Russia unde nomen habeat, variae extant opiniones.
Sunt enim qui eam a quodam Russo, fratre seu nepote Lech, principe Polonorum, perinde ac si ipse Rhutenorum princeps fuisset, nomen accepisse volunt.
Alii autem a quodam vetustissimo oppido, Russo dicto, non longe a Novuogardia magna. Quidam vero a fusco eius gentis colore.
Plerique nomine mutato, a Roxolania Russiam cognominatam esse putant. Verum eorum qui hasce asserunt opiniones, tanquam vero haud consonas, Mosci refutant, asserentes Rosseiam antiquitus appellatam, quasi gentem dispersam, seu disseminatam: id quod nomen ipsum indicat. Rosseia etenim, Rhutenorum lingua, disseminatio, seu dispersio interpretatur. quod verum esse,varii populi incolis etiamnum permixti, & diversae provinciae Russiae passim intermixtae ac interiacentes, aperte testantur.
Notum est autem historias sacras legentibus, disseminationis vocabulo etiam Prophetas uti, cum de dispersione populorum loquuntur.
Nec tamen desunt, qui Russorum nomen ex Graeca, atque adeo ex Chaldaica origine, non multum dissimili ratione trahant. a fluxu nimirum, qui Graecis est [ῥοῦς] vel a quadam quasi guttulata dispersione, quae Arameis dicitur Resissaia, sive Ressaia: quo modo Galli & Umbri a fluctibus, imbribus & inundationibus, hoc est, a Gall & Gallim, item ab Umber, Hebraeis sunt appellati, quasi dicas fluctuantes seu procellosos populos, vel scaturiginum gentem.
Sed undecunque tandem Russia nomen acceperit, certe populi omnes qui lingua Slavonica utuntur, ritum ac fidem Christi Graecorum more sequuntur, gentiliter Russi, Latine Rhuteni appellati, ad tantam multitudinem excreverunt, ut omnes intermedias gentes aut expulerint, aut in suum vivendi morem pertraxerint: adeo ut omnes nunc uno & communi vocabulo Rhuteni dicantur.
Slavonica porro lingua, quae hodierno die corrupto nonnihil vocabulo Sclavonica appellatur, latissime patet: ut qua Dalmatae, Bossnenses, Chroati, Istrii, longoque secundum mare Adriaticum tractu Forumiulii usque, Carni, quos Veneti Charsos appellant, item Carniolani, Carinthii, ad Dravum fluvium usque: Stirii vero infra Gretzium, secundum Mueram Danubium tenus, indeque Mysri, Servii, Bulgari, aliique Constantinopolim usque habitantes: Bohemi praeterea, Lusacii, Silesii, Moravi, Vagique fluvii in regno Hungariae accolae: Poloni item, & Rhuteni latissime imperantes, & Circasi Quinquemontani ad Pontum, denique per Germaniam ultra Albim in septentrionem Vuandalorum reliquiae sparsim habitantes utuntur. Hi etsi omnes se Slavos esse fatentur, Germani
(1) tamen a solis Vuandalis denominatione sumpta, omnes Slavonica lingua utentes, Vuenden, Vuinden, & Vuindisch, promiscue appellant.
Caeterum Russia montes Sarmaticos haud longea Cracovia attingit: & secundum fluvium Tyram, quem incolae Nistru vocant, ad Pontum Euxinum atque Borysthenem usque fluvium protendebatur: sed ante aliquot annos Albam, quae alias Moncastro appellatur, quaeque ad ostia Tyrae sita, sub ditione Vualachi Moldaviensis erat, Thurca occupavit.
Praeterea rex Thauriciae Borysthenem transgressus, lateque omnia vastans, duo ibi castra exaedificavit: quorum alterum Oczakovu nomine, non longe ab ostiis Borysthenis situm, nunc Thurca pariter occupat: ubi solitudines hodie sunt inter utriusque fluvii ostia.
Porro ascendendo iuxta Borysthenem, devenitur ad oppidum Circas, occidentem versus situm: atque inde ad vetustissimam civitatem Chiovuiam, quondam Russiae metropolim: ubi traiecto Borysthene, est provincia Sevuera, adhuc habitata: ex qua recta in orientem procedenti occurrunt Tanais fontes.
Longo deinde secundum Tanaim, ad confluxum scilicet Occae & Rha fluviorum, itinere emenso, transeundo denique Rha longissimo tractu in mare usque Septentrionale, post inde redeundo, circa populos regi Svuetiae subditos, & ipsam Finlandiam, sinumque Livuonicum, atque per Livuoniam, Samogithiam, Masovuiam denique & Poloniam usque revertendo, Sarmaticis tandem montibus terminatur, duabus duntaxat provinciis, Lithvuania scilicet & Samogithia interiectis: quae duae provinciae licet Rhutenis intermixtae sint, ac proprio idiomate rituque Romano utantur,earum tamen incolae ex bona parte sunt Rhuteni.
Principum qui nunc Russiae imperant, primus est, Magnus dux Moscovuiae, qui maiorem eius partem obtinet: secundus, magnus dux Lithvuaniae: tertius est rex Poloniae, qui nunc & Poloniae & Lithvuaniae praeest.
De origine autem gentis, nihil habent praeter annales infra scriptos: gentem scilicet hanc Slavonicam esse ex natione Iaphet, atque olim consedisse ad Danubium, ubi nunc Hungaria est & Bulgaria, & tum Norci appellatam: tandem dispalatam, & per terras dispersam, nomina a locis accepisse, utpote Moravui a fluvio: alii Ozechi, hoc est Bohemi: item Chorvuati, Bieli, Serbli, id est Servii, Chorontani dicti, qui ad Danubium consederant, a Vualachis expulsi, venientes ad Istulam, nomen Lechorum a quodam Lecho Polonorum principe, a quo Poloni etiamnum Lechi vocantur, acceperunt.
Alii Lithvuani, Masovienses, Pomerani: alii sedentes per Borysthenem, ubi nunc Chiovuia est, Poleni dicebantur: alii Drevuliani, in nemoribus habitantes: alii inter Dvuinam & Peti, dicti Dregovvici: alii Poleutzani, ad fluvium Poltae, qui influit Dvuinam: alii circa lacum Ilmen, qui Novuogardiam occupaverunt, sibique principem Gostomissel nomine constituerunt: alii per Desnam & Sulam fluvios, Sevueri, seu Sevuerski appellati: alii vero super fontes Volhe & Borysthenis, Chrivuitzi nominati: horum arx & caput Smolensco est.
Haec annales ipsorum testantur.
(2)
Qui initio Rhutenis imperaverint, incertum est. characteribus enim carebant, quibus res gestae memoriae mandari potuissent.
Posteaquam vero Michael rex Constantinopolitanus, literas Slavonicas in Bulgariam anno mundi 6406 misisset, tum primum, non ea duntaxat qua tum gerebantur, verum etiam quae a maioribus acceperant, & per longam memoriam retinuerant, scribi, inque Annales eorum referri coepta sunt: ex quibus constat, Coseros populum, a nonnullis Rhutenis tributi nomine aspreolorum pelliculas de singulis aedibus exegisse, item Vuaregos ipsis imperavisse.
De Coseris, unde, aut qui nam fuerint, nihil praeter nomen ex Annalibus: de Vuaregis itidem, certi quicquuam ab illis cognoscere non potui.
Caeterum cum ipsi mare Baltheum, & illud quod Prussiam, Livuoniam, indeque post ditionis suae partem a Svuetia dividit, mare Vuaregum appellarent: putabam equidem, aut Svuetenses, aut Danos, aut Prutenos, ob vicinitatem, principes illorum fuisse.
Iam vero, cum Vuagria, famosissima quondam Vuandalorum civitas & provincia, Lubecae & ducatui Holsatiae finitima fuisse, mareque hoc quod Baltheum dicitur, ab ea nomen, quorundam sententia, accepisse videatur: illudque ipsum, & finus illequi Germaniam a Dania, item Prussiam, Livuoniam, maritimam denique Moscovuitici imperii partem a Svuetia separet, & adhuc apud Rhutenos nomen suum retineat, atque Vuaretzokoie morie, hoc est, Vuaregum mare appelletur: ad haec, quod Vuandali ea tempestate potentes erant, Rhutenorum denique lingua, moribus atque religione utebantur: videntur itaque mihi Rhuteni ex Vuagriis, seu Vuaregis potius, principes suos evocasse, quam externis, & a religione sua, moribus, idiomateque diversis, imperium detulisse.
Cum itaque Rhuteni aliquando inter se de principatu contenderent, ac mutuis odiorum facibus inflammati, exortis denique gravissimis seditionibus decertarent: tum Gostomissel, vir & prudens, & magnae in Novuogardia authoritatis, in medium consuluit, ut ad Vuaregos mitterent, atque tres fratres, qui illic magni habebantur, ad suscipiendum imperium hortarentur. mox audito consilio, legatis missis, principes germani fratres accersuntur: venientesque eo, imperium ipsis ultro delatum, inter se dividunt.
Rurick principatum Novuogardiae obtinet, sedemque suam ponit in Ladoga, XXXVI miliaribus Germanicis infra Novuogardiam magnam.
Sinaus consedit in Albo lacu.
Truvuor vero in principatu Plescoviensi, in oppido Svuortzech.
Hosce fratres originem a Romanis traxisse, gloriantur Rhuteni: a quibus etiam praesens Moscovuiae princeps, se genus duxisse suum asserit.
Horum autem fratrum ingressus in Russiam, iuxta Annales, fuit anno mundi 6370.
Duobus sine haeredibus defunctis, principatus omnes Rurick superstes obtinuit, castra inter amicos & famulos divisit. moriens filium iuvenem Igor nomine, una cum regno commendat cuidam Olech propinquo suo: qui id, devictis muultis provinciis, auxit: arma in Graeciam usque transferens, Bisantium etiam obsedit. & cum triginta tribus annis regnasset, atque in caput seu cranium
(3) sui equi iam olim mortui, pede forte impegisset, vermis venenosi morsu laesus occubuit.
Mortuo Olech, Igor ducta ex Plescovuia uxore Olha, imperare coepit: qui cum exercitu suo longius progrediens, Heracleam & Nicomediam usque pervenisset, tandem bello superatus aufugit. post a Malditto Drevulianorum principe, in quodam loco Coreste nomine, ubi etiam sepultus est, occiditur.
Filius autem Svuatoslaus, quem infantem reliquit, cum per aetatem imperare non posset, interim mater Olha regno praefuit: ad quam cum Drevuliani viginti internuncios misissent, cum mandatis, ut eorum principi nuberet: Olha nuncios Drevulianorum vivos obrui iussit: suosque interim legatos ad eos misit, nimirum si se principem & dominam expeterent, ut plures atque praestantiores procos mitterent. mox alios selectos quinquaginta viros ad se missos, in balneo combussit: aliosque legatos iterum misit, qui adventum suum annunciarent, iuberentque apparare aquam mulsam, aliaque ex more ad parentandum marito defuncto necessaria.
