad eosdem usque reducti tractantur, sustentanturque, supra in Lithvuanorum Oratorum dimissione copiose explicavi.
     Caeterum, quia de pace perpetua tractanda, aut saltem induciis inter Moscovuiae principem ac Poloniae regem ineundis, a Caesare CAROLO & fratre eius FERDINANDO Austriae archiduce, missi fuimus, caeremonias, quibus Moscovuiae princeps tum in firmandis induciis utebatur, subiungere visum est.
     Conclusis itaque, ac in certam forman redactis cum Sigismundo rege Poloniae induciis, in aulam Principis vocati, cum in habitationem quandam deducti essemus, aderant Lithvuani Oratores: veniunt etiam eo Principis consiliarii, qui easdem nobiscum concluserant. atque in hanc sententiam sermone ad Lithvuanos converso verba faciunt: Voluit quidem Princeps noster, in singularem gratiam ac petitionem magnorum principum, pacem perpetuam cum Sigismundo rege vestro inire.
     Ea autem cum nullis conditionibus fieri nunc possit, se inducias ad eorundem principum adhorationem inire voluisse. Quibus constituendis, ac legitime firmandis, vos Princeps accersiri iussit, ac praesentes esse voluit.
     Tenebant porro literas, quas Princeps regi Poloniae daturus erat, confectas, sigillo appenso, & eo quidem parvo ac rubro communitas: in cuius sigilli parte priore imago erat, homo nudus equo sine sella insidens, hastaque draconem transverberans: a tergo vero aquila biceps, utroque capite coronato, cernebatur.
     Habebant praeterea induciales literas, certa formula compositas: quarum similes, ac eodem exemplo, nominibus ac titulis duntaxat mutandis, rex ipse vicissim Principi erat missurus: in quibus nihil prorsus immutatum erat, excepta hac clausula, quae ad finem literarum addita erat: Nos Petrus Giska palatinus Polocensis & capitaneus Drohitzinensis & Michael Bohusch Bohutinovuitz thesaurarius magni ducatus Lithvuaniae, & Slovinensis [Stovinensis] ac Kamenacensis Capitaneus, Oratores regis Poloniae & Magni Ducis Lithvuaniae, fatemur, eoque etiam nomine crucis signum deosculati sumus, nosque obstrinximus, Regem videlicet nostrum easdem pariter osculo crucis confirmaturum: in cuius rei meliorem fidem hasce literas nostris signetis communivimus.
     His itaque auditis ac visis, omnes una ad Principem vocamur. Ad quem cum ingressi essemus, mox certo loco nos sedere iusserat, ac in haec (134) verba loquebatur: Ioannes Francisce, Comes Leonharde, Sigismunde, efflagitastis a nobis Clementis Papae septimi, ac fratris nostri Caroli, eiusque fratris Ferdinandi nomine, ut pacem cum Sigismundo Poloniae rege perpetuam iniremus. Eam commodis utrinque conditionibus facere cum haudquaquam potuimus, rogastis, ut saltem inducias imporeremus. quas quidem amore nostro in principes vestros, nunc facimus, acceptamusque: super quibus dum Regi iustitiam nostram facimus, easque confirmamus, vos praesentes esse volumus, quo dominis vestris referatis, vos factis, ac iam legitime firmatis induciis interfuisse, vidisse, nosque illorum amore haec omnia fecisse.
     Qua oratione finita, Michaelem Georgii consiliarium vocat, ac crucem deauratam ex opposito de pariete fune serico pendentem, sumere iubet.
     Mox consiliarius, sumpto mundo lintheolo, quod super fusorio cantaro, in pelvi collocato, iacebat, crucem magna cum veneratione apprehendit, dextraque tenet.
