B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 49 - 64

________________________________________________


     Omnes se Principis chlopos, id est servos fatentur.
     Item praestantiores, ex maiore parte emptos aut captos servos habent: quos autem liberos in servitio nutriunt, iis non est liberum quolibet tempore discedere.
     Si aliquis citra voluntatem domini abit, nemo eum assumit.
     Si dominus bonum ac commodum famulum non bene tractat, fit quodammodo infamis apud alios, neque posthac alios famulos assequi potest.
     Gens illa magis servitute, quam libertate gaudet. nam morituri ut plurimum certos servos manumittunt: qui se tamen continuo aliis dominis, pecunia accepta, in servitutem vendicant.
     Si pater filium, ut mos est, vendit, & is quocunque tandem modo liber factus, aut manumissus fuerit, pater hunc rursus atque iterum iure patriae potestatis vendere potest.
     Post quartam autem venditionem, nil iuris amplius in filium habet.
     Ultimo supplicio solus Princeps servos, & alios afficere potest.
     Princeps altero, aut tertio quoque anno, per provincias delectu habito, filios Boiaronum conscribit: ut numerum illorum, & quot quisque equos ac servitores habeat, cognoscat.
     Dein singulis stipendia proponit, ut supra dictum est. Qui vero per facultates rei familiaris possunt, stipendio militant.
     Raro illis datur quies: nam aut bellum infert Lithvuanis, aut Livuoniensibus, aut Suetensibus, aut Tartaris Casanensibus. aut si nullum bellum gerit, praesidia tamen in singulos annos in locis circa Tanaim & Occam, ad reprimendas Tartarorum Praecopensium eruptiones ac depraedationes, viginti milia hominum imponere solet.
     Solet etiam quotannis ex suis provinciis ordine quosdam vocare, qui Moscovuiae sibi omnia ac quaelibet praestant officia.
     Belli autem tempore, non annuis ex ordine & alternis officiis inservire, sed omnes & singuli, tam stipendiarii quam gratiam Principis expectantes, in bellum ire coguntur.
     Habent equos parvos, castratos, soleis carentes, levissima frena: tum ephippia in eum usum accommodata, ut se in omnes partes nullo negotio vertere, arcumque intendere queant. Pedibus usque adeo attractis insidentes equo, ut nullum hastae aut teli paulo vehementiorem ictum sustinere queant.
     Calcaribus paucissimi, flagello plerique utuntur, quod semper minimo digito dextrae inhaeret, ut id quoties opus sit, apprehendant utantur: rursus si ad arma deventum fuerit, proiectum e manu pendeat.
     Communia arma sunt, arcus, telum, securis, & baculus, instar coestus, qui Rhutenice Kesteni, Polonice Bassalick dicitur.
     Framea nobiliores & ditiores utuntur.
     Pugiones oblongos in modum cultellorum dependentes, in vaginis adeo reconditos habent, ut vix supremam capuli partem attingere, aut necessitate cogente apprehendere possis.
     Loro pariter freni longo, & in extremitate perforato utuntur, quod digito sinistro annectunt, ut arcum apprehendere, eoque retento uti possint.
     Porro quanquam simul & eodem tempore manibus teneant frenum, arcum, frameam, telum & flagellum, istis tamen scite & sine ullo impedimento norunt uti.
     Nonnulli ex praestantioribus, lorica, thorace affabre ceu ex quibusdam squamis concinnato, & armillis: paucissimi autem crista, instar pyramidis in summitate exornata, utuntur. (49)
     Sunt qui habent vestem bombycis lana suffertam, ad sustinendos quoscunque ictus. Lanceis quoque utuntur.
     Peditatu vero & tormentis in conflictu nunquam usi sunt.
     Etenim quicquid agunt, sive adoriuntur, sive insequuntur, sive fugiunt hostem, id repente & celeriter faciunt: atque ita illos nec peditatus, nec tormenta subsequi possunt.
     Modernus tamen princeps Basilius, cum rex Praecopensis, nepotem suum in Casanense regnum induxisset, & in reditu iuxta Moscovuiam tredecim millibus passuum castrametatus esset, anno insequenti circa Occam fluvium castra posuerat. atque peditatu tum primum & tormentis usus est, fortasse ut potentiam suam ostentaret: aut maculam susceptam priori anno, ex turpissima fuga, in qua dicebatur aliquot diebus sub acervo foeni daelituisse, deleret: aut denique regem, quem ditionem suam rursus invasurum putabat, a finibus suis arceret.
     Certe nobis praesentibus habuit ex Lithvuanis, variaque hominum colluvie, mille & quingentos fere pedites.
     Hostem primo impetu audacissime aggrediuntur, nec diu perseverant: ac si innuere vellent, Fugite, aut nos fugiemus.
     Civitates raro vi, aut impressione acriore expugnare, sed longa magis obsidione, homines fame aut proditione ad deditionem adigere solent.
     Quanquam Basilius Smolentzko civitatem admotis tormentis, quae partim ex Moscovuia secum adduxerat, partim ibi in obsidione fuderat, oppugnabat, quassabatque: nihil tamen effecerat.
     Obsederat & Casan magna militum vi, admotis pariter tormentis, quae secundo fluvio eo portaverat: sed tum quoque usque adeo nihil effecerat, ut dum arx incensa funditus conflagraret, atque ex integro rursus aedificaretur: ne nudum quidem collem interim miles ascendere, occupareve ausus fuerit.
     Habet Princeps nunc fusores tormentarios Alemanos & Italos, qui praeter pixides, tormenta bellica, item ferreos globulos, cuiusmodi & nostri Principes utuntur, fundunt: quibus tamen in conflictu, quod omnia in celeritate posita habent, neque sciunt neque possunt uti.
     Omitto etiam, quod tormentorum discrimen, seu, ut verius dicam, usum ignorare videntur. Nesciunt inquam, quando vel maioribus, quibus muri demoliuntur: vel minoribus, quibus acies impetusque hostium disrumpitur, uti debeant.
     Id quod cum alias saepe, tum maxime eo tempore accidit, quum Tartari Moscovuiam iamiam oppugnaturi ferebantur. tum enim Locumtenens tanquam in re subita, maius tormentum sub portam castri, ridente bombardario Germanico, collocandum iusserat: cum id tamen vix tridui spacio eo deduci potuisset, ad haec semel duntaxat exoneratum testudinem & portam dissipasset.
     Magna est hominum, ut in aliis negotiis, ita in bello gerendo, diversitas ac varietas.
     Moscus enim quamprimum fugam arripit, nullam salutem cogitat, praeter eam quam fuga habere potest: assecutus, seu apprehensus ab hoste, nec se defendit, nec veniam precatur.
