B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 65 - 100

________________________________________________


     Sura fluvius Mosci & Casanensis regis dominium dividit, qui ex Meridie veniens, vigintiocto miliaribus infra Novuogardiam, cursu in Orientem flexo, Vuolgam influit. in quorum confluxu, ad alterum littus, iis Basilius princeps castrum erexit, idque a suo nomine Basilovugorod nominavit: quod postea multorum malorum seminarium extitit.
     Haud procul inde est Moscha fluvius, qui & ipse ex Meridie profluens, Occam supra Murom illabitur, non longe ab oppido Cassimovugorod, quod Moscus Tartaris habitandum concessit.
     Horum mulieres arte quadam ungues, decoris causa, nigro colore inficiunt: ac aperto capite, passisque crinibus perpetuo incedunt.
     A Moscha fluvio Orientem & Meridiem versus, ingentes occurrunt sylvae, quas Mordvua populi, qui proprio idiomate utuntur, ac Principi Moscovuiae subiecti sunt, inhabitant.
     Eos quidam idololatras, alii Mahometanos esse volunt.
     Hi in pagis passim habitant, agros colunt, victum ex ferina carne & melle habent, pellibus abundant preciosis: duri in primis homines. nam & Tartaros latrocinantes saepe fortiter a se propulsarunt, pedites fere omnes, arcubus oblongis conspicui, sagittandique peritia praestantes.
     Rezan provincia inter Occam & Tanaim fluvium sita, civitatem ligneam non longe a ripa Occae habet.
     Erat in ea castrum, quod Iaroslavu vocabatur: cuius nunc, praeter vestigia, nihil extat.
     Haud procul ab ea civitate, Occa fluvius insulam facit, quae Strub dicitur, magnus olim ducatus, cuius Princeps nemini subiectus erat.
     Columna ex Moscovuia inter Orientem & Meridiem, seu (ut alii volunt) in Orientem hyemalem civitas occurrit. Dein Rezan, quae a Moscovuia triginta sex miliaribus Germanicis distat.
     Haec provincia caeteris omnibus Moscovuiae provinciis fertilior est: in qua, ut aiunt, singula grana frumenti binas quandoque, pluresve spicas proferunt: quarum culmi tam dense accrescunt, ut nec equi facile transire, nec coturnices inde evolare possint.
     Mellis, piscium, avium, ferarumque ibi magna copia, arborumque fructus longe Moscovuiae fructibus nobiliores: gens audacissima, bellicosissimaque.
     Ex Moscovuia ad hoc usque castrum, ultraque spacio XXIIII fere miliarium Germanicis fluit Tanais, loco qui Donco dicitur: ubi mercatores in Asoph, Capham, & Constantinopolim euntes, naves suas onerant: quod plerunque fit in autumno, pluviosa anni parte. nam Tanais ibi aliis anni temporibus non ita aquis abundat, ut oneratas naves bene ferre queat.
     Dominabatur Rezan quandoque Basilius magnus dux, qui sororem Ioannis Basilii magni ducis Moscovuiae duxerat, ex eaque Ioannem & Theodorum susceperat.
     Mortuo Basilio, Ioannes filius succedit: qui ex uxore Knes Theodori Babitz filia, Basilium, Theodorum & Ioannem filios genuit. ex quibus, mortuo patre, maximi natu duo filii, dum quisque sibi imperium vendicare nititur, in campis Razanensibus congressi: armis decertarunt: in qua pugna alter occubuit. nec multo post, qui victor fuerat, in eisdem campis moritur, in cuius rei memoriam, signum crucis ex robore ibi erectum est.
     Minimus natu, qui ex tribus fratribus adhuc supererat, cognita fratrum suorum morte, adiunctis sibi Tartaris, principatu, (65) pro quo fratres decertaverant, quemque mater adhuc possidebat, vi poritur: quibus peractis, cum Duce Moscovuiae agit, ut quemadmodum maiores sui nemini obstricti, cum principatum libere tenuissent, possedissentque, ita se quoque imperare sineret.
     Dum haec pacisceretur, ad magnum Principem delatus est, quod regis Tauricae, quo cum Principi bellum erat, filiam uxorem expeteret. quam ob rem cum a Principe vocatus fuisset, metu adventum tardat, protrahitque. tandem a Simeone Crubin, uno ex consiliariis suis persuasus, in Moscovuiam proficiscitur: ubi Principis iussu captus, liberis custodiis mandatur.
     Subinde Princeps matre illius eiecta, & in monasterium intrusa, castrum cum principatu occupat: & ne aliqua quandoque secessio Rezanensium fieret, bonam eorum partem per diversas distribuit colonias.qua re totius principatus vires labefactatae corruerunt.
     Porro cum anno Domini 1521 Tartari prope Moscovuiam castra posuissent, Ioannes per tumultum e custodia elapsus, in Lithvuaniam profugit: ubi etiam tum exulabat.
     Tulla oppidum quadraginta fere miliaribus Germanicis a Rezan distat, a Moscovuia vero in Meridiem triginta sex: estque ultimum oppidum ad campestria deserta, in quo Basilius Ioannis castrum ex lapide construxit, quod fluvius eiusdem nominis praeterlabitur.
     Uppa vero alius fluvius, ab ortu castrum alluit. Tullaeque fluvio iunctus, Occam supra Vuorotinski viginti fere miliaribus Germanicis influit. a cuius ostiis haud ita procul, Odoyovu castrum situm est. Porro oppidum Tulla, etiam Basilii tempore proprium principem habebat.
     Tanais fluvius famosissimus, qui Europam ab Asia disterminat, octo ferme a Tulla in Meridiem miliaribus nonnihil in Orientem deflectendo, oritur, non ex Ripheis montibus, ut quidam prodidere: sed ex Ivuanovuosero, hoc est, Ioannis lacu ingenti,qui in longitudine & latitudine circiter 1500 vuerst patet: inque sylva, quam quidam Okonitzkilies, alii Iepiphanovulies appellant, ortum habet.
     Ex hoc lacu Schat & Tanais, magna duo flumina, emergunt.
     Schat in Occidentem, Uppa fluvio in se recepto, Occam inter Occidentem & Septentrionem influit.
     Tanais autem primo cursu recta in Orientem fluit, atque inter Casan & Astrachan regna sex vel septem miliaribus Germanicis a Vuolga fluvio labitur: dein reflexo in Meridiem cursu paludes facit, quas Maeotidis vocant.
     Ad eius porro fontes proxima civitas est Tulla, supra ostia vero tribus fere in littore miliaribus Asoph civitas, quae prius Tanas vocabatur. supra hanc quatuor dierum itinere Achas oppidum est, ad eundem fluvium situm, quem Rutheni Don appellant.
     Hunc ab optimorum piscium copia singulari, item amoenitate, quod utraque fluminis ripa diversis herbis, radicibusque suavissimis, ad haec arboribus fructiferis plurimis, variisque in modum horti, quasi industria quadam exculta atque consita sit, satis laudare non possunt.
     Et quod tanta ferarum, quae parvo negotio sagittis conficiuntur, ibi sit copia: ut per ea loca iter facientes, ad vitam sustentandam nulla alia re, igni tantum saleque excepto, indigeant.
     In his partibus non miliaria sed dierum itinera observantur.
     Ego quantum coniectura assequi (66) potui, a fontibus Tanais ad eius ostia usque, terrestri itinere recta eundo, sunt octuaginta fere miliaria Germanica.
     A Donco, quo loco Tanaim primum navigabilem esse dixi, vix viginti diebus navigando, pervenitur Asoph, civitatem Turcis tributariam: quae quinque, ut aiunt, diaetis ab Isthmo Tauricae, quem alias Praecop vocant, distat.
     In ea multarum ex diversis orbis partibus gentium insigne est emporium: quo ut omnibus, cuiuscunque nationis sint, liber patet accessus, libera etiam vendendi emendique cuilibet datur copia: ita civitate egressis omnibus, quidlibet impune facere licet.
     De aris autem Alexandri & Caesaris, quas plerique scriptores in his locis fuisse commemorant, vel earum ruinis, nihil certi ex indigenis, aliisque qui ea loca saepissime peragrarunt, cognoscere potui.
     Milites quoque, quos Princeps ad Tartarorum excursiones explorandas, & coercendas, quotannis ibi in praesidiis habere solet, super hac re a me interrogati, nihil se unquam tale vel vidisse, vel audivisse responderunt.
     Circa ostia tamen minoris Tanais, quatuor ab Asoph diaetis, iuxta locum Velikiprevuos ad S[anctos] montes, statuas imaginesque quasdam marmoreas & lapideas vidisse se, non negabant.
     Minor porro Tanais in Sevuerski principatu oritur, unde Donetz Sevuerski vocatur, tribusque diaetis supra Asoph in Tanaim illabitur.
     Caeterum qui ex Moscovuia in Asoph terrestri itinere proficiscuntur, hi Tanai, circa Donco, vetus & dirutum oppidum, traiecto, a meridie nonnihil in orientem reflectuntur: quo loci, si recta ab Tanais ostiis linea ad eius fontes ducatur, Moscovuiam in Asia, non in Europa sitam reperies.
     Msceneck palustris locus est, in quo olim castrum erat, cuius etiam num vestigia extant.
     Circa hunc locum adhuc quidam in tuguriolis habitant, qui necessitate imminente, in paludes illas, ceu castrum refugiunt.
     Ex Moscovuia in Msceneck, meridiem versus eundo, sexaginta fere miliaria Germanica sunt: ex Tulla fere triginta.
     A Msceneck decem & octo fere miliaribus ad partem sinistram, Occa fluvius oritur: qui primum in Orientem, dein in Septentrionem, postremo in Orientem aestivalem (ut ipsi vocant) cursum suum dirigit. atque ita Occa, Msceneck forma circuli propemodum dimidiati claudit: multaque subinde oppida, Vuorotin scilicet, Coluga, Cirpach, Corsira, Columna, Rezan, Casimovugorod, & Murom alluit: tandemque Vuolgam infra Novuogardiam inferiorem ingreditur, sylvisque utrinque clauditur, quae melle, aspreolis, hermelis & martibus plurimum abundant.
     Campi omnes quos alluit, fertilissimi sunt: nobilissimus in primis piscium copia fluvius, cuius pisces caeteris Moscovuiae fluminibus praeferuntur, maxime qui circa Murom capiuntur.
     Habet praeterea pisces quosdam peculiares, quos ipsi sua lingua vocant Beluga, mirae magnitudinis, sine spinis, capite & ore amplo, Sterlet, Schevuriga, Osseter: postrema tria Sturionum genera: & Bielaribitza, hoc est, album pisciculum nobilissimi saporis. horum maximam partem ex Vuolga eo devenire putant.
     Ex Occae porro fontibus duos alios fluvios oriri [oririri] aiunt, Sem & Schosna: quorum Sem, Sevuera principatum perfluit: oppidumque Potivulo praeterlapsus, (67) in Desna fluvium, qui Czernigo oppidum interlabitur, atque infra Chiovuiam in Borysthenem fertur, influit: Schosna autem recta in Tanaim defertur.
     Corsira in ripa Occae fluminis oppidum est, sex miliaribus supra Columnam. Habebat aliquando sui iuris dominum: qui cum ad Principem Basilium, tanquam qui in necem eius conspirasset, delatus fuisset, eamque ob rem sub venationis praetextu a Principe vocatus fuisset, illeque armatus (nam a quodam, ne inermis iret, admonitus fierat) cum ad Principem in venatione venisset, neque tum admissus esset, sed cum Michaele Georgii Principis Secretario ad vicinum oppidum Czirpach ire, ibique se operiri iusssus esset: ubi a Principis Secretario ad bibendum invitatus, idque (ut solet) pro Principis sui incolumitate, cum in eas insidias quas nullo modo evitare posset, se prolapsum esse sentiret: accersito sacerdote, haustoque poculo moritur. atque ita nephario hoc facinore, Basilius Czirpach oppido, octo miliaribus a Corsira ad Occam fluvium sito, ubi etiam loco plano minerae ferri effodiuntur, potitus est.
     Coluga oppidum ad Occam fluvium triginta sex miliaribus a Moscovuia abest, quatuordecim a Czirpach.
     Fiunt ibi affabre caelata pocula lignea, aliaeque e ligno res ad cultum domesticum pertinentes: quae inde in Moscovuiam, Lithvuaniam, aliasque circumiacentes regiones passim deferuntur.
     Solet ibi Princeps quotannis praesidia sua contra incursiones Tartarorum habere.
     Vuorotin principatus eiusdem nominiis, cum civitate & castro, tribus supra Colugam miliaribus, non procul a littore Occae sito, nomen habet.
     Hunc principatum Ioannes Knes Vuorotinski cognomento possidebat, vir bellicosus, ac multarum rerum experientia excellens, quo duce Basilius princeps praeclaras saepe ex hostibus victorias reportaverat.
     Sed anno 1521, quo tempore rex Tauricae Occa traiecto, magno exercitu Moscovuiam, ut supra dictum est, invaserat, ad eumque coercendum & reprimendum Demetrius Knes Bielski, homo iuvenis, cum exercitu a Principe missus fuisset, isque Ioannis Vuorotinski, aliorumque sanis consiliis neglectis, viso hoste turpi se fugae mandasset: Principeque post Tartarorum discessum, de fugae autoribus diligenter inquirente, Andrea Principis fratre (qui revera eius fugae autor fuerat) aliisque absolutis, Ioannes Vuorotinski non solum in summam venit Principis indignationem, sed captus etiam, atque principatu suo exutus est.
     Postremo dimissus quidem fuit ex custodia, ea tamen conditione, ne Moscovuia unquam egrederetur. Hunc nos quoque inter primarios viros Moscovuiae, in aula Principis vidimus.
     Sevuera magnus principatus est, cuius castrum Novuogrodek, haud ita diu Sevuerensium principum, priusquam hi ab Basilio principatu exuerentur, sedes erat. eo ex Moscovuia dextrorsum in Meridiem, per Colugam, Vuorotin , Serensko & Branski, centum quinquaginta miliaribus Germanicis pervenitur: cuius latitudo ad Borysthenem usque protenditur.
     Vastos desertosque passim campos habet: circa Branski autem (68) sylvam ingentem.
     Castra oppidaque in eo sunt complura: inter quae Starodub, Potivulo, Czernigovu, celebriora sunt.
     Ager quatenus colitur, fertilis est. Sylvae hermellis, aspreolis & martibus, melleque plurimum abundant. Gens propter assidua cum Tartaris praelia, valde bellicosa.
     Caeterum Basilius Ioannis, ut alios plerosque, ita hunc quoque principatum sibi subiecit, hoc modo.
     Erant duo Basilii ex fratribus nepotes: horum alter cognomento Semetzitz, castrum Novuogrodek: alter vero Staradub civitatem tenebat. Potivulo autem Demetrius quidam Princeps possidebat .
     Porro Basilium Semetzitz, cum strenuus in armis, eamque ob rem Tartaris terrori esset, tanta regnandi libido invaserat, ut principatum solus expeteret. neque quievit, donec Basilium Staradubski afflictissimum redderet: eoque depulso, provinciam suam occuparet. quo eiecto, Demetrium alia via aggressus est: quem apud Principem detulit, tanquam qui animum deficiendi a Principe haberet.
     Qua re Princeps commotus, Basilio mandat, uti Demetrium, quacunque arte captum, ad se Moscovuiam mitteret. Huius itaque fraude Demetrius in venatione circumventus fuit.
     Praemiserat enim Basilius equites quosdam ad castri sui portas, qui eum fuga evadere conantem exciperent, a quibus tum captus, in Moscovuiam deductus, atque in vincula coniectus fuit.
     Hanc iniuriam filius, quem unicum habebat, Demetrius, adeo moleste tulit, ut ad Tartaros confestim confugeret. Utque patri illatam iniuriam celerius graviusque ulcisceretur, Christiana fide abnegata, in Machumeti ritum circumciditur.