     Secretarius pariter literas induciales iunctas utraque manu tenebat, ita tamen, ut Lithvuanorum literae alteris subiectae, eatenus prominerent, quatenus clausula, qua se Lithvuani obstrinxerant, appareret: super quas simul, ubi Michael dextram, qua crucem tenebat, posuisset, Princeps surgens, sermone ad Lithvuanorum Oratores converso, longa oratione narrabat, se quidem pacem ad singularem petitionem ac cohortationem tantorum Principum, quorum legatos eo nomine ad se missos viderent, non refugisse, si ea ullis sibi commodis conditionibus fieri potuisset: & cum pacem perpetuam inire cum rege illorum non posset, in horum gratiam quinquennales se inducias, vigore literarum (literas digito demonstrans) inisse: quas quidem, quoad Deus volet, servabimus, inquit, nostramque iusticiam fratri nostro Sigismundo regi faciemus: ea tamen conditione, ut similes per omnia literas, eodemque exemplo scriptas, rex nobis det, easque praesentibus Oratoribus nostris confirmet, iusticiam suam nobis faciat, ac illas ad nos tandem per Oratores nostros transferendas curet. Interim etiam iuramento vos obstringetis, ea omnia & singula regem vestrum facturum, observaturumque.
     Dein crucem respicit, seque ter signo crucis, capite toties inclinato, ac manu ad terram fere dimissa munit: propiusque accedens, labia, ac si oraret, movens, os lintheolo tergens, inque terram expuens, crucem tandem deosculatus, fronte eam primum, dein utroque oculo attingit. retrocedens, rursus cruce, capite inclinato, se munit.
     Postea Lithvuanos, ut accederent, idemque ipsi facerent, monet. Oratores antequam id facerent, inscriptionem, qua se obstrinxerant, pluribus quidem verbis congestam ac compositam, nihil tamen aut parum admodum ultra supradictam sententiam continentem, Bogusius nomine, Ruthenus, recitabat: cuius verba singula Petrus, fide Romanus, collega repetebat. eadem nobis pariter interpres Principis ad verbum reddebat.
     Post recitata ac interpretata inscriptione, Petrus ac Bogusius ordine ipsam crucem, astante Principe, deosculantur.
     Quibus finitis, Princeps sedens, in haec verba loquebatur: Vidistis nos fratri nostro Sigismundo Poloniae regi, iusticiam nostram ob singularem petitionem Clementis, Caroli & Ferdinandi fecisse.
     Dicite (135) ergo dominis vestris, tu Ioannes Francisce Papae, tu Comes Leonharde Carolo, & tu Sigismunde Ferdinando, nos ea illorum amore, & ne Christianus mutuis bellis fundatur sanguis, fecisse.
     Haec cum longa oratione, additis consuetis titulis, perorasset: nos illi vicissim ob singularem eius erga principes nostros observantiam, gratias egimus, nosque mandata illius diligenter executuros promissimus.
     Dein duos ex suis praecipuis consiliariis & secretariis, ad se vocat, eosque legatos iam ad Poloniae regem institutos, Lithvuanis innuit.
     Postremo multa pocula suo iussu allata, nobis, Lithvuanis, atque adeo omnibus & singulis, tam nostris quam Lithvuanorum nobilibus, manu sua porrigebat.
     Lithvuaniae denique Oratores nominatim appellans, dicebat: Quae nunc egimus, & quae alioqui ex consiliariis nostris intellexistis, ea fratri nostro Sigismundo regi exponetis.
     Haec cum dixisset, surgit, & rursus inquit: Petre, & tu Bogusi, fratri nostro Sigismundo Poloniae regi, & magno Duci Lithvuaniae, vos nostro nomine (caput interim parum movens) inclinabitis. mosque sedens, utrumque accersit: dextram illis, atque etiam ipsorum nobilibus ordine porrigit, dicitque, Ite nunc. atque sic illos dimiserat.
 

Itinera in Moscoviam.

     Anno MDXV venerant Viennam ad Caesarem Maximilianum, Vuladislaus, & eius filius Ludovicus, Hungariae & Bohemiae, ac Sigismundus Poloniae, reges: ubi contractis ac conclusis matrimoniis filiorum & nepotum, confirmataque mutua amicitia, inter caetera Caesar pollicitus erat, se Oratores suos ad Basilium Moscorum ducem missurum, qui inter hunc & Poloniae regem pacem facerent.