     Tartarus vero deiectus ex equo, spoliatus omnibus armis, gravissime (50) etiam vulneratus, manibus, pedibus, dentibus, quoad & quacunque potest ratione, ad extremum usque spiritum se defendere solet.
     Thurcus, dum videt se omni auxilio ac spe elabendi destitutum, supplex veniam petit, armis abiectis, ac iunctas ad ligandum manus victori porrigit, speratque captivitate vitam se impetraturum.
     Castris collocandis amplissimum locum eligunt, ubi praestantiores tentoria erigunt: alii vero ex arbustis veluti arcum in terram figunt, penulisque tegunt, quo ephippia, arcus, & id genus alia recondant, seque ab imbre defendant.
     Equos ad pascua pellunt, quorum causa tam late disiuncta tentoria habent: quae nec curru, nec fossa, nec alio quovis impedimento muniunt: nisi forte locus natura sit, aut sylvis, aut fluminibus, paludibusve munitus.
     Posset forte cuipiam mirum videri, quod se & suos tam exiguo stipendio,& tam diu, ut supra dixi, sustineant: ideo illorum parsimoniam & frugalitatem paucis aperiam.
     Qui habet sex, aut aliquando plures equos, ex iis uno tanquam baiulo, sive clitellario, qui vitae necessaria portet, utitur.
     In primis habet milium contritum in sacculo, longitudine duorum aut trium palmitum: deinde suillae carnis salsae libras octo, aut decem. habet & sal in sacculo: & si dives est, mixtum pipere.
     Praeterea unusquisque secum fert securim, fomitem, lebetes, aut ollam cupream, ut si aliquo forte deveniat, ubi nihil fructuum, allii, caepae, aut carnis ferinae reperiat, tum ignem accendit, ollamque aqua replet,in quam coclear plenum milii, sale addito, iniicit, coquitque:eo cibo dominus & servi contenti vivunt.
     Porro si dominus nimium famelicus fuerit, totum absumit: itaque servi aliquando ad totum biduum aut triduum egregie ieiunant.
     Ad haec, si dominus vult lautius epulari, tum addit parvam portiunculam carnis suillae. Hoc non loquor de praestantioribus, sed mediocris conditionis hominibus.
     Duces exercitus, & alii militiae praefecti, invitant aliquando pauperiores illos: qui sumpto bono prandio, interdum post ad biduum, aut triduum cibo abstinent.
     Item cum habent fructus, aut allium, aut caepas, tum facile aliis omnibus carere possunt.
     Ingressuri praelium, plus spei ponunt in multitudine, & quantis copiis hostem adoriantur, quam robore militum, ac instructo quam probe exercitu: feliciusque eminus, quam cominus pugnant. atque ideo hostem circumvenire, & a tergo adoriri, praecipue student.
     Tubicines multos habent. hi dum patrio more, omnes una tubas inflant, intonantque: mirum tum ac inusitatum quendam concentum audires.
     Habent & aliud quoddam genus Musices, quod gentili lingua Szurna appellant.
     Eo si quando utuntur, tum una hora, plus minus, sine ulla respiratione, seu aeris attractione quodammodo canunt.
     Buccas autem primum aere implere solent: dein naribus spiritum identidem attrahere edocti, tuba vocem absque intermissione edere dicuntur.
     Omnes vestitu, seu corporis cultu simili utuntur. tunicas oblongas sine plicis, manicis strictioribus, Hungarorum fere more, gestant: in quibus Christiani nodulos, quibus pectus constringitur in dextro: Tartari (51) vero haud dissimili vestitu utentes, sinistro latere habent.
     Ocreas fere rubeas, easque breviores, ut quae genua non attingant, soleasque ferreis claviculis munitas gestant.
     Indusia omnes fere variis coloribus circa collum exornata habent: eaque monilibus seu globulis argenteis, aut cupreis deauratis, additisque ornamenti causa unionibus, constringunt.
     Ventrem nequaquam, sed femora cingunt: atque adeo pubetenus, quo magis promineat venter, cingulum demittunt. Quin & nunc Itali & Hispani, imo & Germani ita assueverunt.
     Adolescentes & pueri pariter festivis diebus, sed in civitate loco amplo & celebri, unde videri & exaudiri a pluribus queant, convenire solent. quibusdam autem sibilis ceu signo dato, convocantur: convocati illico concurrunt, manusque conserunt. certamen pugnis ineunt, mox pedibus promiscue ac magno impetu faciem, guttur, pectus, ventrem, genitalia quatiunt: aut quacunque ratione possunt, alios alii inter se de victoria concertantes prosternunt, adeo ut saepe inde exanimati asportentur.
     Porro quicunque plures vincit, diutius in arena durat, fortissimeque verbera tolerat, is prae caeteris laudatur, victorque celebris habetur.
     Hoc certaminis genus institutum est, ut assuescant adolescentes verbera ferre, ictusque quoscunque tolerare.
     Iustitiam strenue exercent in praedones: quibus comprehensis, calcanea primum frangere, dein in biduum aut triduum usque, dum intumescant, quiescere: post, fracta iam ac intumefacta, rursus motare iubent.
     Non alio genere torquendi & flagitiosos, ad confitenda latrocinia, sociosque scelerum indicandos, utuntur. Caeterum si in quaestionem vocatus, supplicio dignus fuerit repertus, suspenditur.
     Alio genere poenae fontes raro puniuntur, nisi quid immanius commiserint.
     Furta raro capitali poena, imo homicidia raro, nisi praedae gratia facta fuerint, puniuntur.
     Qui vero furem in furto deprehendit, & occidit, impune id facere potest: ea tamen conditione, si occisum in aulam Principis detulerit, & rem ut acta est exposuerit.
     Cum brutis congredientes, ne illi quidem ultimo afficiuntur supplicio. Pauci ex praefectis habent authoritatem, ultimum supplicium irrogandi. Ex subditis nemo aliquem torquere audet.
     Plerique malefactorum Moscovuiam, seu ad alias principales civitates ducuntur.
     Hyemali autem tempore ut plurimum in sontes animadvertunt: aestivo enim, bellicis negotiis impediuntur.
 

Sequuntur ordinationes a Ioanne Basilii Magno Duce,
Anno mundi 7006 factae.

     Quum reus fuerit in unum rublum condemnatus, solvat Iudici altinos duos, Notario octo dengas.
     Si vero partes redeunt in gratiam, priusquam in locum duelli venerint, non minus Iudici & Notario solvant, ac si iudicium factum fuisset.
     Si venerint in locum duelli, quem Ocolnick & Nedelsnick duntaxat decernere (52) possunt, ibique forte in gratiam redierint, solvant Iudici, ut supra Ocolniko L. dengas, Nedelsnico similiter L. dengas, & duos altinos: Scribae quatuor altinos, & unam dengam.
