B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 27 - 48

________________________________________________

 

Religio.

     Russia ut coepit, ita in hunc usque diem in fide Christi ritu Graeco perseverat.
     Habuit Metropolitanum, quondam residentem in Chiovuia, dein in Vuolodimeria, nunc vero in Moscovuia.
     Post, cum Metropolitae septimo quoque anno Russiam Lithvuanorum imperio subiectam inviserent, exactisque nummis inde redirent, hoc Vuitoldus, ne videlicet provinciae suae argento exhaurirentur, ferre noluit.
     Convocatis itaque episcopis, proprium Metropolitanum constituit, qui nunc Vuilnae, metropoli Lithvuaniae, suam sedem habet: quae etsi Romanum ritum sequatur, plura tamen templa Ruthenici, quam Romani ritus, in ea cernuntur.
     Caeterum metropolitae Rhuteni authoritatem suam a patriarcha Constantinopolitano habent.
     Rhuteni in Annalibus suis aperte gloriantur, ante Vuolodimerum & Olham, terram Russiae esse baptizatam & benedictam ab Andrea Christi apostolo, quem ex Graecia ad ostia Borysthenis venisse ipsi affirmant: & adverso flumine ad montes, ubi nunc Chiovuia est, navigasse, atque ibi omnem terram benedixisse & baptizasse: crucem suam illic collocasse, praedixisseque magnam ibi Dei gratiam, multasque Ecclesias Christianorum futuras.
     Post inde usque ad fontes Borysthenis pervenisse in Vuolok lacum magnum, & per fluvium Lovuat descendisse in Ilmer lacum: unde per fluvium Vuolchovu, qui ex eodem lacu fluit, Novuogardiam: inde fluvio eodem in Ladoga lacum, & Neva [Heva] fluvium atque in mare usque quod ipsi Vuaretzkoiae appellant, nos Germanicum, inter Vuinlandiam & Livuoniam, Romam navigando pervenisse.
     Postremo in Peloponneso propter Christum, ab Ago Antipatro crucifixum fuisse. Haec Annales ipsorum.
     Eligebantur quondam Metropolitae, item Archiepiscopi, convocatis omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus & Prioribus monasteriorum. inquirebatur vir sanctioris vitae per monasteria & heremos, eligebaturque. Hunc vero principem aiunt ad se certos convocare solere, atque ex eorum numero unum suo iudicio deligere.
     Erat eo tempore, cum Cesaris Maximiliani Oratorem Moscovuiae agerem, Bartholomaeus Metropolita, vir sanctae vitae: cumque princeps violasset iuramentum, per se & ipsum Metropolitam duci Semesitz praestitum, & alia quaedam designasset, quae videbantur contra authoritatem illius esse, accessit principem, & inquit: Dum omnem authoritatem tibi usurpas, ideo officio meo praeesse non possum. Porrectoque sibi baculo suo, quem in modum crucis ferebat, officium resignat.
     Princeps baculum cum officio sine mora suscipit, atque pauperem cathenis vinctum, continuo Bielogesero mittit.
     Aiunt hunc ibi aliquandiu in vinculis fuisse: liberatum tamen post, privatumque, in monasterio reliquum vitae exegisse.
     Huic metropolita Daniel quidam XXX fere annos natus, homo corpore robusto atque obaeso, facie rubenti, successit: qui ne ventri magis quam ieiuniis, vigiliis ac orationibus deditus videretur, quoties actum publicum esset celebraturus, sulphuris fumo tum faciem, ut impallesceret, inficere, atque ita pallo re imbutus, in publicum prodire solebat. (27)
     Sunt & alii duo Archiepiscopi in dominio Mosci, in Novuogardia, scilicet Magrici & Rostoff. item Episcopi Tvuerensis, Resanensis, Smolensis, Permiae, Susdali, Columnae, Czernigovuiae, Sari. Hi omnes Metropolitae Moscovuitico subiecti sunt. habent autem suos proventus certos ex praediis, & aliis extraordinariis, ut vocant, accidentalibus: castra autem, civitates, aut ullam administrationem secularem (ut vocant) non habent: carnibus perpetuo abstinent.
     Abbates duos tantum in Moscovuia esse reperi: Priores vero monasteriorum plurimos, qui omnes arbitrio ipsius Principis, cui nemo resistere audet, eliguntur.
     Priores quomodo eligantur, ex cuiusdam Varlami, Prioris Hutteniensis monasterii, anno 7034 instituti, literis, ex quibus capita rerum duntaxat excerpsi, apparet.
     Principio fratres alicuius monasterii, Magno duci supplicant, ut idoneum Priorem eligat, qui eos divinis praeceptis instituat.
     Electus autem, priusquam confirmetur a Principe, cogitur se iuramento atque inscriptione obstringere, quod velit in eo monasterio iuxta sanctorum patrum constitutionem pie & sancte vivere: omnes Officiales iuxta maiorum consuetudinem, consentientibus etiam senioribus fratribus, assumere: singulis officiis fideles praeficere, atque commodum monasterii diligenter procurare: de negotiis & rerum causis, cum tribus aut quatuor senioribus deliberare, factaque deliberatione, negotium ad totum Collegium fratrum referre, atque eorum communi sententia de rebus decernere, constituereque: non lautius privatim vivere, sed in eadem mensa perpetuo esse, & communi cibo cum fratribus uti: omnes census & reditus annuos diligenter colligere, ac in thesaurum monasterii fideliter reponere.
     Haec sub magna poena, quam sibi infligere Princeps potest, item privatione officii, servaturum se promittit.
     Obstringunt se iuramento quoque ipsi seniores fratres, praedicta omnia sese servaturos, ac Priori instituto fideliter & sedulo obtemperaturos.
     Sacerdotes seculares ut plurimum consecrantur hi, qui diu apud ecclesias tanquam diaconi servierunt.
     In diaconum autem nemo consecratur, nisi coniugatus. unde plerunque & nuptias celebrare, & in gradum Diaconatus simul ordinari solent.
     Si vero sponsa alicuius diaconi male audit, tum in diaconum, nisi integrae famae uxorem duxerit, non consecratur.
     Mortua coniuge, sacerdos a sacris obeundis prorsus suspenditur: si caste tamen vivit, officiis ac aliis rebus divinis, cum caeteris ecclesiae ministris, choro tanquam minister interesse potest.
     Erat quidem antea consuetudo, ut vidui caste viventes, sine reprehensione sacra peragerent.
     Sed nunc mos invaluit, ut nullus viduorum ad sacra facienda permittatur, nisi monasterium aliquod ingrediatur, iuxtaque regulam vivat.
     Quicunque sacerdos viduus, ad secundas nuptias, quod cuique liberum est, transierit, is nihil habet cum clero commune: item nullus sacerdotum aut sacra obire, aut baptizare, aut alio quovis fungi munere audet, nisi diacono praesente.
     Sacerdotes in ecclesiis primum tenent locum. Et quicunque illorum contra religionem aut officium sacerdotale quavis ratione fecerit, iudicio (28) spirituali subiicitur.
     Si vero furti aut ebrietatis accusatur, aut in aliud id genus vicii inciderit, a seculari magistratu, ut vocant, punitur.
     Vidimus Moscovuiae ebrios sacerdotes publice verberari: qui aliud nihil querebantur, quam sese a servis, & non a Boiarone caesos esse.
     Paucis retroactis annis, quidam Principis locum tenens, sacerdotem in furto deprehensum, laqueo suffocari fecit. quam rem Metropolita graviter ferens, ad principem defert.
     Accersitus locumtenens, principi respondit: Iuxta antiquum patriae morem, furem, non sacerdotem se suspendisse. atque ita ille impune dimissus fuit.
     Si sacerdos queritur coram laico iudice, se a quopiam laico esse caesum, (offensiones etenim omnes, ac iniuriarum genera, ad seculare iudicium spectant) tum iudex, si forte cognoverit huc ab illo lacessitum, aut quavis iniuria prius affectum fuisse, sacerdotem punit.
     Sacerdotes plerunque ex contributione curialium sustinentur, assignanturque illis domunculae cum agris & pratis, unde victum suis aut famulorum manibus, instar vicinorum quaeritant.
     Pertenues habent oblationes: aliquando ecclesiae pecunia datur ad usuram, de centum decem, eamque sacerdoti porrigunt, ne suis illum alere sumptibus cogantur.
     Sunt etiam quidam, qui liberalitate principum vivunt.
     Certe non multae parochiae reperiuntur, praediis ac possessionibus dotatae: exceptis episcopatibus, & quibusdam monasteriis.
     Nulla parochia, seu sacerdotium confertur cuipiam, nisi sacerdoti.
     In singulis autem templis unicum tantum altare, & in dies singulos unicum quoque sacrum faciendum putant.
     Rarissime templum reperitur sine sacerdote, qui ter in hebdomada tantum sacra peragere obstringitur.
     Vestitum prope laicorum habent, extra piretum paruum, & rotundum, quo rasuram tegunt, pileum amplum contra calorem & imbres superimponentes: aut pileo oblongo ex castorum pilis, colore griseo, utuntur.
     Omnes, baculos quibus innituntur, deferunt, Possoch dictos.
     Monasteriis praesunt, ut diximus, Abbates & Priores: quorum hos Igumenos, illos vero Archimandritas vocant.
     Habent severissimas leges ac regulas: quae tamen sensim labefactae, iacent. Nullo solatii genere uti audent.
     Cithara, aut aliud musices instrumentum, si apud aliquem repertum fuerit, gravissime punitur. Carne perpetuo abstinent.
     Omnes, non solum principis mandato, sed & singulis Boiaronibus a principe missis parent.
     Interfui, quum provisor meus a Priore quodam rem certam peteret: quam cum continuo non dedisset, verbera minabatur: quo audito, e vestigio rem petitam attulit.
     Sunt plures, qui ex monasteriis in heremum se conferunt, ibique tuguriola faciunt, quae aut soli, aut cum sociis incolunt: victum ex terra & arboribus quaerunt, nimirum radices, & alios arborum fructus.
     Hi autem Stolpniki appellantur. Stolp etenim columna dicitur. Domunculas autem angustas, & in altum erectas, columnis sustinent.
     Metropolita, Episcopi, & Archiepiscopi, quamvis carnibus perpetuo abstinent: tamen cum invitant hospites laicos, aut sacerdotes,eo tempore quo carnibus vescuntur, habent, hanc praerogativam, ut carnes illis in suo convivio apponant, quod Abbatibus & Prioribus prohibitum est.
     Mitras Archiepiscopi, Episcopi, & Abbates nigras & rotundas ferunt: solus autem Episcopus Novuogardiensis albam bicornem, more nostro fert.
     Vestes quotidianae Episcoporum sunt, sicut aliorum monachorum: nisi quod aliquando sericeas ferunt, & praesertim pallium nigrum, quod habet a pectore in utramque partem tres fimbrias [fibmrias] albas, inflexas instar rivuli fluentis: in significationem, quod ex corde & ore illorum fluunt rivuli doctrinae fidei, & bonorum exemplorum.
     Hi ferunt baculum, quo innituntur, quem gentiliter Possoch appellant, in modum crucis.
     Episcopus Novuogardiensis album fert pallium.
     Caeterum Episcopi duntaxat circa res divinas, ac ipsam religionem pie procurandam ac promovendam sunt occupati: rem autem familiarem, & alia publica negotia, officialibus administranda committunt.