     Interim dum apud Tartaros ageret, accidit, ut puellam quandam venustissimam deperiret: qua cum alias potiri non posset, invitis eam parentibus clam abduxit.
     Eam rem servi, qui cum eo circumcisi fuerant, puellae propinquis clam indicarunt: a quibus quadam nocte subito oppressus, cum puella sagittis conficitur.
     Basilius Princeps audita filii ipsius Demetrii fuga ad Tartaros, senem arctioribus vinculis constringi iubet. qui non multo post morte filii apud Tartaros cognita, carcere moeroreque confectus, eodem anno qui a nato Christo MDXIX erat, obiit.
     A[t]que haec omnia Basilio Semetzitz autore facta sunt: cuius impulsu antea quoque Princeps & Corsirae dominum & germanum suum fratrem, captos in carcere occidit.
     Caeterum quemadmodum saepe fieri solet, ut qui aliis insidias struunt, in easdem tandem ipsi incidant: ita & huic Semetzitz contigit.
     Nam ipse quoque apud Principem defectionis crimine insimulatus est.
     Eam ob rem cum Moscovuiam vocatus fuisset, illeque, nisi publicae fidei literae Principis & Metropolitae iuramento confirmatae, sibi prius mitterentur, eo se venturum pernegaret: missis acceptisque ex sententia literis, XVIIII Aprilis, MDXXIII anni Moscovuiam cum venisset, honorifice muneribus etiam oblatis a Principe exceptus fuit: sed paucos post dies captus, in carcerem coniicitur, ubi & tunc detinebatur.
     Causam captivitatis suae hanc fuisse aiunt, quod literas ad regem Poloniae, quibus se ad eum deficere velle scripserat, praefecto Chiovuiensi misisset: qui resignatis literis, cum iniquum eius erga principem suum animum cognovisset, continuo eas Principi (69) Moscovuiae misit.
     Alii vero rationem magis verisimilem afferunt. Solus enim Semetzitz in toto Mosci Imperio supererat, qui castra & principatus possidebat: quibus, ut facilius hunc eiiceret, tutiusque imperaret, perfidiae crimen, quo ille e medio tolleretur, in illum excogitatum est.
     Ad quod alludens morio quidam, quo tempore Semetzitz Moscovuiam ingrediebatur, scopas & palam circumferebat. qui cum interrogaretur, quid sibi hoc apparatu vellet?
     Imperium principis nondum prorsus purgatum esse, respondit: nunc vero commodum tempus verrendi adesse, quo feces omnes eiiciendae forent.
     Hanc provinciam Ioannes Basilii, Alexandri magni Ducis Lithvuaniae exercitu ad Vuedrosch fluvium profligato, primus imperio suo adiecit.
     Porro Sevuerenses principes genus suum a Demetrio magno Duce Moscovuiae ducunt. Erant Demetrio filii tres, Basilius, Andreas, & Georgius.
     Ex his Basilius natu maximus, iuxta patrias leges, patri in regno successit. Ex aliis duobus, Andrea videlicet & Georgio, Sevuerenses principes generis sui originem traxerunt.
     Czernigovu triginta miliaribus a Chiovuia, totidem vero a Potivulo abest. Potivulo vero distat a Moscovuia centum quadraginta miliaribus Germanicis a Chiovuia sexaginta, a Branski trigintaocto. Haec ultra sylvam magnam, quae vigintiquatuor miliaribus in latitudinem protenditur, sita est.
     Novuogrodeck decem octo miliaribus distat a Potivulo, a Staradub quatuordecim: Staradub a Potivulo triginta duobus miliaribus.
     Euntibus ex Potivulo in Tauricam, per solitudinem fluvii Sna, Samara & Ariel occurrunt: ex quibus posteriores duo latiores, profundioresque sunt: in quibus traiiciendis dum viatores diutius nonnunquam detinentur, a Tartaris saepe circumveniuntur, capiunturque. post hos Koinskavuoda & Moloscha fluvii occurrunt, quos novo quodam traiectionis genere superant: resectas arbusculas in fasces colligant, quibus se suaque imponunt, atque ita remigantes secundo fluvio in alterum littus deferuntur.
     Alii huiusmodi fasces equorum caudis alligant, qui flagris impulsi, natantes in ulterius littus, homines secum trahunt, transferuntque.
     Ugra fluvius profundus & lutosus, non longe a Drogobusch in sylva quadam oritur, interque Colugam & Vuorotin in Occam exoneratur. Is fluvius olim Lithvuaniam a Moscovuia dividebat.
     Demetriovuitz oppidum & castrum inter Meridiem & Occidentem, decem & octo miliaribus abest a Vuiesma, a Vuorotim circiter viginti.
     Smolentzko civitas Episcopalis, ad Borysthenem fluvium sita, castrum in ulteriore fluminis littore Orientem versus habet, roboriibus constructum, quod plurimas domos in civitatis formam complectitur.
     Hoc qua in collem porrigitur (nam parte alia Borysthene alluitur) fossis, ad haec stipitibus acutis, quibus hostium incursus arcetur, munitum: Basilius Ioannis saepius gravissime oppugnavit, nunquam tamen illud vi capere potuit. At postremo militum, praefectique cuiusdam Bohemi, de quo supra in historia Michaelis Linski dictum, proditione eo potitus est.
     Civitas in valle sita, colles circumquaque fertiles habet, sylvisque vastissimis cingitur, ex quibus pellium diversarum magnus proventus.
     Templum in castro (70) divae Virgini sacrum, alia vero aedificia lignea: in civitatis suburbio Monasteriorum e lapidibus constructorum ruinae complures videntur.
     Ex Moscovuia porro ad Smolentzkum, inter Meridiem & Occidentem euntibus, decem & octo miliarium itinere, Mosaisko primum occurrit: inde viginti sex, Vuiesma: post decem & octo, Drogobusch: atque inde totidem, in Smolentzko pervenimus, totumque hoc iter octuaginta miliaribus Germanicis constat: quamvis Lithvuani & Moscovuitae centum computent. Ego tamen ter loca illa peragravi, nec plura observavi.
     Hunc principatum Basilio imperante, Vuiltoldus magnus Dux Lithvua[n]iae Moscis anno 1413 ademerat.
     Eundem Basilius Ioannis anno1514, die XXX Iulii, Sigismundo regi Poloniae eripuit.
     Drogobusch & Vuiesma, castra & oppida lignea sunt, ad Borysthenem sita, quae olim sub dominio Principum Lithvuaniae erant.
     Est sub oppido Vuiesma eiusdem nominis fluvius, qui haud procul inde, duobus videlicet vuerst, in Borysthenem fertur: solentque oneratae mercibus naves inde Borysthenem devehi, atque post vicissim adverso Borysthene Vuiesmam usque portari.
     Mosaisko quoque castrum & oppidum ligneum, circa quod magna diversicolorum copia leporum est: soletque Princeps quotannis venationes suas ibi habere, atque nonnunquam diversorum Principum Oratores audire: sicuti nobis in Moscovuia existentibus, Lithvuanos Oratores audivit: nosque eo pariter ex Moscovuia accersitos, ubi mandatis Principum nostrorum confectis dimissi fuimus.
     Porro imperium principum Moscovuiae, tempore Vuitoldi, quinque aut sex miliaribus ultra Mosaisko protendebatur.
     Biela principatus, cum castro & civitate eiusdem nominis, ad fluvium Opscha, in vastis sylvis sexaginta miliaribus Germanicis magis in Occidentem a Moscovuia distat: a Smolentzko triginta sex, a Toropetz triginta.
     Huius olim Principes ex Gidemino oriundi erant: sed Casimiro rege Poloniae imperante, Iagellonis filii hunc principatum obtinebant. quo tempore, Basilius princeps Bielae, qui alias Bielski appellatur, ad Ioannem patrem Basilii defecit, se suaque illi subdidit: uxoreque sua in eo motu in Lithvuania relicta, aliam, ut supra dictum est, in Moscovuia duxit: ex qua tres suscepit filios, quos nos apud Principem vidimus, e quorum numero Demetrius propter patris sui authoritatem in mano precio honoreque habebatur.
     Porro hi tres fratres, quamvis ex Bielski paterna haereditate vivebant, eiusque annuis redditibus alebantur, eo tamen ire non audebant. nam Moscovuiae princeps, Bielski principatum illis ademit, titulumque sibi usurpabat.
     Rsovua Demetrii civitas, cum castro, recta in Occidentem viginti tribus miliaribus abest a Moscovuia: castrum, a quo Princeps titulum sibi usurpat, ad fluvium Vuolga situm est, habetque latissimam ditionem.
     Est & alia Rsovua centum quadraginta miliaribus a Moscovuia, a Vuelikiluki viginti, totidem a Plescovuia, quae deserta appellatur.
     Ultra Rsovuam Demetrii, per certa miliaria progrediendo in Occidentem, est sylva Vuolkonzki dicta, ex qua quatuor fluvii oriuntur.
     In ea sylva est palus, quae Fronovu vocatur: ex qua fluvius non ita magnus duobus fere (71) miliaribus in lacum quendam Vuolgo influit: unde rursus aquarum multitudine adauctus emergit, Vuolgaque sumpto a lacu nomine vocatur: qui multis paludibus emensis, multis etiam fluminibus in se receptis, viginti quinque, vel (ut alii volunt) septuaginta ostiis in mare Caspium, a Ruthenis Chvualinsko morie appellatum, & non in Pontum, ut quidam scripsit, exoneratur.
     Porro Vuolga a Tartaris Edel, a Ptolemaeo Rha vocatur: tantaque inter hunc & Tanaim in campestribus est vicinitas, ut septem duntaxat miliaribus distare affirment.
     Quas autem civitates & oppida praeterlabatur, suo loco referemus.
     In eadem sylva decem fere a palude Fronovuo miliaribus est Dnyepersko pagus: circa quem oritur Borysthenes, qui ab incolis Dnieper vocatur, quem nunc Borysthenem dicimus.
     Haud procul ab eo loco est monasterium sanctae Trinitatis, ubi oritur alius fluvius priore maior, Niepretz per diminutionem dictus.
     Ambo autem hi fluvii inter fontes Borysthenis & paludem Fronovuo confluunt, quo loco Moscovuitarum & Chloppiensium merces navibus impositae, in Lithvuaniam deferuntur: solentque mercatores ibi in monasterium ceu diversorium divertere.
     Porro quod Rha & Borysthenes non ex iisdem fontibus, iuxta quorundam opinionem, oriantur, cum ex aliis, tum ex complurium mercatorum certa relatione, qui in illis partibus rem fecerunt, compertum habeo.
     Borysthenis autem cursus hic est, ut primum Vuiesmam Meridiem versus alluat: mox reflexo in Orientem cursu, oppida Drogobusch, Smolenczko, Orscham, & Mogilef praeterlabatur: indeque rursus in meridiem tendens, Chiovuiam, Circassos & Otzakovu contingit. ubi deinceps in pontum exoneratur, videtur eo loco mare formam lacus habere: & Otzakovu quasi in angulo est ad ostia Borysthenis.
     Nos enim ex Orscha in Smolenczko venimus, ubi impedimenta nostra navibus usque Vuiesmam deduximus: & tantum inundabat, ut Monachus Comitem a Nugaroli, & me scapha piscatoria per sylvas longe devexerit: equi vero natando pluries superarunt itinera.
     Dvuina lacus a fontibus Borysthenis decem fere miliaribus, & totidem a palude Fronovuo distat.
     Ex eo fluvius eiusdem nominis versus Occidentem, qui a Vuilna viginti miliaribus abest, ac dein in Septentrionem decurrit, & prope Rigam metropolim Livuoniae mare Germanicum (quod Rutheni Vuareczkoie morie vocant) illabitur: alluit Vuitepsko, Polotzko, Dunenburg: & non perfluit Plescovuiam, ut quidam scripsit. Livuonienses hunc fluvium ex bona parte navigabilem, Duna appellant.
     Lovuat quartus fluvius, caeteris tribus minime comparandus, oritur inter lacum Dvuina, & paludem Fronovuo, aut ex ipsa palude. non potui equidem eius fontes, etsi haud procul a Borysthenis fontibus distant, prorsus explorare.
     Est autem ille fluvius, ut eorum Annales habent, in quem Sanctus Andreas apostolus ex Borysthene per siccum naviculam traduxit, & qui emensis quadraginta fere miliaribus, Vuelikiluki alluit, inque Ilmen lacum influit.
     Vuolock civitas & castrum in Occidentem aequinoctialem viginti (72) quatuor miliaribus distat a Moscovuia, a Mosaisko duodecim fere, a Tvuer viginti.
     Huius loci titulum Princeps sibi usurpat, soletque quotannis ibi animum, falconibus lepores infectando, relaxare.
     Vuelikiluki castrum & civitas in Occidentem a Moscovuia centum quadraginta miliaribus, a Novuogardia magna sexaginta fere, a Poloczko autem triginta sex miliaribus distat, hac etiam itur ex Moscovuia in Lithvuaniam.
     Toropecz est castrum, cum civitate, inter Vuelikiluki & Smolenzko, ad confinia Lithvuaniae, distat a Luki decem & octo fere miliaribus.
     Tvuer, sive Otvuer, amplissima olim ditio, una ex magnis Russiae principatibus ad Vuolgam fluvium sita, triginta sex miliaribus Occidentem aestivalem versus, distat a Moscovuia: habetque civitatem magnam, quam Vuolga interfluit. in altera autem ripa, qua Tvuer Moscovuiam spectat, castrum habet, ex cuius opposito Tvuertza fluvius Vuolga influit: quo equidem in Otvuer navigio perveni, & altero die Rha fluvium navigavi.
     Porro civitas haec Episcopalis sedes erat, vivente Ioanne Basilii patre, quo tempore Tvuerensem Principatum magnus Dux Boris moderabatur. Cuius postea filiam Mariam princeps Moscovuiae Ioannes Basilii uxorem duxerat: ex eaque Ioannem primogenitum, ut supra dictum, susceperat.
     Boris autem mortuo, Michael filius successit: qui postea a sororio suo magno Duce Moscovuiae principatu depulsus, exul in Lithvuania moritur.
     Tersack oppidum decem miliaribus a Tvuer: eius dimidia pars sub Novuogardiae, altera Tvuerensi dominio erat, duoque ibi Locumtenentes imperabant.
     Oriuntur ibi quoque, ut supra dixi, duo fluvii, Tvuertza & Sna: hic Novuogardiam in Occidentem, ille in Orientem decurrit.
     Novuogardia magna, amplissimus totius Russiae principatus est, patrio sermone Novuigorod, quasi Nova civitas, seu Novum castrum dicitur.
     Quicquid enim muro cinctum, roboribus munitum, aut alioqui septum est, Gorod appellant.
     Est autem ampla civitas, quam Vuolchovu fluvius navigabilis interfluit, qui ex Ilmen lacu vix duobus vuerst supra civitatum emergens in lacum Neoa, quem nunc Ladoga, ab oppido quod ei adiacet, appellant, illabitur.
     Novuogardia porro in Occidentem aestivalem, a Moscovuia centum viginti miliaribus abest. quanquam sunt qui centum duntaxat computant: a Plescovuia triginta sex, a Vuelikiluki quadraginta, ab Ivuanovuogorod totidem.
     Caeterum civitas haec olim dum floreret, suique iuris esset, latissimam ditionem in quinque partes distributam habebat: quorum quaelibet pars non solum de publicis ac privatis rebus cognoscendis, ad ordinarium ac competentem suae partis magistratum referebat, verum in sua duntaxat civitatis regione contrahere res quascunque, ac commode cum aliis civibus suis conficere poterat: nec licebat cuiquam, ad aliquem alium eiusdem civitatis magistratum, quacunque in re provocare.
     Eoque tempore totius Russiae maximum ibi erat emporium, ingens enim mercatorum turba undique ex Lithvuania, Polonia, Svuetia. Dania, ipsaque Germania eo confluebat, civesque ex tam frequenti multarum gentium concursu, opes suas copiasque augebant.
     Quin & nostra tempestate (73) licet Germanis suos ibi habere quaestores, seu rationarios.
