B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Sigismundus de Herberstein
1486 - 1566
     
   


R e r u m   M o s c o v i t i c a r u m
C o m m e n t a r i i


Editionis 1556 paginae 144 - 156

________________________________________________


     Prostvuitza, ubi optima cervisia coquitur. indeque
     Cracovuiam, caput regni, sedem regalem, ad Istulam sitam, 18 miliaribus a Sandomir distantem, urbem inquam clericorum, studiosorum atque mercatorum frequentia celebrem, pervenimus: ex qua, a Rege ipso, cui opera mea grata erat, munere accepto, honestissime fui dimissus. rectaque
     Lipovuetz sub castrum, sacerdotum aliquid gravius deliquentium carcerem:
     Indeque 3 miliaribus Osvuentzin, Silesiae quidem oppidum, Polonicae tamen ditionis, ad Istulam situm: quo loco Sola fluvius ex montibus, qui Silesiam ad Hungaria dividunt, decurrens, Istulam ingreditur. Non longe sub eodem oppido Preyssa fluvius ex alia parte Istulae, Silesiam a Polonica & Bohemica ditione dirimit, Istulam quoque influit.
     Ptzina, Germanice Ples, principatum in Silesia Bohemicae ditionis, 3 miliaribus
     Strumen Germanice Schvuartzvuasser, 2 miliaribus
     Freystaetl, ducum Teschinensium oppidum, quod Elsa fluvius praeterlabitur, qui in Oderam exoneratur.
     Moraviae dein Ostravua oppidum, quod Ostravuitza fluvius alluit, Silesiamque a Moravia dividit.
     Itschin, Germanice Titzein oppidum, quatuor miliaribus
     Hranitza, Germanice Vueissenkirchen oppidum, quod Betvuna fluvius praeterlabitur, 1 miliari
     Lipnik, 1 miliari unde cum Vuistriciam 2 miliaribus recta contendentes, forte ex quodam colle Nicolaus Czaplitz, eius provinciae nobilis, sibi nos obvios conspexisset, mox pixide arrepta, ad conflictum se quodammodo cum duobus comitibus praeparabat. Qua re equidem non temeritatem hominis, sed ebrietatem potius animadverteram: ac continuo servitoribus mandaveram, ut ei nobis occurrenti media via cederent. Sed ille hoc humanitatis officio neglecto, in altam nivem se coniecerat, nosque praetereuntes torve intuebatur: servosque a tergo cum vehiculis sequentes, ad hoc ipsum genus officii, quod illi praestare haudquaquam poterant, cogebat: strictoque gladio minabatur. Ea re exorto utrinque clamore, factoque servorum qui post erant concursu, ipse mox telo balistae laesus, equus pariter vulneratus sub eo conciderat.
     Postea cum Moscis Oratoribus iter institutum prosecutus, veni Olmutzium, quo ille quoque saucius pervenerat: statimque, veluti eius regionis incola notus, turba hominum (qui in fodendis aggerendisque piscinis operam locant) collecta, ulcisci sese volebat. Cuius ego tamen conatus maturo consilio repressi, ac intercepi. Ex Olmutzio, Bischovu oppidulum, 4 miliaribus
     Niklspurg, 4 miliaribus arcem splendidam, cum oppido. quod etsi uno miliari ultra Teyam fluvium, qui multis in locis Austriam a Moravia dirimit, situm est, Moraviae tamen adiacet, eiusque ditioni subiecta est.
     Austriae inde oppidulum Mistlbach, 3 miliaribus
     Ulrichskirchen, 3 miliaribus
     Viennam, ad Danubium sitam urbem, a multis scriptoribus celebratam, tribus pariter miliaribus confectis pervenimus: quo equidem duo integra (144) vehicula ex Moscovuia usque deduxi.
     Ex Vienna, Novam civitatem, 8 miliaribus indeque ultra montem Semring, interque Styriae montes Salisburg[u]m usque veni.
     Post Oeniponti, in Comitatu Tirolensi oppido, Caesarem assecutus: cuius Maiestati non solum ea quae ex mandatis gesseram, grata erant: sed etiam relatio de caeremoniis & consuetudine Moscovitarum, auditu valde iucunda.
     Quare etiam Matthaeus Cardinalis Salisburgensis, Caesari admodum charus, Princeps industrius, & in rebus agendis versatissimus, iocose coram Cesare protestatus est, ne Caesar, se absente, reliquum caeremoniarum ex me audiret, cognosceretve.