     Ad hanc legationem Caesar destinaverat Christophorum episcopum Labacensem, & Petrum Mraxi.
     Sed dum Episcopus protraheret negotium, & interim regis Sigismundi secretarius Ioannes Dantiscus, postea episcopus Vuarmiensis, morae impatiens, profectionem sedulo urgeret, hoc legationis munus mihi non ita pridem ex Dania reverso, fuit impositum.
     Mandatis itaque continuo a Caesare Haganoae Alsatiae oppido acceptis discedens.
     Traiecto primum Rheno, per Marchionum Badensium ditionem & oppida, Rastat, Etlingen, Pfortzach, in ducatum Vuirtenbergensem, Constat: oppidum denique imperii Eslingen ad Necarum, quem & Nicrum appellant, situm, indeque Gopingen & Geislingen veni.
     Ulmae mox Danubio superato, per Gunspurg, ac oppidum Purgavu, a quo Marchionatus Burgoviae nomen habet, Augustam Vindelicorum ad Lycum fluvium perrexi: ubi me praestolabantur Gregorius Sagrevuiski Moscus nuncius, & Chrysostomus Columnus secretarius Elizabethae viduae Ioannis Sfortiae Mediolani & Bharii, qui itineris erant comites.
     Relicta Augusta sub initium anni MDXVI ultra Lycum, per Bavariae civitates et oppida, Fridberg, Inderstorff, Freysingen, id est Frisingensem episcopatum ad fluvium Ambor, Landshuet ad Iseram fluvium[,] Gengkhofn, (136) Pfarkhirchen, Scharding ad Oenum transivimus. Oenoque superato, ripasque Danubii legentes, Austriam supra Onasum attigimus.
     Lincium oppidum in ripa Danubii situm, caput eius provinciae ingressi, pontemque illic Danubio impositum transeuntes, per oppida Galneukirchen, Pregartn, Pierpach, Kunigsvuisn, Arbaspach, Rapolstain, in archiducatum Austriae, atque adeo oppida Claram vallem, vulgo Tzvuelt dictam, Rastnfeld, Horn, & Retz pervenimus.
     Moraviae recta dein, ultra fluvium Teya, qui pro maiori parte Austriam a Moravia dirimit, oppidum Snoimam appulimus: ubi Petrum Mraxi collegam meum vita defunctum esse intellexi. & ita solus hoc munus, quod Caesari gratum erat, obivi.
     Ex Snoima, Vuolfernitz, Brunam, dein Olmutium sedem Episcopalem ad fluvium Moravua sitam: tres illae civitates Snoima, Bruna & Olmutium sunt primae in Marchionatu, indeque Lipnik, Hranitza, Germanice Vueissenkirchn.
     Itzin, Germanice Tischein.
     Ostrava, Germanice Ostra oppidum: ubi Ostravuitza fluvium, qui oppidum alluit, & Silesiam ab ipsa Moravia dirimit, transivimus.
     Silesiae post ducum Theschinensium oppidum Freistat, ad Elsa fluvium situm.
     Strumen, Germanice Schvuartzvuasser.
     Ptzin, Germanice Ples principatum: a quo progrediendo duorum miliarium, spacio, est pons trans Istulam, limes Bohemicae ditionis.
     A ponte Istulae Polonica est ditio, & usque Oschvuentzin principatum, Germanice Auschvuitz, quo loco fluvius Sola Istulam ingreditur, est iter unius miliaris.
     Extra Oschvuentzin, per pontem superamus Istulam: & confectis 8 miliaribus Poloniae regni caput Cracoviam pervenimus, currusque nostros trahis imposuimus.
     A Cracovia progressi, Prostovuitza, 4 miliaria.
     Vuislitza, 6 miliaria.
     Schidlovu, 5 miliaria.
     Oppatovu, 6 miliaria.
     Savuichost, quatuor miliaria ubi rursus traiecto, & ad sinistram relicto Istula fluvio,
     Ursendovu, quinque miliaria.