     Imperium eius magna ex parte in Orientem & Septentrionem extenditur. Livuoniam, Finlandiam, atque Nordvuegiam fere contingebat.
     Eius loci mercatores, cum uno eodemque vehiculo Augusta Vindelicorum profectus eo pervenissem, me impense rogarunt, ut vehiculum quo tam longum iter emensus fuissem, in aede ipsorum sacra perpetuae memoriae ergo relinquerem.
     Habuit etiam Novuogardia principatus ad Orientem, Dvuinam & Vuolochdam: ad Meridiem vero dimidiam partem Tersack oppidi, non longe a Tvueria.
     Et quamvis hae provinciae, quod fluviis & paludibus oppleantur, steriles sint, commodeque habitari non possint: nihilominus ex ferarum pellibus, melle, cera, & piscium copia magnum quaestum faciunt.
     Principes porro, qui ipsorum Reipublicae praeessent, suo arbitrio ac voluntate constituebant, imperiumque augebant, vicinas gentes quavis sibi ratione devinciendo, ac stipendio tanquam autoramento quodam proposito in sui defensionem obstringentes.
     Ex eiusmodi gentium, quarum opera Novuogardenses in conservanda Republica sua utebantur, societate factum est, ut Mosci suos se ibi Praesides habere gloriarentur, Lithvuanique vicissim eos sibi tributarios assererent.
     Hunc principatum dum Archiepiscopus ipse consilio ac autoritate sua administraret, Ioannes Basilii Moscovuiae Dux invaserat, septem perpetuos annos gravi eos bello premens.
     Tandem mense Novembri, anno Domini 1477. ad fluvium Scholona conflictu Novuogardenses superans, certis quibusdam conditionibus ad deditionem eos compulit, praefectumque suo nomine urbi imposuit.
     Cum autem absolutum in hosce imperium nondum se habere putaret, neque sine armis id se assequi posse cerneret, sub religionis praetextu, ac si a Ruthenico ritu deficere volentes, in fide contineret, Novuogardiam venit, eamque hac simulatione occupavit, inque servitutem redegit: Archiepiscopum, cives, mercatores, externos, omnibus bonis spoliavit: trecentosque currus inde auro, argento, gemmisque onustos, ut quidam scripsere, Moscovuiam abduxit.
     Equidem Moscovuiae diligenter de hac re percontabar, accepique longe plures currus praeda onustos inde abductos fuisse.
     Neque mirum. Nam capta civitate Archiepiscopum, ditiores & potentiores omnes, secum Moscovuiam abduxerat, inque horum possessiones, subditos suos quasi novas colonias remiserat.
     Ex illorum itaque possessionibus, praeter communes redditus, maximum quotannis vectigal in Fiscum percipit.
     De Archiepiscopatus quoque proventibus, cuidam Episcopo tum a se constituto, parvam duntaxat reddituum portionem concesserat: quo mortuo, sedes Episcopalis diu vacabat.
     Tandem ad maximam civium ac subditorum petitionem, ne perpetuo Episcopo carerent, rursus quendam, nobis tum praesentibus, instituerat.
     Novuogardenses olim idolum q[u]oddam, nomine Perun, eo loci quo nunc est monasterium, quod ab eodem idolo Perunzki appellatur, collocatum, in primis colebant, venerabanturque.
     Dein baptismate assumpto, id loco motum, cum in flumen Vuolchovu deiecissent, adverso dicitur fluvio natasse:& circa pontem auditam fuisse vocem, Haec vobis Novuogardenses (74) in mei memoriam. simulque cum dicto, fustem quendam mox in pontem proiectum fuisse.
     Solet etiamnum contingere, ut certis anni diebus haec vox Perun audiatur: qua audita, subito eius loci cives concurrunt, seque fustibus mutuo caedunt. tantusque inde tumultus quoque oboritur, ut vix magno Praefecti labore sedari possit.
     Accidit praeterea, ut Annales eorum referunt, dum Novuogardenses Corsun Graeciae civitatem ad septem perpetuos annos gravi obsidione premerent, interim uxores eorum morae pertaesae, tum etiam de salute ac adventu maritorum dubitantes, servis nuberent.
     Expugnata tandem civitate, quum victores mariti ex bello reversi, aereas portas superatae urbis, ac magnam quandam campanam, quam ipsi in cathedrali eorum Ecclesia vidimus, secum attulissent: servique dominos, quorum uxores duxerant, vi repellere conarentur: domini indignitate rei commoti, depositis, cuiusdam consilio, armis, lora & fustes tanquam in mancipia arriperent: quibus servi territi, inque fugam conversi, loco quodam qui etiamnum Chloppigrod, hoc est Servorum castrum dicitur, se reciperent, defenderentque. Verum victi, meritis a dominis suppliciis affecti fuere.
     Habet Novuogardia in solstitio aestivali longissimum diem XVIII horarum, & ultra.
     Regio multo frigidior est, ipsa Moscovuia. Gentem quoque humanissimam ac honestam habebat: sed quae nunc proculdubio peste Moscovuitica, quam ei commeantes Mosci secum invexerunt, corruptissima est.
     Ilmen lacus, qui in antiquis Ruthenorum scriptis Ilmer vocatur, & quem alii Limidis lacum appellant, est supra Novuogardiam duobus vuerst: in longitudinem XII, in latitudinem vero VIII miliaribus Germanicis patet: duosque, praeter alios, celebriores fluvios excipit, Lovat & Scholona.
     Is ex quodam lacu emergit. unum vero emittit Vuolchovu, qui Novuogardiam interlabitur: emensisque triginta sex miliaribus, Ladoga lacum ingreditur.
     Is in latitudinem sexaginta, longitudinem centum fere miliaribus, insulus tamen quibusdam interiectis, patet: effunditque magnum fluvium Neoa, qui Occidentem versus in Germanicum mare sex fere miliaribus decurrit. ad cuius ostia, sub dominio Mosci, in medio flumine situm est castrum Oreschak, quod Germani Nutemburg appellant.
     Russ, olim antiqua Russia dicta, antiquum oppidulum est, sub ditione Novuogardiae, a qua duodecim, ab Ilmen vero lacu tredecim miliaribus distat.
     Habet salsum fluvium, quem ampla fossa in modum lacus cives coercent, indeque aquam per canales pro se quisque in aedes suas derivant, salque coquunt.
     Ivuanovugorod castrum Ioannes Basilii, a quo etiam nomen accepit, ad ripam Nervuae fluvii, lapide exaedificavit. Est ibi quoque ex adverso in altera ripa Livuoniensium castrum, quod ab eodem fluvio Nervua appellatur. Haec duo castra Narvua fluvius interlabitur, dominiumque Novuogardensium ab Livuoniensi dividit.
     Porro Narvua fluvius navigabilis, ex eo lacu quem Rutheni Czutzko, seu Czudin, Latini Bicis, seu Pelas, Germani vero Peiifues appellant, emergit: duobusque in se receptis fluviis, Plescovuia & Vuelikareca, qui venit ex Meridie, Opotzka oppidum, (75) Plescovuia a dexteris relicta, praeterfluit.
     Facilis autem ex Plescovuia in mare Baltheum esset navigatio, nisi scopuli quidam, non longe ab Ivuanovugorod & Narvua, impedimento essent.
     Plescovuia civitas ad lacum sita est, ex quo eiusdem nominis fluvius emergit, ac per mediam civitatem decurrit sex miliaribus in lacum, quem Rutheni Czutzko vocant, exoneratur.
     Sola autem Plescovuia, in toto Mosci dominio, muro cingitur: estque in quatuor partes divisa, quarum singulae suis moenibus continentur. Quae res quibusdam occasionem erroris praebuit, ut eam quadruplici muro cinctam esse dicerent. Huius civitatis ditio, seu principatus, gentiliter Pskovu, seu Obskovu vocatur.
     Olim amplissima, suique iuris erat: sed eam tandem Ioannes Basilii anno Domini MDIX. quorundam sacerdotum proditione occupavit, atque in servitutem redegit. item campanam, ad cuius pulsum Senatus ad rempublicam constituendam cogebatur, abstulit: ipsisque per colonias alio deductis, introductisque in eorum locum Moscis, libertatem eorum prorsus imminuit. Unde factum, ut pro cultioribus, atque adeo humanioribus Plescovuiensium moribus, corruptiores in omnibus fere rebus Moscovuiensium mores sint introducti.
     Tanta enim in contractibus Plescovuiensi[u]m erat integritas, candor, & simplicitas, ut omni verbositate in fraudem emptoris omissa, uno tantum verbo res ipsas indicarent.
     Plescovuienses autem, ut etiam hoc obiter adiiciam, in hunc usque diem caesarie non Ruthenorum, sed Polonorum more, bifurcata utuntur.
     Distat autem Plescovuia in Occidentem triginta sex miliaribus a Novuogardia, ab Ivuanovugorod quadraginta, totidem a Vuelikiluki. Per hanc quoque civitatem ex Moscovuia & Novuogardia itur Rigam, Livuoniae metropolim, quae sexaginta miliaribus a Plescovuia distat.
     Vuotzka regio inter Occidentem & Septentrionem sita, viginti sex, aut ad summum triginta miliaribus abest a Novuogardia, inque sinistra castrum Ivuanovugorod relinquit.
     In hac regione hoc prodigii loco refertur: animalia, cuiuscunque generis in eam inducta fuerint, colorem suum in albedinem mutare.
     Locus hic postulare videtur, ut rationem locorum & fluviorum circa mare, usque ad fines Svuetiae perstringam.
     Nervua fluvius, quemadmodum supra dixi, Livuoniam a Mosci ditione dividit: a quo si ab Ivuanovugorod secundum littus maris, Septentrionem versus progrediare, Plussa fluvius occurrit, ad cuius ostia Iamma castrum situm est.
     Duodecim miliaribus ab Ivuanovugorod, a Iamma totidem, spacio quatuor miliarium, occurrit castrum & fluvius eiusdem nominis Coporoia: inde ad fluvium Neoa, & castrum Oreschack, sex miliaria numerantur: ab Oreschak vero ad fluvium Corela, unde civitas nomen accepit, sunt septem miliaria.
     Atque inde tandem itinere duodecim miliarium pervenitur ad fluvium Polna, qui dominium Mosci a Finlandia, quam Rutheni Chainska Semla vocant, quae sub ditione Regum Svuetiae est, dividit.
     Est & alia Corela praeter iam nominatam, provincia, quae suum territorium atque idioma habet, sexaginta fere & amplius miliaribus a Novuogardia in Septentrionem sita.
     Ea quamvis a finitimis quibusdam gentibus (76) tributum exigit, nihilominus & ipsa regi Svuetiae item, & Mosco, ratione dominii Novuogardensis, tributaria est.
     Solovuki insula in Septentrionem, inter Dvuinam & Corelam provinciam, a continenti octo miliaribus in mari sita est: quae quantum a Moscovuia distet, propter crebras paludes, sylvas, & vastas solitudines, certa intervalli ratio non habetur.
     Quamvis sint qui eam 300 miliaribus a Moscovuia, a Bieloiesero autem 200 abesse dicat.
     Sal in ea insula copiosus decoquitur. Estque ibi monasterium, in quod mulierem aut virginem ingredi, grande piaculum est.
     Est etiam ibi piscatio copiosa piscium, quos indigenae Selgi vocant, quos nos haleces esse putamus.
     Aiunt hic Solem aestivali solstitio perpetuo, duabus tantum horis exceptis, splendere.
     Dimitriovu civitas cum castro, a Moscovuia, ab Occidente in Septentrionem parum deflectendo, duodecim miliaribus distat. Hanc Georgius magni Ducis frater, tunc possidebat.
     Eam Iachroma fluvius, qui Sest fluvium influit, praeterlabitur. Porro Sest Dubnam, qui in Vuolgam exoneratur, excipit.
     Unde tanta fluviorum commoditate, magnae ibi mercatorum opes, qui merces ex Caspio mari per Vuolgam, labore non ita magno, in diversas partes, atque adeo Moscovuiam usque inducunt.
     Bieloiesero civitas cum castro, ad lacum eiusdem nominis sita est.
     Sonat autem Ruthenis Bieloiesero, albus lacus.
     Porro civitas non est in ipso lacu sita, ut quidam retulerunt: paludibus tamen ita undequaque cingitur, ut inexpugnabilis esse videatur. Qua re ducti Principes Moscoviae, thesauros ibi suos recondere solent.
     Abest autem Bieloiesero in Septentrionem centum miliaribus a Moscovuia, totidemque a Novuogardia magna. Duae vero viae sunt, per quas ex Moscovuia itur Bieloiesero. altera propinquior per Uglitz, hyemali tempore, aestate per Iaroslavu altera.
     Utraque autem via, propter crebras paludes, & sylvas fluviis obsitas, haud commode, nisi stratis pontibus, concretis glacie, conficitur. quo fit, ut ibi locorum difficultate miliaria sint breviora.
     Accedit ad hanc itineris difficultatem, ut propter crebras paludes, sylvas, ac undique concurrentes fluvios, loca inculta sint, nullisque civitatibus frequentata.
     Lacus ipse duodecim miliaribus in longitudinem, totidemque in latitudinem patet: in quem trecenti, ut fertur, & sexaginta fluvii exonerantur. Unus autem Schocksna tantum ex eo emergit, qui quindecim miliaribus supra Iaroslavu, & quatuor infra Mologam oppida, Vuolgam influit.
     Pisces qui ex Vuolga in hunc fluvium ac lacum perveniunt, meliores fiunt: imo tanto nobiliores, quanto diutius in eo fuerint, redduntur. In quibus agnoscendis ea est piscatorum peritia, ut pisces in Vuolgam reversos, captosque, quanto tempore in eo fuerint, agnoscant.
     Huius loci indigenae proprium habent idioma: quamvis nunc ferme omnes Ruthenice loquantur.
     Longissimum hi diem in Solstitio aestivali dicuntur habere, decem & novem horarum.
     Retulit nobis quidam haud parvi nominis vir, se primo vere, cum arbores iam frondescerent, celeri cursu ex Moscovuia Bieloieserum contendisse: superatoque Vuolga fluvio, reliquum itineris, quod omnia ibi nivibus glacieque oppleta essent, vehiculis confecisse.
     Et quamquam longior ibi hyems sit, fruges tamen eo, (77) quo in Moscovuia, tempore & maturescunt, & colliguntur.
     A lacu Bieloiesero, intra teli iactum, est alius lacus sulphur proferens: quod fluvius quidam ex eo manans, ceu spumas supernatantes, affatim secum defert. Inscitia tamen populi, eius ibi nullus usus est.
     Uglitz civitas cum castro, at littus Vuolgae sita est: distatque a Moscovuia viginti quatuor, a Iaroslavu triginta, a Tvuer quadraginta miliaribus. Caeterum haec praedicta castra sunt in meridionali Vuolgae ripa, civitas vero ex utraque parte.
     Chloppigrod locus, in quem Novuogardensium servos confugisse supra dixi, duobus miliaribus distat ab Uglitz.
     Haud procul inde castrum nunc demolitum conspicitur, ad fluvium Mologa, qui ex Novuogardiae magnae ditione octuaginta miliaribus fluens, Vuolgam ingreditur: in cuius ostiis est eiusdem nominis civitas & castrum, a quo duobus miliaribus in eiusdem fluminis ripa Chloppigrod ecclesia tantum sita est.
     Eo loci nundinae in toto Mosci dominio, quarum etiam alias memini, sunt frequentissimae. eo etenim, praeter Svuetenses, Livuonienses, atque Moscovuitas, Tartari, aliaeque quam plurimae gentes, ex Orientalibus Septentrionalibusque partibus confluunt, quae rerum tantum permutatione utuntur.
     Rarus enim, ac ferme nullus apud has gentes est auri, argentive usus. Vestes factas, acus, cultellos, coclearia, secures, aliaque eiusmodi, ut plurimum pellibus permutant.