     Habent in Catalogo certos Romanos Pontifices, quos inter sanctos venerantur: alios vero, qui post illud schisma fuerunt, execrantur, tanquam eos qui ab Apostolorum sanctorumque patrum, & septem Conciliorum ordinationibus defecerint, & tanquam haereticos & schismaticos appellant: eosdemque maiori odio prosequuntur, quam ipsos Mahumetanos.
     Dicunt enim, septimo generali Concilio conclusum esse, ut ea quae in praecedentibus constituta ac determinata erant, in posterum quoque firma rata & perpetua essent:. nec unquam posthac cuiquam licere aliud Concilium aut indicere, aut accedere, sub poena anathematis. & hoc severissime servant
     Erat quidam Metropolitanus Russiae, qui ad instantiam Eugenii Papae Synodum accesserat, ubi & Ecclesiae erant unitae: reversus in patriam capitur, omnibus bonis spoliatur, atque in carceres coniicitur: ex quibus tandem evasit.
     Inter nos & illos fidei diversitatem esse, licet ex literarum exemplo cognoscere, quas Ioannes Metropolita Russiae ad Archiepiscopum, ut ipsi dicunt, Romanum, dederat, ut sequitur: Dilexi decorem tuum domine ac pater beatissime Apostolica sede ac vocatione dignissime qui ex remotis respicis ad humilitatem & paupertatem nostram,& alis dilectionis foves nos, & salutas nos sicuti tuos ex charitate, & interrogas specialiter de nostra fide vera & orthodoxa: de qua etiam audiens , ut nobis beatitudinis tuae Episcopus retulit, admiratus es.
     Et quia tantus es, & taliis Sacerdos, propterea ego pauper saluto te, honorando caput tuum,& deosculando manus tuas & brachia.
     Sis laetus,& a suprema Dei manu protectus: & det Dominus omnipotens tibi, tuis spiritualibus & nobis, ordinem bonum.
     Nescio unde exortae sunt haereses, de vera salutis & redemptionis via: & mirari satis non possum, quis diabolorum tam malus ac invidus, tam veritati inimicus, ac mutuae benevolentiae adversarius fuerit, qui fraternam nostram charitatem a tota Christiana congregatione alienavit, dicens, nos non esse Christianos.
     Nos profecto, Christianos vos ex Dei benedictione ab initio cognouimus, licet in omnibus fidem Christianam non servetis, & in multis (30) diversi sitis: id quod ex septem magnis Synodis ostendam, in quibus fides orthodoxa & Christiana instituta est, ac prorsus confirmata, in quibus etiam tanquam septem columnis sapientia Dei domum sibi aedificavit.
     In his praeterea septem Synodis, omnes Papae digni sunt habiti cathedra S. Petri, quia nobiscum sentiebant.
     In primo autem Synodo erat Sylvester Papa, in secunda Damasus, in tertia Coelestinus, in quarta beatissimus Papa Leo, in quinta Vigilius, in sexta Oaphanius, vir honorandus, & in Sacris scripturis doctus: in septima S. Papa Adrianus, qui misit primus Petrum Episcopum & Abbatem monasterii sanctae Sabae: unde postea exortae sunt dissensiones inter nos & vos, quae pullularunt praecipue in antiqua Rana.
     Sunt profecto mala multa, quae a vobis contra leges divinas ac statuta committuntur: de quibus pauca ad charitatem tuam scribemus.
     Primum de ieiunio sabbathi, contra legem observato: secundo de ieiunio magno, in quo septimanam abscinditis, & carnes comeditis, ac propter carnium voracitatem homines ad vos allicitis.
     Item, qui sacerdotes secundum legem ducunt uxores, illos vos reiicitis.
     Item qui a presbyteris in baptismate inuncti sunt, illos vos iam denuo inungitis, dicentes, illa simplicibus sacerdotibus facere non licere, sed solis episcopis.
     Item de azymis malis, quae manifeste Iudaicum servitium seu cultum indicant.
     Et quod est caput omnium malorum, ut quae confirmata sunt per S. Synodos, ea vos coepistis permutare & pervertere, dicentes de spiritu sancto, quod non tantum a patre, sed & a filio procedat: & multa alia maiora, de quibus tua beatitudo ad Patriarcham Constantinopolitanum, fratrem suum Spiritualem, referre, & omnem diligentiam adhibere deberet, ut aliquando tollerentur isti errores, & ut unanimes essemus in concordia Spirituali. sicut dicit sanctus Paulus, informans nos: Oro vos fratres propter nomen Domini IESU CHRISTI, ut idem sentiatis, & dicatis, & non sit inter vos discordia, & sitis in eodem intellectu fortificati, & in eadem cogitatione.
     De istis sex excessibus, quantum potuimus, ad vos scripsimus: deinceps & de aliis scribemus charitati tuae.
     Si enim ita res se habet, sicuti audivimus, agnosces ipse nobiscum, transgredi per vos Canones sanctorum Apostolorum, & instituta magnarum septem Synodorum, in quibus erant omnes vestri primi Patriarchae, & concorditer dicebant, quod verbum vestrum esset vanum.
     Et quod manifeste erretis, nunc palam redarguam.
     In primis de ieiunio sabbathi, videtis quae de isto S. Apostoli docuerunt, quorum doctrinam habetis & maxime beatus Papa Clemens, primus post sanctum Petrum apostolum, ita scribit ex statutis Apostolorum, ut est in Canone LXIIII. de sabbatho dicens: Si Ecclesiasticus inventus fuerit, qui die Dominico vel sabbatho ieiunaret, praeter sabbathum magnum, degradetur: si autem secularis homo fuerit, excommunicetur, & ab Ecclesia se iungatur.
     Secundum erat de ieiunio, quod vos corrumpitis.
     Est Iacobitarum & Armeniorum haeresis, qui lacte & ovis in sancto ieiunio magno utuntur. quis enim verus Christianus audet ita facere & cogitare?
     Legite Canones sextae magnae Synodi, in qua Oaphanius Papa vester, (31) ea prohibet.
     Nos profecto, cum resciveramus, in Armenia, & aliis quibusdam locis, ovis & caseo in magno ieiunio vesci, nostris illico mandauimus, ut ab eiusmodi cibo atque omni imolo daemoniorum abstinerent: a quibus si quis non abstineret, ab Ecclesia separaretur: si sacerdos, a sacris suspenderetur.
     Tertius praeterea maximus est error & peccatum, de coniugio sacerdotum, quod ab illis qui uxores habent, sumere corpus Domini renuitis: cum sancta Synodus, quae fuit in Gangra, scribat in quarto Canone: Qui spernit sacerdotem, secundum legem uxorem habentem, & dicit, quod non liceat ex manibus eius accipere Sacramentum, sit anathema. Item Synodus dicit: Omnis diaconus, vel sacerdos dimittens propriam uxorem, privetur sacerdotio.
     Quartum peccatum erat inunctio, seu confirmatio. Nonne ubique dicitur in Synodis: Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum?
     Si ergo est unum baptisma, erit & unum chrisma, & virtus eadem tam Episcopi quam sacerdotis.
     Quintus est error de azymis: vi quidem error est principium & radix totius haeresis, sicuti demonstrabo. & quanquam necesse esset huc multas adducere scripturas, tamen id alias faciam, & in praesentiarum hoc tantum dicam: Quia azymi a Iudaeis fiunt in memoriam liberationis eorum, & fugae ex Aegypto: nos autem semel Christiani sumus, nunquam in labore Aegyptiorum fuimus, & huiusmodi Iudaeorum de sabbatho, azymis, & circuncisione observationes, nobis obmittendas esse mandatum est.
     Et si aliquis sequatur unum ex illis, sicuti dicit sanctus Paulus, tenetur totam legem implere, eodem Apostolo dicente: Fratres, ego accepi a Domino, quod & tradidi vobis: quia Dominus in qua nocte tradebatur, accepit panem, benedixit, sanctificavit, fregit,& dedit sanctis discipulis, dicens, Accipite & manducate, &c. Considera quid dico. non dixit, Dominus accipiens azyma, sed panem.
     Quod illo tempore nec azymi erant, nec Pascha fiebat, nec Dominus tunc comedebat Pascha Iudaeorum, ut daret azyma Apostolis, probabile est per hoc, quod Iudaeorum Pascha stando fit & comeditur: quod in Christi coena non fiebat, ut Scriptura dicit, Recumbentibus eis cum duodecim. item, Et discipulus recubuit super pectus ipsius in coena.
     Nam quod ipse dixit, Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum: Iudaeorum pascha non intelligit, quod ante semper comedebat cum ipsis.
     Neque cum dicit, Hoc facite in meam commemorationem, necessitatem faciendi, tanquam Iudaeorum Pascha esset, imponit: neque azyma illis, sed panem dat, cum dicit, Ecce panis quem ego do vobis. similiter ad Iudam: Cui ego dabo panem intingens in sal, ipse est traditurus me.
     Si autem dicitis istam rationem, quod nos celebramus in azymis, quia nulla est terrestreitas vel commixtio in divinis: cur divinitatis obliti estis, & sequimini ritum Iudaeorum, ambulantes in haeresi ipsius Iuliani, Machumeti, & Apollinaris Laodicensis, & Pauli Syrii Samosatensis, & Eutychii, & Diasterii, aliorumque qui erant in sexta Synodo depravatissimi haeretici,diabolicoque spiritu repleti?
     Sextus denique error est, de Spiritu sancto. Quomodo enim dicitis, Credo in (32) Deum patrem & filium, & spiritum sanctum, qui a patre & filio procedit?
     Mirabile est profecto, & horrendum dictu: quod audetis fidem pervertere: cum ab initio per universum orbem, in omnibus Christianorum ecelesiis constanter canatur: Credo in spiritum sanctum, & Dominum vivificantem, & a patre procedentem, qui cum patre & filio simul adoratur & glorificatur.
     Quare igitur vos non dicitis, sicuti alii Christiani omnes: sed additiones ponitis, & novam adducitis doctrinam? cum tamen Apostolus dicat: Si quis annunciaverit vobis, praeter ea quae vobis diximus, anathema sit.
     Utinam vos non incurratis istam maledictionem. Difficile est enim, & horrendum, Dei scripturam, compositam per sanctos, permutare & pervertere. Nescitis quam maximus sit error.
     Nam duas virtutes, duas voluntates, & duo principia de sancto spiritu adducitis, adimentes & parvi facientes eius honorem, & haeresi Machidoniae conformes estis: quod absit.
     Oro, & me inclino ad sanctos pedes tuos, ut ab huiusmodi erroribus qui inter vos sunt, cesses, & maxime ab azymis abstineas.
     Volui etiam aliquid scribere de suffocatis & immundis animalibus, & de monachis edentibus carnes: sed de his postea (si Deus voluerit) scribam.
     Parce autem, propter maximam charitatem , quod de his rebus ad te scripsi. An autem sunt facienda illa quae fiunt, interroga scripturas, & invenies.
     Rogo te Domine, ut scribas ad Dominum nostrum patriarcham Constantinopolitanum, & ad sanctos Metropolitas, qui verbum vitae in se habent, & sicut luminaria in mundo lucent.
     Fieri enim potest, ut Deus per illos super huiusmodi erroribus inquirat, emendet & constituat. Deinde si tibi videbitur, mihi minimo inter alios omnes, rescribas.
     Saluto te ego Metropolita Russiae, & alios omnes tibi subiectos clericos & laicos.
     Salutant etiam te mecum S. Episcopi, Monachi & Reges, magni homines. Charitas spiritus sancti sit tecum, & cum omnibus tuis: Amen.
 