     Lublin, septem miliaria. Palatinatum, quo loci certo ac stato anni tempore insignes habentur nundinae, ad quas ex variis orbis partibus homines, Moscovuitae, Lithvuani, Tartari, Livonienses, Prutheni, Rutheni, Germani, Hungari, Armeni, Vualachi atque Ebraei confluunt.
     Cotzko, octo miliaria. Antequam huc perventum est, labitur fluvius Vuiepers, septentrionem versus.
     Meseriz octo miliaria paulo longius progrediendo, est limes Poloniae.
     Lithvuaniae oppidum Melnik, sex miliaria ad Buh fluvium.
     Bielsco, octo miliaria.
     Narevu, quatuor miliaria ubi eiusdem nominis fluvius ex quodam lacu & (137) paludibus, quemadmodum Buh, effusus, & in Septentrionem decurrit.
     Ex Narevu, transeundo sylvam octo miliaribus: extra quam est oppidum Grinki, in quo regii homines, qui & commeatum suppeditabant (Pristavuos appellant) & Vuilnam usque deducebant, me praestolabantur. tum in
     Grodno, sex miliaria. Est ibi satis commodus pro eius regionis natura principatus. Castrum cum civitate ad fluvium Nemen, qui Germanice Mumel appellatur, quique ipsam Prussiam alluit, quae olim a supremo Theutonici ordinis magistro gubernabatur. Sed eam nunc Albertus Marchio Brandenburgensis haereditarii ducatus nomine tenet.
     Crononem hunc fluvium puto, alludens nomini oppidi. ibi Ioannes Savuorsinski, a Michaele Linski in ea domo, aut (ut aiunt) curia, in qua hospitatus eram, oppressus est. Porro hic reliqui Moscorum nuncium, quem rex Vuilnam ingredi prohibuit.
     Inde progressus,
     Prelai, duo miliaria.
     Vuolconik, quinque miliaria.
     Rudniki, quatuor miliaria.
     Vuilnam, quatuor miliaria quoque.
     Ante Vuilnam autem viri insignes praestolabantur, qui me regis nomine cum honorifice excepissent, atque in traham, seu amplum vehiculum pulvinaribus stratum, & stragulis auro & serico contextis collocatum, regiis ministris latus utrumque claudentibus, officiumque perinde ac si ipse rex veheretur praestantibus, in hospitium usque deduxissent, mox aderat Petrus Tomitzki, tunc episcopus Premisliensis, regni Poloniae vicecancelarius, vir omnium testimonio virtute singulari ac vitae intergritate praeditus, meque regis pariter nomine humanissime consalutavit, excepitque.
     Ad ipsum denique regem, magna aulicorum caterva sequente, paulo post deduxit: a quo multis primariis viris, proceribusque magni ducatus Lithvuaniae praesentibus, honestissime exceptus fueram.
     Vuilnae porro eo tempore inter caetera, matrimonium inter ipsum regem, & Bonam Ioannis Galeacii Sfortiae ducis Mediolani filiam, Caesare promovente, me nuncio, contractum atque conclusum fuit.
     Erant ibi in arctis custodiis tres Moscovuitici duces, quibus summa rerum, atque adeo Moscovuiticus exercitus, anno MDXIIII ad Orssam commissus fuerat: inter quos erat Ioannes Czeladin primus. Quos equidem regis permissu salutatus, eo quo potui studio consolabar.
     Vuilna caput magni ducatus Lithvuaniae, eo loci sita est, quo confluunt Vuelia & Vuilna fluvii: inque Nemen, seu Cronomen [Crononen] illabuntur.
     In ea relicto Chrysostomo Columno, non diu detinebar.
     Vuilnam die XIIII. Martii egressus, non publica atque usitata via, quarum una per Smolentzko, altera vero per Livuoniam itur in Moscovuiam: sed media inter has usus, recta Nementschin quatuor miliaribus, indeque Svuintravua octo miliaribus, superato Schamena fluvio, perveni.
     Sequenti die Disla, sex miliaribus ubi eiusdem nominis lacus est: atque Drisvuet, quatuor miliaribus ubi nuncius Mosci, quem Grodno reliqueram, ad me rediit. (138)
     Braslavu, quatuor miliaribus ad lacum Navuer, qui in longitudinem uno militari patet.