     Si vero venerint ad duellum, & alter victus fuerit, tum iudici reus quantum ab eo postulatur, solvat, Ocolniko det poltinam & arma victi, Scribae L dengas, Nedelsniko poltinam & quatuor altinos.
     Si vero duellum committitur propter aliquod incendium, necem amici, rapinam vel furtum, tunc accusator si vicerit, ab reo accipiat quod petiit, Ocolniko detur poltina & arma victi, Scribae L dengae, Nedelsniko poltina, Vestono (est autem Veston, qui ambas partes praescriptis conditionibus ad duellum committit) quatuor altinos: & quicquid victus reliqui habuerit, vendatur, iudicibusque detur: corpore autem, iuxta delicti qualitatem puniatur.
     Interfectores dominorum suorum, proditores castri, sacrilegi, plagiarii, item qui res in alterius domum clanculum inferunt, easdemque furto sibi ablatas dicunt, quos Podmetzchek vocant, praeterea qui incendio homines affligunt, quique manifesti malefactores fuerint, ultimo supplicio afficiuntur.
     Qui primum furti convictus fuerit, nisi forte sacrilegii aut plagii accusetur, morte non est afficiendus, sed publica poena emendandus: hoc est, baculis caedendus, & poena pecuniaria a iudice mulctandus.
     Si iterum in furto deprehensus fuerit, & non habuerit unde accusatori aut iudici satisfaciat, morte plectatur.
     Si alioqui fur convictus, non habeat, unde accusatori satisfacere posset, caesus baculis, tradatur accusatori.
     Si quis furti accusetur, & honestus aliquis vir iureiurando affirmet, illum antea quoque furti convictum, aut furti causa cuipiam reconciliatum fuisse, neglecto & omisso iudicio, morte afficiatur: de bonis eius fiat, ut supra.
     Si aliquis vilis conditionis, aut suspectae vitae, furti insimuletur, vocetur in quaestionem. Si vero furti convinci non potest, datis fideiussoribus, dimittatur ad ulteriorem inquisitionem.
     Pro scripto decreto, seu lata sententia, aestimatione unius rubli solvantur Iudici novem dengae: Secretario, qui sigillum habet, altinum unum: Notario, dengae tres.
     Praefecti, qui non habent authoritatem, causa cognita, decernere ac sententiam ferre, hi alteram partium in aliquot rublis condemnent, dein decretum ad Iudices ordinarios mittant. quod si iustum ac aequitati consonum illis videtur, tum de singulis rublis, singuli altini Iudici, Secretario vero IIII dengae solvantur.
     Quicunque alterum furti, spolii, seu homicidii accusare vult, Moscovuiam proficiscitur, petitque ut talis in ius vocetur.
     Datur illi Nedelsnick, qui reo diem dicit, eundemque Moscovuiam perducit. Reus porro in iudicio constitutus, plerunque crimen sibi obiectum negat.
     Si actor testes producit, tum ambae partes interrogantur, an dictis stare velint.
     Ad id communiter respondent: Audiantur testes secundum iustitiam & consuetudinem.
     Si contra reum attestantur, tum reus statim se opponit, & contra testimonia & personas excipit, dicens: Peto mihi decerni iuramentum, (53) meque iustitiae divinae permitto, petoque campum & duellum.Atque illis ita, iuxta patriae consuetudinem, duellum decernitur.
     Uterque quemvis alium, suo loco ad duellum constituere, armis item uterque instruere se quibuslibet potest, pixide & arcu exceptis.
     Communiter autem loricas oblongas, aliquando duplices, thoracem, armillas, galeam, lanceam, securim, & ferrum quoddam in manu, instar pugionis, in utraque tamen extremitate acutum, habent: quo altera manu ita expedite utuntur, ut in quolibet congressu non impediat, neque manu cadat. eo autem in pedestri certamine plerunque utuntur.
     Certamen primum ineunt lancea, dein aliis utuntur armis: cum multis annis Mosci cum externis aut Germanis, aut Polonis, aut Lithvuanis certantes, plerunque succubuissent.
     Novissime autem cum Lithvuanus quidam XXVI annos natus, cum quodam Mosco, qui plusquam XX duellis victor evaserat, congressus, occisus esset: Princeps indignatus, illum ut videret, continuo accersiri iubet. quo viso, in terram expuit, & statuit, ne in posterum ulli externo duellum contra suos decerneretur.
     Mosci plurimis ac diversis armis se onerant verius, quam armant: externi autem consilio magis quam armis tecti, congrediuntur.
     Cavent in primis, ne manus conserant: quod Moscos plurimum brachiis lacertisque valere sciunt, sola industria ac agilitate illos tandem lassos vincere solent.
     Utraque partium habet multos amicos atque fautores, certaminis sui spectatores: sed prorsus inermes, exceptis sudibus, quibus interdum utuntur.
     Etenim si alteri horum videtur iniuria aliqua fieri, tum ad propulsandam eius iniuriam fautores ipsius accurrunt, mox etiam alterius: atque ita utrinque certamen spectantibus exoritur iucundum. agitur enim res capillis, pugnis, fustibus, sudibusque praeustis.
     Unius nobilis testimonium plus valet, quam multorum vilis conditionis hominum.
     Procuratores rarissime admittuntur, quisque causam suam exponit.
     Princeps, quanquam severissimus sit, nihilominus tamen omnis iustitia, & palam fere, venalis est.
     Audivi quendam consiliarium, qui iudiciis praeerat, fuisse deprehensum , quod ab utraque partium in quadam causa munera accepisset: & pro altero, qui plus dederat, iudicasset. quod factum, ad Principem delatus, non negabat: illum, pro quo iudicasset, hominem dicebat divitem, honesto loco, atque ideo magis huic quam illi inopi & abiecto credendum.
     Tandem, quamvis Princeps sententiam revocassset, ridens tamen, illum impune dimisit.
     Fortasse tantae avaritiae ac improbitatis causa est ipsa egestas, qua suos cum sciat Princeps oppressos, ad illorum facinora atque improbitatem, quasi impunitate proposita, connivet.
     Pauperibus non patet aditus ad Principem, sed ad ipsos consiliarios tantum, & quidem difficillimus.
     Ocolnick personam Praetoris, seu Iudicis a Principe constituti sustinet: alias supremus consiliarius, qui semper apud Principem versatur, eo nomine vocatur.
     Nedelsnick, est commune quoddam eorum officium, qui homines in ius vocant, malefactores capiunt, carceribusque coercent. atque hi Nobilium numero continentur. (54)
     Coloni sex dies in septimana domino suo laborant, septimus veri dies priuato labori conceditur.
     Habent aliquot privatos, & a dominis suis attributos agros, & prata ex quibus vivunt: reliqua omnia sunt dominorum.
     Sunt praeterea miserrimae conditionis, quod illorum bona, nobilium ac militum praedae exposita sunt: a quibus etiam per ignominiam Christiani, aut nigri homunciones vocantur.