Sequuntur canones cuiusdam Ioannis Metropoliae, qui dicitur Propheta, quos raptim ut potui adsequi, adiungere volui.

     Pueri in necessitate absque sacerdote baptisentur, Animalia, volucres, ab avibus vel feris lacerae, non comedantur: qui vero commederint, aut in azymis celebraverint, vel in septuagesima carne usi fuerint, vel animantium sanguinem voraverint, corrigantur. Aves, animalia suffocata, non comedantur.
     Rhuteni cum Romanis in necessitate comedant, celebrent autem minime.
     Rhuteni omnes Romanos non recte baptisatos, quia in aquam toti non sunt immersi, ad veram fidem convertant: quibus conversis, non statim Eucharistia, sicuti nec Tartaris, aliisve a fide sua diversis, porrigatur.
     Imagines antiquae, & tabulae, super quibus consecrationes fiunt, non comburantur: sed in hortis, aut alio honorifico loco, ne iniuria afficiantur, aut dedecore, sepeliantur. (33) si in loco sacro domum ex aedifiaveris, locus ubi erat altare, vacuus relinquatur.
     Maritus monasterium ingressus, si eius uxor alteri nupserit, in sacerdotem consecretur.
     Sacerdotes, hyberno tempore ex animalium, quibus vescuntur, pellibus, fermoralia ferant.
     Non confessi, & aliena bona haud reddentes, ad communionem non admittantur.
     Sacerdotes, & monachi, nuptiis chorearum tempore non intersint.
     Sacerdos si sciens, personam iam tertio expetentem matrimonium coniunxerit, officio privetur.
     Mater, filius baptizari volens, ieiunare non valentes, pro illis ieiunet.
     Si maritus relicta priore uxore, alteram duxerit, vel uxor alteri nupserit, ad communionem nisi ad matrimonium redierit, non admittatur.
     Nullus alienae fidei vendatur.
     Sciens cum Romanis comedens, orationibus mundis mundetur.
     Uxor, sacerdotis ab infidelibus capta, redimatur: & in matrimonium quia vim passa est reassumatur.
     Mercatores & peregrini ad Romanorum partes proficiscentes, communione non priventur, sed ad eandem, iniunctis quibusdam pro poenitentes orationibus reconciliati admittantur.
     In monasterio convivia, advocando mulieres, non habeantur.
     Matrimonium non nisi publice, in Ecclesiis contrahatur.
 

Sequuntur quaestiones Cyrilli cuiusdam,
ad episcopum Niphontem Novuogardiensem.