Porro ad Drevulianos cum venisset, maritum deplanxit, Drevulianos inebriavit, quinque millia illorum occidit. mox Chiovuiam reversa, exercitum conscripsit: contra Drevulianos progressa, victoriam reportavit, fugientes in castrum persecuta, obsidione ad integrum annum pressit. post interpositis conditionibus, tributum illis de qualibet domo, tres videlicet columbas, totidem que passeres imperat: acceptasque in tributum aves, continuo alligatis sub alas igneis quibusdam instrumentis, dimittit. avolantes columbae, ad aedes consuetas redeunt, revolantque, castrum incendunt. inflammato iam castro diffugientes, aut occiduntur, aut capti venduntur.
Occupatis itaque omnibus Drevulianorum castris, ulta mariti mortem, Chiovuiam revertitur.
Dein anno mundi 6463 in Graeciam profecta, baptismum sub rege Ioanne Constantinopolitano suscepit: commutatoque nomine Olhae, Helena vocata est: ac magnis post baptismum a rege muneribus acceptis, domum revertitur.
Haec prima inter Rhutenos Christiana fuit, ut Annales eorum testantur, qui eam Soli aequiparant. Sicuti enim sol ipsum mundum illuminat, ita & ipsa Russiam fide Christi illustrasse dicitur.
(4)
Svuatoslaum autem filium ad baptismum nequaquam perducere potuit. qui cum adolevisset, strenuus ac promptus statim omnes bellicos labores, periculaque consueta, non detrectavit: in bello nulla impedimenta, ne vasa quidem coquinaria, exercitui suo permisit. carnibus tostis duntaxat utebatur, humi requiescens, sella capiti subiecta.
Vicit Bulgaros, ad Danubium usque progressus: inque civitate Pereaslavu, sedem suam posuit, ad matrem atque consiliarios suos dicens: Haec enim sedes mea, in medio regnorum meorum: ex Graecia ad me adferuntur Panodocki, aurum, argentum, vinum, variique fructus: ex Hungaria, argentum & equi: ex Russia, Schora, cera, mel, servi.
Cui mater: Iam iam moritura sum, tu me ubicunque volueris sepelito. itaque post triduo moritur, atque a nepote ex filio Vuolodimero iam baptisato in numerum sanctorum refertur, diesque undecimus Iulii sacer illi dicitur.
Svuatoslaus, qui post obitum matris regnabat, divisit provincias filiis: Ieropolcho Chiovuiam, Olegae Drevulianos, Vuolodimero Novuogardiam magnam.
Nam Novuogardenses impulsu cuiusdam mulieris Dobrinae, Vuolodimerum principem impetrarunt. erat enim Novuogardiae civis quidam Calufcza parvus dictus, qui habuit duas filias, Dobrinam & Maluscham. Maluscha erat in gynaecio Olhae, quam impraegnaverat Svuatoslaus,& ex ea Vuolodimerum susceperat.
Svuatoslaus cum filiis prospexisset, pergit in Bulgariam, Pereaslavu civitatem obsidet, capitque: Basilio & Constantino regibus bellum denunciat. at hi legatis missis pacem poscebant, & quantum exercitum haberet, cognoscere ab eo propterea cupiebant, quod tributum daturos se iuxta numerum exercitus, sed falso, pollicebantur. mox cognito militum numero, exercitum scripserunt.
Post cum uterque exercitus convenisset, Rhuteni Graecorum multitudine terrentur: quos cum pavidos videret Svuatoslaus, inquit: Quia locum non video, Rhuteni, qui nos tuto capere posset: terram autem Russiae tradere inimicis, nunquam in animum induxi: fortiter contra illos pugnando,aut mortem oppetere, aut gloriam reportare, certum est.
Et enim si strenue pugnando occubuero, nominis immortalitatem: si vero fugiam, perpetuam inde ignominiam sum relaturus. & cum hostium multitudine circumventus effugere non liceat, stabo ergo firmiter, caputque meum in prima acie, pro patria, omnibus periculis obiiciam.
Cui milites: Ubi caput tuum, ibi & nostrum.
Mox confirmato milite, in adversum hostem raptus, magno impetu facto, victor evadit.
Terram dein Graecorum vastantem, reliqui Graeciae principes muneribus oppugnant. aurum autem & panadockmi (ut est in Annalibus) munera cum sprevisset, recusassetque, vestimenta autem & arma a Graecis iam denuo sibi missa accepisset: tanta eius virtute, Graeciae populi permoti, reges suos convenientes: Et nos, inquiunt, sub eiusmodi rege esse cupimus, qui non aurum, sed arma magis amat.
Appropinquante Constantinopolim Svuatoslao, Graeci magno se redimentes tributo, eum a finibus Graeciae avertunt. quem tandem anno mundi 6480, Cures princeps Pieczenigorum, ex insidiis interfecit. & ex cranio eius poculum faciens, auro circundato, literis in hanc sententiam signavit: Quaerendo aliena, propria amisit.
Mortuo S[v]uatoslao, quidam ex eius primoribus Svuadolt nomine, Chiovuiam ad Ieropolchum profectus, maximo eum sollicitans opere atque studio, quo Olegam fratrem regno expelleret, quod filium suum Lutam necasset.
Ieropolchus eius persuasione adductus, bellum fratri insert: exercitumque eius, Drevulianos scilicet, profligat.
Olega autem fugiens in quoddam castrum, a suis exclusus, impetuque sancto, ex quodam ponte detrusus ac deiectus, multis super eum cadentibus, misere adobruitur.
Ieropolchus castro occupato fratrem quaerens, corpus eius inter cadavera repertum, & ad suum conspectum allatum aspiciens: Svuadolte, inquit, ecce hoc tu concupivisti. post sepelitur.
Interfectum sepultumque Olegam, cum Vuolodimerus accepisset, relicta
(5) Novuogardia, ultra mare ad Vuaregos profugit.
Ieropolchus autem Novuogardiae suum locum tenentem imponens, totius Russiae monarcha efficitur.
Vuolodimerus Vuaregorum auxilio comparato, reversus, locum tenentem fratris Novuogardia expulit, fratrique bellum prior denunciat. sciebat enim, ipsum contra se arma sumpturum.
Interea temporis mittit ad Rochvuolochdam principem P[l]escovuiae (nam & ipse ex Vuaregis illuc commigraverat) & filiam suam Rochmidam uxorem petit. filia autem non Vuolodimero, quod eum ex illegitimo thoro natum sciebat, sed Ieropolcho fratri, quem brevi se pariter expetiturum putabat, nubere voluit.
Vuolodimerus, quod repulsam passus esset, Rochvuolochdae bellum infert: eumque una cum duobus filiis occidit. Rochmidam vero filiam sibi iungit, atque post Chiovuiam contra fratrem progreditur.
Ieropolchus cum fratre inire praelium cum non auderet, occlusit se Chiovuiae.
Vuolodimerus dum Chiovu oppugnat, occultum mittit nuncium ad Blud quendam Ieropolchi intimum consiliarium: quem patris appellatione dignatus, rationem interficiendi fratrem ex eo petit. intellecta petitione Vuolodimeri, pollicetur Blud semet dominum suum interfecturum, consulens Vuolodimero, castrum ut oppugnet: Ieropolchum autem monet, in castro ne maneat, exponens multos ex suis ad Vuolodimerum defecisse.
Ieropolchus consiliario suo fidem habens, fugit Roden, ad ostia Iursae, se que ibi adversus fratris vim tutum fore putat.
Vuolodimerus devicta Chiovuia, Roden exercitum transferens, longa & gravi obsidione Ieropolchum premit.
Post longa inedia exhausti, cum obsidionem tolerare diutius non possent, consulit Blud Ieropolcho, ut pacem cum fratre, se longe potentiore, faciat: Vuolodimero autem interim nihilominus nunciat, se sibi fratrem suum mox traditurum, adducturumque.
Ieropolchus secutus consilium ipsius Blud, fratris se arbitrio atque potestati permittit, conditionem hanc ultro offerens, nempe, quicquid ex gratia sua sibi rerum concessurus esset, in eo sese gratum futurum. Vuolodimero conditio oblata, haudquaquam displicet.
Mox Blud monet dominum, ut ad Vuolodimerum iret: quod tamen Vuerasco pariter Ieropolchi consiliarius prorsus dissuadet. sed huius consilium negligens, ad fratrem pergit. ingrediens per portam, a duobus Vuaregis, Vuolodimero interim ex quadam turri despiciente, occiditur. quo facto, fratris uxorem natione Graecam stupravit: quam Ieropolchus pariter, priusquam in uxorem duxisset, monialem impregnaverat.
Hic Vuolodimerus multa idola Chiovuiae instituit. primum idolum, Perum dictum, capite argenteo, caetera lignea erant. alia, Uslad, Corsa, Dasvua, Striba, Simaergla, Macosch, vocabantur: quibus immolabat, quae alias Cumeri appellabantur.
Uxores habuit plurimas. ex Rochmida autem suscepit Isoslaum, Ieroslaum, Servuoldum, & duas filias.
Ex Graeca, Svuetopolchum. Ex Bohema, Saslaum: item ex alia Bohema, Svuatoslaum, Stanislaum. Ex Bulgara, Boris & Chleb.
Habebat praeterea
(6) in alto castro trecentas concubinas: in Bielgrad, similiter trecentas: in Berestovuo, Selvui ducentas.
Vuolodimerus cum sine impedimento totius Russiae esset monarcha factus, venerant ad eum ex diversis locis Oratores, hortantes, ut se eorum sectae adiungeret. Varias autem cum videret sectas, misit & ipse Oratores suos, qui perquirerent conditiones ritus singularum sectarum. tandem cum aliis omnibus fidem Christianam Graeco ritu praetulisset, elegissetque, missis oratoribus Constantinopolim ad Basilium & Constantinum reges, Annam sororem, uxorem sibi si darent, se fidem Christi, cum omnibus subditis suis suscepturum: & restituturum illis Corsun, & alia omnia, quae in Graecia possideret, pollicetur. re impetrata, constituitur tempus, eligitur locus Corsun: quocum venissent reges, baptisatus est Vuolodimerus. commutato que nomine Vuolodimeri, Basilio illi nomen imponitur.
Nuptiis celebratis, Corsun una cum aliis, sicuti promiserat, restituit.
Haec acta sunt anno mundi 6469 a quo tempore Russia in fide Christi permansit.
Anna moritur XXIII anno post nuptias: Vuolodimerus vero anno post obitum uxoris quarto decessit.
Is civitatem intra Vuolham & Occam fluvios sitam condidit, quam a suo nomine Vuolodimeriam nominavit, eamque Rhussiae metropolim constituit.
