B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 101 - 116

________________________________________________


     Ab Oriente Meridiem versus reflectendo, circa Maeotidis paludes & Pontum, ad fluvium Cupa, qui paludes influit, Aphgasi populi sunt, quo loci usque ad Merula fluvium, qui Pontum illabitur, montes occurrunt, quos Circassi, seu Ciki incolunt.
     Hi montium asperitate freti, nec Turcis, nec Tartaris parent. Eos tamen Christianos esse, suis legibus vivere, in ritu & caeremoniis cum Graecis convenire, lingua Slavuonica (qua utuntur) sacra peragere, Rutheni testantur.
     Audacissimi piratae sunt. nam fluviis, qui ex eorum montibus fluunt, navibus in mare delapsi, quoscunque possunt spoliant: eos praesertim, qui ex Capha Constantinopolim navigant.
     Ultra Cupa fluvium est Mengarlia, quam Eraclea fluvius interlabitur: deinde Cotatis, quam quidam Colchim esse arbitrantur.
     Post quem Phasis occurrit, qui priusquam mare illabatur, haud procul ab ostiis Satabellum insulam facit: in qua fama est, Iasonis naves quondam stetisse. Ultra Phasim, Trapezus.
     Tauricae Chersonesi paludes, quae ab ostiis Tanais in longitudinem trecenta miliaria Italica habere dicuntur, ad caput S. Ioannis, promontorium, qua in arctum coeunt, duo tantum miliaria Italica continent.
     In ea Kriim civitas, olim regum Tauricae sedes: a qua Kriimskii nominabantur.
     Postea toto Isthmo, spacio mille ducentorum passuum ad insulae formam perfosso, reges non Kriimskii, sed Praecopskii, ab illa nimirum perfossione sumpto vocabulo, nomen accepere.
     Praecop enim, lingua Slavuonica perfossum sonat.
     Unde apparet, scriptorem quendam errasse, qui Procopium quendam ibi regnasse scripsit.
     Porro tota Chersonesus, sylva quadam per medium s[c]inditur: eaque pars quae Pontum respicit, in qua Capha insignis urbs, olim Theodosia dicta, Genuensium colonia, tota a Turca possidetur.
     Capham autem Mahumetes, qui expugnata Constantinopoli, Graecorum imperium destruxit, Genuensibus ademit.
     Alteram peninsulae partem Tartarus possidet.
     Omnes autem Tartari, Tauricae reges, originem suam ex Savuolhensibus regibus ducunt: & cum domestica seditione aliqui regno pulsi fuissent, nec usquam in vicinia firmam sedem habere possent, hanc Europae partem occupavere: veterisque iniuriae haud immemores, diu cum Savuolhensibus dimicabant: donec patrum nostrorum memoria, Alexandro magno duce Lithvuaniae in Polonia imperante, Scheachmet rex Savuolhensis in partes Lithvuaniae venit, scilicet ut inito cum Alexandro rege foedere, coniunctis viribus Mahmetgirei rege Tauricae eiicerent.
     In quam rem uterque quidem princeps consensit.
     Cum autem Lithvuani iuxta eorum consuetudinem longius quam par est, bellum differrent, uxor Savuolhensis regis, eiusque quem in campis habebat exercitus, morae, tum etiam frigoris impatientes, eorum regem in oppidis quibusdam agentem sollicitant, obmisso Poloniae rege, ut in tempore rebus suis provideat.
     Quod cum illi persuadere non possent, uxor relicto marito, cum parte exercitus ad Mahmetgirei Praecopensem regem deficit: cuius impulsu, Praecopensis exercitum ad profligandas reliquas Savuolhensis copias mittit. quibus dissipatis, Scheachmet Savuolhensis rex infoelicitatem suam videns, sexingentis fere equitibus comitatus, Albam ad Thiiram fluvium (101) sitam, spe auxilii a Turca implorandi confugit.
     In ea civitate cum structas sibi, ut caperetur, insidias intellexisset, converso itinere, vix media parte equitum assumpta, Chiovuiam pervenit. ubi a Lithvuanis circumventus, captusque, cum regis Poloniae iussu Vuilnam deduceretur, obviam sibi rex progressus, honorifice susceptum, ad Polonorum conventum secum duxit: quo quidem conventu bellum adversus Mendligerei decernitur.
     Sed cum Poloni in cogendo exercitu tempus longius, quam par erat, extraherent, Tartarus vehementer offensus, denuo de fuga cogitare coepit: in qua deprehensus, ad Trokii castrum, quatuor a Vuilna miliaribus retractus est. quem ego ibi vidi, unaque cum eo pransus sum.
     Atque hic Savuolhensium regum imperii finis fuit: cum quibus & Astrachan reges, qui quoque ex eisdem regibus originem traxerunt, una perierunt. quibus ita oppressis & extinctis, regum Tauricae potentia maiorem in modum adaucta, vicinis gentibus terrori erat, adeo ut & regem Poloniae ad certum stipendium pendendum cogerent, ea conditione, ut eorum opera quavis urgente necessitate utatur.
     Quin & Moscovuiae Princeps, missis subinde muneribus illum sibi devincire solebat. quod ideo fit, quia cum mutuis assidue bellis impicentur, uterque Tartarorum ope armisque alterum se sperat opprimere posse.
     Cuius ille haud ignarus, acceptis muneribus utrumque vana spe lactabat. id quod vel eo tempore, dum ego Caesaris Maximiliani nomine apud Moscovuiae Principem de pace cum rege Poloniae ineunda tractarem, apparuit.
     Nam cum Moscovuiae Princeps ad aequas pacis conditiones induci non posset, rex Poloniae Praecopensem regem pecunia conduxit, ut Moscovuiam cum exercitu ab una parte adoriretur, se quoque ex altera Opotzkam versus impetum in Mosci ditionem facturum. qua arte Poloniae rex Moscum ad tolerabiles pacis conditiones cogi posse sperabat.
     Quod Moscus animadvertens, missis Oratoribus suum vicissim apud Tartarum egit negotium, ut scilicet in Lithvuaniam, quam tum omni metu vacuam ac praesidio destitutam esse dicebat, vires suas converteret. Cuius consilium Tartarus, sui commodi duntaxat ratione habita, secutus est.