     Quid si homo post communionem, ex nimia cibi aut potus repletione evomerit?
     RESPONSUM [responsio ?] Quadraginta diebus ieiunando poeniteat. Si non ob repletionem, verum ex nausea, XX diebus: si vero alia levi ex causa, minus.
     Sacerdos tale quiddam committens, XL diebus a divinis & abstineat, & ieiunet: sin alia levi ex causa per septimanam ieiunet: quin medone & carne ac lacte abstineat.
     Si autem tertia aut quarta post communionem die evomerit, agat poenitentiam.
     Sin aliquis Sacramentum evomerit, centum & viginti diebus poeniteat: si vero in infirmitate evomerit, tribus diebus: vomitum vero igni comburat, & centum Psalmos dicat: si autem canis vomitum devoraret, centum diebus ieiunet.
     Si vasa terrea, vel lignea immunda fuerint, quid faciendum?
     R. Orationibus mundis mundentur.
     Quid pro anima defuncti faciendum?
     R. Det grifnam unam pro quinque Missis, cum fumigationibus, panibus, & tritico cocto, quod dicitur Kuthia. Sacerdos vero habeat uinum proprium. (34)
     Quid si monacho infirmo, Seraphica veste induto, per octo dies nihil dederim ad edendum?
     R. Bene factum, quia erat in Angelico ordine.
     Quid si Latinus Rhutenico ritu initiari voluerit?
     R. Intret ecclesiam nostram VII diebus: novum illi imponatur nomen, singulis diebus quatuor orationes eo praesente dicantur devote: abluat se einde in balneo, septem diebus carnibus & lactariis abstineat, octava die lotus ingrediatur ecclesiam.
     Super quo quatuor illae orationes dicentur, mundis vestibus induatur, corona seu sertum super caput illi imponatur, chrismate inungatur, cereus illi in manus detur: dum Missa peragitur, communicetur, proque novo Christiano habeatur.
     An aves, pisces, vel alia terrestria animalia, festis diebus interficere liceat?
     R. Die Dominico, quia dies festus est, homo in ecclesiam eat: humanis vero necessitatibus exigentibus, occidantur.
     An Sacramentum in hebdomada Palmarum consecratum, per totum annum servare liceat?
     Responsum Servetur in vase mundo: sacerdos vero id in firmo porrigens, parum vini addat.
     An aquam vino addere liceat, communicando infirmum?
     Responsum Sufficit vinum tantum.
     An infirmis daemoniacis, & mente captis, liceat dare Sacramentum?
     R. Ora illorum tantum Sacramento tangantur.
     An sacerdoti habenti uxorem in puerperio, quemadmodum super laicorum fit uxoribus, orationes dicere liceat?
     R. Non. nam ea in Graecia non servatur consuetudo, nisi alius non inveniatur sacerdos.
     Quid in die Exaltationis S. Crucis edendum?
     Responsum Monachi piscibus non vescantur: laici vero eadem die deosculantes S. Crucem, carnes edere possunt, nisi forte in diem Veneris aut Mercurii inciderit.
     An sacerdoti noctu cum uxore concumbent , mane ecclesiam ingredi licet?
     R. Lavet prius eam partem quae sub umbilico est, ecclesiam ingrediatur, Evangelium legat: ad altare vero accedere, vel celebrare prohibeatur. Volens autem sacerdos diebus Solis & Martis celebrare, poterit die Lunae cum uxore concumbere, & sic deinceps.
     An uxorem non habenti, Eucharistia porrigenda?
     Responsum Dummodo per integram quadragesimam cum nupta alterius, aut bruto non coierit.
     An infantuli post baptismum communicandi?
     Responsum In templo, dum sacra peraguntur, aut uespertinae preces cantantur, communicentur.
     Quo cibi genere in ieiunio maiore utendum?
     R. Dominicis & sabbatis diebus, piscibus: aliis vero Ikhri, hoc est, piscium intestinis.
     In maiori hebdomada, monachi mel edant, & bibant kvuas: id est, aquam acetosam.
     In consecratione Kuthie, cerei quot sunt incendendi?
     Responsum Pro animabus duo, tres vero pro salute viventis.
     Kuthia quomodo conficienda?
     Responsum Sint tres partes tritici cocti: quarta vero de pisis, fabis, & cicere, pariter coctis, condiantur melle, & zaccaro. adhibeantur etiam, si habentur, alii fructus. Kuthia autem hac, peractis exequiis, in ecclesia utantur. (35)
     Quando Bulgari, Polovuczi, & Czudi baptisandi?
     Responsum Si quadraginta diebus ante ieiunent, & orationes mundae super illos dicantur: si vero Slavus fuerit, octo tantum diebus ieiunet.
     Baptisans autem puerum, manicas bene succingat, ne dum immergit puerum, de lavacro baptismatis in veste aliquid remaneat. Puerpera quoque a partu quadraginta diebus, templum non ingrediatur.
     An mulier post menstrua, communicanda?
     Responsum Non communicetur, nisi prius sit lota.
     An liceat ingredi habitaculum puerperae?
     Responsum In locum ubi mulier peperit, nemo ante triduum ingrediatur. Quemadmodum enim alia immunda vasa, diligenter lavanda: ita habitationem illam orationibus esse prius mundandam.
     An post occasum solis sepeliendum?
     Responsum Occaso iam sole, nemo sepeliatur: est enim haec mortuorum corona, videre solem antequam sepeliantur. Plurimum autem meretur, qui ossa mortuorum & imagines antiquas condit.
     An liceat marito, circa festum Paschae sumere Eucharistiam?
     R. Si cum uxore per quadragesimam non concubuerit. Item, qui dentibus die Paschae ovum attigerit, aut ex cuius gingiua sanguis manaverit, eadem die a communione abstineat.
     An liceat marito, proxima post communionem nocte cum uxore concumbere?
     R. Licet diebus tamen Veneris, Sabbati, & Dominico, si depravati ingenii conceperit puerum uxor, parentes poeniteant. Si autem nobiles & magni nominis fuerint parentes, dent certas griffnas sacerdoti, ut pro eis oret.
     Si forte lacerata papyrus, quae aliquid sacrarum literarum continebat, in terram proiecta fuerit, an eodem loco deambulare liceat?
     R. Non.
     An liceat lacte alicuius vaccae, eodem die quo vitulum edidit, uti?
     R. Non, quia est sanguine mixtum: post biduum autem licebit.
     Quando potest aliquis a sacris suspendi?
     R. Sacerdos tempore ieiunii feminae alicuius amore flagrans, inque os eius linguam insertans, semen denique genitale libidine inflammatus spargens, a divinis per integrum annum abstineat: si vero ante sacerdotium tale quid commiserit, in sacerdotem non consecretur.
     Laicus vero eiusmodi peccata ac flagitia designans, eo anno non communicetur.
     An sit initiandus sacris is, ex quo aliqua uno duntaxat concubitu concepit?
     R. Raro concipiunt ex primo coitu. decies autem si congressus fuerit, non consecretur.
     Praeterea qui virgini stuprum obtulit, aut uxorem suam vitiatam primo concubitu animadverterit, in sacerdotem pariter non consecretur.
     Divortium celebrans, quomodo poenitebit?
     R. Perpetuo ab Eucharistia, nisi iamiam animam agens, abstineat.
     Licebitne cuipiam in vita, pro animae suae salute exequias mortuorum obire? R. licet. (36)
     An coniunx coniugem, in perficienda poenitentia iuvare potest?
     R. Non potest, tanquam frater fratrem.
     An sacerdos ea die qua mortuum sepelivit, & deosculatus est, obire sacra debeat?
     R. Non debet.
     An puerpera deploratae valetudinis, communicari debet?
     R. Dummodo ex eo loco, ubi enixa est, asportata, ac lota fuerit.
     An liceat rem habere cum uxore eo loci, ubi sunt imagines sanctorum?
     R. Accedens ad uxorem, nonne deponis crucem de collo? similiter nec in habitatione coram imaginibus, nisi bene reclusae & opertae fuerint, coire licebit.
     An liceat illico a prandio, vel coena, antequam dormias, in templo orare?
     R. Utrum melius, dormire, an orare?
     Potestne sacerdos si ne sacerdotali habitu accedere aegrotum, eique porrigere Sacramentum? R. Potest.
     Quomodo ducendae uxores?
     R. Volens uxorem ducere, quadraginta, aut minus octo diebus, se ab aliis mulieribus contineat.
     An mulieri quae facit abortum, poenitemdum?
     R. Mulier non casu aliquo, sed temulenta, faciens abortum, poeniteat.
     Item, quae viro suo aquam, qua ipsa se lavit, ad bibendum, ut se amet, dederit, sex hebdomadis ieiunet.
     An carne & lacte eius vaccae, qua cum homo miscuit corpus, utendum?
     R. Omnes, praeter excessorem, uti possunt.
     An mulier consilio vetularum, quo concipiat, utatur?
     R. Mulieres, antiquarum vetularum consilio, herbis, ut concipiant, utentes, & non potius sacerdotes, qui eas orationibus suis iuvent, accedentes, sex hebdomadis poeniteant, atque sacerdoti tres griffnas numerent.
     Gravidam autem temulentus si laeserit, ita ut aborsum faciat, medio anno poeniteat.
     Obstetrices quoque octo diebus ab aede sacra abstineant, dum orationibus mundentur.
 

Baptismus.

     Baptizantur hoc modo. Nato infante, mox accersitus sacerdos, ante ianuam habitationis in qua est puerpera, certas stando recitat orationes, pueroque nomen imponit.
     Dein XL communiter die, si forte puer aegrotet, defertur in templum, & baptizatur, ac ter in aquam totus immergitur: alioqui baptizatum non crederent.
     Mox inungitur chrismate, quod consecratum est in hebdomada magna. inungitur denique myrrha, ut ipsi dicunt.
     Aqua vero baptismatis singulis infantibus consecratur, & continuo post baptismum extra templi portam efunditur.
     Semper in templo baptisantur infantes, nisi longinquitas loci nimia, aut frigus puero obesset: neque unquam aqua tepida, nisi pueris infirmis, utuntur.
     Susceptores ex voluntate parentum assumuntur: & quoties praeeunte certis verbis sacerdote, diabolo renunciant, toties in terram expuunt.
     Sacerdos etiam infanti capillos abscindit, eosque cerae etiam intricat, & in templo loco certo reponit. Non adhibent sal, neque salivam cum pulvere. (37)
 

Sequitur Bulla Alexandri Papae,
ex qua Baptismus Rhutenorum abunde constat.