Inter sanctos tanquam Apostolus, solenni die videlicet 15 Iulii, quotannis veneratur.
Mortuo Vuolodimero, dissidentes inter se filii eius, varie de regno praesumentes, decertabant: adeo ut qui potentior esset, alios se inferiores imbecillioresve opprimeret, regnoque pelleret.
Svuatopolchus, qui principatum Chiovuiensem vi occupaverat, constituerat sicarios, qui fratres suos Boris & Chleb conficerent.
Interfecti, commutatis nominibus, hic David, ille vero Romanus vocati, in sanctorum numerum connumerati sunt: quibus etiam XXIIII dies Iulii sacer est constitutus.
Fratribus porro sic dissidentibus, nihil dignum memoria interim ab eis gestum est: nisi proditiones, insidias, simultates, intestinaque bella audire velles.
Vuolodimerus Sevuoldi filius, cognomento Monomach, universam Russiam rursus in monarchiam redegit, relinquens post se insignia quaedam, quibus hodierno die in inaugurandis principibus utunt.
Moritur Vuolodimerus anno mundi 6633 nec post eum filii eius, neque nepotes quicquam posteritate dignum, usque ad tempora Georgii & Basilii, gesserunt: quos Bati rex Tartarorum bello vicit, interemitque: Vuolodimeriam, Moscovuiam, atque bonam Russiae partem exussit, & depraedatus est.
Ab eo tempore, anno scilicet mundi 6745 usque ad praesentem Basilium, omnes fere Russiae principes Tartarorum non solum tributarii erant, verum etiam Tartarorum arbitrio Rhutenis ambientibus singuli principatus deferebantur. Lites denique inter illos de successione principatuum, aut haereditatum gratia exortas, licet Tartari discernentes, cognoscentesque decidebant, nihilominus tamen bella saepe inter Rhutenos & Tartaros oriebantur: inter fratres aut varii tumultus, expulsiones & permutationes regnorum & ducatuum erant.
Nam dux Andreas Alexandri,
(7) impetrarat magnum ducatum: quem cum occupasset Demetrius, frater Andreas impetrato Tartarorum exercitu, illum expulit, multaque nepharia per Russiam perpetravit.
Item dux Demetrius Michaelis, interfecit apud Tartaros ducem Georgium Danielis. Asbeck Tartarorum rex, arrepto Demetrio, capitali eum poena affecit.
Contentio erat de magno ducatu Tvuerensi, quem dux Simeon Ioannis, cum a Tartarorum rege Zanabeck peteret, annuum ab eo tributum poscebat: quod ne penderet, primores largitione corrupti, pro eo intercedentes effecerant.
Deinde anno 6886, magnus dux Demetrius vicit bello magnum Tartarorum regem, nomine Mamaii. Item tertio anno post, eundem iam denuo usqueadeo fudit, ut plusquam tredecim millibus passuum terra cadaveribus obruta esset.
Anno post eundem conflictum secundo, superveniens Tachtamisch rex Tartarorum, Demetrium profligavit, Moscovuiam obsedit & occupavit. interempti ad sepeliendum octoginta uno rublo redimebantur: summa computata 3000 rublorum fuit.
Magnus dux Basilius, qui praesidebat anno 6907, Bulgariam, quae ad Vuolhiam sita est, occupavit, Tartarosque eiecit.
Is Basilius Demetrii reliquit unicum filium Basilium: quem cum non diligeret, quod Anastasiam uxorem, ex qua illum susceperat,adulterii suspectam haberet, magnum ducatum Moscovuiae non filio moriens, sed Georgio fratri suo reliquit.
Cum autem plerique Boiaronum filio eius, tanquam legitimo haeredi atque successori, adhaererent: animadvertens hoc Georgius, ad Tartaros properat: supplicat regi, ut Basilium accersat, atque utri iure ducatus debeatur, decernat.
Rex impulsu cuiusdam consiliarii sui, qui partes Georgii fovebat, praesente Basilio, cum sententiam pro Georgio diceret: provolutus ad genua regis asilius, orat, fas ut sit sibi loquendi.
Mox annuente rege, inquit: Quanquam tu sententiam super literis mortuis tulisti, spero meas tamen, quas mihi sigillo aureo communitas dedisti, quod velles me magno ducatu investire, adhuc vivas, longe maioris efficaciae atque authoritatis esse. rogatque regem, ut verborum suorum esset memor, promissisque stare dignetur.
Ad haec rex, iustius esse respondit, vivarum literarum promissa servare, quam mortuarum rationem habere.
Tandem Basilium dimittit, ducatuque investivit.
Moleste id ferens Georgius, exercitu congregato, Basilium expulit: quod Basilius susque deque tulit: seque in principatum Uglistz, sibi a patre relictum, recepit.
Georgius magno ducatu, quoad vixit, quiete potitus est, quem testamento nepoti suo Basilio legavit: quod Andreas & Demetrius, filii Georgii, ceu privati haereditate, graviter tulerunt. atque ideo Moscovuiam obsederunt.
Basilius, qui monasterium sancti Sergii ingressus erat, cum haec audiret, illico exploratores constituit: praesidiisque dispositis cavit, ne ex improviso opprimeretur.
Quod cum animadverterent duo illi fratres, inito consilio, certos currus armato milite complent, ac veluti mercibus onustos eo mittunt. qui hinc inde ducti, demum sub noctem iuxta
(8) vigilias constitere. Qua occasione adiutus miles, in tempesta nocte subito se curribus expediens, ex cubitores nihil periculi suspicantes invadit, capitque.
Capitur & Basilius in monasterio, atque excaecatus ad Ugliscz una cum coniuge mittitur.
Post Demetrius, ubi infestam sibi communitatem nobilium, eamque ad Basilium caecum deficere videt, mox Novuogardiam profugit, relinquens filium Ioannem: ex quo postea natus est Basilius Semeczitz, qui etiam me tum in Moscovuia existente, in vinculis detinebatur, de quo infra plura.
Demetrius autem dictus fuit cognomento Semecka, unde omnes ab eo descendentes Semeczitzi cognominantur.
Tandem Basilius caecus, Basilii filius, quiete magno ducatu potitus est.
Post Vuolodimerum Monomach, usque ad hunc Basilium, Russia carebat monarchis.
Filius autem huius Basilii, Ioannes nomine, felicissimus fuit. nam simul ubi Mariam, sororem magni ducis Michaelis Tvuerensis, uxorem duxisset, sororium expulit, & occupavit magnum ducatum Tvuerensem, deinde etiam Novuogardiam magnam: cui postea omnes alii principes, magnitudine rerum a se gestarum commoti, seu timore perculsi, serviebant.
Rebus deinde feliciter procedentibus, titulum magni ducis Vuolodimeriae, Moscovuiae & Novuogardiae sibi usurpare, monarcham denique se totius Russiae appellare coepit.
Hic Ioannes suscepit ex Maria filium Ioannem nomine, cui in consortem iunxerat filiam Stephani illius magni Vuaivodae Moldaviae: qui Stephanus Mahumetem Thurcarum, Matthiam Hungariae, & Ioannem Albertum Poloniae, reges prostraverat.
Mortua priore coniuge Maria, Ioannes Basilii alteram uxorem duxit, Sophiam, filiam Thomae, late quondam in Peloponneso regnantis: filii inquam Emanuelis, regis Constantinopolitani, ex Palaeologorum genere: ex qua suscepit quinque filios, Gabrielem, Demetrium, Georgium, Simeonem, & Andream: eisque vivens adhuc patrimonium divisit.
Ioanni primogenito monarchatum reservavit, Gabrieli Novuogardiam magnam consignavit, caeteris alia iuxta arbitrium suum attribuit.
Primogenitus Ioannes moritur, relicto filio Demetrio: quem avus inpatris mortui locum, iuxta consuetudinem monarchatu investiverat.
Aiunt Sophiam hanc fuisse astutissimam, cuius impulsu dux multa fecit. Inter caetera induxisse maritum perhibetur, ut Demetrium nepotem monarchatu moveret, in que eius locum praeficeret Gabrielem.
Persuasus namque dux ab uxore, Demetrium in vincula coniicit, detinetque. tandem moriens, eidem ad se adduci iusso: Chare, inquit, nepos, peccavi in Deum & te, quod carceribus mancipatum te afflixi, teque iusta haereditate spoliavi. iniuriam igitur a me tibi illatam, obsecro mihi remitte: liber abi, iureque tuo utere.
Demetrius hac oratione permotus, noxam avo facile condonat.
Egressus autem, Gabrielis patrui iussu comprehenditur, inque carceres coniicitur.
Alii fame illum ac frigore, pars fumo suffocatum putant.
Gabriel, vivente Demetrio, gubernatorem se gessit: eo vero mortuo, principatum tenuit, non inauguratus, Gabrielis duntaxat in Basilii nomine commutato.
Erat Ioanni magno duci ex
(9) (10: illustratio) Sophia, filia Helena, quam collocavit Alexandro magno duci Lithuaniae.qui postea rex Poloniae declaratus est.
Sperabant Lithuani iam gravissimas utriusque principis discordias eo matrimonio sopitas fore: at longe graviores inde exortae sunt.
In sponsalibus namque conclusum erat, ut templum Rhutenico ritu in castro Vuilnensi, destinato loco exaedificaretur, eique certae matronae ac virgines eiusdem ritus iungerentur. quae cum aliquanto tempore fieri negligerentur, sumit socer causam belli contra Alexandrum: & triplici exercitu instructo, contra eum progreditur. primum versus provinciam Sevueram in meridiem, secundum vero in Occidentem contra Toropecz & Biela instituit, tertium in medio versus Drogobusch & Smolenczko collocat. ab iis exercitum in subsidiis retinet, quo ei maxime, contra quem Lithvuanos pugnaturos animadverteret, succurrere posset.
Postquam autem ad fluvium quendam Vuedrasch uterque exercitus venisset, Lithuani duce Constantino Ostroskii maxima procerum & nobilium frequentia septo, ex quibusdam captivis numerum hostium ac ducum quoque cum cognovissent, magnam spem profligandi hostem concipiunt.
Porro cum fluviolus conflictu impediret, ab utrisque transitus seu vadum quaerit.
Primi autem Mosci aliquot, superata ripa, Lithuanos ad pugnam lacessunt: atque illi haud timidi resistunt, eosque insequuntur, fugant, ultraque fluviolum pellunt. mox utrinque acies committuntur, praeliumque atroxoritur. Interea dum utrinque eodem ardore animorum acriter certarent, exercitus in insidiis collocatus, quem paucissimi Rhuteni adfuturum sciebant, ex latere in medios hostes inducitur. Lithuani metu perculsi, dilabuntur: imperator exercitus una cum plerisque nobilibus capitur: reliqui perterriti, castra hosti concedunt:se & arces, Drogobusch, Toropecz, & Biela pariter dedunt.