     Atque is eiusmodi Principum dissensionibus potentior factus, cum imperii augendi libidine tenerentur, neque quiescere posset, ad maiora animum applicuit: Mamaique Nahaicensi principe sibi adiuncto, Tauricam anno Domini 1524, mense Ianuario, cum exercitu egressus, regem Astrachan adortus est. cuius urbem, cum ea relicta, metu profugisset, obsedit, & occupavit, mansitque victor in civitate sub tectis.
     Interim Agis Nahaicensium quoque princeps, fratrem suum Mamai increpat, quod tam potentem vicinum suis copiis iuvaret.
     Praeterea eum monet, ut Machmetgirei regis in dies crescentem potentiam suspectam haberet. posse enim, ut insanabili ille animo esset, fieri, ut conversis in se fragremque armis, utrumque regno depulsum aut interimat, aut in servitutem deducat.
     Quibus verbis Mamai permotus, fratri nunciat, eumque hortatur, ut quam magnis posset copiis ad se properaret. posse enim nunc, cum Machmetgirei magno rerum successum elatus, securius ageret, utroque eo metu levari.
     Agis fratris monitis parens, ad praescriptum (102) tempus se cum exercitu, quem ad defendendas in tot bellis regni sui fines iam prius coegerat, affuturum omnino promisit. Qua re intellecta, Mamai continuo regem Machmetgirei monet, ne militem soluta disciplina sub tectis aleret, corrumperetque: sed urbe relicta, in campis potius, ut mos est, degeret.
     Cuius consilio acquiescens rex, militem in castra educit. advolat Agis cum exercitu, seque fratri iungit: atque hi non ita multo post Machmetgirei regem nihil tale timentem, cum Bathir Soltan filio, vigintiquinque annos nato, prandentem, facto derepente impetu obtruncant, eiusque maiorem exercitus partem fundunt, & reliquos in fugam vertunt: ac ultra Tanaim, Tauricam usque insequentes, caedunt, fugantque: Praecop civitatem, quam in Chersonesi ingressu esse dixi, obsident: tentatisque omnibus, cum ea nec vi nec deditione potiri posse viderent, soluta obsidione domum redeunt.
     Horum ergo opera rex Astrachan regno suo iterum potitus est: viresque regni Tauricae, cum Machmetgirei fortissimo & foelicissimo rege, qui potenter aliquamdiu imperavit, conciderunt.
     Machmetgirei occiso, frater eius Sadachgirei, Turcarum imperatoris (cui tum serviebat) auxilio Praecopense regnum occupavit: qui tum Turcarum moribus imbutus, rarius praeter Tartarorum morem in publico versaretur, neque subditis suis se conspiciendum exhiberet, a Tartaris, qui hanc insolitam rem in Principe ferre non poterant, eiicitur, inque eius locum ex fratre nepos substituitur. a quo cum Sadachgirei captus fuisset, nepotem, ne caede in se saeviat, sed a suo sanguine abstineat, senectutis suae misereatur, denique ut privatus reliquum vitae in castro aliquo deducere, nomenque duntaxat regium, tota regni administratione nepoti permissa, retinere possit, supplex orat, & impetrat.
     Nomina dignitatum apud Tartaros haec fere sunt. Chan, ut supra dixi, rex est: Soltan, filius regis: Bii, dux: Mursa, filius ducis: Oiboud, nobilis, vel consiliarius: Olboadulu, alicuius nobilis filius: Seid, supremus sacerdos: homo vero privatus, Ksi. Officiorum vero, Ulan, secunda e rege dignitas: nam reges Tartarorum quatuor viros, quorum consilio in rebus gravibus potissimum utuntur, habent. ex his primus, Schirni vocatur: secundus Barni, tertius Gargni, quartus Tziptzan.
     Hactenus de Tartaris: nunc de Lithvuania, Moscovuiae vicina, dicendum est.
 

De Lithvuania.

     Lithvuania Moscovuiae proxima est. non autem de sola provincia, sed regionibus illi adiacentibus, quae sub Lithvuaniae nomine comprehenduntur, nunc loquor.
     Haec longo tractu ab oppido Circass, quod ad Borysthenem situm est, in Livuoniam usque protenditur. Porro Circassi, Borysthenis accolae, Rutheni sunt, alii ab his quos supra ad Pontum in montibus habitare dixi.
     His nostra tempestate praeficiebatur Eustachius Tascovuitz, (quem cum Machmetgirei rege in Moscovuiam una profectum fuisse, supra dixi) vir belli peritissimus, astutia singulari: qui cum crebra cum Tartaris commercia haberet, saepius tamen eos fudit. quin & ipsum Moscum, cuius aliquando captivus fuerat, in magna saepe pericula adduxit. Eo anno, quo nos Moscovuiae eramus, miro astu Moscos profligavit: dignaque mihi res visa est, quae hoc loco ascriberetur. Tartaros (103) quosdam habitu Lithvuanico in Moscovuiam deduxit, in quos ceu Lithvuanos, nullo metu Moscos irruituros sciebat.
     Ipse dispositis loco opportuno insidiis, Moscos ulciscentes praestolatur.
     Tartari depopulata parte Sevuerae provinciae, Lithvuaniam versus iter arripiunt: indeque mutato itinere, cum Lithvuaniam tenuisse cognovissent, Mosci Lithvuanos esse rati, mox vindictae cupiditate magno impetu in Lithvuaniam irruunt. qua vastata, cum praeda onusti redirent, ab Eustachio ex insidiis circumventi, ad unum omnes caeduntur.
     Qua re cognita, Moscus Oratores ad Poloniae regem, qui de illata sibi iniuria conquererentur, misit. quibus rex: Suos non intulisse, sed iniuriam ultos esse, respondit. Ita Moscus utrinque delusus, damnum cum ignominia ferre coactus est.
     Infra Circassos nullae habitationes Christianorum sunt. Ad Borysthenis ostia, Otzakhovu castrum & civitas, quadraginta miliaribus a Circass, quam Tauricae rex non ita diu Poloniae regi ademptam possidebat. Hanc nunc Turcus tenet.
     Ab Otzakhovu ad Albam, circa ostia Thirae, quae veteri nomine dicitur Moncastro, quatuordecim miliaribus ab Otzakhovu, in Praecop quatuordecim miliaribus. A Cercass circa Borysthenem ad Praecop quadraginta miliaribus.