     Alexander Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
     Altitudo divini consilii, quod humana ratio nequit comprehendere, ex suae immensae bonitatis essentia, aliud semper ad salutem humani generis pullulans, tempore congruo, secreto mysterio, quod ipse Deus novit, opportuno, producit & manifestat: ut cognoscant homines, ex suis meritis, tanquam ab ipsis, nihil proficere posse, sed eorum salutem & omne donum gratiae ab ipso summo Deo & patre luminum provenire.
     Sane non sine grandi & spirituali mentis nostrae laeticia accepimus, quod nonnulli Rhuteni inducatu Lithvuaniae, & alii ritu Graeco viventes, fidem tamen Christianam alias profitentes, qui Vuilnensem ac Chiovuiensem, Lutzeoriensem, & Mednicensem civitates & dioeceses, ac alia loca eiusdem ducatus inhabitant, sancto spiritu cooperante illustrati, nonnullos errores, quos hactenus, ritu & more Graecorum viventes, observarunt, penitus ab eorum mentibus & cordibus abdicare, & unitatem fidei Catholicae & Latinae Romanae Ecclesiae amplecti, & secundum ritum eiusdem Latinae & Romanae ecclesiae vivere desiderant & proponunt.
     Sed quia more Graecorum, scilicet in tertia persona baptisati fuerunt, & nonnulli asserunt eos de novo baptisari debere, praedicti qui ritu Graeco hactenus vixerunt, & adhuc vivunt, tanquam antea rite baptisati, renuunt & recusant de novo baptisma suscipere.
     Nos igitur, qui ex commisso nobis desuper, licet insufficientibus meritis, officio pastorali, cupimus singulas oves nobis commissas ad verum ovile Christi perducere, ut fiat ex illis unus pastor, & unum ovile, & ne sancta Catholica ecclesia diversa & deformia membra a capite discrepantia, sed conformia habeat, attendentes quod per foelicis recordationis Eugenium Papam quartum praedecessorem nostrum, in concilio per eum Florentiae celebrato, & in quo Graeci atque Armeni, una cum Romana ecclesia sentientes interfuerunt, definitum fuit, formam huius sacramenti Baptismatis existere,
     Ego te baptizo in nomine patris & filii et spiritus sancti, amen: ac etiam per illa verba, Baptizetur talis servus Iesu Christi, in nomine patris & filii & spiritus sancti: vel, Baptizatur manibus meis talis, in nomine patris & filii & spiritus sancti: verum perfici baptisma. quoniam eius principalis causa, ex qua baptisma virtutem habet, sit sancta trinitas: instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum, si exponitur actus qui per ipsum exercetur ministerium, eius sanctae trinitatis invocatione efficitur sacramentum: & propterea huiusmodi sacramenti, sic in tertia persona collati, reiterationem necessariam non existere: habita etiam super hoc cum fratribus nostris deliberatione matura, auctoritate Apostolica, nobis & aliis Romanis Pontificibus ab ipso Iesu Domino nostro per beatum Petrum (cui & successoribus eius Apostolatus, ministerii dispensationem commisit) tradita, tenore praesentium decernimus atque declaramus, omnes & singulos sic in tertia persona baptizatos, (38) volentes a ritu Graeco ad ritum & morem Latinae & sanctae Romanae ecclesiae venire, simpliciter & sine alia contradictione, aut etiam obligatione, vel coactione, quod iterum rebaptisentur: etiam cum intentione, quod alias ritus per orientales ecclesias servari soliti, haereticam pravitatem non concernentes observari possint: facta prius tamen per eos omnium errorum, rituum Graecorum, a Latina & Romana ecclesia, & illius ritu ac sanctis institutionibus deviantium, abiuratione, admittendos fore. exhortantes etiam per viscera misericordiae Dei nostri, omnes & singulos qui praedicto modo baptizati sunt, & ritu Graeco vivunt, ut abnegata omnium errorum, quae secundum morem & ritum Graecorum hactenus observarunt, quique ab immaculata & sancta Catholica, Latina & Romana ecclesia, & illius sanctorum patrum institutionibus approbatis devient, velint eidem Catholicae ecclesiae, illiusque salubribus documentis, pro animarum suarum salute & veri Dei cognitione adhaerere: & ne eorum sanctum propositum a quovis retardari possit, modo venerabili fratri nostro Episcopo Vuilnensi, in virtute sanctae obedientiae committimus & mandamus, quatenus omnes & singulos sic baptizatos, & ad unitatem praefatae Latinae ecclesiae venire, & errores praedictos abiurare volentes, ad praefatae Latinae ecclesiae unitatem, errorum huiusmodi abiurationem per se vel per alium, seu etiam alios seculares Praelatos, ecclesiasticos seu praedicatores, aut minorum ordinum regularis observantiae professores, doctos & probos, ac alios idoneos, quibus id duxerit committendum, recipiat & admittat: ac tam sibi quam illi, aut illis, cui vel quibus, quoties expedierit, id duxerit committendum, singulos praefatos, sic invenientes ab excessibus, propter observationem huiusmodi errorum, ac haeretica pravitate inde proveniente, nec non excommunicationis sententia, aliisque censuris & poenis ecclesiasticis, quos quomodolibet propter ea incurrent, dicta Apostolica auctoritate absolvendi, ac eis pro modo culpae poenitentiam salutarem iniungendi, aliaque in praemissis necessaria faciendi, plenam & liberam licentiam & facultatem concedimus, per praesentes.
     Verum quia forsan difficile foret, praesentes nostras literas ad singula loca, ubi opus fuerit, referre: volumus, & eadem authoritate Apostolica decernimus, quod earundem literarum transsumptum, manu alicuius notarii publici subscripto, & sigillo praefati Vuilnensis seu alterius alicuius episcopi, vel praelati ecclesiastici munito, eadem fides prorsus adhibeatur in iudicio & extra, & alias ubilibet, ubi fuerit exhibitum vel ostensum, sicut ipsis literis originalibus adhiberetur, si forent exhibitae vel ostensae, non obstantibus costitutionibus & ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscunque.
     Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostrae constitutionis, declarationis, exhortationis, commissionis, mandati, concessionis, voluntatis & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire.
     Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri & Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum.
     Datum Romae, apud S. Petrum: Anno incarnationis Dominicae millesimo quingentesimoprimo, decimo Kalendas Septembres Pontificatus nostri anno nono. (39)
 

Confessio.

     Confessionem quamvis ex constitutione habent, vulgus tamen eam Principum opus esse, & praecipue ad nobiles dominos & praestantiores viros pertinere existimat.
     Confitentur circa Paschatis festum, magna cordis contritione ac veneratione. Stat confessor, una cum confitente, in medio templo, vultu converso ad imaginem quandam, ad hoc constitutam.
     Finita dein confessione, poenitentiaque iuxta delicti qualitatem iniuncta, ante ipsam imaginem subinde sese inclinant, signoque crucis frontem pectusque signant: magno denique gemitu clamant, IESU CHRISTE fili Dei, miserere nostri. Nam haec communis illorum est oratio.
     Quibusdam pro poenitentia ieiunia, nonnullis certae quaedam precationes (Dominicam etenim orationem perpauci sciunt) iniunguntur: quosdam, qui gravius aliquid commiserint, aqua abluunt.
     Ex profluente etenim aquam in Epiphania Domini hauriunt, eamque consecratam per totum annum in templo, pro mundandis & abluendis gravioribus peccatis servant.
     Item peccatum die Sabbatho commissum, levius iudicant, minusque poenitentiae pro eo iniungunt.
     Sunt complures & levissimae causae, propter quas in templum non admittuntur: solent tamen exclusi plerunque portis & fenestris templi astare, atque inde non minus videre & audire sacra, quam si in templo fuissent
     Is qui concubuerit cum uxore sua, & post constitutum tempus se non abluerit, ea die ingredi templum non audet.
 

Communio.

     Communicant sub utraque specie, miscentes panem vino, seu corpus sanguine.
     Sumit sacerdos cocleari ex calice portiunculam, porrigitque communicanti.
     Quotiescunque aliquis in anno voluerit, modo confessus fuerit, sumere corpus Domini potest: alioqui tempus constitutum ad festum Paschatis habent.
     Pueris septem annorum porrigunt sacramentum: dicuntque, tum hominem peccare.
     Si puer infirmus fuerit, aut forte animam agere coeperit, ut de pane sumere non possit, infunditur ei gutta ex calice.
     Sacramentum ad communicandum, non nisi dum sacrum fit, consecratur: pro infirmis autem consecratur die Iovis, in maiori hebdomada, & conservatur per totum annum.
     Caeterum cum fuerit necesse, accipit inde portiunculam, quam vino imponit, & bene humectatam porrigit aegroto, dein parum aquae tepidae addit.
     Nullus monachorum, nec sacerdotum, horas Canonicas, ut vocant, orat, nisi habeat imaginem praesentem: quam etiam nemo, nisi magna veneratione, attingit. qui eam autem in publicum profert, manu eam in altum tollit: quam omnes praetereuntes, aperto capite, cruce se signantes, inclinando, plurimum venerantur.
     Libros Evangelii non nisi in locis honestis, tanquam rem sacram reponunt: neque manibus tangunt, nisi prius cruce se munierint, & capite aperto inclinatoque honorem exhibuerint: post, summa cum veneratione in manus sumunt.
     Panem quoque, antequam verbis consuetis more nostro consecratus fuerit, circumlatum (40) per ecclesiam, concoeptis verbis venerantur & adorant.
 