Exercitus vero, qui meridiem versus processerat, cui praeerat dux Machmethemin Tartarus rex Casani, forte Brensko civitatis praefectum, quem vernacula lingua Vuaivuodam vocant, comprehendit, Brenskoque civitate potitur.
Duo post germani fratres, Basilii
(10) patrueles, alter de Staradub , alter vero Semeczitz dicti, bonam partem provinciae Sevuerae possidentes, alioqui Lithvuaniae ducibus obedientes, imperio Mosci se tradunt.
Sic unico conflictu, & eodem anno adeptus erat Moscus, quae Vuitoldus magnus dux Lithvuaniae multis annis, maximisque laboribus obtinuerat.
Porro cum hisce captivis Lithvuanis, Moscus crudelius egit, gravissimis cathenis vinctos detinuit: egitque cum Constantino duce, ut relicto domino naturali, sibi serviret. qui cum aliam spem elabendi non haberet, conditionem accepit. obstrictusque avissimo iuramento, liberatus est.
Huic porro quamvis praedia possessionesque pro status sui conditione attributae essent, iis tamen placari ac detineri adeo non poterat, ut ad primam occasionem, per invias sylvas redierit.
Alexander rex Poloniae,magnus dux Lithvuaniae, qui perpetuo magis pace quam bello gaudebat, relictis omnibus provinciis & castris a Mosco occupatis, liberatione suorum contentus, pacem cum socero fecit.
Is Ioannes Basilii adeo fortunatus erat, ut praelio Novuogardenses, ad fluvium Scholona superarit. victos adegit, certis conditionibus propositis, se ut dominum & principem agnoscerent: magnam eis pecuniam imperavit: unde etiam constituens prius ibi locum tenentem suum, abiit. quo, exactis tandem septem annis, reversus, civitatem ingreditur auxilio archiepiscopi Theophili: incolas ad miserrimam servitutem redegit: arrepto argento & auro: ablatis denique omnibus civium bonis, inde ultra trecenta plaustra bene onusta abvexit.
Ipse semel duntaxat bello interfuit, cum principatus Novuogardiae & Tvuerensis occupabantur. alias praelio nunquam adesse solebat, & tamen victoriam semper reportabat: adeo, ut magnus ille Stephanus Moldavuiae palatinus, crebro in conviviis eius mentionem faciens, diceret: Illum domi sedendo & dormitando imperium suum augere, se vero pugnando quotidie vix limites defendere posse.
Ille etiam reges Casani ex voluntate sua constituit, aliquando captivos reduxit, a quibus tamen postremo senex maxima strage profligatus est.
Ille idem primus castrum Moscovuiae, suamque sedem, ut hodie cernitur, muro communivit.
Mulieribus porro usque adeo insensus erat, ut eius conspectu, si quae forte obviam sibi venissent, tantum non exanimarentur.
Pauperibus a potentioribus oppressis, iniuriaque affectis, aditus ad eum non patebat. in prandio plerunque adeo se potu ingurgitabat, ut somno opprimeretur. invitatis interim omnibus timore perculsis, silentibusque: experrectus, oculos tergere, ac tum primum iocari, & hilarem se convivis exhibere solebat.
Caeterum etsi potentissimus erat, Tartaris tamen obedire cogebatur.
Advenientibus namque Tartarorum Oratoribus, extra civitatem obviam procedebat, eosque sedentes stans audiebat. quam rem uxor eius Graeca tam graviter tulit, ut quotidie diceret, sese Tartarorum servo nupsisse: atque ideo hanc servilem consuetudinem, ut aliquando abiiceret, marito persuasit, ut aegritudinem Tartaris advenientibus simularet.
Erat in castro Moscovuiae domus, in qua habitabant Tartari, ut omnia quae Moscovuiae agerentur, intelligerent. quod cum ferre uxor pariter non posset, certos Oratores instituit, munera ampla Reginae Tartarorum mittit, supplicando, ut eam sibi domum concederet, donaretque: visione etenim divina commonitam, templum se eo loci aedificaturam: ita tamen, ut aliam domum Tartaris se assignaturam polliceretur.
Consentit hoc regina: diruitur domus, templumque eo loco extruitur. sic castro eiecti Tartari, domum aliam nec viventibus adhuc, nec mortuis iam ducibus consequi poterant.
Moritur autem Ioannes ille magnus, anno mundi 7014. cui filius Gabriel, postea Basilius dictus, magnus dux successit, habens in captivitate Demetrium nepotem ex fratre, qui avo adhuc vivente iuxta gentis consuetudinem legitimus monarcha creatus erat: & ob id vivo adhuc, atque etiam mortuo post nepote, solenniter Basilius creari monarcha noluit.
Patrem multis rebus imitatus est: ea quae sibi reliquerat pater, integra
(11) custodivit: ad haec multas provincias non tam bello, in quo erat in foelicior, quam industria, imperio suo adiecit. quemadmodum pater Novuogardiam magnam in servitutem suam redegerat, ita & ipse Plescovuiam, sociam urbem: item insignem principatum Smolenczko, qui plus quam centum annis sub ditione Lithvuanorum fuerat, adeptus est. mortuo etenim Alexandro rege Poloniae, etsi belli causam contra Sigismundum regem Poloniae & magnum ducem Lithvuaniae nullam haberet, tamen quia regem ad pacem magis quam bellum inclinatum, Lithvuanos vero bellum pariter abhorrentes videret, occasionem belli invenit.
Sororem videlicet suam, Alexandri relictam, dicebat ab eis minime pro dignitate tractari: Regem praeterea Sigismundum insimulabat, Tartaros contra se concitavisse.
Quare bellum indicit, Smolenczko obsidet, ad motis tormentis: nequicquam tamen oppugnat.
Interea Michael Lynczky, ex principum Rhutenorum nobili stemmate & familia ortus, qui quondam summam rerum apud Alexandrum tenebat, ad magnum ducem Moscovuiae profugit, quemadmodum infra patebit: mox Basilium ad arma hortatur, eique promittit, se Smolenczko, si iam denuo obsideretur, expugnaturum: ea tamen lege, ut sibi hunc principatum Moscus concedat.
Post cum ad conditiones a Michaele propositas assensus esset Basilius, atque Smolenczko gravi iam denuo premeret obsidione, Lynczky pactionibus, seu largitione verius urbe potitus, militiaeque praefectos omnes secum in Moscovuiam duxit: uno duntaxat excepto, qui ad dominum suum, nullo proditionis crimine sibi conscius, redierat. reliqui vero centuriones corrupti pecunia & muneribus, redire in Lithvuaniam non audebant: & ut culpae suae patrocinium praetenderent, iniecerunt metum militibus, dicentes, Si Lithvuaniam versus iter arripiemus, passim aut spoliabimur, aut occidemur. quo malo perculsi milites, omnes in Moscovuiam profecti sunt, stipendioque Principis aluntur.
Hac victoriae elatus Basilius, exercitum suum continuo in Lithvuaniam progredi iubet: ipse vero in Smolenczko manet.
Dein cum aliquot propinquiora castra & oppida deditione capta essent, tum primum Sigismundus rex Poloniae obsessis in Smolenczko, coacto exercitu auxilium, sed tardius, misit. mox occupato Smolenczko, ubi Lithvuaniam versus Mosci exercitum ire animadvertit, ipse Borisovu iuxta fluvium Beresina situm, advolat, atque inde exercitum suum Constantino Ostroskii duce dimittit. qui cum attigisset Borysthenem, circa Orsam oppidum, quod a Smolenczko XXIIII c distat, aderat tum iam exercitus Mosci circiter octoginta milia: Lithvuanicus autem non excedebat triginta quinque milia hominum, adiunctis tamen aliquot bellicis tormentis.
Constantinus mense Septembri die 8. anni 1514. strato ponte, peditem ultra Borysthenem, iuxta Orsam oppidum, transfert: equitatus autem angustum vadum sub ipso castro Orsae superat
Mox ubi dimidia pars exercitus Borysthenem transisset, nunciatur Ioanni Andreae Czeladin, cui summa rerum a Mosco erat commissa, ut hanc exercitus partem
(12) invaderet, contereretque.
At ille respondit: Si partem hanc exercitus oppresserimus, supererit altera pars, cui forte aliae iungi copiae possent, atque ita nobis maius periculum immineret. expectemus tantisper, dum totus exercitus transferatur: tantae enim sunt nostrae vires, ut sine dubio, nec magno labore, hunc exercitum aut opprimere, aut circumventum Moscovuiam usque, veluti iumenta agere possimus. Tandem, quod unicum restat, totam occupemus Lithvuaniam.
Interim appropinquabat exercitus Lithvuanicus, Polonis & externo milite mixtus: & cum quatuor millibus passuum ab Orsa processisset, uterque subsistit.
Moscorum duae alae longius ab exercitu recesserant, ut hostem a tergo circumvenirent: acies autem instructa in medio stabat, subductis quibusdam in fronte, qui hostem ad pugnam lacesserent.
Ex adverso Lithvuanus diversas copias, ordine longo collocabat. singuli etenim principatus, suae gentis copias, & ducem miserant. atque ita singulis suus in acie dabatur locus.
Tandem cohortibus in fronte constitutis, Mosci classicum canentes, primi in Lithvuanos impetum faciunt. illi haud timidi resistunt, eosque repellunt. quibus mox alii in auxilium missi, vicissim Lithvuanos in fugam convertunt. sic aliquoties utraque pars novis subsidiis aucta, alteram repellant.
Postremo maxima vi certatur. Lithvuani studio cedentes ad locum, ubi tormenta bellica collocaverant, ea in Moscos insequentes convertunt: extremamque aciem eorum in subsidiis arctius colloctam feriunt, turbant, dirimuntque.
Hoc novo belli genere Mosci, qui primos duntaxat in acie cum hoste confligentes, in periculo esse putabant, terrentur: turbatique, primam aciem iamiam fusam putantes, fugam capessunt. quos Lithvuani conversi, omnibus copiis effusis insequuntur, fugant, caeduntque.
Hanc caedem sola nox ac sylvae dirimerunt.
Est inter Orsam & Dobrovunam (quae quatuor miliaribus Germanicis distant) fluvius Cropivuna dictus: in cuius dubiis & altis ripis fugientes, tot Mosci submersi sunt, ut cursus fluminis impediretur.
Capti sunt in eo conflictu omnes militiae praefecti ac consiliarii: quorum praestantiores, Constantinus sequenti die lautissime accepit, dein ad Regem misit: qui per castra Lithvuanica sunt distributi.