     Dedina, quinque miliaribus atque Dvuina fluvium, quem Livuonienses (quorum ditionem percurrit) Duna appellant (sunt qui Turantum esse volunt) attigimus.
     Drissam dein septem miliaria properantes, rursus sub Betha oppido ad Dvuina fluvium pervenimus: per quem glacie concretum, vehiculis, eius gentis more, 16. miliaribus sursumversus dum veheremur, duae nobis tritae viae occurrerunt.
     Cum itaque utram ingrederemur, dubitaremus: mox servitorem in domum rustici in ripa sitam sciscitatum misi. quia vero sub meridiem glacies magnopere liquescebat, nuncius iuxta ripam liquefacta ac fracta glacie demersus, vix tandem extractus fuit. accidit etiam, ut quodam loco fluvius utrinque liquefacta prorsus & absumpta glacie, ea duntaxat glaciei parte, quam continua vectio induraverat, imo non nisi quatenus vehiculorum orbitae complectebantur, nobis tanquam pons quidam, non sine gravi horrore ac periculo transitum daret.
     Augebat metum fama communis: quia non diu ante, aliquot centum Moscoviticos praedones, per eundem fluvium glacie concretum transcuntes, ad unum omnes fuisse submersos, ferebatur.
     A Drissa Doporoski sex militaribus, indeque
     Polotzco principatum. quem Vuaivuodatum appellant, ad Dvuinam fluvium. quem alii Rubonem appellant, venimus: ubi honorifice, in maxima hominum occurrentium frequentia excepti, magnifice ac laute tractati, ad proximam denique mansionem usque deducti fuimus.
     Inter Vuilnam & Polotzco plurimi lacus, crebrae paludes, atque immensae longitudinis sylvae sunt, ut quae ad quinquaginta miliaria Germanica protenduntur.
     Ulterius progressi iter, in limitibus regni minime tutum, ob crebras utriusque partis excursiones, hospitia deserta, aut nulla habuimus: perque magnas paludes ac sylvas, tandem Harbsle & Milenki, pastorum casas, venimus: in quo itinere Lithvuanus deductor me deserverat.
     Accedebat ad hospitiorum incommoditatem, itineris summa difficultas. si quidem inter lacus & paludes nive & glacie labescente nobis eundum erat, dum Nischam oppidum, ad quendam eiusdem nominis lacum situm, indeque Quadassen quatuor miliaribus. quo loci cum magno pavore & periculo lacum quendam, aqua supra glaciem extante transivimus, atque ad tuguriolum rustici cuiusdam perveneramus, quo ex ditione Mosci, Georgii comitis mei cura commeatus allatus erat. Eo loci equidem limites utriusque Principis observare ac discernere non potui.
     Moscovuiae sine contradictione ditio Corsula: ubi, duobus fluviis Vuelicarecka & Dsternicza traiectis, indeque duobus miliaribus confectis, venimus ad
     Opotzka civitatem cum castro, ad Vuelicarecka sitam. quo loci natans pons est, quem equi plerunque genetenus in aqua transeunt. Hanc arcem rex Poloniae, dum ego Moscovuiae de pace tractarem, obsederat.
     In illis porro locis, quanquam propter crebras paludes, sylvas, & innumeros fluvios, exercitus aliquo commode duci non posse videatur: nihilominus tamen (139) quocunque volunt, recta contendunt: colonorum nimirum multitudine praemissa, qui quaelibet impedimenta arboresque incidendo submovere, paludes ac fluvios pontibus sternere coguntur.
     Vuoronecz dein octo miliaribus oppidum situm ad Ssoret fluvium, qui recepto in se Vuoronetz fluvio, non longe infra oppidum Vuelicarecka illabitur.
     Fiburg quinque miliaribus.
     Vuolodimeretz oppidum cum propugnaculo, 3 fere miliaribus.
     Brod coloni cuiusdam domum, pariter 3 miliaribus indeque 5 miliaribus emensis, stratoque ponte per Ussa fluvium, qui Scholonam influit.