Festi Dies.

     Festus dies viri praestantiores, peractis sacris epulis, ebrietate & vestitu eleganti venerantur: vulgus, domestici ac servi, plerunque laborant, dicentes, feriari & a labore abstinere dominorum esse.
     Cives et mechanici, divinis intersunt: quibus peractis, redeunt ad laborem, sanctius putantes labori incumbere, quam bibendo, ludendo, & id genus rebus substantiam et tempus inaniter perdere.
     Nam vulgo & plebi cervisiae & medonis potus prohibitus est: quibusdam tamen solennioribus diebus, utputa Natalis Domini, feriis Pascae, Pentecostes, et aliis quibusdam potare illis permissum est. quibus sane non propter divinum cultum, sed potum potius a labore abstinet.
     Trinitatis festum celebrant die Lunae, in feriis Pentecostes. In octavam vero Pentecostes, festum omnium Sanctorum. Diem autem Corporis Christi, more nostro non venerantur.
     Iurando ac blasphemando, raro nomen Dei usurpant. cum autem iurent, per osculum crucis dicta vel promissa firmant. Blasphemiae eorum, Hungarorum more, communes sunt Canis matrem tuam subagitet, &c.
     Quoties se signo crucis signant, id manu dextra sic faciunt, ut frontem primum deinde pectus mox dextram, ac demum finistram pectoris partem punctim in formam crucis tangant. Quod si quis aliter ducat manum, eum non pro domestico fidei suae sed pro alieno habent: sicut me huius ceremoniae ignarum, ac aliter ducentem manum, hoc nomine notatum et obiurgatum esse memini.
 

Purgatorium.

     Purgatorium nullum credunt: sed dicunt, unicuique vita defuncto, secundum meritum suum esse locum: piis quidem lucidum, cum angelis placidis: impiis autem obscurum & caeca caligine obductum, cum angelis terribilibus destinatum esse, in quo extremum expectant iudicium. ex loco & angelis placidis cognoscunt animae gratiam Dei, semper petunt extremum iudicium: aliae contra.
     Neque animam a corpore separatam, poenis obnoxiam esse putant. nam cum anima in corpore se contaminaverit, cum corpore esse expiandam.
     Quod autem pro defunctis funebre sacrum faciunt, credunt, eo posse tolerabiliorem animabus exorari ac impetrari locum, in quo facilius expectare futurum iudicium queant.
     Aqua benedicta nemo se aspergit, nisi a Sacerdote aspergatur. Coemiteria pro sepeliendis corporibus non consecrant. aiunt enim, corporibus iniunctis & consecrates, terram ipsam, non corpora terra, consecrari.
 

Divorum Cultus.

     Nicolaum Barensem inter sanctos in primis venerantur, deque eius plurimis miraculis quotidie praedicant: quorum unicum, quod non ante multos annos contigit, adiungere placuit.
     Michael quidam Kysaletzki, vir magnus & strenuus, in quodam conflictu Tartarico quendam magni nominis Tartarum fugientem est persecutus: quem cum citato equi (41) cursu assequi non posset, Nicolae (inquit) perduc me ad hunc canem.
     Tartarus haec audiens, territus exclamat: Nicolae, si hic tuo auxilio me assequetur, nullum miraculum facies: si vero me alienum a tua fide, ab illius persecutione incolumem servaveris, tum magnu erit nomem tuum. aiunt Michaelis equum restitisse, Tartarumque elapsum.
     Tartarum quoque deinceps Nicolao ob incolumitatem suam, in singulos vitae suae annos, certas mensuras mellis obtulisse: totidemque mensuras Michaeli pariter in memoriam liberationis suae, adiuncta etiam honoraria veste expellibus Madauricis, misisse.
 

Ieiunium.