     Supra Circassos septem miliaribus per Borysthenem ascendendo, Cainovu oppidum occurrit: a quo decem & octo miliaribus est Chiovuia, vetus Russiae metropolis: quam magnificam & plane regiam fuisse, ipsae civitatis ruinae, monumentaque, quae in ruderibus visuntur, declarant.
     Apparent adhuc hodie in vicinis montibus ecclesiarum, monasteriumque desolatorum vestigia, praeterea cavernae multae, in quibus vetustissima sepulchra, corporaque in his nondum absumpta visuntur.
     Ab hominibus fide dignis accepi, puellas ibi ultra septimum annum raro castitatem servare. rationes varias audivi, quarum nulla mihi satisfacit: quibus, mercatoribus abuti quidem, sed abducere minime licet.
     Nam si quis abducta puella deprehensus fuerit, et vita et bonis nisi Principis clementia servatus fuerit, privat.
     Lex etiam ibidem est, qua externorum mercatorum (si qui ibi forte decesserint) bona aut regi cedunt, aut eius praefecto: id quod apud Tartaros & Turcas, in Chiovuiensibus apud se mortuis observatur.
     Ad Chiovuiam monticulus quidam est, per quem mercatoribus via aliquanto difficiliore transeundum est: in cuius ascensu, si forte currus aliqua pars frangatur, res quae in curru portabantur, Fisco vindicantur.
     Haec omnia Dominus Albertus Gastol Palatinus, Vuilnensis regis in Lithvuania vicegerens, mihi retulit.
     Porro a Chiovuia ascendendo per Borysthenem triginta miliaribus, Mosier ad fluvium Prepetz, qui duodecim miliaribus super Chiovu Borysthenem influit, occurrit.
     Thur fluvius piscosus influit Prepetz. a Mosier autem ad Bobranzko, triginta. Inde ascendendo vigintiquinque miliaribus, pervenitur in Mogilevu, a qua Orsa sex miliaribus abest.
     Haec iam enumerata secundum Borysthenem oppida, quae omnia in Occidentali littore sita sunt, regi Poloniae: Orientali vero, Moscovuiae principi subiiciuntur: praeter Dobrovunam, & Mstislavu, quae Lithvuaniae ditionis sunt.
     Traiecto Borysthene quatuor miliaribus Dobrovunam, indeque viginti Smolenzko devenitur. (104) Ex Orsa nobis iter fuit in Smolenczko, & tum Moscovuiam usque.
     Borisovuo oppidum viginti duobus ab Orsa in Occidentem miliaribus abest, quod Beresina fluvius, qui infra Bobrantzko Borysthenem influit, praeterlabitur.
     Est autem Beresina, ut oculis conspexi, amplior aliquanto Borysthene, ad Smolentzko. Plane puto hunc Beresinam, id quod etiam vocabuli sonus indicare videtur, ab antiquis Borysthenem habitum fuisse. nam si Ptolemaei descriptionem conspexerimus, Beresina fontibus magis quam Borysthenis, quem Nieper appellant, conveniet.
     Lithvuania porro quos Principes habuerit, quando Christianismo initiata fuerit, ab initio satis dictum est.
     Huius gentis res ad Vuitoldi usque tempora, semper florebant.
     Si bellum aliunde ipsis immineat, suaque adversus hostium vim defendere debeant, vocati quidem, ad ostentationem magis quam ad bellum instructi, magno apparatu veniunt: verum delectu habito, cito dilabuntur.
     Quod si qui remanserint, hi equis vestibusque melioribus, quibus instructi nomina dederunt, domum remissis, cum paucis quasi coacti, ducem sequuntur. Caeterum magnates, qui certum militum numerum suis sumptibus in bellum mittere coguntur, data duci pecunia, se redimentes, domi remanent: eaque res adeo dedecori non est, ut militiae praefecti, ducesque publice in conventibus castrisque proclamari faciant, si qui velint, numerata pecunia exautoratos domum redire posse.
     Tanta autem inter hos quidlibet agendi est licentia, ut immodica libertate non uti, sed abuti videantur, Principumque bona impignorata possideant: adeo, ut Principes in Lithvuaniam venientes, suis, ni provincialium ope subleventur, vectigalibus ibi vivere non potuerint.
     Gentis habitus oblongus, arcumque Tartarorum, hastam vero & scutum Hungarico more gerunt. equis bonis, iisdemque castratis, sine soleis ferreis, quos mollibus coercent lupatis, utuntur.
     Vuilna est caput gentis: civitas ampla, intra colles sita, ad confluxum fluviorum Vueliae & Vuilnae, Vuelia autem fluvius aliquot infra Vuilnam miliaribus, Cronomen influit.
     Cronom autem oppidum Grodno nomine haud ita dissimili, praeterlabitur, Prutenosque populos quondam ordini Teutonicorum subiectos (quibus nunc Albertus Marchio Brandenburgensis, posteaquam se regi Poloniae subdidit, cruceque & ordine deposito, haereditarius praeest) a Samogitis, eo loci quo Germanicum mare illabitur, dirimit: ubi est oppidum Mumel. nam Germani Cronomen Mumel, patrio vero vocabulo Nemen appellant.
     Vuilna porro nunc est muro cincta. multa templa aedesque lapideae in ea exaedificantur, in qua episcopalis sedes est, quam tunc Ioannes regis Sigismundi filius naturalis, vir singulari humanitate praeditus, tenebat, nosque in reditu nostro humaniter excepit.
     Praeterea parochialia ecclesia, & aliquot monasteria, & praecipuum Franciscanorum de observantia coenobium, maximis sumptibus extructum, excellit.
     Multo plura tamen sunt Ruthenorum templa in ea, quam Romanae obedientiae.
     In Lithvuaniae principatu sunt tres Romanae obedientiae episcopatus: Vuilnensis scilicet, Samogithiae, & Chiovuiensis.
     Rutheni vero episcopatus in regno Poloniae & Lithvuania, aut suis incorporatis principatibus (105) sunt, archiepiscopus Vuilnae nunc degens, Polocensis, Vuolodimeriensis, Lucensis, Pinski, Chomensis, Praemissiensis.