     Nobilis, quantumvis pauper fuerit, turpe sibi tamen ac ignominiosum esse putat, si manu laboraret.
     Hoc autem turpe non esse ducit, cortices, seu putamina fructuum, & praesertim melonum, allii, ac caeparum, a nobis & famulis nostris abiecta, de terra levare ac devorare.
     Caeterum sicuti cibo parce, sic potu, ubicunque se occasio offert, immoderate utuntur.
     Omnes fere tardi ad iram, item superbi in paupertate: cuius gravem comitem habent, servitutem.
     Vestes oblongas, pileos albos apicatos ex lana coacta, qua penulas barbaricas confectas videmus, solidosque ex officina gestant. Vestibula aedium satis quidem ampla, & alta: fores vero habitationum humiles habent, ita ut ingressurus quispiam demittere se & inclinare cogatur.
     Manuario qui vivunt labore, & operam suam vendunt, mercedem unius diei referunt dengam cum dimidia: artifex duas. neque hi strenue laborant, nisi bene verberati.
     Audivi servitores aliquando conquestos, quod a dominis non essent probe verberati. Credunt se suis dominis displicere: signumque esse indignationis, si non verberentur.
 

De ingressu in alterius domum.

     In singulis aedibus & habitationibus habent imagines sanctorum, pictas, aut fusas, loco honorificentiore. & cum alius alium accedit, ingresssus habitaculum, continuo caput aperit, ac ubi imago sit, circumspicit: qua visa, ter se crucis signo munit, caputque inclinans inquit: Domine miserere.
     Dein salutat hospitem, his verbis: Deus det sanitatem. Mox porrectis manibus, deosculantur se mutuo, capitaque inclinant. dein continuo alter alterum intuetur, uter nimirum se magis inclinaret, demitteretque: atque ita ter quaterque alternatim caput inclinantes, honoremque mutuo exhibentes, quodammodo concertant.
     Post sedent, negotioque suo confecto, hospes recta in medium habitaculi procedit, facie ad imaginem conversa: rursusque ter signo se crucis munit, prioraque verba inclinato capite repetit.
     Postremo data acceptaque prioribus verbis salute, abit.
     Si est alicuius authoritatis vir, illum tum hospes sequitur ad gradus usque: sin praestantior, longius comitatur, habita & observata cuiusque dignitate.
     Mirabiles observant caeremonias. nulli etenim tenuioris fortunae homini licet intra portam domus alicuius praestantioris equitare.
     Difficilis quoque pauperioribus ac ignotis aditus est, etiam ad vulgares nobiles: qui vel hoc nomine rarius in publicum prodeunt, quo maiorem authoritatem suique observantiam retineant.
     Nullus etiam nobilis, qui paulo ditior est, ad quartam vel quintam domum pedes progreditur, nisi subsequatur equus. (55)
     Hyemis tamen tempore, cum equis, soleis carentibus, propter glaciem, absque periculo uti non possunt: aut quando aulam Principis, aut Divorum templa forte ingrediuntur, tum equos domi relinquere solent.
     Domini intra privatos parietes semper sedent, raro aut nunquam inambulando quicquam tractant.
     Mirabantur plurimum, dum nos deambulantes in diversoriis nostris, atque inter ambulandum negotia frequenter tractare viderent.
     Veredarios Princeps, ad omnes ditionis suae partes, diversis in locis cum iusto equorum numero habet: ut cum cursor Regius aliquo missus fuerit, equum sine mora in promptu habeat. Est autem cursori liberum, ut quemcunque voluerit, eligat equum.
     Mihi ex Novuogardia magna celeriter Moscovuiam proficiscenti, Magister postarum, qui illorum lingua Iamschnick appellatur, aliquando triginta, nonnunquam quadraginta, quinquagintave adduci mane primo curabat equos, cum ultra duodecim opus non haberem.
     Unusquisque igitur nostrum,equum qui sibi commodus videbatur, sumebat: defessis dein illis, cum ad aliud in itinere diversorium, quod Iama appellant, pervenimus, continuo ephippio & freno retentis, permutavimus.
     Licet cuilibet celerrimo uti equorum cursu: & si forte aliquis concidat, aut durare non possit, tum ex proxima quaque domo alium rapere, aut alioqui abs quovis obviam forte occurrente, Principis duntaxat cursore excepto, sumere impune quidem licet.
     Equum porro in itinere viribus exhaustum, relictumque Iamschnick requirere, item alterum ei cui ereptus erat restituere, precium ratione itineris habita, persolvere solet.
     Plerunque de X vel XX vuerst, numerantur sex dengae.
     Eiusmodi porro veredariorum equis, servitor meus ex Novuogardia Moscovuiam, intervallo 600 vuerst, hoc est CXX Germancis miliaribus. LXXII horis pervenit. quod quidem eo magis mirandum est, cum equuli tam parvi sint, & longe negligentius quam apud nos curentur, tantos tamen labores perferant.
 

De moneta.

     Monetam argenteam quadruplicem habent: Moscovuiticam, Novuogardensem, Tvuerensem, & Plescovuiensem.
     Moscovuiticus nummus non rotunda, sed oblonga & ovali quodammodo forma, Denga dictus, diversas habet imagines. antiqua, in una rosae: posterior, hominis equo insidentis imaginem. in altera autem parte utraque scripturam habet.
     Illorum porro centum, unum Hungaricalem aureum: Altinum sex dengae, Grifnam viginti, Poltinam centum, Rublum ducentae faciunt.
     Novi nunc utrinque characteribus signati cuduntur, & quadringenti valent Rublum.
     Tvuerensis utrinque scripturam habet, & valore Moscovuitico aequiparatur.
     Novuogardensis in una parte Principis in solio sedentis, hominisque ex adverso sese inclinantis imaginem: in altera scripturam habet, atque Moscovuiticum valore in duplo superat.
     Grifna porro Novuogardensis XIIII, Rublus autem ducentas vi[n]ginti duas dengas valet.
     Plescovuiensis, caput bovis coronatum, in altera vero scripturam habet. (56) Habent praeterea cupream monetam, quae Polani vocatur. horum sexaginta dengam Moscoviticam valent.
     Aureos non habent, nec cudunt ipsi, sed Hungaricalibus fere, interdum etiam Renanis utuntur: preciumque eorum saepe mutant, praesertim cum externus auro aliquid mercaturus sit, tum continuo precium eius minuunt. si vero aliquo profecturus, auro indigeat, eius tum rursus precium augent.
     Rigenzibusque rublis utuntur propter vicinitatem, quorum unus valet duos Moscovuiticos.
     Moneta Moscovuitica est ex puro & bono argento: ea quamvis nunc quoque adulteratur. Non audivi tamen, ob hoc facinus in quempiam animadversum esse.