     Parcho civitatem, cum castro, ad Scholona fluvium sitam: Opoca villam quandam, sub quo Vuidocha fluvius Suchanam ingreditur, quinque miliaribus. inde septem superatis fluviis,
     Reisch villam, quinque pariter miliaribus.
     Dvuerenbutig villam, quinque miliaribus infra quam dimidio miliari Pschega, Strupin fluvio in se recepto, influit Scholonam: in quem alii quatuor fluvii, quos eo die transivimus, illabuntur.
     Sotoki homuncionis domum 5 miliaribus a qua 4 miliaribus Novuogardiam tandem magnam quarta Aprilis attigimus. Caeterum a Polotzko Novuogardiam usque, tot paludes ac fluvios superavimus, ut eorum nomina ac numerum ne incolae quidem teneant: tantum abest, ut illos quispiam commemorare ac describere posset.
     Novuogardiae paululum respirans, ac septem diebus quiescens, ab ipso locumtenente in die Palmarum convivio acceptus fui: atque ab eodem amanter admonitus, ut servitoribus equisque illic relictis, per dispositos, seu postarum (vulgo loquuntur) equos Moscovuiam irem.
     Cui morem gerens, egressus primum Beodnitz quatuor miliaria, indeque totius diei iter iuxta Msta fluvium, qui navigabilis est, & ex Samstin lacu oritur, confeci.
     Eo porro die cum per pratum, liquescente iam nive, citato equorum cursu proficisceremur, pueri mei natione Lithvuani equulus ceciderat, ita ut cum puero prorsus praecipitaretur: seque denuo in modum rotae convolvens, in posteriores pedes daret, consisteretque: & interea nec terram latere attingeret, nec puerum sub se prostratum ac iacentem laederet.
     Post recta Seitskovu, ultra fluvium Nischa, sex miliaribus.
     Harosczi ultra fluvium Calacha, septem miliaribus.
     Oreat Rechelvuitza ad fluvium Palamit, 7 miliaribus eodem die transivimus 8 fluvios, & unum lacum, congelatum quidem, sed aqua supra glaciem completum.
     Tandem sexta feria ante Paschatis festum, in domum postarum pervenimus, tresque lacus superavimus: primum Vuoldai, qui uno miliari in latitudinem, duobus vero in longitudinem patebat: secundum Lutinitsch, non admodum magnum: tertium Ihedra, cui eiusdem nominis villa ab Oreat octo miliaribus adiacet. quo sane die per hosce lacus, congelatos adhuc, sed aquarum multitudine nive liquescente inundantes, tritam viam secuti, difficillimum ac periculosissimum iter habuimus: nec deflectere de via publica cum ob nivis altitudinem, tum quod nullum vestigium (140) alicuius semitae apparebat, audebamus. Confecto itaque tam difficili atque periculoso itinere, venimus
     Choitilovua septem miliaribus infra quam duobus Schlingvua & Snai fluviis, eo loco quo confluunt, inque Msta fluvium illabuntur, superatis, Vuoloschak attigimus: ibique in die Paschatis quievimus. Post septem miliaribus confectis, traiectoque Tvuerza fluvio,
     Vuedrapusta oppidum in ripa situm: indeque 7 miliaria descendentes,
     Dvuerschak civitatem, infra quam 2 miliaribus Schegima fluvio navicula piscatoria transmisso, in
     Ossoga oppido, uno die quievimus. sequenti die per Tvuerza fluvium septem miliaribus navigantes,
     Medina appulimus. sumptoque prandio, rursus naviculam ingressi, 7 miliaribus Vuolgam, celeberrimum fluvium, atque adeo
     Tvuer principatum attigimus. ubi sumpta maiore navi, per Vuolgam navigantes, non ita longe post ad congelatum, ac glacierum frustis refertum ipsum fluvium venimus: inque quodam loco, maximo labore ac sudore appulimus. altumque congesta in acervum glacie, ripam vix tandem superavimus: indeque pedestri itinere in coloni cuiusdam domum venientes, parvosque ibi repertos equos conscendentes, ad monasterium divi Heliae venimus. ubi commutatis equis, Gerodin oppidum ad Vuolgam sitam, tribus inde miliaribus rectaque post Schossa 3 miliaribus,
     Dschorno domum postarum, 3 miliaribus.