     Lithvuani melle, cera, cinere, quibus potissimum abundant, quaestum faciunt, quae magna ab eis copia Gedanum, deinde in Holandiam deferuntur. Picem quoque & asseres ad fabricandas naves, frumentum quoque Lithvuania abunde praebet.
     Sale caret, quod venale ex Britannia habet.
     Quo tempore Christiernus Daniae regno eiectus, mareque piratis infestum esset, sal non ex Britannia, sed ex Russia portabatur: quo etiamnum utuntur apud Lithvuanos.
     Nostra tempestate apud Lithvuanos duo potissimum viri bellica laude clari fuere: Constantinus Knes Ostroski, & Knes Michael Linzki.
     Constantinus ut plurimum Tartaros fudit: non occurrendo multitudini praedantium, sed praeda onustuos sequebatur. cumque redirent ad eum usque locum, in quo se omni metu solutos, respirandi & quiescendi commodum spacium habere putabant (is locus erat illi notus) cumque eos invadere constituisset, monuit suos, ut sibi ea nocte cibaria pararent. nam se eis nullam ignis copiam in noctem futuram, esse facturum.
     Itaque sequenti die continuato itinere, cum Tartari noctu nulla flamma aut fumo apparente, putarent hostes regressos, aut dilapsos, eoque & equos in pascua dimitterent, mactarent, vorarent, & se somno dederent: Constantinus primo diluculo invadens, magnis cladibus eos affecit.
     Knes vero Michael Linski, qui cum adolescens adhuc in Germaniam venisset, & apud Albertum Saxoniae ducem eo tempore in Frisia bellum gerentem strenue se gessisset, ac per omnes militiae gradus magnum sibi nomen peperisset, Germanorumque apud quos adoleverat moribus imbutus, in patriam rediisset, apud Alexandrum regem magna authoritate ac summo loco fuit: adeo ut rex arduas quasque res ex eius iudicio ac arbitrio constitueret.
     Accidit autem, ut cum Ioanne Savuersinski Palatino Trocensi, regis causa in dissensionem veniret, ubi compositis tandem rebus, in vita regis omnia quieta inter illos manebant: at mortuo rege, manebat Ioanni alta mente repositum odium. nam ex eo privatus erat Palatinatu.
     Tum ipse & complices, atque amici, apud Sigismundum regem, qui Alexandro successerat, crimine affectati imperii, ab aemulis quibusdam delatus est, & proditor patriae nominatus.
     Cuius iniuriae Knes Michael impatiens, cum saepe regem appellasset, rogassetque ut communi iudicio, quo tantum crimen a se depellere posse dicebat, causam inter se & Savuersinski actorem discerneret: cumque rex illius petitione locum non daret, in Hungariam ad Vuladislaum regis fratrem proficiscitur: a quo literis & Oratoribus, quibus ad cognoscendam suam causam rex admonebatur, impetratis, tentatisque omnibus, cum causae suae cognitionem a rege impetrare non posset, indignitate rei permotus Michael, tale facinus se aggressurum, regi dixit, quod ipsi sibique aliquando foret moerori.
     At cum domum iratus se recepisset, quendam ex suis hominem sibi fidum, cum literis mandatisque ad Moscovuiae Principem mittit.
     Scripserat autem, si Princeps securam liberamque ad se vivendi copiam, datis in hanc rem literis, atque addito iuramento, sibi promitteret, (106) eaque res honori emolumentique sibi apud Principem foret, se castris quae in Lithvuania possideret, aliisque vi aut deditione occupatis, ad se deficere velle.
     Eo nuncio Moscus, qui viri fortitudinem & dexteritatem cognitam haberet, mirifice exhilaratus, omnia quae a se Michael peteret, datis ut volebat literis, iuramentoque addito, se facturum recepit.
     Rebus ita apud Moscum ex sententia confectis, Michael ulciscendi libidine flagrans in Ioannem Savuersinski, qui tum in villa sua circa Grodno erat (in qua ego postea semel pernoctavi) toto impetu fertur, eumque ne elabi posset, dispositis circum aedes militum stationibus, immisso percussore quodam Mahumetano, in lectulo dormientem opprimit, obtruncatque: qua re peracta, ad castrum Miensko cum exercitu progressus, vi illud, aut deditione occupare nitebatur: sed Miensko occupatione frustratus, alia subinde castra oppidaque aggressus est.
     Interea cum regis in se copias advenire, seque illi longe imparem esse intelligeret, obmissa castrorum oppugnatione, in Moscovuiam se contulit: ubi a Principe honorifice exceptus est. nam Lithvuaniam illi parem non habere sciebat. Unde magnam de eo spem concoeperat, se eius consilio, opera, industria, universam Lithvuaniam posse occupare. qua spe haud prorsus frustratus est.
     Nam communicatis cum eo consiliis, Smolenzko insignem Lithvuaniae principatum denuo obsedit, & eam viri huius industria magis quam viribus caepit.
     Unus enim Michael, militibus qui in praesidio erant, omnem urbis defendendae spem, sua praesentia ademit: eosque & metu & pollicitationibus, ut castrum proderent, permovit.
     Quod eo audacius maioreque studio faciebat, quoniam Basilius, si Michael Smolenzko quacunque arte potiri posset, se castrum cum provincia adiacente perpetuo sibi concessurum promiserat.
     Quibus tamen promissis adeo ille postea non stetit, ut Michaelem de pactione se appellantem, vana tantum spe lactaret, atque illuderet.
     Qua re vehementer Michael offensus, nondum abolita e pectore Sigismundi regis memoria, cuius gratiam, opera amicorum quos in eius aula tum haberet, se facile consequi posse sperabat, ex suis quendam sibi fidum ad regem mittit, seque, si quae gravius in se commisisset, condonaret, rediturum pollicetur.
     Grata haec legatio regi fuit: nuncioque continuo publicae fidei, quas petebat, literas dari mandavit. Verum cum Michael literis regiis non prorsus fideret, quo tutius redire posset, a Georgio Pisbeck & Ioanne de Rechenberg, equitibus Germanis, quos ea authoritate apud regem, eiusque consiliarios esse sciebat, ut regem vel invitum possent ad servandam fidem cogere, similes literas efflagitavit, impetravitque.