     Pereaslavu civitas & castrum, a Septentrione aliquantum vergens in Orientem, vigintiquatuor miliaribus abest a Moscovuia: sita autem est ad lacum, in quo, ut in insula Solovuki, Selgi pisciculi, quorum supra memini, capiuntur.
     Ager satis fertilis est, & copiosus, in quo perceptis frugibus, Princeps venatione tempus fallere solet. Est in eodem agro lacus, ex quo sal decoquitur. Per hanc civitatem proficiscuntur, quibus Novuogardiam inferiorem, Castroma, Iaroslavu, & Uglitz eundum est.
     In his partibus vera itinerum ratio propter crebras paludes & sylvas haberi non potest. Est etiam ibi Nerel fluvius, ex lacu quodam profluens, qui supra Uglitz Vuolgam influit.
     Rostovu civitas & castrum, Archiepiscopalis sedes, cum Bieloiesero & Murom, inter praecipuos & antiquiores Russiae principatus, post Novuogardiam magnam habetur.
     Eo ex Moscovuia, recta per Pereaslavu itur, a qua decem miliaribus distat. Sita est ad lacum, ex quo Cotoroa fluvius, qui Iaroslavu praeterlabitur, emergit, Vuolgamque influit.
     Soli natura fertilis est, piscibus in primis ac sale abundans. Regio hec olim secundogenitis magnorum Ducum Russiae propria erat: quorum posteri novissime per Ioannem Basilii patrem ea depulsi, exutique sunt.
     Iaroslavu civitas & castrum ad ripam Vuolgae, distat a Rostovu duodecim miliaribus recta itinere ex Moscovuia sumpto.
     Regio satis fertilis est, ea praesertim parte, qua vergit ad Vuolgam: quae etiam, quemadmodum Rostovu, secundogenitorum Principum erat: quas monarcha ipse vi oppressit.
     Et quanquam provinciae Duces, quos Knesos appellant, adhuc supersint: titulum tamen Princeps, Knesis velut subditis regione concessa, (78) sibi usurpat.
     Tres autem Knesi secundogenitorum posteri, quos Rutheni Ioroslavuski appellant, eam regionem possident.
     Primus est Basilius, is qui nos ex hospitio ad Principem duxit, & reduxit.
     Alter est Simeon Foederovuitz, a Kurba patrimonio suo Kurbski dictus, homo senex, sobrietate singulari, ac ipsa vitae rigiditate, qua ab ineunte aetate usus est, valde exhaustus. multis enim annis esu carnis abstinuit: piscibus quoque Solis, Martis & Saturni tantum diebus vescebatur: Lunae vero, Mercurii & Veneris, ab eisdem ieiunii tempore abstinebat. hunc magnus Dux aliquando per Permiam, in Iuhariam, ad longinquas gentes debellandas, cum exercitu supremum Imperatorem mittebat. qui bonam eius itineris partem, propter nivis magnitudinem, pedes confecit: quibus dissolutis, reliquum itineris navigiis peregit, & montem Petzoram transgressus.
     Ultimus est Ioannes cognomento Possetzen, qui Principis sui nomine Oratorem apud Carolum Caesarem in Hispaniis agebat, & nobiscum reversus est: qui adeo pauper erat, ut vestes, & Kolpackh (quod capitis tegumentum est) aliunde (quod certo scimus) pro conficiendo itinere commodato sumeret.
     Quare multum errasse videtur, qui scripsit, hunc Principi suo in quacunque necessitate triginta milia equitum ex ditione, seu patrimonio suo mittere posse.
     Vuolochda provincia, civitas & castrum, in qua Episcopi Permiae sedem quidem suam, sed sine imperio habent, ab eiusdem nominis fluvio nomen accepere. sita est inter Orientem & Septentrionem, ad quam ex Moscovuia per Iaroslavu itur.
     Abest autem a Iaroslavu quinquaginta miliaribus Germanicis a Bieloiesero fere quadraginta. Regio tota palustris & sylvestris est. unde fit, ut exactam itineris rationem propter crebras paludes & fluviorum anfractus, hoc quoque in loco viatores observare non possint. Quo enim magis progrediare, hoc plures & inviae paludes, fluvii ac sylvae occurrunt.
     Porro Vuolochda fluvius in septentrionem, civitatem praeterlabitur: cui Suchana fluvius ex lacu cui Koinzki nomen est, emergens, octo miliaribus infra civitatem iungitur, nomenque Suchanae retinet, atque inter Septentrionem & Orientem labitur.
     Vuolochda provincia olim sub ditione Novuogardiae magnae erat, quae cum castrum natura loci firmum habeat, aiunt Principem partem thesauri sui illic reponere solere.
     Eo anno quo nos Moscovuiae eramus, tanta illic erat annonae caritas, ut unus quo ipsi utuntur frumenti modius, XIIII dengis venderetur: qui alioqui in Moscovuia IIII, V, aut sex dengis emi solet.
     Vuaga [W/Vvaga] fluvius piscosus, inter Bieloiesero & Vuolochdam, in paludibus densissimisque sylvis oritur, ac Dvuinam fluvium influit.
     Fluvii accolae, quod panis usu fere careant, venatione vivunt. Capiuntur autem ibi vulpes nigrae, & coloris cinericei. Porro compendiario itinere inde ad provinciam & fluvium Dvuina pervenitur.
     Ustyug provincia, a civitate & castro, quae ad fluvium Suchana sita sunt, nomen accepit. a Vuolochda abest centum miliaribus, a Bieloiesero centum quadraginta. Haec prius ad ostia fluvii Iug, qui ex Meridie in Septentrionem fluit, sita erat.
     Postea propter loci commoditatem, ad dimidium (79) fere miliare supra ostia posita est, vetusque nomen adhuc retinet. Nam Ruthenis Usteie ostium est: unde Ustyug, quasi ostium Iug dicitur.
     Haec provincia olim subiecta erat Novuogardiae magnae, in qua rarus & propemodum nullus panis usus: piscibus & feris pro cibo utuntur. Sal ex Dvuina habent.
     Idioma quoque proprium, quamvis Ruthenico magis utuntur.
     Zabellinorum ibi pelles nec multae, nec admodum excellentes: aliarum tamen ferarum pellibus abundant, vulpinis praesertim nigris.
     Dvuina provincia & fluvius ab Iug & Suchana fluviorum confluxu Dvuinae nomen accepit. nam Dvuina Ruthenis duo, vel bini sonat.
     Is fluvius emensis centum miliaribus Oceanum Septentrionalem, qua Svuetiam & Nordvuegiam alluit, atque a terra incognita Engraneland dividit, ingreditur.
     Haec provincia in ipso Septentrione sita, olim Novuogardensium ditionis erat.
     Numerantur autem a Moscovuia ad Dvuinae ostia trecenta miliaria: quamvis ut antea dixi, in regionibus quae trans Vuolgam sunt, propter crebras paludes, fluvios, ac vastas sylvas, itineris ratio observari non potest: coniectura tamen ducimur, ut vix ducenta miliaria esse putemus. quandoquidem ex Moscovuia in Vuolochdam, ex Vuolochda in Ustyug, in Orientem aliquantulum: ex Ustyug postremo per Dvuinam fluvium recta in Septentrionem pervenitur.
     Haec provincia, praeter Colmogor castrum, & Dvuinam civitatem, quae inter fontes & ostia in medio propemodum sita est, castrumque Pienega in ipsis Dvuinae ostiis situm, oppidis & castris caret.
     Pagos tamen complures habere dicitur, qui propter terrae sterilitatem longe latque distant. Victum hi ex piscibus, feris, ferarumque pellibus quaerunt, quibus omnis generis abundant.
     In maritimis huius regionis locis, ursos albos, & eos pro maiori parte in mari degentes reperiri aiunt: quorum pelles in Moscovuiam saepius deferuntur.
     Ego binas mecum, prima mea in Moscovuiam legatione, reportavi.
     Regio haec sale abundat.
 

Itinerarium ad Petzoram, Iugariam,
& Obi usque fluvium.

     Principis Moscovuiae ditio longe in Orientem, & aliquanto in Septentrionem, ad loca quae sequuntur, protenditur:super qua re scriptum quoddam, quo eius itineris ratio continebatur, lingua Ruthenica mihi oblatum fuit, quod & transtuli, & hic certa ratione subiunxi.
     Quanquam qui ex Moscovuia eo proficiscuntur, ab Ustyug & Dvuina, per Permiam, usitato magis & compendiario itinere utantur.
     A Moscovuia ad Vuolochdam quingenta vuerst numerantur, a Vuolochda ad Ustyug dextrorsum secundo fluvio, & Suchana, cui iungitur, descendendo, sunt quingenta vuerst, quibus sub Streltze oppido duobus vuerst, sub Ustyug coniungitur fluvio Iug, qui fluit ex Meridie: a cuius ostiis usque ad fontes, ultra quingenta vuerst computantur.
     Caeterum Suchana & Iug postquam confluxerint, amissis prioribus nominibus, Dvuinae nomen assumunt.
     Per Dvuinam deinceps (80) quingenta vuerst, ad Colmogor pervenitur: a quo infra itinere sex dierum, Dvuina sex ostiis Oceanum ingreditur.
     Atque huius itineris maxima pars navigatione constat. nam itinere terrestri a Vuolochda usque ad Colmogor, traiecto Vuaga, sunt mille vuerst.
     Haud procul a Colmogor, Pienega fluvius, qui ab Oriente a dextris fluit: emensisque septingentis vuerst, Dvuinam illabitur.
     Ex Dvuina ad locum qui dicitur Nicolai, per Pienegam fluvium ducenta vuerst, pervenitur, ubi itinere dimidii vuerst naves in fluvium Kuluio transferuntur.
     Kuluio vero fluvius ex eiusdem nominis lacu in Septentrione oritur, a cuius fontibus iter sex dierum est, usque ad ostia, ubi Oceanum ingreditur.
     Navigatione secundum dexterum littus maris, sequentes possessiones praeterleguntur: Stanuvuische, Calunczscho, & Apnu.
     Circumnavigataque Chorogoski Nosz promontorio, & Stanuvuische, Camenckh & Tolstickh, tandem in fluvium Mezen, quo sex dierum itinere ad eiusdem nominis pagum in ostiis fluvii Piesza situm pervenitur. per quem rursus a sinistra Orientem aestivalem versus ascendendo, trium hebdomadarum itinere Piescoya fluvius occurrit.
     Unde translatis per quinque vuerst, in duos lacus navibus, geminae patent viae: quarum altera, parte sinistra in fluvium Rubicho, per quem in fluvium Czircho pervenitur, ducit.
     Alii via altera, & breviore, ex lacu naves recta in Czircho deferunt: a quo nisi tempestate detineantur, trium hebdomadarum spacio in fluvium ostiaque Czilme, magnum Petzora fluvium, qui eo loci duarum vuerst latitudine extenditur, influentem deveniunt: quo delapsi, sex dierum itinere ad oppidum & castrum Pustoosero, circa quod Petzora sex ostiis Oceanum ingreditur, pervenitur.
     Huius loci accolae, simplici ingenio homines, anno Domini MDXVIII primum baptismum susceperunt.
     A Czilmae ostiis, usque ad ostia fluvii Ussa, per Petzoram eundo, est iter unius mensis. Ussa autem fontes suos habet in monte Poyas Semnoi, qui ab ortu aestivali ad laevam est, fluitque ex ingenti eiusdem montis saxo, quod Camen Bolschoi vocant.
     Ab Ussae fontibus, usque ad eius ostia, ultra mille vuerst numerantur. Porro Petzora a Meridionali hac hyemali parte fluit, a quo ex Ussae ostiis ascendendo, usque ad ostia Stzuchogora fluvii, est iter trium hebdomadarum.
     Qui hoc itinerarium conscripserant, dicebant, inter Stzuchogore & Potzscheriema fluviorum ostia se quievisse: atque ad vicinum castrum Strupili, quod ad littora Ruthenica in montibus ad dextram situm est, comeatum, quem ex Russia secum portaverant, deposuisse.
     Ultra Petzora & Stzuchogora fluvios ad montem Camenipoias, item mare, insulas vicinas, castrumque Pustoosero, variae & innumerae gentes sunt, quae uno ac communi nomine Samoged (quasi diceres seipsos comedentes) nuncupantur.
     Apud hos magnus proventus avium, diversorumque animalium, ut sunt zabellini, martes, castores , hermelli, aspreoli, & in Oceano Mors animal, de quo supra, praeterea vess.
     Item albi ursi, lupi, lepores, equivuoduani, cete, piscisque nomine Semfi, aliique quamplurimi.
     Hae vero gentes in Moscovuiam non veniunt: sunt enim ferae, quae aliorum hominum coetum, (81) vitaeque societatem refugiunt.
     Ab Stzuchogorae ostiis adverso flumine usque ad Poiassa, Artavuische, Cameni, maioremque Poiassa, iter trium hebdomadarum.
     Porro ad montem Camen trium dierum ascensus est, a quo descendendo ad fluvium Artavuischa, inde ad Sibut fluvium, a quo castrum Lepin, a Lepin ad Sossam fluvium pervenitur.
     Huius fluvii accolae Vuogolici nuncupantur. Sossa autem a dexteris relicto ad fluvium Oby, qui oritur ex Kitaisko lacu, pervenitur: quem vix uno die & celeri cursu traiecerunt, adeo vasta huius fluvii latitudo est, ut ad octoginta fere vuerst extendatur.
     Hunc quoque Vuogulici & Ugritzschi gentes accolunt. Ab Obea castello secundum Oby fluvium ascendendo, usque ad Irtische fluvium, in quem Sossa ingreditur, ostia, est trium mensium iter.
     In his locis duo castra sunt, Ierom & Tumen, quibus praesunt domini Knesi Iuhorski, magno Duci Mosco (ut aiunt) vectigales. Multa ibi animalia, pellesque quamplurimae.
     Ab Irtische fluvii ostiis ad castrum Grustina, duorum mensium iter: aquo ad lacum Kitai, per Obi fluvium, quem fontes suos in hoc lacu habere dixi, est plus quam trium mensium iter.
     Ab hoc lacu plurimi homines nigri, communis sermonis expertes, veniunt: merces varias, in primis autem uniones, lapides preciosos, secum adferentes, quas populi Grustintzi & Serponovutzi mercantur. hi a castro Serponovu Lucomoryae ultra Obi fluvium in montibus sitae nomen habent.
     Lucomoryae autem hominibus mirabile quiddam ac incredibile, & fabulae persimile aiunt accidere, quos in singulos annos, nempe XXVII die Novembris, quae apud Ruthenos Sancto Georgio sacra est, mori aiunt: ac vere in sequenti, maxime ad XXIIII Aprilis, ranarum instar, denuo reviviscere.
     Cum his quoque Grustintzi & Serponovutzi populi nova, & alias inconsueta habent commercia.
     Cum enim statum tempus moriendi, seu dormiendi ipsis imminet, merces certo loco deponunt, quas Grustintzi & Serponovutzi, relictis suis interim aequa commutatione mercibus, auferunt: eas illi redivivi, si iniquiore aestimatione abductas esse viderint, rursus repetunt: unde lites plurimae ac bella inter eos oriuntur.
     Ab Obi fluvio, parte sinistra descendendo, sunt Calami populi, qui ab Obiovua & Pogosa eo commigrarunt.
     Infra Obi ad Auream anum, ubi Obi Oceanum ingreditur, fluvii sunt, Sossa, Berezvua, & Danadim, qui omnes ex monte Camen, Bolschega, Poiassa, scopulisque coniunctis oriuntur.
     Ab his fluminibus quaecunque ad Auream anum usque gentes habitant, vectigales dicuntur Principi Moscovuiae.
     Slata baba, id est Aurea anus, idolum est, ad Obi ostia, in provincia Obdora, in ulteriori ripa situm. Secundum Obi littora, vicinisque circum fluminibus multa passim castra sita sunt, quorum domini omnes Principi Moscovuiae (ut ferunt ) subiiciuntur.