     Clin oppidum, ad fluvium Ianuga situm, 6 miliaribus.
     Piessack domum postarum, 3 miliaribus.
     Schorna, ad fluvium eiusdem nominis situm. 6 miliaribus.
     Moscovuiam, 3 miliaribus tandem decimaoctava Aprilis pervenimus: ubi quomodo consalutatus atque exceptus fuerim, abunde satis in hoc libro exposui, cum de exceptione ac tractatione Oratorum egissem.
 

Reditus.

     Dixi ab initio, me in Moscovuiam ad componendos Poloniae & Moscovuiae principes, a Divo Maximiliano Imperatore missum fuisse, sed re infecta inde rediisse. nam dum Moscovuiae, praesentibus etiam regis Poloniae Oratoribus, de pace ac concordia tractarem, interim rex instructo exercitu Opotzka castrum, nequicquam tamen, oppugnabat. quare Princeps inducias cum rege facere pernegabat: meque intercepto quidem negotio, honorifice tamen dimiserat.
     Relicta itaque Moscovuia, recta
     Moseisko, 18 miliaribus
     Vuiesma, 26 miliaribus
     Drogobusch, 18 miliaribus
     Smolensko dein, 18 miliaribus perveni. abinde duabus noctibus ibi sub dio in magnis nivibus quievimus: ubi ab deductoribus meis laute ac honorifice tractabar, et strato in longum aliquanto altius foeno, corticibus arborum superimpositis, stratisque linteis, attractis more Turcarum seu Tartarorum (141) pedibus mensae accumbentes, cibum capiebamus, bibendoque aliquanto largius, coenam producebamus.
     Altera nocte veneramus ad quendam fluvium, minime tum quidem congelatum: sed post medium noctis, ob infestum frigus usque adeo concretum, ut per glaciem plusquam decem onusta etiam vehicula traducta sint. equi vero alio loco, quo celerius maioreque impetu decurrebat fluvius, compulsi, fracta glacie transibant.
     Eo loci duodecim a Smolensko miliaribus relictis deductoribus, in Lithvuaniam profectus sum: & a limite octo miliaribus ad
     Dobrovunam veni, ubi rerum necessariarum iustam quidem copiam, sed hospitium Lithvuanicum habui.
     Orsam quatuor miliaribus quousque a Vuiesma a dextris Borysthenem habuimus, quem tum haud longo intervallo supra infraque Smolensko traiicere cogebamur. eoque circa Orsam relicto, recta
     Druzek, 8 miliaribus
     Grodno, 11 miliaribus
     Borisovu, 6 miliaribus ad fluvium Beresina, cuius fontes Ptolemaeus Borystheni adscribit.
     Lohoschakh, 8 miliaribus
     Radochostye, 7 fere miliaribus
     Crasno Sello, 2 miliaribus
     Modolesch, 2 miliaribus
     Crevua oppidum cum castro deserto, 6 miliaribus
     Mednik pariter oppidum cum castro deserto 7 miliaribus. indeque
     Vuilnam tandem pervenimus: ibique post regis in Poloniam discessum, paucis diebus, dum servitores cum equis meis ex Novuogardia per Livuoniam reverterentur, commoratus sum. quibus receptis, mox inde quatuor miliaribus de via in Troki deflexi, ut ibi in quodam horto conclusos ac conceptos Bisontes, quos alii Uros, Germani vero Auroxn appellant, viderem.
     Palatinus porro, etsi meo inexpectato ac improviso adventu quodammodo offendebatur, me nihilominus tamen ad prandium invitavit: cui intererat Scheachmet rex Savuolensis Tartarus: qui eo loci in duobus muratis, & inter lacus extructis castris, veluti liberis custodiis, honeste servabatur. Is inter prandendum variis de rebus per interpretem mecum colloquebatur: Caesarem praeterea fratrem suum appellabat, omnesque principes ac reges inter se esse fratres dicebat.