     Sed cum eius rei nuncius in Mosci custodias incidisset, captusque esset, re patefacta, Principique celeriter significata, Michael Principis iussu capitur.
     Eodem tempore nobilis quidam ex Trepkonum familia, adolescens Polonus, a Sigismundo rege ad Michaelem Moscovuiam missus erat: qui ut mandata regis commodius exequi posset, perfugam se simulabat.
     Is quoque haud meliore fortuna usus, a Moscis capitur: & cum perfugam se diceret, neque sibi fides adhiberetur, adeo arcani continens fuit, ut etiam graviter tortus, id non revelaret.
     Porro cum Michael captus, (107) in conspectum Principis in Smolenzko adductus fuisset: Perfide, inquit, digna te pro meritis poena afficiam. ad quae ille: Perfidiae crimen, quod mihi impingis, non agnosco. nam si tu mihi fidem promissaque servasses, fidelissimum me in omnibus servitorem habuisses. sed cum te eam floccifacere, meque a te insuper eludi viderem, grave mihi in primis est, ea quae animo in te concoeperam, me exequi non potuisse. mortem ego semper contempsi, quam vel ea causa libenter subibo, ne vultum tuum Tyranne amplius conspiciam.
     Deinde Principis iussu in magnam populi frequentiam in Vuiesma abductus, ubi supremus belli Praefectus proiectis in medium gravibus, quibus vinciendus erat, cathenis: Princeps te, inquit, Michael maxima (ut scis) dum fideliter servires, gratia prosequebatur. Postquam autem proditione fortis esse voluisti, hoc te secundum merita tua munere donat. simulque cum dicto, cathenas illi iniici iubet. qui dum ita spectante multitudine cathenis constringeretur, ad populum conversus: Ne captivitatis, inquit, meae falsa apud vos fama spargatur, quid fecerim, curque captus sim, paucis aperiam: ut vel meo exemplo, qualem Principem habeatis, quidque quisque vestrum de eo sperare debeat, aut possit, intelligatis.
     Ita orsus, totius sui in Moscovuiam itineris rationem, quaeque Princeps scriptis literis, addito iuramento, sibi promisisset, neque ulla ex parte promissis stetisset, referebat.
     Cumque sua de Principe expectatione falsus esset, voluisse denuo in patriam redire: ideo se captum esse. qua iniuria cum praeter meritum afficeretur, mortem sed non magnopere refugere, praesertim cum sciret, communi lege naturae omnibus aeque moriendum esse.
     Et cum corpore valido, ingenioque ad omnia versatili esset, multum etiam valebat consilio, feriis iocosisque rebus aeque idoneus, planeque (ut aiunt) omnium horarum vir: qua animi dexteritate multum sibi gratiae authoritatisque apud omnes, Germanos praesertim, ubi educatus fuerat, conciliaverat.
     Tartaros, Alexandro rege imperante, insigni clade profligaverat: neque a Vuitoldi morte, Lithvuani tam praeclaram a Tartaris victoriam unquam reportarunt. Hunc Germani voce Bohemica, Pan Michael vocabant: qui cum, ut homo Ruthenus Graecorum in fide ritum ab initio, eoque post obmisso, Romanum sequutus fuisset, quo Principis in se iram indignationemque leniret, mitigaretque, in vinculis denuo Ruthenicum assumpsit.
     De eius liberatione, nobis in Moscovuia existentibus, multi praeclari viri, in primis autem Principis coniunx, quae sibi ex fratre neptis erat, apud Principem laborabat, intercedebat pro eo etiam Caesar Maximilianus, literasque speciales in priore mea legatione ad Principem nomine suo dederat: quibus tamen usque adeo nihil effectum est, ut mihi tum nec aditus ad se pateret: imone videndi sui copia dabatur.
     In altera vero legatione, cum forte de liberatione eius tractaretur, saepius a Moscis interrogabar, an hominem novissem? quibus equidem, quod in rem suam fore putabam, nomen me duntaxat eius aliquando audivisse, respondi.
     Atque Michael tum liberatus ac dimissus fuit: cuius neptim Princeps, vivente adhuc priore uxore cum duxisset, tantam spem in eo ponebat, ut filios suos illius virtute a fratribus in regno tutos fore crederet: tutorum denique filiorum (108) suorum testamento instituerat.
     Mortuo dein Principe, viduam lascivientem cum identidem increparet, proditionis crimine ab ea insimulatus, captusque infoelix moritur.
     Qua re patrata, non longe post, ipsam quoque ita saevientem, veneno sublatam: adulterum vero Ovutzina dictum, in partes laniatum ac dissectum aiunt.
     Vuolinia, inter Lithvuaniae principatus, gentem bellicosiorem habet.
     Lithvuania admodum sylvosa est. paludes ingentes, & multos fluvios habet: quorum alii, ut Bog, Prepetz, Thur & Beresina, Orientem versus Borysthenem illabuntur. alii vero, ut Boh, Cronon, & Narevu, Septentrionem versus decurrunt.
     Coelum inclemens, animalia omnis generis parva habet: frumento quidem abundat, sed seges raro ad maturitatem pervenit.
     Gens misera, & gravi servitute oppressa. Nam ut quisque famulorum caterva stipatus, domum coloni alicuius ingreditur, impune quidvis facere, res ad vitae usum necessarias rapere, absumere, crudeliter etiam colonum verberare licet.
     Colonis quavis de causa ad dominos suos absque muneribus aditus non patet. quod si etiam admittantur, ad Officiales & Praefectos relegantur: qui nisi munera accipiant, nihil boni decernunt, constituuntve.
     Neque vero haec solum tenuium ratio est, sed etiam nobilium, si a proceribus impetrare quippiam volunt.
     Audivi a quodam primario Officiale apud Regem iuniorem, qui dixit, Unumquodque verbum in Lithvuania aurum esse.
     Regi quotannis imperatam pecuniam pro defendendis regni finibus pendunt. dominis, praeter censum, hebdomadatim sex dies laborare: Parocho denique ducta, vel mortua uxore, liberis similiter natis, aut vita defunctis, eo quo confitentur tempore, certam numerare pecuniam coguntur.
     Tam dura porro servitute a Vuitoldi tempore in hunc usque diem detinentur, ut si quis forte capite damnatus fuerit, de se ipso, iubente domino, supplicium sumere, suisque manibus se suspendere cogatur. quod si forte facere recusaverit, tum crudeliter caesus, atque immaniter excarnificatus, nihilominus suspenditur.