     Narrant, seu, ut verius dicam, fabulantur, hoc idolum Auream anum statuam esse, in formam cuiusdam anus, quae filium in gremio teneat: atque ibi iam denuo alterum cerni infantem, quem eius nepotem esse aiunt.
     Praeterea instrumenta quaedam ibi posuisse, quae perpetuum sonum in modum tubarum edant. Quod si ita est, equidem (82) ventorum vehementi & perpetuo in ea instrumenta flatu fieri puto.
     Cossin fluvius ex montibus Lucomoryae delabitur. in huius ostiis Cossin castrum est, quod olim Knes [V]uentza, nunc vero illius filii possident.
     Eo a Cossin magni fluvii fontibus, est iter duorum mensium. Porro ex eiusdem fluvii fontibus alter fluvius Cassima oritur, emensaque Lucomorya in magnum fluvium Tachnin influit: ultra quem prodigiosae formae homines habitare dicuntur, quorum alii ferarum more, toto corpore pilis horrent: alii caninis capitibus, alii prorsus sine collo pectus pro capite habent, longasque sine pedibus manus.
     Est & in Tachnin fluvio piscis quidam, capite, oculis, naso, ore, manibus, pedibus, aliisque humana prorsus forma, nulla tamen voce: qui, ut alii pisces, suave ex se praebet obsonium.
     Hactenus, quaecunque retuli, ex oblato Itinerario Ruthenico, a me ad verbum traducta sunt: in quibus etsi fabulosa quaedam, vixque credibilia esse videantur, veluti de hominibus mutis, morientibus & reviviscentibus, Aurea anui, monstrosis hominum formis, pisceque humana effigie: de quibus etsi ipse quoque diligenter investigaverim, nihil tamen certi a quopiam, qui ea oculis suis vidisset (quamvis omnium fama rem ita se habere praedicarent) cognoscere potui: tamen ut aliis ampliorem harum rerum praeberem investigandi occasionem, nolui quicquam obmittere. unde & locorum vocabulis iisdem, quibus a Ruthenis nuncupantur, usus sum.
     Noss, Ruthenis nasus dicitur: quo nomine promontoria an nasi similitudinem in mare prominentia, vulgo appellant.
     Montes circa Petzoram fluvium Semnoi poyas, id est Cingulus mundi vel terrae vocantur. Poyas enim Ruthenis cingulum significat.
     Lacus Kithai: a quo magnus Chan de Chathaia, quem Mosci Czar Kythaiski appellant, nomen habet. Chan autem Tartaris regem sonat.
     Lucomoryae loca maritima sylvestria sunt, quae ab accolis sine ullis aedibus habitantur.
     Quamvis autem Itinerarii author plurimas Lucomoryae gentes principi Moscovuiae subiectas esse referebat: tamen cum in propinquo Regnum Tumen sit, cuius princeps Tartarus est, & vernacula eorum lingua Tumenski Czar, id est Rex in Tumen appellatur, magnaque damna haud ita pridem principi Moscovuiae intulit: verisimile est, propter viciniam has gentes ipsi potius subiectas esse.
     Ad Petzoram fluvium, cuius in Itinerario mentio sit, civitas & castrum Papin, seu Papinovugorod situm est: huius accolae Papini, qui diversum a Ruthenico idioma habent, nuncupantur.
     Ultra hunc fluvium altissimi montes ad ripas usque protenduntur, quorum vertices ob continuos ventorum flatus omni prorsus materia gramineque fere carent. hi etsi variis in locis uaria habeant nomina, communiter tamen Cingulum mundi vocantur.
     In his montibus nidificant Gerofalcones, de quibus infra, cum de Principis venatione verba facturus sum. Crescunt etiam illic arbores cedri: circa quas nigerrimi Zebelli reperiuntur.
     Atque in Principis Moscovuiae ditione hi montes soli visuntur, qui veteribus Rhiphaei forte, vel Hyperborei montes visi sunt: & quod perpetuis nivibus (83) ac glacie rigeant, transirique facile non possint, Engroneland provinciam incognitam faciunt.
     Basilius Ioannis filius Moscovuiae dux, aliquando ad exploranda ultra hos montes loca, gentesque debellandas, duos Praefectos ex suis per Permiam & Petzoram miserat,
     Simeonem Pheodorovuitz Kurbski a patrimonio suo ita nuncupatum, ex Iaroslavuski genere oriundum: & Knes Petrum Vschatoi. quorum Kurbski me in Moscovuia existente, adhuc in vivis erat: mihique de hac re percontanti, decem & septem in ascendendo monte dies se consumpsisse dicebat: neque tamen montis verticem, qui patrio nomine Stolp, hoc est columna nuncupatur, superare potuisse.
     Extenditur mons ille in Oceanum, usque ad ostia Dvuinae & Petzora fluviorum.
     Et haec de Itinerario satis.
 

Ad principatus Moscovuiae redeo.

     Susdali principatus, cum eiusdem nominis castro & civitate, in qua sedes Episcopalis est, inter Rostovu & Vuolodimeriam sita est.
     Quo tempore Mosci imperii sedes Vuolodimeria erat, inter praecipuos hic principatus numerabatur, ac reliquarum adiacentium urbium metropolis erat.
     Crescente post imperio eius, sede Moscovuiam translata, Principum secundogenitis est attributus: quorum tandem posteri, ex quibus Basilius Schuiski cum nepote ex fratre (qui dum nos Moscovuiae essemus, adhuc vivebant) per Ioannem Basilii eo sunt exuti.
     Insigne in ea urbe Vestalium monasterium est, in quo Solomea a Basilio repudiata, erat inclusa.
     Inter omnes Principis Moscovuiae principatus ac provincias, ubertate soli, rerumque omnium copia, Resan primas sibi vindicat: secundum hanc sunt, Iaroslavu, Rostovu, Pereaslavu, Susdali, Vuolodimeria: quae fertilitate terrae, proxime accedunt.
     Castromovugorod civitas cum castro, in Vuolgae littore ad orientem aestivalem viginti fere miliaribus abest ab Ioroslavu, Novuogardia inferiori circiter quadraginta. Fluvius, a quo civitas nomen habet, ibi Vuolgam influit.
     Galitz aliuis principatus cum civitate & castro, ex Moscovuia in Orientem per Castromovugorod euntibus occurrit.
     Vuiathka provincia ultra Kamam fluvium, in Orientem aestivalem centum quinquaginta fere miliaribus abest a Moscovuia: ad quam itinere breviore quidem, sed difficiliore, per Castromovugorod & Galitz pervenitur. nam praeter paludes ac nemora, quae inter Galitz & Vuiathkam sunt, iterque impediunt, Czeremissae populi passim ibi vagantes latrocinantur. Quare fit, ut itinere per Vuolochdam & Ustyug longiore, sed faciliore tutioreque eo proficiscantur.
     Distat autem Vuiathka ab Ustyug centum viginti miliaribus, a Cazan sexaginta. Regioni eiusdem nominis fluvius nomen dedit, in cuius littore sunt Chlinovua, Orlo, & Slovuoda. Et Orlo quidem quatuor miliaribus est infra Chlinovuam. Dein sex miliaribus Occidentem versus descendendo, Slovuoda. Cotelnitz autem octo a Chlinovua miliaribus, ad Rhecitzan fluvium, qui ex Oriente fluens inter Chlinovua (84) & Orlo, in Vuiathkam exoneratur.
     Regio palustris & sterilis est, servorum fugitivorum velut asylum quoddam: melle, feris, piscibus, aspreolisque abundans.
     Haec olim Tartaricae ditionis erat, adeo ut adhuc hodie ultra citraque Vuiathkam, maxime in ostiis quibus Kamam fluvium ingreditur, Tartari imperent.
     Itinera illic computantur per Czunckhas. Czunckhas autem continet quinque vuerst.
     Kama fluvius exoneratur in Vuolgam duodecim miliaribus infra Cazan. huic fluvio adiacet Sibier provincia.
     Permia magna & ampla provincia, a Moscovuia ducentis quinquaginta (seu, ut quidam volunt, trecentis) miliaribus recta inter Orientem & Septentrionem distat. Civitatem eiusdem nominis ad Vischora fluvium habet, qui decem miliaribus infra Kamam influit.
     Eo propter crebras paludes & fluvios, terrestri itinere vix, nisi hyeme, pervenitur: aestate vero per Vuolochdam, Ustyug, Vitzechdaque fluvium, qui duodecim ab Ustyug miliaribus Dvuinam influit, navigiis iter hoc facilius conficitur.
     Caeterum qui ex Permia in Ustyug proficiscuntur, iis adverso Vischora navigandum est: emensisque aliquot fluviis, navibusque terra quandoque in alios fluvios translatis, ad Ustyug tandem trecentis ab Permia miliaribus deveniunt.
     Rarissimus in ea provincia panis usus: loco tributi equos & pelles quotannis Principi pendunt. Idioma proprium habent: characteres item proprios, quos Stephanus episcopus, qui eos in fide Christi vacillantes confirmarat (nam antea in fide adhuc infantes, episcopum quendam idem attentantem excoriaverant) primus adinvenit.
     Hic Stephanus postea Demetrio Ioannis filio imperante, apud Ruthenos in numerum deorum relatus est. Supersunt adhuc ex iis in sylvis passim plures idololatrae, quos monachi & heremitae eo proficiscentes, non cessant ab errore vanoque cultu revocare.
     Hyeme in Artach fere, quemadmodum in plurimis Russiae locis, iter faciunt. sunt autem Artach, ligneae quaedam & oblongae soleae, sex ferme palmarum longitudine, quibus in pedes inductis feruntur, magnaque celeritate itinera conficiunt
     Canibus, quos in hunc usum magnos habet, pro iumentis utuntur, quibus sarcinas, quemadmodum infra de cervis dicetur, vehiculis circumvehunt. Aiunt eam provinciam Oriente versus, Tartarorum provinciae quae Tumen dicitur, esse conterminam.
     Iugariae provinciae situs ex supradictis patet. Rutheni per aspirationem Iuhra proferunt, & populos Iuhrici vocant.
     Haec est Iuharia, ex qua olim Hungari progressi, Pannoniam occuparunt, Attilaque duce multas Europae provincias debellarunt. Quo nomine Moscovuitae multum gloriantur, quod eorum subditi magnam Europae partem olim sint depopulati.
     Referebat Georgius Parvus dictus, natione Graecus, in priori mea legatione inter tractatus volens ius Principis sui deducere ad magnum Ducatum Lithvuaniae, regnum Poloniae, &c. Iuharos subditos magni Ducis Moscovuiae extitisse, & ad paludes Maeotidis consedisse: deinde Pannoniam ad Danubium, & inde nomen Hungariae accepisse: demum Moravuiam, ex fluvio sic nominatam: & Poloniam a Polle, quod est planicies, occupasse: de fratris Attilae nomine Budam nominasse.
     Relata saltem volui referre.
     Aiunt Iuharos in hunc diem eodem cum Hungaris idiomate (85) uti. quod an verum sit, nescio. am etsi diligenter inquisierim, neminem tamen eius regionis hominem habere potui, quo cum famulus meus linguae Hungaricae peritus colloqui potuisset.
     Hi quoque pelles pro tributo Principi pendunt. Quamvis uniones gemmaeque illinc in Moscovuiam afferantur, non tamen in eorum Oceano colliguntur, sed aliunde, praecipue vero a littoribus Oceani, ostiis Dvuinae vicinis afferuntur.
     Sibier provincia Permiam & Vuiathkam contingit, quae an castra & civitates aliquas habeat, compertum non habeo.
     In hac oritur Iaick fluvius, qui in mare Caspium exoneratur. Regionem propter viciniam Tartarorum desertam, aut si qua parte colitur, a Tartaro Schichmamai occupatam esse aiunt. Huius indigenae proprio idiomate utuntur. quaestum faciunt maxime ex aspreolorum pellibus, quae aliarum provinciarum aspreolos magnitudine & pulchritudine excellunt: quarum tamen copiam in Moscovuia tum nullam habere potuimus.
     Czeremissae populi sub Novuogardia inferiore in sylvis habitant. propriam hi linguam habent, Machumetique dogma sequuntur.
     Regi Cazanensi nunc parent, quamvis maxima eorum pars duci Moscovuiae olim tributaria esset: unde subditis Moscovuiae adhuc annumerantur.
     Adduxerat inde Moscovuiam Princeps illorum multos, defectionis crimine suspectos: quos ibi vidimus.
     Hi autem cum ad fines Lithvuaniam versus missi fuissent, tandem in varias partes dilapsi sunt.
     Haec gens a Vuiathka & Vuolochda, ad fluvium Kama usque, longe lateque sine ullis aedibus habitant.
     Omnes tam viri quam foeminae cursu sunt velocissimi, sagittarii porro peritissimi omnes, arcu nunquam e manibus deposito: quo adeo oblectantur, ut etiam filiis cibum non praebeant, nisi praefixum scopum sagitta feriant.
     Duobus miliaribus a Novuogardia inferiore plurimae erant domus ad civitatis oppidique similitudinem, ubi sal decoquebatur. Hae paucos ante annos a Tartaris exustae, Principis iussu restitutae sunt.
     Mordvua populi ad Vuolgam sunt, infra Novuogardiam inferiorem in littore Meridionali, Czeremissis, nisi quod frequentiores domos habent, per omnia similes.
     Atque hic nostrae digressionis, Mosci[ci]que imperii terminus esto.
     Nunc de vicinis ac conterminis populis certa quaedam subiungam, eodem quo ex Moscovuia egressus sum ordine in Orientem servato.
     Hac autem parte Tartari Cazanenses primi occurrunt: de quibus, antequam ad peculiaria ipsorum perveniam, in genere quaedam referenda sunt.
 

De Tartaris.

     De Tartaris, eorumque origine, praeter ea quae in Annalibus Polonorum, & duobus de Sarmatiis libellis cotinentur, multi passim multa scripsere: quae hoc loco repetere, magis taediosum quam utile esset.
     Quae autem ipse in Ruthenorum annalibus, multorumque hominum relatione cognovi, paucis adscribenda censui.
     Aiunt Moabitenos populos qui postea Tartari dicti sunt homines lingua, moribus, habitque a reliquorum hominum ritu consuetudineque dissidentes, ad fluvium Calka pervenisse: qui unde venissent, quo religionis dogmate uterentur, omnibus ignotum (86) fuisse.
     Quanquam a quibusdam Taurimeni, ab aliis Pitzenigi, aliis alio nomine appellarentur.
     Methodius Patanczki episcopus, ex Ieutriskie desertis inter Septentrionem & Orientem eos processisse dicit, causamque migrationis talem refert. Gedeonem quendam, primi nominis virum, terrorem ipsis de fine mundi, quem imminere dicebat, quandoque iniecisse: cuius oratione inducti, ne amplissimae orbis opes cum mundo simul interirent, innumera cum multitudine ad spoliandas provincias exiuisse: & quicquid ab Oriente ad Euphratem, sinumque Persicum continetur, crudeliter diripuisse. atque ita provinciis passim vastatis, Polovutzos gentes, quae adiunctis sibi Ruthenorum auxiliaribus copiis, solae occurrere ausae erant, ad fluvium Calka profligasse: anno mundi 6533.
     Quo loco autorem libelli de duabus Sarmatiis, de Polovutzis populis, quas venatores interpretatur, errasse clarum est.
     Polovutzi enim campestres dicuntur. nam Polle, campus est: Lovuatz, & Lovutzi, venatores. adiuncta autem tzi, vel ksi syllaba, non mutat significationem: neque enim ab ultimis, sed primis syllabis significatio deducenda est.
     Et quod eiusmodi Ruthenorum dictionibus syllaba generalis ski adiici solet, ea res homini imposuit: atque ita Polovutzi, campestres, & non venatores interpretari oportet.
     Polovutzos Rutheni Gotthos fuisse perhibent: quorum tamen sententiae non accedo.
     Qui Tartaros describere velit, multas nationes describat necesse est. Nam ex sola secta hoc nomen habent: & diversae nationes sunt, longe ab invicem distantes.
     Atqui ad institutum redeo.