Ioannes Czeladin cum aliis duobus praecipuis in gravescentis iam aetatis ducibus, habebatur in ferreis compedibus Vuilnae hos ego, cum a Caesare Maximiliano legatus in Moscovuiam missus essem, permittente Rege Sigismundo, accessi, eosque consolabar: aureos praeterea aliquot, obsecrantibus mutuo dederam.
Princeps porro accepta suorum clade, Smolenczko continuo relinquens, in Moscovuiam fugit: & ne castrum Drohobusch Lithvuani occuparent, incendi iubet.
Lithvuanicus excercitus recta Smolenczko civitatem contendit, sed capere eam non potuit: quod praesidiis impositis, Moscus eam bene firmatam reliquerat: & quod hyems impendens obsidionem impediebat: tum quod plurimi post conflictum praeda onusti, satis se effecisse rati, domum repetebant: denique quod neque Lithvuani, neque Mosci expugnare arces, aut vi capere norunt.
Exea autem victoria, praeter recuperata citra Smolenczko tria castra, Rex
(13) nihil reportaverat.
Anno post hunc conflictum quarto, misit in Lithvuaniam, exercitus Moscus, atque intra meatus Dvuinae fluvii & Poloczko castrum consedit: ac inde bonam exercitus partem, quae Lithvuaniam ab acta praeda caede & incendiis depopularetur, dimisit.
Albertus Gastold Poloczkii Vuayvoda una noctium egressus, flumine superato, acervum foeni [sic], quod ad longam obsidionem congesserant Mosci, incendit, hostem invadit: quorum alii caesi ferro, alii fugiendo submersi, alii capti, pauci evaserunt. caeteri, qui palantes Lithvuaniam vastabant, pars in locis diversis devicti, alii in sylvis errantes a colonis trucidati sunt.
Casan regnum Moscus quoque eo tempore, tam navali quam equestri exercitu erat aggressus: sed re infecta, amissis quampluribus militibus rediit.
Porro princeps ille Basilius, etsi in bello esset infoelicissimus, nihilominus tamen a suis semper, tanquam res foeliciter gereret, laudatur: & cum nonnunquam vix dimidia militum pars domum redierit, tamen ne unum quidem praelio esse amissum dictitant.
Imperio, quod in suos exercet, omnes facile universi orbis monarchas superat. & id quod pater incoeperat, ipse perfecit: nimirum omnes principes, & alios quo suis omnibus castris ac munitionibus exuit.
Certe fratribus suis germanis nec arces permittit, nec etiam confidit. omnes iuxta, dura servitute premit: adeo, ut quemcunque apud se in aula esse, aut in bellum ire, aut legationem aliquam obire iusserit, obire quodvis suis sumptibus cogatur: exceptis adolescentulis filiis Boiaronum, hoc est, tenuioris fortunae nobilium, quos paupertate oppressos, quotannis assumere, eos que in aequali stipendio proposito alere solet.
Porro quibus in annum sex aureos numerat, iis tertio quoque anno stipendium exolvitur: quibus autem in singulos annos dantur XII aurei, ii coguntur ad quodvis munus obeundum suis & sumptibus & equis aliquot, esse parati ac expediti. praestantioribus, qui legationem aut alia graviora officia obeunt, aut praefecturae, aut villae, aut praedia, habita cuiusque & dignitatis & laboris ratione, attribuuntur: de quibus tamen singulis certos annuos census Principi pendunt. mulcta duntaxat, quam a pauperibus aliquid forte delinquentibus extorquent, & quaedam alia illis cedunt.
Huiusmodi autem possessiones utendas plerunque ad sesquiannum permittit. si quemtamen singulari gratia, seu benevolentia complectitur, addit menses aliquot: sed elapso eo tempore, cessat omnis gratia, toto que sexennio ratis tibi erit deinceps serviendum.
Erat quidam Basilius Tretyack Dolmatovu, charus Principi, & inter intimos Secretarios habitus: quem cum legatum ad Caesarem Maximilianum decerneret, seque ut praepararet, iuberet: ac cum is viaticos se ac sumptibus carere diceret, mox in Bieloyessero captus, inque perpetuos carceres coniectus, tandem miserrime periit. cuius tam mobilia quam immobilia bona Princeps sibi vendicavit. & quamvis ter mille florenorum in prompta pecunia repererat, fratribus tamen ac haeredibus suis
(14) ne teruncium quidem dederat.
Hoc ita esse, praeter communem famam, Ioannes scriba, qui a Principe, ut mihi res in quotidianos vitae usus necessarios suppeditaret, constitutus erat, fatebatur: & qui illum simul, ubi captus erat, in sua custodia habebat: itidem duo Basilii fratres, Theodorus & Zacharias, qui nobis redeuntibus ex Mosaisco in Smolenczko procuratores erant dati, sic actam rem affirmabant.
Quicquid Oratores ad externos Principes missi, preciosi reportant, id Princeps in suum fiscum reponit, inquiens, aliam ipsis gratiam se facturum: quae talis est, ut supradixi.
Oratores enim, Knes Ivuan, Posetzen, Iaroslavuski, & Semen, id est Simeon, Trophimovu secretarius, a Caesare CAROLO Quinto, ad quem missi erant, donati gravibus torquibus aureis, cathenis, Hispanica & ea quidem aurea moneta: item a Caesaris fratre FERDINANDO archiduce Austriae, Domino meo, argenteis poculis, aureis & argenteis pannis, Germanica aurea moneta, cum redeuntes nobiscum in Moscovuiam venissent, Princeps continuo & cathenas & pocula, atque maiorem partem Hispanicorum aureorum illis ademit.
Eius rei veritatem cum ab Oratoribus inquirerem, alter timens ne Principem suum traduceret, constanter negabat: alter vero dicebat, Principem iussisse munera Regia ad se deferri, ut ea videat.
Post cum saepius eius rei meminissem, alter, aut ut mentiendi occasionem, si pernegaret: aut periculum, si forte veritatem fateretur, effugeret: me posthac frequentare desi[d]erat.
Aulici denique factum non negabant. sed respondebant: Quid tum, si alia gratia illis Princeps rependit?
Authoritate sua tam in spirituales quam seculares utitur, libere ac ex voluntate sua de omnium & vita & bonis constituit: consiliariorum quos habet, nullus est tantae authoritatis, qui dissentire, aut sibi in re aliqua resistere audeat.
Fatentur publice, voluntatem Principis, Dei esse voluntatem: & quicquid Princeps egerit, ex voluntate Dei agere. ob id etiam clavigerum & cubicularium Dei appellant, exequutorem denique voluntatis divinae credunt.
Unde Princeps ipse, si quando preces interponuntur pro captivo aliquo, aut re alia gravi, respondere solet: Cum Deus iusserit, liberabitur.
Ita similiter, si quispiam de re aliqua incerta & dubia quaerit, respondere communiter solent: Deus scit, & magnus Princeps.
Incertum est, an tanta immanitas gentis tyrannum principem exigat: an tyrannide Principis, gens ipsa tam immanis, tamque dura crudelisque reddatur.
A tempore Rurickh usque ad hunc praesentem Principem, non alio titulo usi sunt principes illi, quam Magnorum Ducum aut Vuolodimeriae, aut Moscovuiae, aut Novuogardiae, &c. praeter Ioannem Basilii, qui se dominum totius Russiae, & magnum Ducem Vuolodimeriae, &c. appellabat.
Hic vero Basilius Ioannis sibi vendicat & titulum & nomen regium, in hunc modum: Magnus Dominus Basilius Dei gratia Rex & Dominus totius Russiae, & magnus Dux Vuolodimeriae, Moscovuiae, Novuogardiae, Plescovuiae, Smolenczkiae, Tvueriae, Iugariae,
(15) Permiae, Viackiae, Bulgariae, &c. Dominus & magnus Dux Novuogardiae terrae inferioris, & Czernigovuiae, Rezaniae, Vuolotkiae, Rschovuiae, Beloiae, Rostovuiae, Iaroslavuiae, Bielozeriae, Udoriae, Obdoriae, Condiniae, &c.
Porro cum omnes hunc Imperatorem nunc appellent, videtur necesarium, ut & titulum & causam huius erroris exponam.
Czar Rhutenica lingua regem significat. cum autem communi Slavonica lingua, apud Polonos, Bohemos, & alios omnes sumpta quadam consonantia, ab ultima, & ea gravi quidem syllaba Czar, Imperator seu Caesar intelligatur: unde omnes qui Rhuteni cum idioma seu literas non callent, item Bohemi, Poloni, atque etiam Slavi regno Hungarico subditi, alio nomine regem appellant,nempe Kral, alii Kyrall, quidam Koroll: Czar autem solum Caesarem, seu Imperatorem dici existimant: unde factum, ut Rhuteni interpretes audientes Principem suum ab externis nationibus sic appellari, coeperunt & ipsi deinceps Imperatorem nominare, nomen que Czar dignius esse quam Regis (licet idem significent) existimant..
Caeterum si evolvas omnes eorum historias, atque sacram scripturam, ubique Regis nomine Czar, Imperatoris vero Kessar reperies
Eodem errore Imperator Thurcarum Czar appellatur, qui tamen non alio eminentiore quam Regis, hoc est, Czar titulo ab antiquo est usus.
Hinc Constantinopolim Czarigrad, quasi dicas Regiam urbem, Turcae Europaei, qui lingua Slavonica utuntur, appellant.
Sunt qui principem Moscovuiae Album Regem nuncupant. Ego quidem causam diligenter quaerebam, cur Regis Albi nomine appellaretur, cum nemo principum Moscovuiae eo titulo antea esset usus: imo consiliariis ipsis saepe data occasione, & aperte dixi, nos non Regem, sed Magnum ducem agnoscere. Plerique tamen hanc Regii nominis rationem esse putabant, quod sub imperio suo reges haberet: Albi vero rationem nullam habebant.
Credo autem, ut Persam nunc propter rubea tegumenta capitis Kisilpassa, id est, rubeum caput vocant: ita illos propter alba tegumenta, albos appellari.
Regis porro titulo utitur ad Romanum Imperatorem & Pontificem, regem Suetiae & Daniae, Magistrum Prussiae, Livoniae: &, ut accepi, ad Turcarum principem. ipse vero a nemine horum, nisi forte a Livonien[si/sibus] Rex appellatur.
Titulis autem antiquitus tribus circulis triangulo inclusis, uti solebant, quorum primus in supremo circulo hisce verbis continebatur: Deus noster trinitas, quae fuit ante omnia secula, pater, filius, & spiritus sanctus: non tamen tres dii, sed unus Deus in substantia.
In secundo, titulus Imperatoris Thurcarum erat, particula adiecta: Fratri nostro dilecto.
In tertio, titulus Magni ducis Moscovuiae, quo se regem, & haeredem ac dominum totius Russiae orientalis & meridionalis fatebatur, in quo communi formulae subiunctum vidimus: Misimus ad te nostrum fidelem consiliarium.