     Hac severitate effectum est, ut si Iudex aut Praefectus in re praesenti constitutus, reo moram forte nectenti, minatus fuerit, aut solummodo dixerit, Festina, dominus irascitur: tum miser gravissima verbera extimescens, laqueo vitam finit.
 

De feris.

     Feras habet Lithvuania, praeter eas quae in Germania reperiuntur, Bisontes, Uros, Alces, quos alii onagros vocant, equos sylvestres.
     Bisontem Lithvuani lingua patria vocant Suber: Germani improprie Aurox, vel Urox: quod nominis uro convenit, qui plane bovinam formam habet, cum bisontes specie sint dissimilima.
     Iubati enim sunt bisontes, & villosi secundum collum & armos, barba quadam a mento propendente. pilis muscum redolentibus, capite brevi, oculis grandioribus, & torvis, quasi ardentibus, fronte lata: cornibus plerunque sic diductis & porrectis, ut intervallum eorum tres homines bene corpulentos insidentes capere possit: cuius rei periculum factum perhibetur a rege Poloniae Sigismundo, huius qui nunc regnat Sigismundi Augusti patre, quem bene habito & firmo corpore fuisse scimus, duobus aliis se non minoribus sibi adiunctis. (109)
     Tergum ipsum ceu gibbo quodam attollitur, & priore & posteriore corporis parte demissiore.
     Qui venantur bisontes, eos magna vi, agilitate & solertia praeditos esse oportet.
     Deligitur locus venatui idoneus, in quo sint arbores iustis diremptae spaciis, truncis nec crassis nimis, ut facile circumiri possint: nec parvis, ut ad tegendum hominem sufficiant.
     Ad has arbores singuli venatores disponuntur, atque ubi canibus persequentibus exagitatus bisons eum in locum propellitur, qui primus ex venatoribus sese profert, in eum magno impetu fertur.
     At is obiectu arboris sese tuetur, & qua potest percutit venabulo feram: quae ne saepius quidem icta cadit, sed incessa magis ac magis rabie, non tantum cornua, sed etiam linguam vibrat: quam ita scabram & asperam habet, ut venatorem solo vestis eius attactu comprehendat & attrahat: nec ante relinquat, quam occidat. Quod si quis forte circumcursitando & feriendo delassatus respirare cupit, is ferae obiicit pileum rubrum, in quem & pedibus & cornibus saevit.
     Si vero alteri in idem certamen non confecta fera descendere libet, ut fieri necesse est, si salvi illinc abire velint: is eam facile in se provocat, si vel semel sono barbaro Lululu succlamarit.
     Uros sola Masovuia Lithvuaniae contermina habet: quos ibi patrio nomine Thur vocant, nos Germani proprie Urox dicimus. Sunt enim vere boves sylvestres, nihil a domesticis bobus distantes, nisi quod omnes nigri sunt, & ductum quendam instar lineae ex albo mixtum per dorsum habent. Non est magna horum copia: suntque pagi certi, quibus cura & custodia eorum incumbit: nec fere aliter quam in vivariis quibusdam servantur. Miscentur vaccis domesticis, sed non sine nota. Nam in armentum postea, perinde atque infames, a caeteris uris non admittuntur: & qui ex eiusmodi mixtione nascuntur vituli, non sunt vitales. Sigismundus Augustus rex mihi apud se oratori donavit exenteratum unum, quem venatores eiectum de armento semivivum confecerant: recisa tamen pelle, quae frontem tegit. quod non temere factum esse credidi, quanquam cur id fieri soleret, per incogitantiam quandam non sum percontatus. Hoc certum est, in precio haberi cingulos ex uri corio factos. & persuasum est vulgo, horum praecinctu partum promoveri. Atque hoc nomine regina Bona, Sigismundi Augusti mater, duos hoc genus cingulos mihi dono dedit: quorum alterum serenissima Domina mea Romanorum Regina, sibi a me donatum, clementi animo accepit.
     Quae fera Lithvuanis sua lingua Loss est, eam Germani Ellend, quidam Latine Alcen vocant: Poloni volunt onagrum, hoc est asinum agrestem esse, non respondente forma.
     Sectas enim ungulas habet: quanquam & quae solidas haberent, repertae sint. sed id perrarum est.
     Animal est altius cervo, auribus & naribus prominulis, cornibus a cervo nonnihil diversis, colore item magis ad albedinem tendente. Cursus est velocissimi: non quo caetera animalia modo, sed gradarii instar.
     Ungulae, tanquam amuletum, contra morbum caducum gestari solent. (110)



Urus
(111)



Bison
(112)

     In desertis campis circa Borysthenem, Tanaim & Rha, est ovis sylvestris, quam Poloni Solhac, Mosci Seigack appellant, magnitudinis capreolae, brevioribus tamen pedibus: cornua in altum porrecta, quibusdam circulis notata, ex quibus Mosci manubra cultellorum transparentia faciunt: velocissimi cursus, & altissimorum saltuum.
     Samogithia proxima Lithvuaniae est provincia, in Septentrionem ad mare Baltheum, quae Prussiam quatuor miliarium Germanicorum spacio a Livuonia dividit: nullo oppido, aut castro munito insignis. huic ex Lithvuania a Principe Praefectus, quem sua lingua Starosta, quasi seniorem appellant, praeficitur. neque temere is, nisi gravissimas ob causas, officio movetur: sed quoad vivit, perpetuo manet.
     Episcopum habet Romano Pontifici subiectum.
     In Samogithia hoc in primis admirandum occurrit, quod cum eius regionis homines procera utplurimum statura sint, filios tamen alios corporis magnitudine excellentes, alios perpusillos, ac plane nanos, veluti vicissitudine quadam, procreare solent.
     Samogithae vestitu vili, eoque ut plurimum cinericio utuntur.
     In humilibus casis, iisque oblongioribus vitam ducunt, in quibus ignis in medio conservatur: ad quem cum paterfamilias sedet, iumenta, totamque domus suae supellectilem cernit.
     Solent enim sub eodem, quo ipsi habitant, tecto, sine ullo interstitio pecora habere.