     Bathi Tartarorum rex magna manu a meridie in Septentrionem egressus, Bulgariam, quae ad Vuolgam infra Cazan est, occupavit.
     Anno dein sequenti, qui erat 6745, sequutus victoriam, in Moscovuiam usque pervenit, urbem Regiam aliquandiu obsessam per deditionem tandem accepit: sed fide quam dederat, non servata, omnibus caesis, ultra progressus, vicinas provincias, Vuolodimeriam, Pereaslavu, Rostovu, Susdali, compluraque castra & oppida, caesis, aut in servitutem abductis inhabitatoribus, exussit: Georgium magnum Ducem instructo exercitu sibi occurrentem profligavit, & occidit: Basilium item Constantini, captivum secum abduxit, interemitque. quae omnia, ut supra dictum est, anno mundi 6745. gesta sunt.
     Ab eo tempore omnes fere Russiae principes, a Tartaris inaugurabantur, illisque parebant, usque ad Vuitoldum magnum Lithvuaniae Ducem, qui provincias suas, & quae in Russia occupaverat, a Tartarorum armis fortiter defendit, vicinisque omnibus terrori fuit.
     Magni autem duces Vuolodimeriae & Moscovuiae, usque ad modernum Basilium Ducem, semper in praestita semel Tartarorum Principum fide & obedientia permanserunt.
     Hunc Bathi, annales referunt, ab Vulaslavu Hungarorum rege, qui post baptismum Vuladislaus dictus, inque divorum numerum relatus est, occisum fuisse in Hungaria. nam cum regis sororem, quam in regni depopulatione forte nactus fuerat, secum abduxisset, rexque & sororis pietate, & indignitate rei commotus, hunc insecutus fuisset: impetuque in Bathi facto, cum soror arreptis armis, adultero contra fratrem auxilio esset: iratus rex, sororem una cum Bathi adultero interfecit.
     Haec gesta sunt anno mundi 6745. (87)
     Asbeck ipsi Bathi in imperio successit, moriturque anno mundi 6834. cui filius Zanabeck suffectus est: qui fratribus suis, ut solus sine metu regnaret, occisis, moritur anno 6865.
     Hunc Berdebeck sequutus, qui fratribus duodecim pariter occisis, obiit 6867. Post quem Alculpa, a Naruss quodam regulo, cum liberis statim ab inito imperio occisus, non ultra mensem imperavit.
     Ad hunc regnum iam possidentem, omnes Principes Russiae convenerunt, imperandique in sua quisque provincia potestate impetrata, abierunt. Occiditur anno 6868.
     Cui Chidir in regno succedens, a filio Themerhoscha occisus est: qui regno per scelus parto, vix septem diebus potitur. Etenim a Temnick Mamai eiectus, cum ultra Vuolgam fugisset, ab insequentibus militibus occisus est, anno 6869.
     Post hos Thachamisch imperium adeptus, anno mundi 6890, cum exercitu XXVI Augusti egressus, Moscovuiam ferro ignique vastavit. Is a Themirkutlu profligatus, ad Vuitoldum magnum Lithvuaniae ducem profugit. Themirkutlu porro regno Sarai anno mundi 6906 praefuit, moritur 6909.
     Cui Schatibeck filius in imperio successit. post quem Themirassack, cum exercitum maximum in Retzan, ad depopulandam Moscovuiam duxisset, tantum terrorem principibus Moscovuiae iniecit, ut desperata victoria, abiectis armis, ad divorum tantum auxilium confugerent.
     In Vuolodimeriam statim pro imagine quadam divae Mariae Virginis, quae multis miraculis editis ibi celebris erat, mittunt: quae cum in Moscovuiam duceretur, Princeps omni cum multitudine honorifice illi obviam procedit, eaque primum ut hostem averteret humilime implorata, maxima veneratione ac reverentia in civitatem deducit. quo cultu se impetrasse dicunt, quod Tartari ultra Retzan non fuerint progressi.
     In cuius rei perpetuam memoriam eo loci, ubi imago expectabatur, susceptaque fuit, templum exaedificatum est: diesque is quem Rutheni Stretenne, id est obviationis diem vocant, XXVI Augusti quotannis solenniter celebratur. Acta sunt haec anno 9903.
     Narrant Rutheni, hunc Themirassack obscuro genere natum, ex latrociniis ad tantum dignitatis gradum pervenisse, furemque in adolescentia egregium fuisse, indeque nomen acquisivisse.
     Et quod aliquando ovem furatus, deprehensusque a domino ovis, iactu lapidis vehementiore crus illi fractum fuisset: idque cum ferro quodam colligasset, a ferro & claudicatione nomen sibi inditum fuisse. Themir enim ferrum, Aslack claudum significat.
     Is Constantinopolitanis a Turcis graviter obsessis, filium suum cum auxiliaribus copiis misit: qui profligatis Turcis, soluta obsidione, ad patrem victor reversus est, Anno 6909.
     Tartari in hordas dividuntur, in quibus Savuolhensis horda & celebritate & multitudine primas tenuit: nam reliquae hordae omnes ex ea originem traxisse dicuntur. horda autem illis conventum, seu multitudinem significat. Quamvis autem quaelibet horda peculiare nomen habeat, scilicet Savuolhensium, Praecopensium, Nahaisensium, & aliae multae, quae omnes Mahometani sunt: Turcas tamen se vocari aegre ferunt, probrique loco ducunt. sed Besermani appellari gaudent, eoque nomine & Thurci (88) se appellari volunt.
     Ut autem varias longe lateque provincias Tartari incolunt, ita etiam moribus, ipsoque vitae genere non in omnibus conveniunt. homines statura mediocri, lata facie, obesa, oculis intortis & concavis, sola barba horridi, caetera rasi. insigniores tantum viri crines contortos, eosque nigerrimos secundum aures habent, corpore valido, animo audaci: in Venerem, eamque praeposteram, putres: equis, aliisque animalibus quoquo modo interemptis suaviter vescuntur: demptis porcis, a quibus lege abstinent. inediae somnique adeo patientes, ut toto nonnunquam quatriduo ea perferant, laboribus necessariis nihilominus intenti.
     Rursus aliquid forte ad vorandum nacti, supra modum se ingurgitant, eaque crapula priorem inediam quodammodo resarciunt, nihil reliqui facientes: atque ita cibo laboribusque obruti triduo, quatriduoue perpetuo dormiunt. quos sic altum dormientes, Lithvuani & Rutheni, in quorum regionem derepente irruunt, praedasque inde abigunt, insequuti, omni amoto metu passim sine excubiis, ordine, cibo, somnoque sepultos, opprimunt incautos.
     Equitantibus porro si fames sitisque molesta fuerit, quibus insident equis, venas solent incidere, haustoque eorum sanguine famem pellunt, atque iumentis hoc prodesse putant.
     Et quoniam incertis omnes fere vagantur sedibus, stellarum, in primis vero poli arctici, quem ipsi sua lingua Selesnikoll, hoc est ferreum clavum vocant, aspectu cursum suum dirigere solent.
     Lacte equino in primis delectantur, quod eo homines & fortes & pingues fieri credunt. Herbis quamplurimis, praesertim iis quae circa Tanaim crescunt, vescuntur. sale paucissimi utuntur.
     Horum reges si quando suis commeatum distribuant, quadraginta hominibus vaccam unam aut equum dare solent: quibus mactatis, intestina praestantiores tantum sumunt, acinter se dividunt. quae ad ignem eatenus calefacta, ut adhaerentia stercora decuti possint, abstergique, vorant.
     Non solum autem digitos pinguedine unctos, sed etiam cultrum lignumve, quo stercus detersum fuerat, suaviter lingunt, suguntque.
     Capita equorum, ut apud nos aprorum, in deliciis habentur, praestantioribusque tantum apponuntur.
     Equis cervice depressa, pusillisque, sed fortibus abundant. qui aeque inediam laboremque bene ferre possunt: ramisque & corticibus arborum, herbarumque radicibus, ungulis e terra excussis, evulsisque aluntur.
     His ita ad laborem assuefactis, Tartari commodissime utuntur: aiuntque Mosci, perniciores hos sub Tartaris, quam sub aliis esse.
     Hoc genus equorum Pachmat vocant.
     Sellas, stapedesque ligneas habent, nisi si quas alias a vicinis Christianis rapuerint, aut emerint. Et ne equorum dorsa atterantur, gramine, seu arborum foliis eas suffulciunt.
     Flumina transnatant: qui si forte fugientes insequentium hostium vim extimuerint, sellis, vestibus, aliisque impedimentis om[ni]bus abiectis, armis tantum retentis, effusissime fugiunt.
     Porro arma illorum sunt, arcus & sagitta: framea apud eos rara.
     Pugnam cum hostibus eminus audacissime ineunt: in qua tamen non diu perseverant, sed simulata fuga, hostibus insequentibus, occasione data primum in eos a tergo tela torquent: dein conversis derepente equis, in dissipatos hostium ordines denuo impetum faciunt.
     Cum in patentibus campis pugnandum (89) est, hostemque intra teli iactum habent, non structa acie praelium ineunt, sed sinuoso agmine in gyrum, quo certior & liberior hostem iaculandi via pateat, circumferuntur.
     Estque euntium & redeuntium mirus quidam ordo. in quam quidem rem ductores, quos sequuntur, harum rerum peritos habent: qui si vel hostium telis icti succubuerint, aut forte metu perculsi, in ducendo ordine aberraverint, tanta totius exercitus fit confusione, ut nec amplius in ordinem reduci, nec tela in hostem torquere possint.
     Hoc genus certaminis ipsi a rei similitudine choream appellant.
     In angustiis autem si forte decertandum est, nullus huius stratagematis est usus. atque ideo fugae se mandant: quoniam nec clypeo, nec lancea, nec galea muniti sunt, ut hostem in stataria pugna sustinere possint.
     In equitando hunc morem servant, ut contractis in sellam sedeant pedibus, quo facilius in utrumque latus se possint convertere: & si quid forte delapsum, de terraque tollendum fuerit, stapedibus innixi, nullo negotio tollunt. in quo adeo exercitati sunt, ut etiam currentibus celeriter equis id efficiant.
     Hastis impetiti, in alterum latus ad declinandum ictum adversarii subito se demittunt, altera duntaxat manu pedeque equo adhaerentes.
     Dum vicinorum provincias infestant, quisque duos aut tres, pro opibus, equos secum ducit, ut uno scilicet defatigato, altero ternove uti possit: lassos interim manu ducunt.
     Frena levissima habent, flagellis pro calcaribus utuntur.
     Castratos tantum equos habent, quod tales arbitrantur plus laboris inediaeque ferre posse.
     Vestimentis iisdem tam viri quam foeminae utuntur, nec in cultu a viris quicquam differunt, nisi quod caput velo lineo tegunt, caligisque itidem lineis nautarum maritimorum instar utuntur.
     Eorum reginae dum procedunt in publicum, facies solent obtegere.
     Reliqua turba, quae in campis passim degit, vestes ex ovium pellibus confectas habent: quas non mutant, nisi longo usu prorsus attritae, laceraeque fuerint.
     Uno in loco non diu commorantur: rati gravem esse infoelicitatem, diu in eodem loco haerere.
     Unde irati quandoque liberis, grave malum imprecantes, solent dicere: Ut eodem in loco perpetuo tanquam Christianus haereas, propriumque foetorem haurias. quare depastis uno in loco pascuis, cum armentis, uxoribus & liberis, quos in plaustris secum circumferunt, alio migrant. quamvis hi qui in oppidis & urbibus degunt, aliam vivendi rationem sequantur.
     Si bello aliquo graviore implicantur, uxores, liberos, senesque in loca collocant tutiora.
     Iusticia apud illos nulla. nam ut quisque re aliqua indiguerit, eam ab altero impuner rapere potest.
     Si quis apud iudicem devi, illataque iniuria conqueritur, reus non negat, sed ea re se carere non potuisse dicit. Tum iudex huiusmodi proferre solet sententiam: Si tu vicissim re aliqua indigueris, rape ab aliis.
     Sunt qui dicunt, eos non furari. an vero furentur, aliorum esto iudicium: certe homines rapacissimi sunt, nempe pauperrimi ut qui alienis semper inhiant, aliorum pecora abigunt, homines spoliant, abducuntque, quos Turcis aliisque quibuscunque aut vendunt, aut redimendos concedunt, puellis tantum servatis.
     Civitates & castra raro oppugnant: villas, pagosque comburunt: adeoque de illatis damnis sibi placent, ut quo plures provincias desolaverint, hoc se regna sua ampliora reddidisse putent. (90)
     Et cum quietis impatientissimi sint, mutuo se tamen non interimunt, nisi reges inter se dissideant.
     Si in dissensione aliqua quispiam occidatur, autoresque sceleris capti fuerint, equis, armis, vestibus tantum ablatis, dimittuntur. Homicida porro, accepto vili equo & arcu, his verbis a iudice dimittitur: I, & rem tuam cura.
     Auri argentique apud illos usus, extra mercatores, fere nullus: rerum tantum permutatione utuntur. Quod si quid pecuniae ex rebus venditis vicini corraserint, ea Moscovuiae vestes aliaque necessaria emunt.
     Fines inter se (de campestribus Tartaris loquor) nullos habent.
     Erat aliquando a Moscis pinguis Tartarus quidam captus, cui cum Moscus dixisset, Unde tibi, canis, tanta pinguedo, cum non habeas quod edas?
     Cur non habeam, inquit Tartarus, quod edam, cum tam vastam ab Ortu usque ad Occasum terram possideam: ex qua nonne affatim nutriri possum? tibi potius, qui tam parvam orbis portionem tenes, & quotidie pro illa contendis, deesse puto quod edas.
     Cazan regnum, civitas & castrum eiusdem nominis, ad Vuolgam, in ulteriore fluminis ripa, septuaginta fere miliaribus Germanicis infra Novuogardiam inferiorem sita sunt: secundum Vuolgam, in Orientem & Meridiem desertis campis terminatur: ad Orientem autem aestivalem Tartaros, quos Schibanski.& Kosatzki vocant, conterminos habent.
     Huius provinciae rex exercitum triginta milium habere potest, pedites praesertim, in quibus Czeremissae & Czubaschi sagittarii peritissimi sunt. Czubaschi autem, navigandi arte excellunt.
     Cazan urbs a Vuiathka principali castro sexaginta miliaribus Germanicis abest. Porro Cazan Tartaris ollam cupream bullientem sonat.
     Cultiores hi Tartari reliquis sunt, utpote qui & agros colant, in domibus degant, mercaturasque varias exerceant: quos Basilius Moscovuiae princeps eo adegit, ut se sibi subiicerent, atque eius arbitrio reges acciperent: quod illis partim ob opportunitatem fluviorum, qui ex Moscovuia in Vuolgam influunt, partim ob mutua conmercia, quibus illi carere non poterant, factu haud difficile fuit.
     Cazanensibus quondam rex erat Chelealeck: qui cum relicta uxore Nursultan sine liberis decessisset, Abrahemin quidam ducta vidua regno potitur. Ex hac Abrahemin duos suscepit filios, Machmedemin & Abdelativu. Ex priore autem uxore, quae Batmassa soltan vocabatur, Alegam filium habuit.
     Is patre defuncto, ut primogenitus in regnum successit: cumque mandatis Mosci non ubique obtemperaret, a Mosci consiliariis, quos ibi ut regis animum observarent, habebat, aliquando in convivio inebriatus, atque in vehiculum, ac si domum veheretur, positus, ea nocte ductus est Moscovuiam versus. quem aliquandiu detentum, Princeps tandem in Vuolochdam misit, ubi reliquum aetatis peregit.
     Eius autem matrem cum Abdelativu & Machmedemin fratribus, Bieloiesero relegavit. Codaiculu unus ex Alegae fratribus baptisatus, nomen Petri accepit: cui post Basilius, modernus princeps, sororem suam matrimonio iunxit.