Ad regem autem Poloniae huiusmodi titulo utitur: Magnus Dominus Basilius, Dei gratia Dominus totius Russiae, & Magnus dux Vuolodimeriae, Moscovuiae, Novuogardiae, Smolenski, Tvueriae, Iugariae,
(16) Permia, Bolgaria, &c. omisso Regis titulo. neuter enim horum alterius literas novo titulo auctas, accipere dignatur.
Quod quidem nobis Moscovuiae existentibus acciderat, cum regis Sigismundi literas ad se missas, atque titulo ducis Masovuiae auctas, Moscus gravatim acceperat.
Scribunt quidam, Moscum a Pontifice Romano & a Caesare Maximiliano nomen expetiuisse, & titulum Regium.
Mihi verisimile non videtur: praesertim cum nulli homini infensior sit, quam summo Pontifici & quem non nisi Doctoris titulo dignatur. Caesarem autem Romanum non maiorem se existimat: ut ex literis suis apparet, in quibus nomem suum Imperatoris titulo praeponit.
Nomen item Ducis apud eos dicitur Knes: nec alium maiorem titulum, ut dixi, unquam habuerunt, adiuncta illa dictione, Magnus. nam omnes alii qui unicum principatum habebant, dicebantur Knes: qui vero plures principatus, atque alios Knes subiectos sub imperio habebant, Vueliki Knesi, id est Magni Duces appellabantur. neque alium gradum seu dignitatem habent post Boiaros, qui more nostro locum nobilium (ut supradixi) seu equitum tenent.
In Croacia vero primores similiter Knesi vocantur: apud nos vero, sicuti & in Hungaria, non [nno] nisi Comitum nomen obtinent.
Non dubitarunt mihi viri quidam principes dicere, imo ceu exprobrare, quod modernus Moscoviae princeps proferre soleat literas sanctae memoriae Imperatoris Maximiliani, quibus nomen Regium tributum sit patri eius Gabrieli, qui postea mutato nomine Basilius vocari maluit: quodque affirmet, me eas literas ad illum pertulisse. eamque ob causam factum est, ut in novissimis cum rege Poloniae tractatibus, aut Rex appellari, aut omnes pactiones irritas esse voluerit.
Etsi vero his sermonibus, tanquam nec veris,nec verisimilibus minime deberem commoveri: tamen eos non tam mea, quam optimi & clementissimi principis mei causa cogor refutare, cum videam etiam piissimos eius manes temere in invidiam vocari.
Non est obscurum, fuisse quandoque simultatem aliquam inter Maximilianum Imperatorem & Sigismundum Poloniae regem, ea nimirum tempestate, qua Sigismundus ducebat Stephani comitis Scepusiensis filiam.
Nam ideo fieri quidam interpretabantur, ut frater sponsae Ioannes, nuptiis Annae filiae Vuladislai regis Hungariae, autoritate et opera Sigismundi fratris potiretur: & per hoc impediretur, irritumque fieret ius successionis, quod Maximiliano, eiusve nepotibus in regnum Hungariae debebatur. Qua de causa sane Maximilianus sua referre existimabat, Moschum perpetuum Lithuanorum & Polonorum hostem, sibi habere coniunctum.
At posteaquam conventu ad Posonium habito, de Annae nuptiis inter Maximilianum & Vuladislaum, praesente & favente Sigismundo, convenit, extinctis subito & sublatis omnibus suspicionibus & simultatibus, tam arcte complexus est Sigismundum Maximilianus, ut non dubitaret quandoque dicere, (quod alibi quoque retulimus) se cum Sigismundo & ad superos & ad inferos esse iturum.
Etsi igitur fuit tempus,
(17) cum Maximilianus sibi Moschum foederatum esse vellet: tamen ei regium nomen nunquam tribuit: quod literis & instrumentis utrinque datis & acceptis, facile comprobari potest, si cui forte testimonium meum, etsi verum & fidele, minus ponderis habere videatur.
Cur vero hunc titulum ab Imperatore Maximiliano peteret Moschus, qui antequam quicquam inter eos negocii esset, non modo se ei parem, sed etiam superiorem videri voluit, nomen suum & titulum semper Imperatorio praeponens, sive loqueretur, sive scriberet: quod nunc quoque, ut dictum est, ceu mordicus retinetur?
At Regium nomen, ne ad Poloniae quidem regem scribens, post meum ex Moscovuia reditum usurpavit.
Hoc quidem in confesso est, quod ad Imperatorem, aut summum Pontificem scribens, se Regem & Dominum totius Russiae vocat.
Quin ne Imperatorio quidem nomine abstinet, si quas forte literas ex Ruthena lingua in Latinam versas adiungit: nimirum ipsis interpretibus vocem Czar, quae Regem significat, Imperatorem vertentibus. Atque hunc in modum idem se & regem & Imperatorem facit. Sed quod ab Imperatoribus, Maximiliano, eiusve nepotibus, creatus sit Rex, in Poloniae regum iniuriam, id nemo crediderit. Quorsum enim attineret, eum Regiam dignitatem, ut fama est, a summo Pontifice petere, si eam antea ab Imperatoribus accepisset? Atque haec quidem dicta sint pro Maximiliano Augusto, domino meo: qui Sigismundo regi, quoad vixit, certus & syncerus amicus fuit.
De me vero ipso quid dicam? Qua fronte quaeso fuissem ausus, toties & in Poloniam & in Lithuaniam currere ac recurrere, in regum Poloniae Sigismundi patris & filii conspectum venire, publicis Polonorum conventibus interesse, viros Principes intueri, si commodassem operam hac in re meam Principi meo, cuius nomine ac verbis, fraterne, amice, benigne ac benevole, & Regi & Ordinibus omnibus frequentissime detuli, quicquid a coniunctissimo, optimo, & clementissimo Imperatore deferri posset? Si nullum est secretum, quod non reveletur: certe si quid indignum officio meo admisissem, id dudum in lucem erupisset. Sed consolor me recti conscientia, qua nulla est consolatio firmior. Et acquiesco suaviter in Regum Poloniae gratia, ac caeterorum Poloniae ordinum benevolentia, quam mihi nunquam defuisse recordor.
Fuerunt forte tempora, quibus talia minore quam nunc invidia spargi potuissent. Sed haec seri hoc tempore, quid est aliud, quam quaerere modos, ad dissociandas coniunctissimorum Principum voluntates, quae omnibus studiis atque officiis copulandae & consolidandae essent? Videbantur acta transacta esse omnia, quae nemo non putabat ad reliquias Hungariae servandas, & ad amissa recuperanda, maximum momentum esse habitura. Verum quibus ea res & ante magno bono fuit, & amplius futura erat, hi sive Turcico, sive alio quopiam malo spiritu afflati, pactorumque & conventorum obliti, res novas & perniciosas moliuntur:
(18) non reputantes secum, in quantum discrimen & se ipsos, & vicinas provincias, ac in primis Hungariam, de universo nomine Christiano quam optime meritam, sint adducturi.
Modus Inaugurandi Principes
Morem, quo Principes Moscovuiae inaugurantur, sequens formula, quam non ita facile consecutus sum, tibi depinget: & qua usus est Magnus Dux Ioannes Basilii, cum suum nepotem Demetrium, ut antea memini, Magnum ducem de monarcham Russiae investiverat.
In medio templi divae Virginis, erigitur tabulatum, super quo tria sedilia, Avo scilicet, Nepoti, & Metropolitano collocantur.
Constituitur item suggestum, quod ipsi Nolai vocant: super quo Ducalis pileus, & Barma, hoc est ornamentum Ducale, ponuntur.
Post, ad constitutum tempus Metropolitanus, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores, totusque conventus Ecclesiasticorum, solennibus ornamentis induti adsunt.
Magno itaque Duce cum Nepote templum ingrediente, canunt Diaconi: Multos annos uni Duci magno Ioanni, secundum consuetudinem.
Sub haec Metropolitanus cum toto clero canere incipit orationem divae Virginis, & sancti Petri confessoris, quem ipsi more suo Miraculosum appellant: qua finita, Metropolitanus, Magnus Dux, & Nepos, tabulatum ascendunt, inque sedilia collocata sedent, Nepote interim ab initio tabulati subsistente.
Tandem Magnus Dux in haec verba praefatur: Pater Metropolitane, ex divina voluntate, a nostris maioribus Magnis Ducibus antiqua & hactenus observata consuetudine, patres Magni Duces, filiis suis primogenitis consignabant Magnum Ducatum: & sicut eorum exemplo, genitor meus Magnus Dux, me coram se benedixit Magno Ducatu: ita ego quoque primogenitum meum Ioannem, coram omnibus Magno Ducatu benedixi.
Sed quia divina voluntate accidit, ut filius ille meus mortem obierit, superstes autem sit unigenitus Demetrius, quem mihi Deus loco filii mei dedit: hunc itaque ego pariter coram omnibus benedico, nunc, & post me, Magno Ducatu Vuolodimeriae, Novuogardiae, & caetera. super quibus & patrem eius benedixeram.
Sub haec Metropolitanus iubet Nepotem locum sibi assignatum accedere, & benedicit illi cruce, Diaconumque iubet orationes diaconorum recitare. ipse interim sedendo iuxta illum, capite inclinato quoque, orat: Domine Deus noster, Rex regum, Dominus dominantium, qui per Samuelem prophetam elegisti Dauid servum tuum,& inunxisti illum in Regem, super populum tuum Israel: tu nunc exaudi preces nostras, tuorum indignorum, & respice a Sanctuario
(19) tuo ad fidelem servum tuum Demetrium, quem elegisti, exaltare regem tuis gentibus sanctis, quem redemisti preciosissimo unigeniti filii tui sanguine: & inunge eum oleo laeticiae, protege eum virtute excelsi, pone super caput coronam de lapidibus preciosis, da illi longitudinem dierum, & in dextram sceptrum Regale: pone illum in sedem iustam, circunda illum omnibus armis iusticiae, fortifica illum in brachio, & subiice illi omnes linguas Barbaricas: & sit totum cor eius in timore tuo, qui te humiliter audiat: averte illum a fide mala, & demonstra illi saluum conservatorem mandatorum sanctae tuae universalis Ecclesiae, ut iudicet populum in iusticia, & iusticiam praestet pauperibus, conservetque filios pauperum, & consequatur dein regnum coeleste.
Postea clara voce loquitur: Sicuti est tua potentia, & tuum est regnum: ita & laus & virtus sit Deo patri, & filio,& spiritui sancto, nunc & in secula seculorum.
Finita hac oratione, imperat duobus Abbatibus Metropolitanus, ut sibi barma porrigant, quae una cum pileo, quodam tegumento serico (quod Schirnikoiu appellant) tecta erat.
Mox hanc tradit Magno duci, cruceque nepotem signat. Magnus autem dux eam super nepotem ponit.