     Maiores urorum cornibus pro poculis etiam utuntur.
     Audaces sunt homines, & ad bellum prompti: loricis, aliisque plurimis armis, praecipue autem cuspide, & eo breviore, venatorum more, in bello utuntur.
     Equos adeo parvos habent: ut vix credibile sit, ad tantos labores eos sufficere posse: quibus foris in bello, domique in colendis agris utuntur.
     Terram non ferro, sed ligno proscindunt: quod eo magis mirandum, cum terra eorum tenax, & non arenosa sit, quaque pinus nunquam crescit. Araturi ligna complura, quibus terram subigunt, locoque vomeris utuntur, secum portare solent: scilicet, ut uno fracto, aliud atque aliud, ne quid in mora sit, in promptu habeant.
     Quidam ex provinciae praefectis, quo provinciales graviore labore levaret, multos ferreos vomeres adferri fecerat.
     Cum autem eo, sequentibusque aliquot annis, segetes aliqua coeli intemperie expectationi agricolarum non responderent, vulgusque agrorum suorum sterilitatem ferreo vomeri adscriberet, nec aliud quicquam in causa esse putaret, Praefectus veritus seditionem, amoto ferro, suo eos more agros colere permisit.
     Provincia haec nemoribus, sylvisque abundat, in quibus horrendae quandoque visiones fieri solent.
     Sunt etiamnum illic idololatrae complures, qui serpentes quosdam quatuor brevibus, lacertarum instar, pedidus, nigro oboesoque corpore, trium palmarum longitudinem non excedentes, Givuoites dictos, tanquam penates domi suae nutriunt: eosque lustrata domo statis diebus ad appositum cibum prorepentes, cum tota familia, quoad saturati in locum suum revertantur, timore quodam venerantur.
     Quod si adversi quid illis accideret, serpentem Deum domesticum male acceptum ac saturatum esse credunt.
     Cum priori ex Moscovuia itinere rediens, in Troki venissem, referebat hospes meus, ad quem forte diverteram, se eodem quo (113) ibi eram anno, ab eiusmodi quodam serpentis cultore aliquot alvearia apum emisse: quem cum oratione sua ad verum Christi cultum adduxisset, utque serpentem quem colebat occideret, persuasisset, aliquanto post cum ad visendas apes suas eo reversus fuisset, hominem facie deformatum, ore aurium tenus miserabilem in modum diducto offendit.
     Tantimali causam interrogatus, respondit, se, quod serpenti deo suo manus nepharias iniecisset, ad piaculum expiandum, luendamque poenam, hac calamitate puniri: multaque graviora, si ad priores ritus suos non rediret, eum pati opportere.
     Haec quamvis non in Samogithia, sed in Lithvuania sunt acta, pro exemplo tamen adduxi.
     Mel nusquam melius, nobiliusve, quodque minus cerae habeat, albumque fit, quam in Samogithia, reperiri aiunt.
     Mare quod Samogithiam alluit, quodque Baltheum, quidam Germanicum, alii Prutenicum, nonnulli Veneticum: Germani vero alludentes Baltheo, Pelts appellant: Sinus proprie dicitur. interluit namque Cimbricam Chersonesum, quam hodie Yuchtland, & Sunder Yuchtland Germani: Latini vero, nomine inde pariter sumpto, Iuciam vocant.
     Alluit & Germaniam, quam Bassam dicunt, incipiendo ab Holsatia, quae Cimbricam contingit: dein Lubicensem terram, item Vismariam, & Rostok, Magnopolensium Ducum civitates, totumque Pomeraniae tractum. id quod nomen eius loci indicat. Pomoriiae enim Slavuonica lingua idem est, ac si diceres, Iuxta mare, seu maritimum.
     Inde Prussiam, cuius metropolis est Gdanum, quod & Gedanum & Dantiscum appellatur, alluit. Porro Ducis Prussiae sedes est, quam Germani Regium montem appellant.
     Eo loci certo anni tempore, succinum mari innatans, magno hominum periculo, propter subitum maris accessum & recessum aliquando, piscatur.
     Samogithiam vix IIII miliaribus contingit: atque longo tandem tractu Livuoniam, & eam partem quam vulgo Khurland, Curetos absque dubio vocant, & regiones quae Mosco subsunt: Vuinlandiam denique, quae Svuetensium ditionis est, unde etiam Venedicum nomen originem duxisse arbitrantur, circumluit. Ab altera autem parte Svuetiam contingit.
     Totum autem Daniae regnum, quod insulis maxime constat, in hoc sinu continetur: exceptis Iucia & Scandia, quae continenti adhaerent.
     Gotlandia quoque insula regno Daniae subiecta, in hoc sinu est: ex qua plerique Gotthos prodiisse putabant: cum tamen longe angustior sit, quam quae tantam hominum multitudinem capere potuisset.
     Praeterea si Gotthi ex Scandia progressi fuissent, ex Gotlandia in Svuetiam, & iterum reflexo per Scandiam itinere (quod rationi minime consentaneum est) opportuisset eos reverti.
     In Gothia insula adhuc Vuiisby [Vviisby?] civitatis ruinae extant, in qua omnium illac praeternavigantium lites ac controversiae cognoscebantur, ac constituebantur: eo etiam ex longinquis illis maritimis locis causae ac negotia deferebantur, provocabanturque.
     Livuonia provincia in longitudine secundum mare protenditur. Huius metropolis est Riga, cui Teutonici ordinis magister praeest. In ea, praeter Rigensem archiepiscopum, Rivaliensis & Ossiliensis episcopi sunt.
     Oppida habet complura: praecipue autem civitatem Rigam ad Fluvium Dvuina, non longe ab ostiis: item Revualiam & Derbtenn civitates.
     Revualiam (114) Rutheni Rolivuan [sic]: Derbt vero Iuryovugorod appellant. Riga nomen suum utraque lingua retinet. Fluvios navigabiles, Rubonem & Nervuam habet.
     Huius provinciae Princeps, fratres ordinis, quorum primi Commendatores vocantur, item proceres & cives, Germani fere omnes sunt.