     Omnes fere aurifabri Moscovuiae nummos cudunt: & quicunque affert massas argenteas puras, nummosque cupit, tum nummos & argentum appendunt, atque aequa lance librant.
     Exiguum est, & constitutum precium, quod ultra aequale pondus solvendum est aurifabris, parvo alioqui laborem suum vendentibus.
     Scripserunt quidam, provinciam hanc rarissime abundare argento: Principem praeterea, ne id exportaretur, prohibere.
     Provincia sane argentum nullum habet, nisi quod (ut dictum est) importatur: nec Princeps usqueadeo efferre prohibet, sed cavet verius. atque ideo permutationem rerum facere, & alia, ut pelles, quibus abundant, aut quid aliud eiusmodi, pro aliis rebus dare, recipereque suos iubet, quo argentum & aurum in provincia retineat.
     Vix centum annis utuntur moneta argentea, praesertim apud illos cusa.
     Initio cum argentum in provinciam inferebatur, fundebantur portiunculae oblongae argenteae, sine imagine & scriptura, aestimatione unius rubli: quarum nulla nunc apparet.
     Cudebatur etiam moneta in Galitz principatu. ea autem cum aequabili valore careret, evanuit.
     Porro ante monetam, proboscide & auriculis aspreolorum, aliorumque animalium, quorum pelles ad nos afferuntur, utebantur: iisque vitae necessaria, ceu pecunia, emebant.
     Numerandi ratione ea utuntur, ut res quascunque per Sorogk, aut Devuenosto, hoc est, aut quadragesimo aut nonagesimo numero, quemadmodum nos centesimo, numerent, dividantque.
     Numerantes itaque subinde repetunt, multiplicantque, bis Sorogk, ter Sorogk, quater Sorogk: id est, quadraginta. aut bis, ter, quater Devuenosto, hoc est nonaginta.
     Mille, gentili lingua Tissutzae: item decem millia, una dictione, Tma: viginti millia, Dvuetma: triginta millia, Tritma exprimunt.
     Quisquis merces qualescunque Moscovuiam attulerit, eas continuo apud portitores, seu telonii praefectos, profiteri ac indicare cogitur: quas hi stata hora conspiciunt, aestimantque. aestimatas vero, nemo nec vendere nec emere audet, nisi prius fuerint Principi indicatae.
     Porro Princeps si quicquam emere voluerit, tum mercatori interim res suas nec indicare, nec cuiquam licitari eas integrum est. quo fit, ut mercatores interdum diutius detineantur.
     Neque etiam cuivis mercatori, praeter Lithvuanos, Polonos, aut illorum imperio subiectos, Moscovuiam venire liberum est.
     Nam Sutensibus, (57) Livuoniensibus, & Germanis ex maritimis civitatibus, Novuogardiae duntaxat: Thurcis vero & Tartaris Chloppigrod oppido, quo nundinarum tempore diversi homines ex remotissimis locis confluunt, mercaturam exercere ac mercari concessum est.
     Quando vero Legati ac Oratores Moscovuiam proficiscuntur, tum omnes undecunque mercatores in illorum fidem ac protectionem suscepti, Moscovuiam & libere, & sine portoriis ire possunt, ac etiam consueverunt.
     Maior pars mercium sunt massae argenteae, panni, sericum, panni sericei & aurei, uniones, gemmae, aurum filatum. interdum viles etiam quasdam res suo tempore portant, ex quibus non parum lucri referunt.
     Saepe etiam accidit, ut rei alicuius desiderio omnes teneantur: quam qui primus attulerit, plus iusto lucratur.
     Dein cum plures mercatores earundem rerum magnam copiam advexerint, tanta nonnunquam vilitas consequitur, ut is qui res suas quamplurimo vendiderat, easdem rursus vilescente precio emat, magnoque suo commodo in patriam reducat.
     Merces vero quae inde in Germaniam portantur, sunt pelles, & cera: in Lithvuaniam & Thurciam, corium, pelles, & albi longi dentes animalium, quae ipsi Mors appellant, quaeque in mari septentrionali degunt, ex quibus manubria pugionum Thurci affabre conficere solent. nostrates piscium dentes esse putant, & nominant.
     In Tartariam vero sellae, frena, vestes, corium: arma autem & ferrum non nisi furtim, aut ex singulari Praefectorum permissione exportantur, ad alia loca intra Orientem & Septentrionem.
     Panneas tamen & lineas vestes, cultellos, secures, acus, specula, marsupia, aut quid aliud eiusmodi ducunt.
     Mercantur fallacissime ac dolosissime: nec paucis verbis, ut quidam scripserunt.
     Quin dum precium afferunt, ac rem minoris dimidio precio in fraudem venditoris licentur: mercatores nonnunquam non uno tantum aut altero mense suspensos ac incertos detinent, verum ad extremam desperationem quosdam perducere solent.
     Caeterum qui mores illorum tenet, dolosaque verba, quibus precium rei imminuunt, tempusque extrahunt, non curat, aut dissimulat: is res suas sine aliquo dispendio vendit.
     Civis quidam Cracoviensis, ducentos centenarios cupri aduexerat, quos Princeps emere voluit, & mercatorem tamdiu detinuit, ut is tandem fastidio affectus, rursus versus patriam cuprum reduceret.
     Porro cum aliquot miliaribus ab urbe adesset, subordinati quidam illum sequuntur, eiusque bona, ac si portorium non solvisset, inhibent, interdicuntque.
     Mercator reversus Moscovuiam, apud consiliarios Principis de iniuria sibi illata conqueritur. illi audita causa, mox se ultro constituunt medios: ac negotium sese transacturos, si gratiam petat, pollicentur.
     Mercator callidus, qui sciebat Principi ignominiosum fore, si eiusmodi merces ex ditione sua reducerentur, ac si non reperiretur quispiam qui tantas merces mercari & exolvere posset, non ullam gratiam petit, sed iustitiam sibi administrari postulat.
     Tandem cum viderent adeo obstinatum, ut qui abduci a proposito non posset, neque illorum dolo aut fraudi cedere vellet, cuprum Principis nomine emunt: ac persoluto iusto precio, hominem dimittunt. (58)
     Externis singulas res carius vendunt: ita ut quae uno ducato alioqui emunt, ea quinque, octo, decem, interdum viginti ducatis indicent.
     Quanquam ipsi vicissim, aliquando rem raram ab externis decem, aut quindecim florenis mercentur, quae vix unum aut alterum valet florenum.
     Porro contrahendis rebus, si quid forte dixeris, aut imprudentius promiseris, eorum diligenter meminerunt, praestandaque urgent: ipsi vero, siquid vicissim promiserint, minime praestant.
     Item, quamprimum iurare incipiunt, aut obtestari, scias illico dolum subesse. animo enim fallendi ac decipiendi iurant.