     Meniktair autem alter ex Alegae fratribus, in sua, quoad vixit, secta permansit: pluresque genuit liberos, qui post decessum patris cum matre omnes baptisati & mortui sunt: uno Theodoro, qui nobis in Moscovuia existentibus adhuc supererat, excepto.
     Alega porro ita in Moscovuiam abducto, Abdelativu (91) sufficitur: qui cum pari ratione, ut Alega, regno amotus fuisset, Machmedemin ex Bieloiesero emissum, Princeps in eius Iocum substituit. Is regno usque ad annum Domini 1518 praefuit.
     Nursultan, quam Chelealeck & Abrahemin regum uxorem esse dixi, post Alegae mortem Mendligero regi Precopiensi nupsit.
     Haec deinde cum ex Mendligero prolem non haberet, priorumque filiorum desiderio teneretur, ad Abdelativu venit in Moscovuiam. Inde progressa, ad Machmedemin alterum filium in Cazan [Gazan] regnantem profecta est, anno Domini 1504 Cazanenses a Principe Moscovuiae defecerunt.
     Eam defectionem cum multa bella secuta sint, varieque a Principibus, qui se in societatem huius belli iunxerant, diu utrinque pugnatum, neque in hunc usque diem finis bello impositus sit, altius huius belli rationem repetere visum est.
     Cum Cazanensium defectio Basilio Moscovuiae Principi innotuisset, rei indignitate & ulciscendi libidine motus, ingentem exercitum adiunctis tormentis bellicis in eos misit.
     Cazanenses, quibus pro vita & libertate cum Moscis pugnandum erat, audito terribili Principis in se apparatu, cum hostibus in pugna stataria se haud pares fore viderent, astu eos circumveniendos censuere.
     Quare collocatis palam contra hostem castris, optima copiarum suarum parte locis opportunis in insidias abdita, ipsi veluti terrore perculsi, relictis derepente castris, fugae se mandarunt.
     Mosci, qui non ita procul aberant, cognita Tartarorum fuga, solutis ordinibus, citato cursu in hostium castra irruunt. in quibus diripiendis dum occupati, rerumque suarum securi essent, Tartari cum Czeremissis sagittariis, ex insidiis progressi, tantam in eos stragem ediderunt, ut Mosci relictis tormentis, machinisque bellicis, aufugere cogerentur.
     In ea fuga machinarum magistri duo relictis tormentis, cum aliis evasere. quos Princeps in Moscovuiam reversos benevole accepit.
     Horum alterum Bartholomaeum, natione Italum, qui assumpta post Ruthenorum fide, magna etiam tunc apud Principem erat autoritate & gratia, liberaliter donavit.
     Redierat ex ea clade tertius bombardarius, cum tormento sibi commisso: seque magnam & solidam apud Principem gratiam initurum , servato diligenter & reducto tormento sperabat. quem Princeps iurgiis adortus: Tu, inquit, cum me & te tanto exposueris periculo, aut fugere volebas, aut te cum tormento hostibus dedere, quorsum ista praepostera in servando tormento diligentia? cuius ego iacturam nihili facio, dummodo homines mihi supersint, qui ea fundere, iisque uti sciant.
     Caeterum Machmedemin rege, sub quo Cazanenses defecerant, mortuo, Scheale ducta eius uxore vidua, Principis Moscovuiae & fratris uxoris auxilio, Cazan regnum obtinuit: cui quatuor tantum annis, magno subditorum & odio & invidia praefuit.
     Augebant haec turpis & mollis corporis constitutio. erat enim homo ventre prominenti, rara barba, facie pene muliebri: quae eum bello haudquaquam idoneum esse ostenderent.
     Accedebat ad haec, quod contempta ac neglecta subditorum suorum benevolentia, Principi Moscovuiae plus aequo faveret, ac externis plus quam suis fideret.
     Quibus rebus Cazanenses ducti, Sapgirei, Mendligeri filio, uni ex Tauricae regibus, regnum deferunt. quo adveniente, (92) Scheale regno cedere iussus, cum se viribus inferiorem, infestosque suorum in se animos cerneret, fortunae cedere optimum ratus, cum uxoribus, concubinis, omnique supellectili in Moscovuiam, unde venerat, rediit. haec acta sunt anno Domini 1521.
     Scheale ita e regno profugiente, Machmetgirei rex Tauricae, Sapgirei fratrem magno exercitu in Cazan introducit: firmatisque Cazanensium erga fratrem animis, Tauricam rediens, traiecto Tanai, Moscovuiam versus contendit.
     Eo tempore Basilius rerum suarum securior, nihilque tale metuens, audito Tartarorum adventu, coacto pro tempore exercitu, cui Demetrium Bielski ducem praefecit, ad Occam fluvium, ut Tartarorum transitum impediret, praemittit.
     Machmetgirei viribus superior, Occa celeriter traiecto, ad piscinas quasdam tredecim vuerst ab ipsa Moscovuia castrametatus est. Inde eruptione facta, omnia rapinis incendiisque complevit.
     Sub id temporis Sapgirei pariter cum exercitu ex Cazan profectus, Vuolodimeriam & Novuogardiam inferiorem depopulatus est. His peractis, fratres Reges ad Columnam civitatem conveniunt, vires coniungunt.
     Basilius cum ad tantum hostem propulsandum imparem se esse videret, Petro sororio suo, ex regibus Tartarorum oriundo, aliisque nonnullis proceribus, in castro cum praesidio relicto, ex Moscovuia fugit: adeo timore perculsus, ut rerum suarum desperatione, aliquamdiu sub acervo foeni, ut quidam referunt, latuerit.
     Vicesima nona Iulii, Tartari ultra progressi, late omnia incendiis conpleverant: tantumque terrorem Moscis incusserant, ut se in castro & in civitate parum tutos putarent.
     In ea trepidatione a mulieribus, pueris, aliaque imbelli aetate, qui curribus, vehiculis ac farcinis in castrum confugiebant, tantus in portis tumultus oboritur, ut nimia festinatione se invicem & impedirent, & conculcarent.
     Ea multitudo tantum foetorem in castro fecerat, ut si hostis triduo aut quatriduo sub urbe permansisset, etiam peste obsessis pereundum fuisset. nam in tanta hominum colluvie, ut quisque locum occuparat, ita naturae satisfacere cogebatur.
     Erant tum temporis Moscovuiae Oratores Livuonienses: qui cum conscensis equis fugae se mandassent, & circumquaque nihil praeter ignes & fumum viderent, seque a Tartaris circundatos esse arbitrarentur, adeo properarunt, ut una die in Tvuer, quae triginta sex miliaribus Germanicis a Moscovuia abest, pervenirent.
     Magnam tum laudem meruerunt bombardarii Alemanni, praesertim Nicolaus, prope Rhenum, non longe a Spira, Imperiali Germaniae civitate, natus: cui a praefecto, aliisque consiliariis, qui nimio timore iam fere confecti erant, tuendae urbis negotium blandissimis verbis committitur: orantibus, ut tormentis maioribus, quibus moenia deiici solent, sub portam castri deductis, Tartaros inde arceret.
     Horum autem tam vasta erat magnitudo, ut vix tridui spacio eo perduci potuissent. Sed neque pulveres bombardicos tam multos habebant paratos, quibus vel semel maius tormentum exonerari potuisset.
     Solent enim Mosci perpetuo hunc morem servare, ut omnia in recondito, nec quicquam tamen praeparatum habeant: verum urgente necessitate, omnia tum demum celeriter conficere student.
     Visum est ergo Nicolao, ut tormenta minora, quae procul a castro (93) erant recondita, humeris hominum celeriter in medium adducerentur.
     Iis dum detinerentur, clamor derepente exoritur, Tartaros adesse: quae res tantum timorem oppidanis incusserat, ut proiectis per vicos bombardis, etiam moenium defendendorum curam omitterent.
     Quod si tum centum hostium equites impetum in civitatem fecissent, parvo negotio eam funditus igni consumpsissent.
     In ea trepidatione, praefectus, quique cum eo in praesidio erat, optimum rati, ut Machmetgirei regis animum, missis muneribus plurimis, in primis autem medone, placarent, & ab obsidione averterent: acceptis muneribus, Machmetgirei se obsidionem solvere, & provincia velle decedere respondit, si datis literis Basilius sese obstringat, perpetuum se tributarium regi fore, quemadmodum eius pater & maiores sui fuissent.
     Quibus literis pro voluntate scriptis, acceptisque, Machmetgirei exercitum ad Rezan reduxit. ubi data Moscis redimendi & permutandi captivos copia, reliquam praedam sub auctione vendidit.
     Erat tum temporis in Tartarorum castris Eustachius, cognomento Taskovuitz, qui regis Poloniae subditus, cum auxiliaribus copiis ad Machmetgirei venerat.
     Nam inter regem Poloniae ac Moscovuiae ducem nullae tum induciae erant. Is spolia quaedam ad castrum subinde deferebat venalia, eo consilio, ut data occasione, una cum ementibus Ruthenis in castri portas irrueret, idque depulsis inde custodibus occuparet.
     Huius conatum rex simili astu adiuvare voluit. Ad praefectum arcis, quendam ex suis, hominem sibi fidum, mittit, qui Praefecto tributarii sui servo mandet, ut ea quae petebat, sibi administret, atque ad se veniat.
     Praefectus autem Ioannes Kovuar, rei bellicae eiusmodique artium non ignarus, nulla conditione induci potuit, ut castro exiret: verum simpliciter respondit, se nondum edoctum esse, Principem suum Tartarorum tributarium & servum esse. quod si edoceretur, scire se quid facto opus foret.
     Quare illico Principis sui literae, quibus se regi obstrinxerat, proferuntur, atque exhibentur.
     Iterim dum ostensis literis praefecti animus ita sollicitatur, Eustachius suum agens negotium, castro magis ac magis appropinquabat: quove magis fucus lateret, Knes Theodorus Lopata, homo primarius, aliique complures Rutheni, qui in Moscovuiae depopulatione in hostium manus devenerant, certa pecunia redempti restituebantur.
     Ad haec, plerique ex captivis negligentius servati, ac de industria quodammodo dimissi, in castrum evaserant: ad quos repetendos cum Tartari magna multitudine castro appropinquassent, Rutheni metu perculsi, profugos denuo restituissent, Tartarique nihilominus a castro adeo non recederent, ut pluribus subinde advenientibus, eorum numerus adaugeretur: Rutheni propter imminens periculum, in magno terrore, summaque rerum desperatione erant, neque quid facto opus esset satis videbant.
     Tum Ioannes Iordan, natione Alemanus, ex valle Oeni oriundus, machinarum magister, periculi magnitudinem magis quam Mosci perpendens, ex suo arbitrio collocatas ordine machinas in Tartaros & Lithvuanos exoneravit: eosque ita terruit, ut relicto castro omnes diffugerent.
     Rex per Eustachium, (94) huius technae artificem, de illata iniuria cum praefecto expostulat: qui quum se inscio ac inconsulto bombardarium machinas exonerasse dixisset, omnemque huius facinoris culpam in illum transtulisset, mox bombardarium tradi sibi rex postulat. atque, ut plerunque in rebus deploratis fit, maxima pars, quo hostili terrore liberarentur, hunc dedendum censuere: solo Ioanne Kovuar praefecto renuente. atque eius maximo beneficio tum Alemanus ille servatus fuit.
     Nam rex sive morae impatiens, sive quod milites praeda onustos haberet, re sua id exigente, subito (literis etiam Moscovuiae Principis, quibus se tributarium perpetuo sibi fore obstrinxerat, in arce relictis) solutis castris, in Tauricam discessit.
     Porro tantam captivorum multitudinem ex Moscovuia secum duxerat, ut ea vix credibilis esse videatur. Aiunt enim numerum octingentorum millium excessisse, quam in Capha partim Turcis vendiderat, partim interfecerat. nam senes & infirmi, qui vendi magno non possunt, adque laborem perferendum inutiles sunt, apud Tartaros iuvenibus, non secus ac catulis lepores, quo primae militiae tyrocinia inde addiscant, aut lapidandi, aut in mare praecipitandi, aut alio quovis mortis genere interficiendi obiiciuntur. qui autem venduntur, perpetuo sexennio servitutem servire coguntur: quo exacto, liberi quidem fiunt, provincia tamen decedere non audent.
     Sapgirei rex Cazan, quoscunque ex Moscovuia captivos abduxerat, in Astrachan emporio non longe ab ostiis Vuolgae sito, Tartaris vendidit.
     Tartarorum regibus ita ex Moscovuia profectis, Basilius princeps rursus Moscovuiam rediit: atque cum in ingressu Nicolaum Alemanum, cuius solertia & diligentia castrum servatum fuisse dixi, in ipsa castri porta, quo ad excipiendum Principem ingens multitudo confluxerat, stantem vidisset, clara voce: Tua, inquit, fides erga me & diligentia, quam in servando castro praestitisti, nobis cognita sunt, huiusque officii gratiam cumulate tibi reponemus.
     Alteri quoque Alemano, Ioanni, qui ab castro Rezan Tartaros exoneratis repente machinis depulerat, advenienti: Salvusne es? inquit.Deus nobis vitam dedit, hanc tu denuo nobis conservasti: magna erit erga te gratia nostra.
     Uterque se liberaliter donatum iri a Principe sperabat: nihil tamen illis datum est, quamvis Principem hac de re saepe fatigassent, promissorumque admonuissent.
     Qua Principis ingratitudine offensi, dimissionem, ut patriam, a qua diu abfuissent, cognatosque suos possent inviserer, efflagitant. ea re effectum est, ut decem priori stipendio cuique floreni, iussu Principis, adiicerentur.
     Interea cum in aula Principis de Ruthenorum fuga ad Occam, quis eius autor extitisset, contentio fuisset orta: Seniores in Knes Demetrium Bielski exercitus ducem, hominem iuvenem, a quo consilia sua spreta fuissent, omnem culpam transferebant, eiusque incuria Tartaros Occam transiisse: contra ille depulsa a se culpa, Andream iuniorem fratrem Principis primum omnium fugam iniisse, caeterosque hunc sequutos fuisse dicebat.
     Basilius, ne severior in fratrem, quem autorem fugae fuisse constabat, esse viderentur, ex praefectis unum, qui una cum fratre profugerat, iniectis cathenis, dignitate & principatu privavit.
     Ineunte deinde aestate, ut acceptam a Tartaris cladem ulciscerent Basilius, ignominiamque quam fugiens (95) & sub foeno latitans susceperat, deleret, coacto ingenti exercitu, adiuncto etiam magno tormentorum & machinarum apparatu, quibus antea in bellis Rutheni nunquam usi fuerant, profectus ex Moscovuia cum omni exercitu, ad Occam fluvium, Columnamque civitatem consedit. inde missis ad Machmetgirei in Tauricam caduceatoribus, ad certamen eum provocat. superiore enim anno, se, non indicto bello, ex insidiis, furum latronumque more oppressum fuisse. ad ea rex respondit: Sibi ad invadendam Moscovuiam satis multas vias patere: bella non magis armorum, quam temporum esse: proinde ea se suo magis quam alieno arbitrio, gerere solere.
     Quibus verbis irritatus Basilii animus, tum etiam quod ulciscendi libidine arderet, motis castris, anno Domini 1523, in Novuogardiam, inferiorum scilicet, ut inde Cazan regnum depopularetur, occupareturque, contendit.
     Inde profectus ad fluvium Sura, in finibus Cazanensium, castrum quod a suo nomine appellavit, erexit: neque tum ultra progressus, exercitum reduxit.
     Sequenti vero anno Michaelem Georgii, unum ex praecipuis consiliariis suis, maioribus quam prius copiis, ad subigendum Cazan regnum misit.
     Eo apparatu adeo terribili, Sapgirei rex Cazani perculsus, accersito ad se ex fratre nepote, rege Tauricae, iuvenem tredecim annorum, qui interim regno praeesset, ad Turcarum Imperatorem, eius auxilium opemque imploraturus, confugit.
     Cum autem iuvenis avunculi monitis parens, iter aggressus, ad Gostinovuosero, id est insulam quae mercatorum dicitur, intra Vuolgae meatus, non longe a castro Cazan sitam pervenisset. liberaliter honorificeque a regni principibus susceptus est.