Dein Metropolitanus inquit: Pax omnibus.
Cui diaconus: Domine oremus. tum Metropolitanus orans: Tibi unico regi aeterno, cui terrenum quoque regnum creditum: inclinate vos nobiscum, inquit, & orate omnia regnantem: Conserva illum sub protectione tua, contine illum in regno, ut semper bona & decentia agat: fac clarescat iusticia in diebus suis, amplificationeque sui dominii, & ut in tranquillitate eius quiete, sine discordia vivamus, in omni bonitate & puritate. & haec submissius.
Alta autem voce: Tu es Rex mundi, & servator animarum nostrarum: laus tibi patri, & filio, spirituique sancto, nunc & in secula seculorum, amen.
Tandem pileum Ducalem a duobus Abbatibus mandato sibi allatum, Magno duci porrigit: ad haec, cruce nepotem in nomine patris, & filii, & spiritus sancti signat. pileum porro Magno duce capiti nepotis imponente, Metropolitanus primum, dein archiepiscopus & episcopi accedentes, manu ei benedicebant.
His ordine peractis, Metropolitanus,& Magnus dux, nepotem sibi assidere iubent, paulisperque commorati surgunt.
Interea diaconus Letaniam (ut vocant) incipit, Miserere nostri Domine: nominans Ioannem magnum ducem. rursus alter chorus commemorat, magnum ducem Demetrium nepotem, & alios secundum consuetudinem. Finita Letania, orat Metropolitanus: O sanctissima domina virgo Dei genitrix. & post orationem Metropolitanus & magni duces consident. Sacerdos seu diaconus locum demonstrat, in quo legebatur Evangelium, altaque voce dicit: Multos annos Magno duci Ioanni, bono fideli Christi dilecto, Deo electo, & Deo honorando, Magno duci Ioanni Basilii Vuolodimeriae, Novuogardiae & totius Russiae monarchae, per multos annos.
Sub haec sacerdotes ante altare canunt: Magno duci multos annos. itidem in dextro ac sinistro choro diaconi canunt, Multos annos. tandem rursus diaconus alta voce, Multos annos magno duci Demetrio, bono fideli Christi dilecto, Deo electo & honorando: magno duci Demetrio Ioannis Vuolodimeriae, Novuogardiae, & totius Russiae multos annos.
Sacerdotes item apud altare, & in utroque choro intonant, Multos annos Demetrio.
Quibus peractis, Metropolitanus, Archepiscopus, Episcopi, & tota congregatio ordine, magnos duces accedunt, eosque honorifice consalutant. accedunt & filii magni ducis, inclinando & salutando magnum ducem.
Institutiones Magni Ducis iam inaugurati.
Simon Metropolitanus inquit: Domine & fili, magne dux Demetri divina voluntate, avus tuus magnus dux fecit tibi gratiam, benedixit te ducatu magno: & tu Domine & fili, habe timorem Dei in corde tuo: ama iusticiam, & iustum iudicium: obedias avo tuo mano duci, & curam de omnibus recte fidelibus ex toto corde habeto. & nos te Dominum filium suum benedicimus, & Deum oramus pro tua salute.
Dein Metropolitanus & magni duces surgunt, Metropolitanusque orans benedicit cruce magno duci, eiusque filiis. tandem Liturgia, hoc est sacro peracto, magnus dux avus se in suam habitationem confert.
Demetrius vero in ducali pileo & barma, ex aede divae Virginis, magna Boiaronum caterva, filiisque comitantibus, ad templum Michaelis archangeli pergit, ubi in vestibulo supra pontem a Georgio magni ducis Ioannis filio, ter dengis aureis aspergitur (per dengam genus monetae intellige) templumque ingresso, Sacerdotes letaniam orantes, secundum consuetudinem, cruce ei benedicebant, & iuxta sepulchra ac monumenta eum signo crucis signabant.
Dein templum egrediens, in porta a Georgio rursus dengis aureis aspergitur.
Post recta in templum annunciationis Mariae progreditur, ubi Sacerdotes pariter ei benedicebant, & a Georgio dengis ut antea aspergebatur. Peractis tandem iis, ad avum & matrem se contulit Demetrius.
Acta sunt haec anno mundi 7006. a nato autem Christo 1497. die quarta mensis Februarii.
Interfuerunt autem huic mandato magni ducis, & benedictioni Simonis metropolitani: Tychon archiepiscopus Rostovuiensis & Ioroslavuiensis: Nyphont Susdaliensis & Toruski: Vuasian episcopus Tvuerensis Prothasius, Resanensis & Muromski Afranius Columbnensis, Ieufimi, Sarki & Podonski episcopi.
Multi item Abbates & Priores, inter quos potiores Serapian, prior monasterii ad sanctam Trinitatem, divi Sergii & Makirii, Prior monasterii sancti Cyrilli: magnus denique conventus religiosorum & Ecclesiasticorum aderat.
Inter prandendum, muneris quasi loco oblatum erat cingulum latum auro, argento, gemmis preciosis confectum, quo cingebatur. mox
(21) Selgi quoque Pereaslavuski, hoc est, pisciculi ex lacu Pereaslavuiensi, halecibus non dissimiles, quorum & nomen habent.
Ideo autem id genus piscium putant afferri, quod Pereaslavu nunquam separabatur a Moscovuia, vel Monarchia.
Barmai est veluti torques latae formae, ex serico villoso, extrinsecus tamen auro & omnis generis gemmis concinne confectus: quem Vuolodimerus praefecto cuidam Caphae Ianuensi profligato ademit.
Pileus ipsorum lingua Schapka dictus, quo Vuolodimerus Monomach usus est, & quem gemmis ornatum, aureis item laminis, quasi quibusdam spirulis subinde sese vibrantibus, mire concinnatum reliquit. hactenus dixi de principe, qui maiorem partem Russiae tenet.
Caeteras Russiae partes nunc unus Sigismundus Poloniae rex, magnusque Dux Lithvuaniae tenet.
Caeterum cum regum Poloniae, qui originem suam ex Lithvuanis traxerunt, mentio fit, de genealogia eorum quaedam subiungenda videntur.
Praefuit magno Ducatui Lithvuaniae princeps quidam Vuitenen, quem cum famulus eius Gedemin, ut Polonorum annales referunt, occidisset, mox & ducatu & uxore potitus est: ex eaque inter plures alios, praecipuos duos suscepit filios, Olgird & Kestud.
Ex Kestud natus est Vuitoldus, quem alias Vuitovudum appellant: & Anna, Ianusii ducis Mazovuiae coniunx.
Vuitoldus reliquit unicam filiam Anastasiam, quae Basilio duci Moscovuiae in matrimonium collocata, Sophiaque nominata est: ex
(22) qua natus est Basilius, pater magni illius Ioannis, avus Basilii Rhutenorum principis, ad quem Orator missus fui.
Kestud porro ab Olgird fratre in carcerem coniectus, misere periit. Vuitoldus quoque, vir, quo maiorem Lithvuania non habuit, & ex baptismo Alexander dictus, 1430 moritur.
Olgird Gedemini filius, ex uxore Maria, principe Tvuerensi Christiana, inter alios filios Iagelonem suscepit.
Is regnandi cupiditate non solum regnum Poloniae, sed ipsam Hedvuigim quoque, quae tum diademate insignita regno praefuit, Vuihelmoque duci Austriae desponsata fuit, atque adeo parentibus primatibusque utriusque regni consentientibus, ante nubiles annos Regio more cum eo concubuisset, affectabat: missisque mox in Poloniam Oratoribus suis, regnum & Hedvuigim uxorem expetit.
Ut autem Polonos in suam sententiam pertraheret, votique compos fieret, inter alia fidem se Christi una cum fratribus suis, ducatibus item Lithvuaniae & Samogithiae suscepturum pollicetur: aliisque id genus promissionibus, Polonos in suam sententiam permovit, ut Hedvuigis horum authoritate adducta, atque etiam invita, rescisso priore matrimonii foedere, illi nuberet. quo facto, Iagelo ipse continuo Vuladislai nomine accepto baptisatur, in Regem coronatur, nuptiisque peractis Hedvuige uxore anno Domini 1386 potitur. qua tamen non longe post primo in partu mortua, Annam comitem Celeiae duxit uxorem: ex qua suscepit unicam filiam Hedvuigim, desponsatam Friderico iuniori Brandenburgensi.
Duxerat & anum quandam: qua pariter mortua, Rhutenam Andreae Ioannis ducis Chiovuiensis filiam Soncam, quae post assumpto ritu Romano, Sophia appellata est, duxit: ex eaque suscepit Vuladislaum & Casimirum filios.
Vuladislaus patri in regno successit, inque Hungariae regem, submoto legitimo haerede, Alberti regis defuncti filio Ladislao posthumo, coronatus, ad Vuarnamque lacum post a Thurcis oppressus est.
Casimirus, qui tum magnum Lithvuaniae ducatum tenebat, & qui Ladislao posthumo similiter regnum Bohemiae, forte fratris exemplo ductus, adimere voluit, fratri in regno Poloniae successit. dein eius Ladislai, Hungariae & Bohemiae regis sororem Elisabetham in uxorem duxit: ex qua suscepit filios,Vuladislaum Hungariae & Bohemiae regem, Ioannem Albertum, Alexandrum, Sigismundum, Poloniae reges: Fridericum Cardinalem, & Casimirum, qui in Sanctorum numerum relatus est.
Vuladislao erat Ludovicus filius & Anna filia.
Ludovicus in regno successit: Maria Philippi regis Castellae, archiducis Austriae, filia in uxorem ducta, a Thurcis in Mohacz anno 1526 oppressus est
Anna FERDINANDO, Romanor[u]m, Hungariae & Bohemiae regi, archiduci Austriae nupsit: quatuor filiis, & undecim filiabus ex ea susceptis, Pragae tandem in puerperio, anno Domini 1547 moritur.
Ioannes Albertus sine coniuge obiit. Alexander Helenam, Ioannis magni ducis Moscovuiae filiam, duxit uxorem: sine liberis tamen decessit.
Sigismundus ex priore uxore Barbara, Stephani comitis Zepusiensis filia, suscepit Hedvuigin, Ioachimi Brandenburgensis Electoris coniugem.
Ex posteriore Bona, filia Ioamnis Sfortiae ducis Mediolani & Barii, suscepit Sigismundum secundum Poloniae regem, magnum Lithvuanie ducem: qui Elizabetham FERDINANDI Romanorum, Hungariae & Bohemiae regis &c. filiam, anno 1543 sexta die Maii uxorem duxit. quae tamen immatura morte, & sine prole, anno 1545 die Iunii decimaquinta decessit.