     Rogaveram quendam consiliarium Principis, ut me in emendis certis pellibus, ne deciperer, iuvaret: qui ut facile operam mihi suam erat pollicitus, ita rursum diutius me suspensum tenuit.
     Voluit proprias mihi obtrudere pelles. ad haec alii ad illum concurrebant mercatores, praemia pollicentes, si eorum merces bono mihi venderet precio.
     Ea est enim mercatorum consuetudo, ut in emptione ac venditione medios se constituant, atque utrique partium acceptis separatim muneribus, operam suam fidelem polliceantur.
     Est ampla & murata domus non longe ab arce, Curia dominorum mercatorum dicta, in qua habitant mercatores, mercesque suas reponunt: ubi sane piper, crocus, sericii panni, & id genus aliae merces, longe minoris quam in Germania, venduntur.
     Hoc autem tribuendum est rerum permutationi.
     Nam dum Mosci pelles alioqui vili precio comparatas, plurimi aestimant: externi vicissim, forte illorum exemplo, merces suas parvo quoque emptas opponunt, cariusque indicant. quo fit, ut utrique aequali permutatione rerum facta, res praesertim pro pellibus acceptas, mediocri precio, & sine lucro vendere possint.
     Pellium magna est diversitas.
     Zebellinorum enim nigredo, longitudo & densitas pilorum, maturitatem arguunt.
     Item si congruo tempore, quod in pellibus aliis pariter observatur, capiantur, precium augent.
     Citra Vstyug & Dvuinam provinciam rarissime, circa Peczoram vero saepius & praestantiores reperiuntur.
     Madauricae pelles ex diversis partibus, ex Sevuera bonae, ex Helvetiis meliores, ex Svuetia vero optimae afferuntur.
     Illic tamen maior est copia. Audivi, aliquando Moscovuiae repertas Zebellinorum pelles fuisse, quarum aliae XXX, aliae vero XX aureis venditae sunt. At eiusmodi ego nullas potui videre.
     Hermelinorum pelliculae ex pluribus pariter locis inversae afferuntur, quibus tamen plerisque emptoribus imponitur. Habent signa quaedam circa caput & caudam, ex quibus agnoscuntur, an congruo tempore sint captae. Nam simul ubi hoc animal captum fuerit, excoriatur, pellisque invertitur, ne attritis pilis deterior fiat.
     Si quod non suo tempore captum fuerit, pellisque ideo bono ac nativo colore careat, tum ex capite (ut dictum est) & cauda, certos pilos tanquam signa, ne incongruo tempore captum agnoscatur, evellunt, extrahuntque, atque ita emptores decipiunt. singulae autem tribus fere, quatuorve dengis venduntur: paulo ampliores carent ea albedine, quae alioqui pura in minoribus apparet. (59)
     Vulpinae,& praesertim nigrae, ex quibus plerunque tegmina capitis facere solent, plurimi fiunt. decem enim nonnunquam XV aureis venduntur.
     Aspreolorum pelliculae ex diversis quoque partibus afferuntur, ampliores tamen ex Sibier provincia: nobiliores vero aliis quibuslibet, ex Sch[uv]uaii, non longe a Cazan.
     Porro ex Permia, Vuiatka, Ustyug, & Vuolochda, fasciculis semper X numero colligatae afferuntur: quarum in singulis fasciculis duae sunt optimae, quas Litzschna appellant: tres aliquanto deteriores, quas Crasna vocant: quatuor, quas Pocrasna: una, & ea quidem ultima, Moloischna dicta, omnium est vilissima.
     Harum singulae una, aut duabus dengis emuntur. Ex his meliores & selectas, in Germaniam & alias provincias, mercatores magno suo commodo portant.
     Lyncium pelles, parvi: luporum vero, ab eo tempore quo in Germania ac Moscovuia in precio esse coeperunt, plurimi fiunt. Luporum praeterea terga longe in minore, quam apud nos, sunt precio.
     Castorum pelles apud illos habentur in magno precio: omnesque iuxta ex his, quod nigro, eoque nativo sint colore, fimbrias vestium habent.
     Pellibus domesticorum catorum, mulieres utuntur.
     Est quoddam animal, quod gentili lingua Pessetz vocant: huius pelle, quod plurimum caloris adferre corpori solet, in itinere, seu profectionibus utuntur.
     Vectigal, seu portorium omnium mercium, quae vel importantur, vel exportantur, in fiscum refertur. De qualibet re, aestimatione unius rubli, penduntur septem dengae: extra ceram, de qua non solum iuxta aestimationem, sed pondus quoque, vectigal exigitur. De quolibet autem pondere, quod gentiliter Pud appellant, quatuor dengae penduntur.
     De mercatorum itineribus, quibus in importandis ac exportandis mercibus, ac per diversas Moscovuiae regiones utuntur, infra in Chorographia Moscovuiae, copiose explicabo.
     Usura communis est: quam licet magnum peccatum esse dicant, ab ea tamen nemo fere abstinet.
     Est autem quodammodo intolerabilis, nimirum de quinque semper unum: hoc est, de centum viginti.
     Ecclesiae mitius, ut dictum est, videntur agere, quae decem pro centum (ut vocant) accipiunt.
 

Nunc Chorographiam Principatus& dominii magni Ducis Moscouuia aggrediar, puncto in Moscovuia principali civitate constituto: ex qua progressus, circumiacentes atque celebriores duntaxat principatus describam. Etenim in tanta vastitate, provinciarum omnium nomina exacte indagare non potui. Quare civitatum, fluminum, montium, quorundamque locorum celebrium nominibus contentus sit Lector.

     Urbs Moscovuia itaque, Russiae caput & metropolis, ipsaque provincia, & qui hanc praeterlabitur fluvius, unum idemque nomen habent, vernaculaque gentis lingua Mosqvua appellantur.
     Quod nam autem caeteris nomen praebuerit, incertum. Verisimile tamen est, ea a fluvio nomen accepisse. Nam etsi urbs ipsa olim caput gentis non fuerit, Moscorum tamen nomen veteribus non ignotum fuisse constat.
     Porro (60) Mosqvua fluvius in Tvuerensi provincia, LXX fere supra Mosaisko vuerst (est autem vuerst, Italiam fere miliare) haud procul a loco qui Oleschno dicitur, fontes suos habet: indeque emenso LXXXX vuerst spacio, ad Moscovuiam civitatem decurrit: receptisque in se aliquot fluviis, Orientem versus, Occam fluvium illabitur.
     Caeterum sex supra Mosaisko miliaribus, primum navigabilis esse incipit: quo loco materia ad fabricandas domos, aliosque usus ratibus imposita, Moscovuiam defertur.
     Infra autem civitatem merces aliaque quae ab externis hominibus importantur, navibus advehuntur.