     Nam Seyd, supremus Tartarorum sacerdos (qui in tanta apud eos autoritate ac veneratione est, ut etiam reges advenienti occurrant, stantesque huic equo insidenti manum porrigant: capiteque inclinato, quod solis concessum est regibus tangant: nam Duces non eius manum, sed genua: nobiles vero pedes, plebeii vestes tantum, aut equum manu attingunt) in eo comitatu fuit.
     Is Seyd, cum Basilii partes clam foveret, sequereturque, iuvenem capere, & Moscovuiam vinctum mittere satagebat: sed deprehensus, captusque, cultro in publico occiditur.
     Michael interea, dux exercitus, coactis in inferiore Novuogardia ad machinas commeatumque deferendum navibus, quarum tanta multitudo erat ut fluvius alioqui amplus, navigantium multitudine opertus undique esse videretur: ad Cazanum cum exercitu properabat. cumque ad mercatorum insulam Gostinovuosero pervenisset, locatis septima die Iulii castris, viginti diebus, dum equitatum expectat, ibi commoratus est.
     Interea Cazan castrum, quod ex lignis exstructum erat, per quosdam a Moscis subornatos incenditur, ac intuente Ruthenorum exercitu funditus exuritur.
     Tanta occupandi castri occasio, adeo formidine ac ignavia Ducis neglecta fuit, ut nec militem ad expugnandum castri collem eduxerit, nec Tartaros id denuo aedificantes impediverit: verum vigesima octava eiusdem mensis die traiecto in eam partem qua castrum situm est, Vuolga, ad Cazanca fluvium cum exercitu consedit, viginti diebus bene gerendae rei occasionem captans.
     Ibi moratus, nec longe ab eo Cazanensis quoque Regulus sua castra locat: emissisque Czeremissis peditibus (96) Ruthenos saepius, frustra tamen, infestat. quem Scheale rex, qui quoque ad id bellum navibus venerat, scriptis literis admonet, ut regno suo haereditatio cedat.
     Ad quae ille paucis: Si regnum hoc meum (respondit) habere cupis, age ferro decernamus utrique. id cui fortuna dederit, habeat.
     Dum Rutheni ita frustra moras trahunt, absumpto quem abduxerant commeatu, fame laborare incipiunt. nam Czeremissis omnia circumquaque vastantibus, hostiumque itinera diligenter observantibus, nihil adferri poterat: adeo ut nec Princeps de exercitus sui, qua premebatur, necessitate cognoscere, nec ipsi quicquam illi significare possent.
     Huic rei duos Basilius praefecerat: unum, Knes Ioannem Paliczki, qui ex Novuogardia instructus commeatu navibus, secundo fluvio ad exercitum descenderet: relictoque ibi commeatu, statu etiam rerum praesenti considerato, ocyus ad se reverteretur. alter eandem ob rem cum quingentis equitibus terrestri itinere missus fuerat, qui a Czeremissis, in quos inciderat, cum suis caesus est, vix novem per tumultum fuga elapsis.
     Praefectus graviter saucius, tertio post die in manibus hostium obiit.
     Huius cladis fama cum ad exercitum pervenisset, tanta in castris consternatio, quam vanus de toto equitatu ad internecionem caeso subito obortus rumor etiam adauxerat, coorta est, ut nihil nisi de fuga cogitarent. in quam cum omnes consensissent, haesitabant adhuc, adversone fluvio, quod difficillimum erat, redirent, an secundo tantisper descenderent, donec alios fluvios attingerent, ex quibus post terrestri itinere longo circuitu reverterentur.
     In his dum fame, supra modum eos urgente, essent consultationibus, novem, quos ex quingentorum caede elapsos fuisse dixi, forte superveniunt, Ioannemque Palitzki cum commeatu adventurum nunciant: qui etsi cursum suum maturaret, sinistra tamen fortuna usus, maiore parte navium amissa, cum paucis in castra pervenit.
     Etenim cum diutino labore fatigatus, una nocte quietis causa in Vuolgae littus se recepisset, Czeremissae continuo magno accurrentes clamore, quisnam praeternavigaret, sciscitantur? quos Palitzki servitores, nautarum servos esse rati, iurgiis increpantes, flagris se postero die caesuros minantur, quod domini sui somnum ac quietem importunis vociferationibus interturbarent.
     Ad quae Czeremissae: Cras, inquiunt, aliud nobis vobiscum negotium erit: nam vinctos vos omnes Cazan ducemus.
     Mane igitur sole nondum apparente, cum densissima nebula totum littus occupasset, Czeremissae derepente in naves impetu facto, tantum terrorem Ruthenis incusserant, ut Palitzki praefectus in classis, relictis in manu hostium nonaginta maioribus navibus, in quibus singulis triginta viri erant, soluta a littora navi, medium Vuolgae teneret, nebulaque tectus fere nudus ad exercitum perveniret.
     Atque inde post, plurium navium comitatu rediens, haud dispari fortuna usus, in Czeremissarum insidias iterum prolapsus est. Navibus enim, quibus deducebatur, amissis, ipse vix cum paucis incolumis evasit.
     Dum Rutheni ita fame hostilique vi undequaque urgentur, a Basilio missus equitatus Vuiega fluvio, qui a Meridie Vuolgam influit, octoque miliaribus a Cazan abest traiecto, ad exercitum contenderet, a Tartaris & Czeremissis bis excipitur: (97) cum quibus congressi, multis utrinque desideratis, Tartaris deinde cedentibus, se reliquo exercitui coniunxerunt. atque ita exercitu equitatu firmato, Cazan castrum quintadecima Augusti obsideri coeptum est.
     Qua re cognita, regulus ad alterum oppidi latus in conspectu hostium, sua quoque castra locavit: emissoque subinde equitatu hostium, castra obequitare, eosque lacessere iubet. atque ita crebrae utrinque velitationes fiebant.
     Narratum est nobis ab hominibus fide dignis, qui ei bello interfuerunt, sex aliquando Tartaros in planiciem ad Mosci exercitum processisse: quos cum rex Scheale centum quinquaginta equitibus Tartaricis aggredi vellet, a duce exercitus prohibitum fuisse: duobusque milibus equitum ante eum collocatis, occasionem rei bene gerendae praereptam sibi fuisse.
     Hi cum Tartaros circumvenire, et quasi concludere, ne fuga elaberentur, vellent: Tartari eorum conatum hoc astu eludere, insequentibus Moscis paulatim cedere, parumque progressi subsistere.
     Idem Mosci cum facerent, eorum Tartari timiditatem animadvertentes, mox arreptis arcubus tela in eos torquebant: inque fugam conversos persequuti, complures sauciabant.
     Moscis denuo in se conversis, paululum cedere, iterumque subsistere, atque ita hostem simulata fuga ludificare.
     Haec dum fiunt, duo Tartarorum equi, tormenti ictu prostrantur, illaesis tamen equitibus quos reliqui quatuor salvos ac incolumes, duobus milibus Moscorum spectantibus, ad suos reduxere.
     Dum equites se ita mutuo ludificant, magna vi interea admotis tormentis, castrum oppugnabatur: neque obsessi segnius, exoneratis pariter in hostem tormentis, se defendebant.
     In eo certamine bombardarius, quem unicum in castro habebant, ex Ruthenorum statione sphaerula bombardica ictus, occubuit.
     Qua re comperta, mercenarii ex Germanis & Lithvuanis milites, magnam spem ad occupandum castrum concipiunt: quibus si praefecti animus respondisset, haud dubie eo die castro potiti fuissent.
     Verum is cum suos inedia, quae quotidie etiam magis adaugebatur, premi cerneret, priusquam per internuncios de ineundis induciis clam cum Tartaris egisset, adeo militum conatum non probavit, ut eos etiam cum iracundia corriperet, verberaque minaretur, quod se inscio & inconsulta castrum oppugnare auderent.
     Bene enim in tanta rerum angustia Principis sui rebus consultum fore putabat, si initis cum hoste quibuscunque induciis, tormenta & exercitum salvum reportaret.
     Tartari quoque cognita praefecti voluntate, in spem bonam adducti, conditiones quas praefectus offerebat, scilicet ut missis in Moscovuiam legatis, pacem cum Principem transigerent, libenter susceperunt. quibus ita constitutis, Palitzki praefectus soluta obsidione, cum exercitu in Moscovuiam reversus est. Fama erat, praefectum a Tartaris muneribus corruptum, obsidionem soluisse. quam quidam natione Sabaudiensis adauxerat: qui cum tormento sibi commisso, ad hostes deficere voluisset, deprehensus in itinere, atque severius examinatus, confessus est, se deficere voluisse: atque ut plures ad hanc defectionem sollicitaret, argenteos se nummos & pocula Tartarica ab hostibus accepisse. in quem tamen in tam manifesto scelere deprehensum, Praefectus nihil durius statuit.
     Reducto ita exercitu, (98) quem centium octoginta millium fuisse perhibent, Cazan regis Oratores ad pacem firmandam ad Basilium veniunt. qui etiam tum, dum nos Moscovuiae essemus, aderant: neque adhuc ulla tunc futurae pacis spes inter eos erat. nam & nundinas, quae circa Cazan in mercatorum insula fieri consueverant, in Cazanensium iniuriam Basilius Novuogardiam transtulit: gravi indicta poena, si qui in posterum ex suis ad mercatum in insulam proficiscerentur. eamque nundinarum translationem magno Cazanensibus incommodo futuram sperabat: atque vel salis (cuius Tartari illis tantum nundinis copiam a Ruthenis habebant) emptione adempta, ad deditionem eos cogi posse.
     Verum huiusmodi nundinarum translatione non minus incommodi sensit Moscovuia, quam ipsi Cazanenses.
     Plurimarum enim rerum, quae ex mari Caspio, Astrachan emporio, ad haec Persia & Armenia per Vuolgam importabantur, consequuta est caritas ac penuria: maxime autem nobilissimorum piscium, ex quorum numero Beluga est, qui citra & ultra Cazan in Vuolga capiuntur.
     Hactenus de bello Principis Moscovuiae cum Tartaris Cazanensibus gesto.
     Nunc ad intermissam de Tartaris narrationem denuo redeo.
     Post Tartaros Cazanenses, primi Tartari cognomento Nagai occurrunt, qui ultra Vuolgam, circa mare Caspium, ad fluvium Iaick ex provincia Sibier decurrentem habitant.
     Hi reges non habent, sed duces.
     Nostra tempestate tres fratres, aequali divisione provinciarum facta, ducatus illos obtinebant: quorum primus Schidack, civitatem Scharaitzick ultra fluvium Rha, Orientem versus, cum adiacente ad Iaick fluvium regione obtinebat: alter Cossum, quicquid inter Kamam Iaick & Rha fluvios esset: Schichmamai tertius fratrum Sibier provinciae partem, & omnem circumiacentem regionem possidet. Schichmamai interpretatur sanctus, vel potens.
     Atque hae quidem regiones omnes fere sylvosae sunt: extra eam quae ad Scharaitzick vergit, quae campestris est.
     Inter Vuolgam & Iaick fluvios, circa mare Caspium, habitabant quondam Savuolhenses reges, de quibus postea.
     Apud hos Tartaros rem admirandam, & vix credibilem, Demetrius Danielis, vir (ut inter Barbaros) gravix ac fide singulari, nobis narravit: patrem suum aliquando a Principe Moscovuiae ad Zavuolhensem regem missum fuisse: in qua dum esset legatione, semen quoddam in ea insula, melonum semini, paulo maius ac rotundius, alioqui haud dissimile, vidisse: ex quo in terram condito, quiddam agno persimile, quinque palmarum altitudine succresceret: idque eorum lingua Boranetz, quasi agnellum dicas, vocaretur. nam & caput, oculos, aures, caeteraque omnia in formam agni recens editi, pellem praeterea subtilissimam habere, qua plurimi in eis regionibus ad subducenda capitis tegumenta uterentur. eiusmodi pelles vidisse se, multi coram nobis testabantur.
     Aiebat insuper, plantam illam, si tamen plantam vocari phas est, sanguinem quidem habere, carnem tamen nullam: verum carnis loco, materiam quandam cancrorum carni persimilem. ungulas porro non ut agni corneas, sed pilis quibusdam ad cornu similitudinem vestitas: radicem illi ad umbilicum, seu ventris medium esse. vivere autem tamdiu, (99) donec depastis circum se herbis, radix ipsa inopia pabuli arescat.
     Miram huius plantae dulcedinem esse: propter quam a lupis, caeterisque rapacibus animalibus multum appeteretur.
     Ego quamvis hoc de femine & planta pro commento habuerim, tamen & antea tanquam a viris minime vanis auditum retuli: & nunc tanto libentius refero, quod mihi vir multae doctrinae Guilhelmus Postellus narravit, se audivisse a quodam Michaele, apud rempublicam Venetam publico Turcicae & Arabicae linguae interprete, quod viderit a finibus Samaracandae civitatis Tartaricae, caeterarumque regionum quae ad Euroaquilonem mare Caspium respiciunt, usque in Chalibontidem, deferri quasdam pelles delicatissimas, plantae cuiusdam in illis regionibus nascentis, quae aliqui Mussulmani ad capita sua rasa fovenda mediis pileis inferere, ac pectori quoque nudo applicare soleant.
     Plantam sibi tamen non visam esse, nec nomen se scire, nisi quod illic Samarcandeos vocetur: eamque esse ex animali instar plantae in terram defixo.
     Quae cum ab aliorum narratione non dissideant, mihi (inquit Postellus) pene persuadent, ut hanc rem minus fabulosam esse putem, ad gloriam Creatoris, cui omnia sunt possibilia.
     A Principe Schidack, progrediendo in Orientem viginti diebus, occurrunt populi quos Mosci appellant Iurgenci, quibus Barack Soltan, magni Cham seu regis de Cataia frater imperat.
     A domino Barack Soltan, decem diaetis itur ad Bebeid Chan. Hic est ille magnus Chan de Cataia.
     Astrachan urbs opulenta, magnumque Tartarorum emporium, a qua tota circumiacens regio nomen accepit, decem dierum itinere infra Cazan in citeriore Vuolgae ripa, ad eius fere ostia sita est.
     Quidam hanc non ad Vuolgae ostia, sed aliquod dierum itinere inde distare aiunt.
     Equidem eo loco quo Vuolga fluvius in multos ramos, quos quidem septuaginta esse aiunt, scinditur, pluresque insulas facit, totidemque fere ostiis Caspium mare tanta aquarum copia ingreditur, ut procul spectantibus mare esse videatur, Astrachan sitam esse puto. Sunt alii, qui eam Citrahan appellant.
     Ultra Vuiatkam & Cazan, ad Permiae viciniam Tartari habitant, qui Tumenskii, Schibanskii, & Cosatzkii vocantur. ex quibus Tumenskii in sylvis habitare, decemque milium numerum aiunt non excedere. alii praeterea Tartari trans Rha fluvium sunt, qui quod soli capillos nutriant, Kalmuchi vocantur: & ad mare Caspium Schamachia, a qua etiam regio nomen accepit, ita appellati, homines in texendis sericeis vestibus excellentes, quorum civitas sex dierum itinere abest ab Astrachan, quam una cum regione rex Persarum haud ita diu (ut aiunt) occupavit.
     Asoph civitas ad Tanaim, de qua supra, septem dierum itinere distat ab Astrachan: ab Asoph autem, Taurica Chersonesus, praecipue autem Praecop civitas, abest quinque dierum itinere.
     Inter Cazan autem & Astrachan, longo secundum Vuolgam tractu, ad Borysthenem usque, campi deserti sunt, quos Tartari nullis certis sedibus inhabitant: praeter Asoph &Achas civitatem, quae est duodecim miliaribus supra Asoph ad Tanaim: & minori Tanai vicinos Tartaros, qui terram colunt, certasque sedes habent.
     Ab Asoph ad Schamachiam sunt duodecim diaetae. (100)