     Plebs ut tribus fere linguis utitur, ita in tres ordines seu tribus est divisa. In Livuoniam ex Germaniae principatibus, Iuliacensi, Geldrensi & Monasteriensi, quotannis novi & servitores & milites deducuntur: quorum pars in demortuorum, alii in eorum locum qui defuncti annuo officio, quasi manumissi in patriam redeunt, succedunt.
     Insigni equorum copia adeo abundant, firmique sunt, ut hactenus tam regis Poloniae, quam magni Ducis Moscovuiae hostiles & frequentes in agros eorum incursiones fortiter sustinuerint, seque strenue defenderint.
     Anno Domini 1502, mense Septembri, Alexander Poloniae rex, magnusque Lithvuaniae Dux, Magistrum Livuoniensem Vualtherum a Pletterberg, pactionibus quibusdam induxit, ut ipse instructo exercitu Moscovuiae Ducis provincias aggrederetur: pollicitus, ubi is hostilem terram attigisset, cum magno se exercitu affuturum.
     Sed enim Rex cum ad constitutum tempus, sicuti receperat, non venisset, Moscique cognito hostium adventu, ingenti multitudine magistro occurrissent, isque cum se desertum videret, neque sine summa turpitudine, periculoque retrocedere posset, suos primum pro tempore paucis adhoratus, mox exoneratis tormentis, strenue hostem aggreditur: primoque impetu Ruthenos dissipat, atque in fugam convertit.
     Cum autem pro numero hostium pauciores essent victores, gravioreque armatura praepediti, hostem longius persequi non possent: Mosci re cognita, recuperatis animis, denuo in ordines redeunt, atque Pletenbergii peditatum, qui circiter mille quingenti instructa phalange hosti se opposuerunt, aggressi strenue caedunt.
     In ea pugna Praefectus Matthaeus Pernauer, cum fratre Henrico, & vexillifero Conrado Schvuartz, periere.
     Huius vexilliferi egregium facinus memoratur. nam cum hostium telis obrutus, confectusque diutius stare non posset, priusquam occumberet, alta voce virum alique fortem, qui vexillum a se reciperet, inclamabat. ad cuius vocem Lucas Hamersteter, qui se ex Braunsvicensibus ducibus, illegitimo tamen thoro, oriundum gloriaretur, illico accurrens, vexillum ex moribundi manibus capere nitebatur. quem Conradus, sive quod suspectam haberet illius fidem, sive quod tanto honore indignum esse arbitraretur, tradere recusavit. Cuius iniuriae Lucas impatiens, educto gladio manum Conradi cum vexillo amputat.
     Conradus nihilominus vexillum altera manu & dentibus mordicus apprehendens, tenet, laceratque. Lucas vexilli fragmentis arreptis, proditisque peditum copiis, ad Ruthenos deficit.
     Huius defectione factum est, ut quadringenti fere pedites ab hostibus misere trucidarentur: reliqua turba cum equitatu, servatis ordinibus, ad suos incolumes rediere.
     Huius cladis autor Lucas, postea a Moscis captus, atque in Moscovuiam missus, in aula principis aliquamdiu honesto loco fuit.
     Verum is acceptae a Moscis iniuriae impatiens, ex Moscovuia clam ad Christiernum Daniae regem postea (115) profugit, a quo tormentis praeficitur.
     Cum autem pedites alique, qui ex ea clade evaserant, in Daniam elapsi, illius proditionem Regi indicassent, nec cum eo una militare vellent, rex Christiernus eum in Stockholm misit: mutatoque post regni statu, Iostericus, alias Gustaus Svuetiae rex, recuperata Stockholm, Lucam ibi inventum, numero familiarium suorum ascribit, & Vuiburg oppido praeficit: ubi cum nescio cuius criminis se insimulari cerneret, veritus graviora, denuo in Moscovuiam se recepit: ubi ego illum honorifice vestitum, inter Principis stipendiarios vidi.
     Svuetia imperio Mosci contermina, Nortvuegiae & Scandiae non secus coniuncta est, atque Italia Neapolitano regno & Pedemonti: marique Baltheo, dein Oceano, & eo quod nunc Glaciale appellamus, circumquaque fere alluitur.
     Svuetia, cuius regia Holmia, quam incolae Stockolm, Rutheni Stecolna appellant, amplissimum regnum, multas & varias nationes complectitur: inter quas virtute bellica celebres Gotthi, qui in Ostrogothos, id est orientales: & Vestrogothos, id est occidentales Gotthos, pro regionum quas incolunt situ, divisi: indeque progressi, toti orbi, ut plerique scriptores memoriae prodiderunt, terrori fuere.
     Nortvuegia, quam quidam Nortvuagiam appellant, longo tractu Svuetiae adiacet, marique alluitur.
     Atque ut haec a Sud, id est Meridie: ita illa a Nort, id est Septentrione, ad quem sita est, nomen accepit. Germani enim quatuor orbis plagis vernacula nomina indidere, provinciasque his adiacentes inde denominavere. Ost enim, Orientem significat: unde Austria, quam Germani proprie exprimunt, Osterreich. Vuest, Occidentem: a quo Vuestvalia. ita a Sud & Nort, ut dictum est, Svuetia & Nortvuegia.
     Scandia vero non est insula, sed continens, Svuetiae regni pars, quae longo tractu Gotthos contingit, & cuius nunc bonam partem rex Daniae possidet.
     Caeterum cum eam, harum rerum Scriptores, maiorem ipsa Svuetia fecerint, ex eaque Gotthos & Longobardos progressos fuisse retulerint: videntur, mea quidem sententia, haec tria regna veluti integrum quoddam corpus, Scandiae duntaxat nomine comprehendisse: quia tum illa terrae pars inter mare Baltheum, quod Finlandiam alluit, & Glaciale mare, incognita fuit: quaeque adhuc propter tot paludes, innumeros fluvios & intemperiem coeli inculta, atque parum cognita est. Quae res fecit, ut plerique hanc immensae magnitudinis insulam, uno Scandiae nomine appellarent.
     De Corela supra dictum est, eam & regi Svuetiae, & principi Moscovuiae, quod ditioni utriusque Principis interposita est, tributariam esse. eaque re uterque suam esse gloriatur: cuius fines ad mare Glaciale usque protenduntur.
     Caeterum cum de Glaciali mari varia multaque a plerisque scriptoribus tradantur, haud abs re fore visum est, si illius maris navigationem paucis subiungam. (116)