     Tarda autem in fluvio, atque difficilis, propter gyros, seu maeandros, quibus multis incurvatur, navigatio est: praesertim inter Moscovuiam & Columnam civitatem, tribus ab eius ostiis passuum millibus in littore sitam:ubi CCLXX vuerst spacio, flexionibus multis longisque navigantium cursum impedit atque remoratur.
     Fluvius non admodum piscosus, ut qui praeter viles & vulgares, nullos pisces habeat.
     Moscovuia quoque provincia, nec lata nimis, nec fertilis est: cuius foecunditati, ager ubique arenosus, qui mediocri siccitatis aut humiditatis excessu segetes enecat, plurimum obest.
     Accedit ad haec, immoderata asperaque nimis aeris intemperies, qua hyemis rigore solis calorem superante, sata quandoque ad maturitatem non perveniunt.
     Etenim tam intensa ibi nonnunquam sunt frigora, ut quemadmodum aestatis tempore apud nos aestu nimio, sic ibi frigore immenso terra in hiatum discedat: aqua etiam tum in aerem effusa, sputumque ex ore proiectum, anteaquam terram contingat, congelantur.
     Nos ipsi, cum anno 1526 eo pervenissemus, ramos fructiferarum arborum, rigore hyemis anni praecedentis prorsus periisse vidimus: quae eo anno adeo dura fuit, ut complures veredarii (quos ipsi Gonecz vocant) in vehiculis gelu concreti, reperti sint.
     Fuere qui tum pecora Moscovuiam, funibus alligata, ex proximis pagis ducerent: vique frigoris oppressi, una cum pecoribus perierunt.
     Praeterea multi circulatores, qui cum ursis, ad choreas edoctis, in illis regionibus vagari solent, tum mortui in viis reperti sunt.
     Quin & ursi ipsi, fame eos stimulante, relictis sylvis, passim per vicinas villas discurrebant, inque domos irruebant: quorum conspectum atque vim cum rustica turba fugeret, frigore foris misere peribat.
     Atque tanto frigori, aestus quoque nimius quandoque respondet, ut anno Domini 1525, quo immoderato solis ardore omnia fere sata exusta fuerunt, tantaque annonae caritas eam siccitatem consecuta est, ut quod tribus antea dengis emebatur, id XX, aut XXX post emeretur. plurimi pagi & sylvae, frumentaque nimio aestu incensa conspiciebantur.
     Quorum fumus ita regionem oppleverat, ut prodeuntium hominum oculi graviter fumo laederentur: & absque fumo caligo quaedam oboriebatur, quae multos obcaecaverat.
     Totam porro regionem non ita diu admodum sylvosam fuisse, ex magnarum arborum truncis, qui etiamnum extant, apparet: quae quamvis agricolarum studio ac opera satis culta sit, iis tamen quae in agris proveniunt exceptis, reliqua omnia ex circumiacentibus provinciis eo afferuntur. nam frumento quidem, oleribusque communibus abundat: cerasa (61) dulciora, nucesque (avellanis tamen exceptis) in tota regione non reperiuntur.
     Aliarum arborum fructus habent quidem, verum insuaves.
     Melones autem singulari cura ac industria seminant. terram fimo permixtam in aereolas quasdam altiores componunt, inque eas semen calore nimio suffocetur, per fimum terrae mixtum faciunt: in frigore vero nimio, laetaminis calor seminibus reconditis praestat auxilium.
     Melle Moscovuia provincia, ferisque (leporibus tamen exceptis) caret.
     Animalia nostris longe minora sunt, neque tamen cornibus (ut quidam scripsit) carent.
     Vidi enim ibi boves, vaccas, capras, arietes, cornuta omnia.
     Iam vero civitas Moschovuia, inter alias civitates Septentrionales, Orientem versus multum porrigitur: quod nobis in profectione nostra, observatu haud difficile fuit.
     Nam cum Vienna egressi, recta Cracoviam, atque inde centum fere Germanicorum miliarium itinere, in Septentrionem progressi fuissemus, itinere tandem in Orientem reflexo, Moscovuiam, si non in Asia, tamen in extremis Europae, qua maxime Asiam contingit, finibus sitam pervenimus.
     De qua re infra in Tanais descriptione plura dicam.
     Urbs ipsa lignea est, satisque ampla: quae procul etiam amplior, quam re ipsa sit, apparet. nam horti, areaeque in qualibet domo spaciosae, magnam civitati accessionem faciunt: quam fabrorum, aliorumque opificum igni utentium, in fine civitatis longo ordine protensae aedes, inter quas sunt prata & agri, etiam magis adaugent.
     Porro non procul a civitate domunculae quaedam apparent, & trans fluvium villae, ubi non multis retroactis annis, Basilius Princeps satellitibus suis novam Nali civitatem (quod eorum lingua Infunde sonat) exaedificavit, propterea quod cum aliis Ruthenis medonem & cervisiam bibere, exceptis paucis diebus in anno, prohibitum sit, iis solis bibendi potestas a Principe sit permissa: atque eam ob rem, ne caeteri illorum convictu corrumperentur, ab reliquorum consuetudine sunt seiuncti.
     Haud procul ab urbe sunt aliquot Monasteria, quae vel sola procul spectantibus una quaedam civitas esse videntur.
     Porro vasta civitatis magnitudo facit, ut nullo certo termino contineatur, nec muro, fossa, propugnaculisve commode sit munita.
     Plateae tamen quibusdam in locis, trabibus per transversum ductis, obstruuntur: adhibitisque custodibus ad primam noctis factem ita obfirmantur, ut nemini noctu aditus post statam horam illac pateat: post quam qui deprehensi forte fuerint a custodibus, aut verberantur, spolianturque, aut in carcerem coniicitur, nisi forte noti honestique viri fuerint. Hi enim a custodibus ad sua deduci solent.
     Atque tales custodiae qua liber in civitatem patet aditus, locari solent.
     Nam reliquam urbis partem Mosqua alluit, in quem sub ipsa urbe, Iausa fluvius illabitur, qui ob altas ripas raro vadari potest.
     In hoc molendina complura, in publicum civitatis usum constructa sunt. hisque fluuiis civitas nonnihil munita esse videtur: quae praeter paucas lapideas aedes, templa & monasteria, prorsus lignea est.
     Aedium in ea urbe numerum vix credibilem referunt.
     Aiebant enim, (62) sexto ante adventum nostrum in Moscovuiam anno, Principis iussu aedes conscriptas fuisse, eorumque numerum 41500 superasse.
     Civitas haec tam lata ac spaciosa, admodum lutosa est. quamobrem in vicis ac plateis, aliisque celebrioribus locis, pontes passim extructi sunt.
     Est in ea castrum, ex lateribus coctis constructum, quod ab una parte Mosqvua, ab altera Neglima flumine alluitur.