     Ieiunant in Quadragesima septem perpetuas septimanas.
     Prima lactariis utuntur, quam Syrna, quasi caseacea, appellant: sequentibus vero septimanis omnes (extra peregrinantes) etiam piscibus abstinent.
     Sunt qui diebus Dominicis & Sabbato cibum sumunt, reliquis diebus ab omni cibo abstineant.
     Sunt item, qui diebus Solis, Martis, Iovis & Saturni, cibum sumunt, reliquis tribus quoque abstineant.
     Reperiuntur etiam plurimi, qui diebus Lune, Mercurii & Veneris, panis frusto cum aqua sumpto contenti sunt.
     Reliqua per annum ieiunia non ita stricte observant: ieiunant autem post octavam Pentecostes, quae illis est dies omnium Sanctorum, usque ad ferias Petri & Pauli: & dicitur ieiunium Petri.
     Deinde habent ieiunium Divae Virginis, a prima Augusti usque ad Assumptionem Mariae.
     Item ieiunium Philippi, sex septimanis in adventu Domini, & dicitur Philippi: quod initium eius ieiunii contingit festum Philippi, secundum eorum Calendarium.
     Si denique festum Petri & Pauli, item Assumptionis, inciderit in diem Mercurii, aut Veneris, tum nec ea die carnibus vescuntur.
     Nullius sancti vigiliam ieiunio venerantur, praeter decollationem S. Ioannis, quam XXIX Augusti quotannis observant.
     Si denique in maiori ieiunio quadragesimae aliquis solennis dies, ut Annunciationis Mariae, inciderit, eo piscibus utuntur.
     Monachis autem multo graviora & molestiora ieiunia imposita sunt, quos Kvuas, hoc est potu acetoso, & aqua cum fermento mixta, contentos esse oportet.
     Sacerdotibus quoque aqua mulsa & cervisia eo tempore sunt prohibita: licet nunc omnes leges ac statuta diffluant, vitienturque.
     Porro extra tempus ieiunii, die Sabbato vescuntur carnibus, Mercurii vero abstinent.
     Doctores quos sequuntur, sunt: Basilius magnus, Gregorius, & Ioannes Chrysostomus: quem dicunt Slatausta, id est aureum os.
     Concionatoribus carent. Satis esse putant, interfuisse Sacris, ac Evangelii, Epistolarum, aliorumque doctorum verba, quae vernacula lingua recitat Sacrificus, audivisse: ad hoc, quod varias opiniones ac haereses, quae ex concionibus plerunque oriuntur, sese effugere credunt, festos dies proximae septimanae die Dominico annunciant, publicamque confessionem recitant.
     Principem porro ipsum quicquid credere aut opinari vident, id rectum, omnibusque sequendum esse statuunt.
     Accepimus Moscovuiae, patriarcham Constantinopolutanum ad petitionem (42) ipsius Mosci, misisse quendam monachum Maximilianum nomine, ut omnes libros, Canones, & singula statuta ad fidem pertinentia, in ordinem recto iudicio redigeret.
     Quod cum fecisset, multisque & gravissimis erroribus animadversis, coram Principe pronunciasset, eum plane esse schismaticum, qui Romanum aut Graecum non sequatur ritum: haec inquam ubi dixisset, non multo post (etsi eum summa prosequeretur Princeps benevolentia) dicitur evanuisse, ac multorum opinione submersum esse.
     Agebatur tertius annus, dum nos Moscovuiae essemus, quando Marcus Graecus mercator quidam ex Capha, hoc idem dixisse ferebatur: captumque pariter (licet pro eo tum Turcarum orator improbis quodammodo precibus intercederet) sublatum e medio fuisse.
     Georgius Graecus cognomento Parvus, Thesaurarius, Cancellarius, supremusque consiliarius Principis, cum eandem causam quoque foveret, defenderetque, ab omnibus continuo officiis remotus, gratiaque Principis deciderat.
     Sed enim eius opera carere Princeps cum haudquaque possset, rursus in gratiam receptus, sed diverso erat officio praefectus. fuit enim vir singulari doctrina, & multarum rerum experientia praeditus, qui cum matre Principis in Moscovuiam venerat: quem tantopere Princeps venerabatur, ut aegrotum semel cum ad se vocasset, primi nominis aliquot suis consiliariis demandaverat, ut illum in vehiculo sedentem, in suam habitationem usque ferrent.
     Sed cum in aulam esset advectus, ac tot tamque altis gradibus portari se recusaret, depositusque vehiculo paulatim ad Principem ascenderet, hunc Princeps cum forte videret, stomachari graviter coepit, inque lectica collocatum ad se deferri iussit. tandem communicatis cum eo consiliis, negotioque confecto, in lectica virum per gradus deferendum iubet, semperque deinceps sursum ac deorsum portandum mandavit.
     Religiosorum praecipua cura existit, ut quoslibet homines ad fidem suam perducant.
     Monachi heremitae bonam iam olim idololatrarum partem, diu multumque apud illos verbum Dei seminantes, ad fidem Christi pertraxerunt.
     Proficiscuntur etiamnum ad varias regiones Septentrionem versus & orientem sitas, quo non nisi maximis laboribus, famae ac vitae periculo perveniunt, neque inde aliquid commodi sperant, nec petunt: quin hoc unicum spectant, ut rem gratam Deo facere, & animas multorum devio errore abductas (morte aliquando doctrinam Christi confirmantes) in viam rectam revocare, ac eos Christo lucrificare queant.
     Est etiam in Moscovuia praecipuum monasterium S. Trinitatis, quod XII miliaribus Germanicis Occidentem versus a Moscovuia civitate distat, ubi S. Sergius sepultus, multa miracula edere dicitur, admirabilique gentium ac populorum concursu pietateque celebratur.
     Eo Princeps ipse saepe, vulgus vero quotannis certis diebus confluit, monasteriique liberalitate alitur.
     Perhibetur olla cuprea ibi esse, in qua certi cibi, & ut plurimum olus coquitur.
     Fit autem, ut sive pauci, sive multi eo venerint, semper tamen cibi tamtum remaneat, quo eius monasterii familia saturetur: adeo ut nihil unquam desit, neque superfluat.
     Gloriantur Mosci, se solos vere Christianos esse: nos vero damnant, tanquam (43) desertores primitivae Ecclesiae, & veterum sanctarum constitutionum.
     Quod si quis nostrae religionis homo ultro ad Moscos transit, aut etiam invito domino ad eos profugit, quasi discendae & complectendae religionis eorum causa, eum negant dimitti, aut etiam repetenti domino reddi oportere: quod mihi etiam singulari quodam casu est compertum, quem huc inserendum putavi.
     Civis quidam Cracoviensis primarius, mihi in Moscoviam eunti conmendarat, & pene invito tradiderat, quendam ex honesta Bethmanorum familia natum, nomine Erasmum, adolescentem non indoctum: potationi tamen usque adeo deditum, ut nonnunquam usque ad insaniam inebriaretur: meque frequenti sua ingurgitatione quandoque cogeret, ut ei conpedes iniciendos curarem.
     Itaque erroris sui conscientia victus, associatis sibi Moscis tribus, et auriga meo Polono, nocte quadam e Moscovia urbe aufugit: & Occa fluvio tranato, versus Asoph iter intendit.
     Quo comperto, Princeps continuo suos veredarios, quos illi Gonecz vocant, quoquo versum dimisit, ut ex fuga retraherentur.
     Hi cum in excubitores, qui adversus continuas Tartarorum incursiones illis in locis dispositi sunt, incidissent, & exposito eis hoc casu effecissent, ut ipsi quoque ad perquirendos fugitivos obequitarent: in hominem obvium incidunt, qui se beneficio noctis deservisse diceret quinque equites, qui eum rectum iter ad Asoph sibi commonstrare coegissent.
     Itaque excubitores vestigiis illorum insistentes, cum noctu ignem, quem incenderant, essent conspicati, equis illorum in pascuis circa locum pernoctandi errantibus, in modum serpentum taciti adrepunt, eosque longius propellunt.
     Cum igitur experrectus auriga meus, equos longius digressos reducere vellet, ex herbis in eum prosiliunt: eique mortem, si vel minimam edat vocem, minantur, atque ita vinctum tenent.
     Cumque rursum equos longius propellerent, eosque unus & alter & tertius reducere vellet, pari modo omnes ordine ex insidiis capiuntur, uno Erasmo excepto: qui se, cum in eum irruerent, stricta framea defendit, & Stanislaum (hoc erat aurigae nomen) inclamavit.
     At cum is se captum & vinctum esse respondisset, abiecta framea, Erasmus: Nec ego,inquit, vobis captis, liber esse, aut vivere volo. atque ita sese dedidit, cum ab Asoph bidui itinere abessent.
     Captivis reductis, cum petiissem a Principe, ut mihi mei restituerentur: respondit, Non licere cuiquam reddere hominem, qui ad Moscos percipiendae verae religionis causa (quam, ut dictum est, se solos tenere praedicant) accessit.
     Aurigam tamen mihi mox restituit. Sed cum Erasmum reddere recusaret, dixi dispensatori nobis adiuncto, quem illi Pristavum vocant, male de Principe sensuros & locuturos homines, si Oratoribus famulos suos adimat.
     Ne vero vel Princeps, vel ego culpari possemus, rogavi ut eum in conspectum consiliariorum suorum nobis praesentibus venire permitteret, ut illius voluntas ab ipsomet intelligeretur.
     Hoc ubi assentiente Principe factum esset, percontabar Erasmum, an apud principem religionis ergo manere vellet?
     Cum annuisset, ego ei: Si, inquam, lectum tibi bene straveris, bene decumbes.
     Post Lithvuanus quidam, qui se familiae Comitis Nugarolis adiunxerat, cum eum a proposito dehortatus esset, hoc ab eo responsum tulit, quod meam severitatem (44) timeret.
     Ibi cum Lithvuanus ei dixisset, Num redire vellet, si eum Comes in familiam suam reciperet? assensit.
     Relata itaque ad Comitem re, cum idem ex me quaesisset, an consentirem? respondi, id ei per me liberum fore.
     Cupiebam enim & ipse effingere, ne propinqui eius aliter hanc rem, atque acciderat, interpretarentur.
     Porro ad Moscos raro confugere solent, nisi quibus alibi vivendi locus & securitas non est.
     Qualis fuit nostris temporibus Severinus Nordvued, regis Daniae Christierni praefectus maris, homo quidem militaris, sed quodvis negotium in nomine daemonis auspicari solitus: de quo multa audivi, quae prudens praetereo.
     Is cum Regem ob suam immanitatem Holmiae, quae caput regni Suetiae est, vernaculaque ipsorum lingua Stokholm appellatur, [.]incolis suis exosum esse, suaque sponte Daniae regno cessisse videret, munitum quendam locum in Gotlandia insula (quae duodecim miliaribus Germanicis patet) occupavit, ex qua mare Baltheum diu infestabat, nemini parcens, aeque amicos ac hostes spoliabat.
     Tandem, ubi contra se tanquam communem quandam pestem omnes timeret, nullumque locum in quo ab insidiis tutus esse posset, videret: assumpto certo praedonum numero ad principem Moscoviae confugit, venitque certis navibus in fluvium Narva, ad arcem Mosci Ivuanovugorod.
     Inde terrestri itinere Moscoviam, eo anno quo ego illic fui, deductus erat.
     Caesaris autem Caroli Quinti intercessione dimissus, in obsidione Florentiae Italiae civitatis, in eius servitio globo ferreo traiectus occubuit.
 

De decimis.

     Volodimerus mysteriis vivifici lavacri, Anno 6496 initiatus, decimas una cum Leone Metropolita, de omnibus rebus dandas instituit, propter pauperes, pupillos, infirmos, senes, advenas, captivos atque pauperes sepeliendos: iuvandos etiam eos, qui numerosam haberent sobolem, quibusue bona igni absumpta essent, ac sublevandam denique miserorum omnium inopiam, Monasteriorum pauperumque Ecclesias, & in primis propter defunctorum & vivorum refrigerium.
     Idem Vuolodimerus potestati & iurisdictioni Spiritualium subiecit omnes Abbates, Presbyteros, Diaconos, & totum statum clericorum: monachos, moniales, & eas quae proscura ad Sacra conficiunt, quas Proscurnicas vocant: item uxores filiosque Sacerdotum, medicos, viduas, obstetrices, & eos qui miraculum ab aliquo Sanctorum acceperint, quive manumissi essent pro alicuius animae salute: ministros denique singulos monasteriorum & hospitalium, & qui monachorum vestes conficiunt.
     Quicquid itaque inter praedictas personas simultatis seu discordiae exoritur, Episcopus ipse tanquam competens iudex, decernere & constituere potest.
     Si vero inter laicos & hos, aliquid controversiarum oritur, iudicio communi decernitur.
     Proscurnicae sunt mulieres iam effoetae, quae amplius menses non patiuntur: & quae panem ad sacrificandum, qui proscura dicitur, coquunt.
     Episcopi etiam divortia, tam inter Knesos quam Boiarones, atque omnes (45) seculares qui concubinas fovent, constituere debent.
     Item ad Episcopalem iurisdictionem pertinet, si quando uxor marito non obsequatur, si quispiam in adulterio seu fornicatione deprehensus fuerit, si uxorem consanguineam duxerit, si coniunx coniugi quippiam mali machinetur.
     Item divinationes, incantationes, venena, contentiones propter haeresim vel fornicationem susceptas: aut si filius parentes, sororesve acerbius increpaverit, laeseritve.
     Praeterea Sodomitas, sacrilegos, mortuorum spoliatores, & qui ad incantandum de imaginibus Sanctorum, aut statua Crucis quicquam avulserint: qui canem, avem, aut aliud aliquod animal immundum in aedem sacram duxerint, aut comederint, punire.
     Ad haec, singulas rerum mensuras ordinare, statuereque debent.
     Nemo autem miretur, si praedicta Canonibus istis atque traditionibus diversa reperiantur.
     Sunt enim non tam vetustate ipsa, alia quidem in locis aliis mutata, quam pecuniae studio pleraque depravata, vitiataque.
     Princeps si quando Metropolitam convivio accipit, solet ei primum in accubitu locum, absentibus fratribus suis, deferre.
     In funebri sacro, cum Metropolitam atque Episcopos invitaverit, eis ipse ab initio prandii cibum potumque porrigit: dein fratrem suum, vel principem aliquem virum, qui vices suas ad prandii usque finem suppleat, constituit.
     Caeremonias illorum, quibus solenni tempore in templis utuntur, ut viderem, equidem impetraveram. Atque ita utroque legationis meae tempore, in festo Assumptionis Mariae, XV videlicet die Augusti, cum maius templum in arce frondibus arborum stratum, ingressus fuissem, vidi Principem ad dextram portae, qua ingressus erat, ad parietem aperto capite stantem, Posochque baculo (ut vocant) innitentem, ante se quendam Colpaack dextra tenentem: Consiliarios vero ad columnas templi, quo loci & nos deducti eramus, stantes.
     In medio templi, super tabulato, Metropolita solenniter vestitus, mitramque rotundam superne imaginibus Sanctorum, inferne vero hermellinis pellibus ornatam gestans, stabat, Posochque baculo (quemadmodum Princeps) innitebatur, atque mox cantantibus aliis, ipse cum ministris suis orabat. dein chorum versus procedens, in laevam contra nostrum morem conversus, per minorem portam egreditur, praecedentibus Cantoribus, Sacerdotibus atque Diaconis: ex quibus unus in patena, super capite, panem iam ad sacrificandum praeparatum, portabat: alter vero, coopertum calicem: caeteri promiscue, sancti Petri, Pauli, Nicolai, Archangeli, imagines magna populi circumstantis acclamatione ac veneratione ferebant.
     Quidam porro ex circumstantibus acclamabant, Domine miserere. alii fronte terram, more patrio, tangebant, flebantque. Varia denique veneratione ac cultu circumlata signa vulgus prosequebatur.
     Post finito circuitu, per mediam chori portam ingressis, Sacrum, seu summum (ut vocant) officium coeptum est fieri.
     Caeterum totum Sacrum, seu Missa, gentili ac vernacula lingua apud illos peragi solet.
     Epistola praeterea, Evangelium pro tempore, quo magis a populo percipiantur, extra chorum, populo a stanti clara voce recitantur.
     In priore mea legatione, eodem festo die, ultra (46) centum homines in fossa arcis laborantes vidi: quod feriari non nisi Principes & Boiari, ut infra dicemus, solent.
 