Duxit deinde Barbaram, ex domo Radavilorum:quae ante Gastoldo Lithvuano nupta fuerat, invitis parentibus: & subditis hoc matrimonium tam indigne ferentibus , ut rebellio eorum iam coepta, in perniciosam seditionem abiisset, si FERDINANDUS rex iniurias filie illatas ulcisci, quam earum memoriam deponere maluisset.
Hac vero mortua, idem Sigismundus ad redintegrandam cum Ferdinando coniunctionem & affinitatem conversus, coniugio sibi copulavit Catharinam, germanam sororem Elisabethae, quam Franciscus dux Mantuae viduam reliquerat.
Nuptiae celebratae sunt Cracoviae, 31 Iulii, anno 1553. Utranque sororem ego, tanquam Magister seu Praefectus Curiae,ad sponsum deduxi.
Semovites Mazovuiae dux, ex Alexandra Iagelonis sorore suscepit multos filios, filiasque. Filii sine liberis decesserunt.
Ex filiabus Czimburgis nupsit
(23) Arnesto austriae Archiduci, ex eoque genuit Fridericum Romanorum Imperatorem, patrem Maximiliani Imperatoris.
Ovuka Vuoleslao, Thesinensi duci, in matrimonium collocata est.
Amulia, Vuoguslao Stolpensium duci, qui nunc Pomeraniae dux appellatur, nupsit.
Anna vero, Michaeli duci Lithvuaniae: Catharina innupta obiit.
Porro Olgird atque Iagelonis fratres, nepotesque, item filiarum eiusdem liberos, Kestudis denique Casimiri, aliorumque Regum posteros, si quis ordine recensere vellet, in immensum tam numerosa proles excresceret: quae tamen ut subito aucta est, ita nunc in uno regis Poloniae iam mortui filio, Sigismundo secundo Poloniae rege, masculinus sexus residet.
Quoniam autem in mentionem posteritatis Gedemini, & regum exea stirpe incidimus, haud abs re visum est, si quae regnantibus Vuladislao Hungariae & Boemiae, ac eius fratre Sigismundo Poloniae regibus (Casimiri filiis) evenerunt, subiiceremus.
Posteaquam Vuladislaus regno Hungariae, concedente, & ius successionis sibi reservante Maximiliano Romanorum Imperatore potitus esset, & unicam tantum filiam iam consenescens haberet: Maximilianus, quo iussu cessionis aliqua arctiore coniunctione comfirmaretur, cum Vuladislao de matrimonio inter alterum nepotum suorum ex filio suo Philippo Hispaniarum rege, & Anna Vuladislai filia contrahendo, tractare coepit.
Nam Annae nuptias perdite ambiebat Ioannes Zapolitanus, filius Stephani Scepusiensis comitis: cuius summa fuerat apud Mathiam regem, atque adeo apud ipsum Vuladislaum authoritas.
Vehementer adnitente matre vidua, quae primarios quosque viros in Comitatibus & provinciis Hungariae, muneribus atque stipendiis annuis (quae sua lingua Iargalass vocant) inescatos, & ad quaevis obsequia obnoxios tenebat: nihil dubitans, quin horum studiis & suffragationibus, & matrimonium istud filio conficeret, & per hoc eidem regnum pararet. quibus mulieris machinationibus ingens deinde momentum addidere nuptiae, quae inter eius filiam, Ioannis sororem, & Sigismundum Poloniae regem factae sunt.
His rebus animadversis, Maximilianus hoc magis sibi, quod de matrimonio inter nepotem suum & Annam instituerat, urgendum esse ratus, cum exploratum haberet, Vuladislaum idem cupere, sed factione & studiis eorum qui Ioanni Zapolitano devincti erant, impediri: aleam sibi iaciendam, & Hungariam armis tentandam esse putavit. quo in bello ego primum militiae tyrocinium feci.
Sed cum hoc in armorum strepitu Ludovicum Vuladislao nasci contigisset, interpositis primum induciis, ad solidiorem pacem deventum est: quae deinde huc exiit, ut Vuladislaus cum filio iam coronato, & filia, ac huius frater Sigismundus Poloniae rex Viennam ad Maximilianum venirent: ubi factis cum Anna sponsalibus, & extinctis omnibus simultatibus, & suspicionibus, quibus ob ambitionem Ioannis Zapolitani
(24) indulgebatur, principes isti perpetuo foedere sunt coniuncti.
Sic autem Sigismundus rex tum Maximiliano Imperatori satisfecit, seque approbavit, ut idem aliquando me audiente diceret: Se cum hoc rege, quamcunque intendat, & ad superos, & ad inferos esse iturum.
De Ludovico vulgo dictum est, quod immaturo partu editus, immatura aetate uxori iunctus & barbatus fuerit: ac regno quoque immaturus, immaturam mortem obierit.
His vero addi potest, quod mors eius regno Hungariae, & omnibus vicinis, non minus immatura quam acerba fuerit.
Etsi vero salutaribus con filiis destituebatur Ludovicus, tamen optima eum in patriiam & subditos suos mente & affectione fuisse, & quibus ea servarentur rationibus quaesisse, constat.
Nam ubi cognovisset, Solimanum post Belgradum captum, novam & formidabilem expeditionem adversus se moliri, miserat adolescens Curiae suae magistrum Polonum cognomento Trepca, ad patruum suum regem Sigismundum: summis precibus oratum atque obtestatum, ut ne ad regni sui confinia accedere, ac secum capiendorum consiliorum causa convenire gravaretur.
Sed cum hoc praecise recusatum esset a Sigismundo, Trepca cum lachrymis dixisse fertur: Nepotem tuum rex nunquam deinde videbis, nec ullam ab eo legationem audies. Idque sic evenit.
Nam rege Sigismundo ab Hungariae finibus religionis praetextu longius ad Gedanum in Prussiam abeunte, nepos eius una cum eodem Trepca, illa funestissima clade, quam a loco Mohaciensem vocant, est absorptus.
Sed nunc ad Moscos redeo.
Basilio Ioannis de uxore ducenda deliberanti, consultantique, visum tandem fuit, ut potius subditi alicuius filiam, quam externam duceret: tum ut maximis parceret sumptibus, simul ne uxorem peregrinis moribus diversaque religione imbutam haberet. Huius autem consilii Georgius cognomento Parvus, principis & thesaurarius & consiliarius summus, author fuit. Putabat enim, principem, filiam suam uxorem ducturum. Sed tandem publico de consilio, Boiaronum filiae numero mille & quingentae, cum in unum locum conductae essent, ut ex illis quam vellet, eligeret: delectu princeps habito, Salomeam, Ioannis Sapur Boiaronis filiam, contra Georgii opinionem in uxorem elegerat.
Ex ea porro cum ad unum & viginti annos liberos non suscepisset, sterilitate uxoris offensus, eam eo anno quo nos Moscovuiam veneramus, nimirum 1526 in monasterium quoddam in Susdali principatu intrusit. huic Metropolitanus in monasterio lachrymanti, eiulantique, capillis primum abscissis, cum cucullam porrexisset, eam sibi iniici haec adeo non patiebatur, ut apprehensam, in terramque proiectam cucullam pedibus calcaverit. qua rei indignitate, Ioannes Schygona, unus ex primariis consiliariis, commotus, eam non solum acriter obiurgavit, sed flagello caecidit, superaddens: Tu ne voluntati Domini resistere audes? illiusque iussa capessere moraris? Hunc Salomea cum interrogaret, qua se authoritate caederet? mandato Domini, cum respondisset: animo illa tum fracto coram omnibus, quod cucullam invita atque coacta induat, protestatur, tantaeque iniuriae sibi illatae Deum ultorem invocat.
Salomea itaque in monasterium coniecta,
(25) cum princeps Helenam filiam Knes Basilii Lintzkii Caeci, iamque vita defuncti, fratris inquam ducis Michaelis Lintzkii, qui tum captivus detinebatur, uxorem duxisset: continuo fama exoritur, Salomeam gravidam, propeque partum esse. rumorem confirmabant duae matronae, primorum consiliariorum, Georgii parvi thesaurarii, & Iacobi Mazur cubicularii, uxores: aiebantque sese ex ore ipsius Salomeae audivisse, ut quae gravidam se, & prope partum esse fateretur.
Qua re audita, graviter commotus princeps, utramque a se repulit: alteram, Georgii uxorem, etiam verberibus affecit, quod tempestivius de hac re ad se non retulisset. Mox ut rem compertam haberet, Theodericum Rack consiliarium, & Potat secretarium quendam, ad monasterium in quo detinebatur, mittit: illisque, ut veritatem rei diligenter inquirerent, demandat. Quidam nobis tum Moscovuiae existentibus, sancte affirmabant, Salomeam filium Georgium nomine peperisse: nemini tamen infantem ostendere voluisse. Quin cognoscendae veritatis gratia, quibusdam ad se missis, dicitur respondisse, indignos illos esse, quorum oculi infantem viderent: dum in suam Maiestatem veniret, matris iniuriam ulturum. quidam vero eam peperisse, constanter negabant. Ambigua itaque ea de re est fama.
Basilii porro Linczkii ex Lithvuania profugi filiam, cur uxorem duxerit princeps, duas causas, praeterquam quod se ex ea liberos suscepturum sperabat, fuisse accepi: tum quod socrus genus suum duxisset ex familia Petrovuitz, quae magni quondam nominis in Hungaria erat, Graecorumque fidem sequebatur: tum quod Michaelem Linczkii, singulari dexteritate ac rara quadam fortitudine virum, patruum liberi habituri essent.
Habebat etenim princeps duos germanos fratres superstites, Georgium & Andream: atque ideo si forte liberos ex aliqua alia uxore susciperet, eos fratribus viventibus, parum tutos fore in regni administratione putabat. Michaele autem in gratiam recepto, libertateque donato, filios ex Helena susceptos, authoritate patrui in maiore quiete futuros non dubitabat, de cuius liberatione nobis praesentibus tractabatur: quem etiam vinculis solutum, liberisque custodiis honeste mandatum, vidimus tandem libertate donatum, interque caeteros Knesos testamento a principe nominatum, tutorem denique nepotum suorum Ioannis & Georgii institutum fuisse.
Sed postea principe mortuo, cum viduam regium thorum continuo cum quodam Boiarone cognomento Ovuczina contaminantem, inque mariti fratres uinculis constrictos saevientem, crudeliusque imperantem videret, eam, ut honestius & sanctius viveret, aliquoties sola pietate ac honestate adductus admonuerat: sed huius illa admonitionem adeo moleste impatienterque tulit, ut mox qua ratione emedio tolleretur, consilium quaereret. causaque reperta, Michaelem aiunt continuo proditionis crimine fuisse insimulatum, atque in carceres rursus coniectum, misere tandem periisse: viduam quoque non ita diu post veneno sublatam, Ovuczina vero adulterum in partes dissectum fuisse. Matre itaque e medio sublata, maior natu filius Ioannes, 1528 anno natus, in regno successit.
(26)