     Neglima autem ex paludibus quibusdam manat, qui ante civitatem circa superiorem castri partem ita obstruitur, ut in stagni formam exeat: indeque decurrens, fossas castri replet, in quibus sunt molendina: tandemque sub ipso castro, ut dixi, Mosqvuae fluvio iungitur.
     Castrum autem tanta magnitudine est, ut praeter amplissimas ac magnifice extructas ex lapide Principis aedes, Metropolitanus episcopus, item Principis fratres, Proceres, aliique quam plurimi, spaciosas in eo aedes ligneas habeant.
     Ecclesiae ad haec in eo multae, ut amplitudine sua civitatis propemodum formam referre videantur.
     Hoc castrum roboribus tantum initio circundabatur: atque ad magni Ducis Ioannis, Danielis filii, tempora usque, paruum ac ignobile erat.
     Is enim Petri Metropolitae suasu, primus sedem Imperii eo transtulit. Nam Petrus amore Alexii cuiusdam, qui ibi sepultus claruisse miraculis dicitur, eo loci sedem sibi prius elegerat: eoque mortuo, atque ibidem sepulto, cum ad eius tumulum miracula pariter fierent, locus ipse religionis ac sanctitatis quadam opinione adeo celebris factus est, ut posteri Principes omnes, Ioannis successores, ibi Imperii sui sedem habendam esse duxerint.
     Nam mortuo Ioanne, eiusdem nominis filius, sedem ibi retinuit: ac post eum Demetrius, post Demetrium Basilius, is qui ducta Vuitoldi filia, Basilium Caecum post se reliquit.
     Ex quo Ioannes, eius Principis pater, apud quem Oratorem egi (qui primus castrum muro cingere coepit) natus est: cui operi tricesimo ferme anno post, supremam manum eius posteri imposuere.
     Eius castri propugnacula basilicae, cum Principis palatio, ex latere ab hominibus Italis, quos propositis magnis praemiis Princeps ex Italia evocaverat, Italico more extructa sunt.
     Multae autem, ut dixi, in hoc sunt ecclesiae, ligneae ferme omnes: duabus tamen insignioribus, quae ex lateribus extructae sunt, exceptis: quarum altera divae Virgini, al[t]era divo Michaeli est sacra.
     In templo divae Virginis sepulta sunt duorum Archiepiscoporum corpora, qui, ut Principes eo suam Imperii sedem transferrent, ibique Metropolim constituerent, autores fuere: eamque maxime ob rem in divorum numerum sunt relati.
     In altero templo principes vita defuncti humantur.
     Construebantur, nobis praesentibus, plura etiam templa ex lapide.
     Regionis coelum adeo salubre est, ut ibi ultra Tanais fontes, praesertim in Septentrionem, ac etiam magna ex parte Orientem versus, memoria hominum, nulla unquam pestis saevierit.
     Habent tamen interdum intestinorum & capitis morbum quendam, pesti haud dissimilem, quem ipsi Calorem appellant. eo qui corripiuntur, paucis diebus pereunt.
     Is morbus in Moscovuia nobis existentibus, grassabatur, unumque ex familiaribus nostris absumpsit. atque cum in tam salubri regione degant, si quando in Novuogardia , Smolentzko, (63) & Plescovuia pestis saevit, quoslibet illinc ad se venientes, regione sua metu contagii excludunt.
     Gens Moscovuiae caeteris omnibus astutior & fallacior esse perhibetur, fluxa in primis in contractibus fide: cuius rei ipsi haud ignari, si quando cum externis commercia habent, quo maiorem fidem obtineant, non Moscovuitas se, sed advenas esse simulant.
     Longissimus in Moscovuia dies in solstitio aestivali XVII horarum, cum tribus quartalibus, esse dicitur.
     Certam poli elevationem tum ex nemine potui cognoscere: quamvis quidam LVIII graduum se accepisse, incerto tamen autore, diceret.
     Ipse tandem facto per Astrolabium periculo, utcunque solem nono die Iunii in meridie observavi LVIII graduum.
     Ex qua observatione, computatione hominum harum rerum peritorum, deprehensum est, altitudinem poli L graduum esse: longissimum autem diem, XVII horarum, & unius quartalis.
     Moscovuia loco principali descripta, ad reliquas Magni Ducis Moscovuiae subiectas provincias progrediar, ordine primum Orientem versus servato: dein per Meridiem & Occidentem atque Septentrionem circumeuntes, recta in Orientem aequinoctialem deveniemus.
     Vuolodimeria civitas magna primum occurrit, quae castrum ligneum sibi coniunctum habet. Haec a tempore Vuolodimeri, qui postea Basilius dictus est, usque ad Ioannem Danielis filium, Russiae metropolis fuit.
     Est autem inter Vuolgam & Occam, magna duo flumina, triginta sex a Moscovuia in Orientem miliaribus Germanicis sita, loco adeo fertili, ut ex uno tritici modio saepe XX, nonnunque XXX modii proveniant.
     Eam Clesma fluvius alluit, caetera sylvae magnae vastaeque cingunt.
     Clesma porro quatuora Moscovuia miliaribus Germanicis oritur, multisque ibi molendinis celebris ac commodus est: qui infra Vuolodimeriam, usque ad Murom oppidum, in Occae littore situm, spacio duodecim miliaribus navigatur, Occaeque fluvio iungitur.
     A Vuolodimeria viginti quatuor miliarium recta in Orientem, in vastis sylvis principatus olim fuit: cuius populi Muromani vocabantur, animalium pellibus, melle & piscibus abundantes.
     Novuogardia inferior civitas, ampla & lignea, cum castro, quod Basilius praesens monarcha ad Vuolgae & Occae fluviorum confluxum ex lapide in scopulo exaedificavit.
     Aiunt quadraginta miliaribus Germanicis eam a Murom abesse, in Orientem. quod si ita est, centum miliaribus Novuogardia a Moscovuia distabit.
     Regio fertilitate, rerumque copia Vuolodimeriam aequat.
     Atque hic Christianae religionis hac quidem parte terminus est. nam licet princeps Moscovuiae ultra Novuogardiam hanc, castrum, cui Sura nomen est, habeat: tamen interiectae gentes, quae Czeremissae appellantur, non Christianam, sed Machumeti sectam sequuntur.
     Porro ibi & aliae gentes sunt, Mordvua nomine, Czeremissis permixtae, quae cis Vuolgam, ad Suram, bonam regionis partem occupant.
     Czeremissae enim ultra Vuolgam in Septentrione degunt: ad quorum differentiam, qui circa Novuogardiam habitant, Czeremissae superiores, seu montani, non a montibus quidem, qui ibi nulli sunt, sed a collibus potius, quos accolunt, nuncupantur. (64)