Ratio contrahendi matrimonium.

     Inhonestum ac turpe est adolescenti, ambire puellam, ut sibi in matrimonium locetur.
     Patris est, iuvenem alloqui, ut ducat filiam suam. In haec autem verba plerunque proloqui solent: Cum mihi sit filia, vellem equidem te mihi generum.
     Ad quae iuvenis: Si me, inquit, expetis generum, & tibi ita videtur, conveniam parentes meos, & de hac re ad eos referam.
     Dein si parentes & proximi assensi fuerint, conveniunt, & de his quae pater filiae dotis nomine dare velit, tractant.
     Mox dote constituta, nuptiis dies praescribitur.
     Interea temporis sponsus ab aedibus sponsae usque adeo arcetur, ut si forte petierit, eam saltem ut videret, tum parentes respondere solent: Cognosce ex aliis qualis sit, qui eam norunt. certe nisi sponsalia prius maximis poenis firmata fuerint, ita ut sponsus non possit, etiam si vellet, sine gravi poena, eam repudiare, alias non datur illi accessus.
     Dotis nomine dantur plerunque equi, vestes, framea, pecora, servi, & similia.
     Invitati ad nuptias, pecuniam raro offerunt: munera tamen, seu donaria sponsae mittunt, quae singula sponsus diligenter notata reponit.
     Finitis nuptiis, deprompta rursus ordine conspicit: atque ex iis, si quae placent, sibique usui futura videntur, ea mittit ad forum, iubetque singula ab his qui rebus praecia imponunt, aestimari: reliqua omnia & singula, singulis remittit, cum gratiarum actione.
     Ea quae servavit, in anni spacio iuxta aestimationem, pecunia, aut alia aliqua re aequalis valoris compensat.
     Porro si aliquis donum suum pluris fecerit, tum sponsus ad iuratos aestimatores continuo recurrit, illumque horum aestimationi standum esse cogit.
     Item si sponsus post elapsum annum non satisfecerit, aut munus acceptum non restituerit, tum in duplo satisfacere tenetur.
     Denique si alicuius donum iuratis aestimandum dare neglexerit, ex voluntate atque arbitrio eius qui dedit reponere cogitur.
     Atque hunc morem vulgus ipsum in omni liberalitate, seu donationis genere observare solet.
     Matrimonium ita contrahunt, ut quartum gradum consanguinitatis aut affinitatis non contingant.
     Haereticum putant, germanos fratres, germanas ducere sorores. Item, nemo sui affinis sororem ducere in uxorem audet.
     Observant etiam severissime, ne hi matrimonio implicentur, inter quos spiritualis cognatio baptismatis intercessit.
     Si quis alteram uxorem ducit, fitque bigamus, concedunt id quidem, sed vix legitimum matrimonium esse putant.
     Tertiam uxorem ducere, sine gravi causa non permittunt.
     Quartam autem nec concedunt cuipiam, nec etiam Christianum esse iudicant.
     Divortium admittunt, & dant libellum repudii: id tamen maxime celant, quod contra religionem ac statuta esse sciunt.
     Principem ipsum Salomeam uxorem, propter sterilitatem repudiatam, in monasterium intrusisse, atque Helenam filiam Knes Basilii (47) Lynski duxisse, paulo ante diximus.
     Ante aliquot annos etiam quidam dux Basilius Bielski ex Lithuania in Moscovuiam profugerat: eius uxorem iuvenem, & quam paulo ante duxerat, cum amici diutius apud se detinerent, (putabant enim illum amore ac desiderio adolescentulae rursus rediturum)
     Bielski causam uxoris absentis in consilium Metropolitae refert, communicatoque consilio Metropolita inquit: Quando non tua, sed uxoris potius, atque adeo cognatorum culpa fit, ut cum ea esse tibi non liceat, equidem legis gratiam tibi faciam, teque ab ea absolvam.
     Qua re audita, mox aliam ex principum Resanensium progenie natam duxit, ex qua etiam filios suscepit, quos nunc in magna apud Principem authoritate vidimus.
     Adulterium non appellant, nisi quis alterius uxorem habuerit.
     Tepidus est ut plurimum coniugatorum amor, praesertim nobilium & principum virorum: eo quod puellas nunquam ante visas ducunt: ac servitiis Principis occupati, deserere eas coguntur, aliena interim turpique libidine sese contaminantes.
     Mulierum conditio miserrima est.
     Nullam enim honestam credunt, nisi domi conclusa vivat, adeoque custodiatur, ut nusquam prodeat. Parum inquam pudicam existimant, si ab alienis externisue conspiciatur.
     Domi autem conclusae, nent duntaxat, & fila trahunt: nihil prorsus iuris aut negotii in aedibus habent.
     Omnes labores domestici servorum opera fiunt.
     Quicquid mulierum manibus suffocatur, sive gallina, sive aliud aliquod animalium, id abhorrent tanquam impurum.
     Qui vero pauperiores sunt, eorum uxores domesticos labores obeunt, & coquunt.
     Caeterum cum viris absentibus forte,& servis, gallinas iugulare volunt, stant pro foribus, tenentes gallinam, aut aliud animal, & cultrum: praetereuntesque viros, ut ipsu interficiant, plurimum rogant.
     Rarissime in templa, rarius etiam ad amicorum colloquia, nisi senes admodum sint, omnique suspicione careant, admittuntur.
     Certis tamen & festivis diebus animi gratia concedunt uxoribus ac filiabus, ut in pratis amoenissimis conveniant,: ubi super quadam rota instar Fortunae insidentes, alternatim sursum ac deorsum moventur: aut alioqui funem appendunt, quo suspensae ac insidentes, hinc inde impulsae feruntur, moventurque aut denique quibusdam & certis cantilenis, manibus plaudentes se oblectant, choreas prorsus nullas ducunt.
     Est Moscovuiae quidam Alemanus faber ferrarius, cognomento Iordanus, qui duxerat uxorem Rhutenam. ea cum apud maritum aliquandiu esset, hunc ex occasione quadam amice sic alloquitur: Cur me, coniunx charissime, non amas?
     Respondet maritus: Ego vero te vehementer amo.
     Nondum, inquit, signa habeo amoris.
     Quaerebat igitur maritus, qualia signa vellet?
     Cui uxor: Nunquam, ait, me verberasti.
     Mihi sane verbera, inquit maritus, non videbantur signa amoris: sed tamen nec hac parte deero.
     Atque ita non multo post, crudelissime eam verberavit: fassusque mihi est, longe maiore amore se a sua uxore posthac observatum fuisse. quam rem saepius exercuit: nobisque tum Moscovuiae existentibus, cervicem illi tandem & crura praecidit. (48)