     Sumpto prandio, acceptoque a Palatino iuxta Lithvuanorum consuetudinem munere, primum Moroschei oppidum, dein Grodno 15 miliaria
     Grinki, 6 miliaribus. Sylva post superata, Narevu, 8 miliaribus atque
     Bielsko oppidum venimus, ubi Nicolaum Radovuil palatinum Vilnensem offendi, cui iam antea Caesaris literas reddideram: qui etsi antea me equo gradario, duobusque aliis pro vehiculo donaverat, castratum tamen & bonum iam denuo equum dono dedit: obtrusitque praeterea aureos aliquot Hungaricales, adhortando, ut ex his annulum mihi fieri curarem, quo induto, quotidieque inspecto, sui facilius, & praesertim apud Caesarem recordarer.
     Ex Bielsko in Briesti (142) castrum cum oppido ligneo, ad fluvium Buh, in quem Muchavuetz illabitur, Lamas oppidum: ubi Lithvuania relicta,
     Poloniae primum oppidum Partzovu ingressus, supra quod non ita longo intervallo Iasonica fluviolus labitur, Lithvuaniamque a Polonia dirimit. post
     Lublin, 9 miliaribus
     Rubin,
     Ursendoff,
     Savuichost, ad traiectus Istulae.
     Sandomir civitatem cum castro, ad Istulam sitam, distantemque a Lublin 18 miliaribus.
     Poloniza, ad fluvium Czerna: in quo nobilissimi pisces, quos vulgo Lachs appellant, capiuntur.
     Civitatem novam Cortzin appellatam, oppidum cum castro murato.
     Admonet me hic locus rei prodigiosae, & pene incredibilis, quam minime praetereundam esse putavi. Cum quodam tempore ex Lithvuania redirem per hanc regionem, incidi in hominem apud Polonos primarium Martinum Svuorovuski: qui me multis precibus invitatum, in domum suam deduxit, ibique quam lautissime habuit.
     Dumque, ut fit, familiariter multis de rebus colloqueremur, narravit idem mihi, virum quendam nobilem cognomento Pierstinski, quo tempore Sigismundus rex circa Borysthenem belligeraretur, graviorem armaturam equestrem indutum, sub ipsa usque genua, inter Smolensko & Dobrovunam ingressum Borysthenem, ibique ab equo rabie correpto, in medium flumen abreptum & excussum esse. & cum diu non comparuisset, ac plane pro perdito & deplorato habitus esset, subito sub aquis in ripam egressum esse, ipso rege Sigismundo & eius exercitu tribus fere hominum millibus inspectantibus. Etsi vero authoritate hominis movebar, tamen cum difficilia creditu dicere visus esset, evenit, ut eodem die ipso, Martino comitante, huc ad novam civitatem Corczin perveniremus: ubi tum vir summa apud Polonos dignitate, Christophorus Schidlovueczki castellanus Cracovuiensis, & eiusdem loci Capitaneus, agebat. Ibi cum idem me splendidissimo convivio cum multis aliis clarissimis viris excepisset, recurrente narrationis illius de Pierstinski memoria, non potui mihi temperare, quin de ea mentionem facerem: quod sane peropportune accidit. Nam hoc non tantum conviviae ipsi, etiam regem ipsum tanquam oculatum testem citantes, confirmarunt: sed aderat in eodem convivio ipsemet Pierstinski, qui casum hunc suum ita exposuit, ut pro credibili haberi possit. Dixit autem, quod equo excussus ter se extulerit supra aquas: atque ibi venisse sibi in mentem, quod ante dici audivisset, pro perdito habendum esse eum, cui non succuritur, cum tertio effertur. Itaque se oculos aperuisse, atque ita sublata altera manu esse progressum, ceu signo dato, ut ei subveniretur. Rogatus autem, an hausisset aquam? bis se hausisse, respondit. Haec ut audita mihi sunt, ita aliis narrata volo. Sed nunc ad continuandum iter meum revertor. (143)