     Expedito mox ac dimisso a Caesare Moscorum Oratore, equidem in Hungariam ad regem Ludovicum, cum sub id tempus institutus Orator fuissem, eundem per Oenum ac Danubium Viennam deduxi: eoque ibi relicto, ipse continuo Pannonium currum conscendi, quo triiugis equabus curru volitante celerrime ferebar, paucisque horis Budam triginta duobus miliaribus perveni.
     Tantae autem celeritatis causa est, tam commoda per iusta intervalla respiratio equorum, & permutatio.
     Quarum prima utuntur in Prukh, oppidulo ad Leytham fluvium, qui Austriam ab Hungaria dividit, distatque a Vienna 6 miliaribus.
     Secunda in Ovuar castro, cum oppidulo, Germanice Altenburg, 5 miliaribus.
     Tertia in Iaurino oppido, sedeque Episcopali. Hunc locum Hungari Iurr, Germani vero ab Raba fluvio, qui oppidum alluit, Danubiumque ingreditur, Rab appellant. Hoc quidem in loco, qui ab Ovuar 5 miliaribus distat, equos permutant.
     Quarta, sex infra Iaurinum miliaribus, in pago Cotzi, a quo & vectores currus nomen acceperunt: Cotzique adhuc promiscue appellantur. Ultima in Vuark pago, quinque a Cotzi miliaribus: quo loci equorum soleas, num qui clavi vacillent, aut desint, inspiciunt, currus loraque farciunt: quibus omnibus refectis, Budam, sedem regalem, 5 inde miliaribus invehuntur.
     Budae sede regia exposita, ac confecta legatione, finitisque comitiis, quae haud procul ab urbe, ab eo loco quo celebrantur, Rakhusch vulgo appellantur, a rege honestissime dimissus, ad Caesarem redii: qui proximo Ianuario post, anno scilicet Domini 1519 mortem obiit.
     Hancque in Hungariam profectionem, quod Moscoviticae coniuncta, unoque prope & continuo itinere confecta fuit, adiicere volui.
     Caeterum cum in regni Hungariae mentionem inciderim, non possum equidem sine gemitu & gravissimo dolore commemorare, quomodo hoc regnum antea florentissimum & potentissimum, omnibus quodammodo intuentibus tam subito afflictissimum factum sit.
     Est quidem, ut caeteris rebus omnibus, ita etiam regnis & imperiis terminus quidam constitutus: sed nobilissimum Hungariae regnum certe non tam satis trahentibus, quam mala & iniqua administratione, plane ad interitum redactum esse videtur Mathias rex, neque regio sanguine natus, neque vetusto ducum aut principum stemmate clarus, non tamen nomine solum rex fuit, sed ipsa re regem praestitit: ac non modo Turcarum principi fortiter restitit, eiusque gravissimas impressiones invictus sustinuit: verum & ipsi (145) Romanorum Imperatori, atque adeo Boemiae & Poloniae regibus negocium fecit: denique omnibus vicinis suis terrori fuit.
     Quemadmodum autem huius regis virtute, ac rebus praeclare gestis, Hungariae regnum ad summam potentiam ipso vivente pervenerat: ita eo sublato, quasi mole sua laborans, inclinare coepit.
     Nam qui ei successit Vladislaus Boemiae rex, Casimiri Poloniae regis filius primogenitus, princeps quidem pius, religiosus, & vitae inculpatae: sed ad moderandam tam bellicosam gentem, in tanti praesertim hostis vicinitate, minime sufficiens fuit.
     Etenim tot rebus secundis ferociores & insolentiores facti Hungari, benignitate & clementia regis abutebantur ad licentiam, luxuriam, desidiam, fastum: quae vitia eo tandem evasere, ut etiam rex ipse contemptui haberetur.
     Porro Vladislao defuncto, sub eius filio Ludovico cum haec ipsa vitia magis ac magis invaluere: tum si qua reliqua fuit belli disciplina, ea tota est amissa. nec potuit rex puer his malis ob aetatem mederi: nec alioqui ad eam, quam decebat, gravitatem educatus fuit.
     Primores regni ac praecipue praelati, luxu pene incredibili diffluebant: & certabant quasi aemulatione quadam tum inter se, tum cum baronibus, ut alii alios profusione & splendore vincerent.
     Iidem nobilitatem partim beneficiis ac praemiis, partim etiam potentia ac metu sibi obnoxiam tenebant, ut plures affectatores haberent, ac eorum studiis & acclamationibus in publicis conventibus iuvarentur.
     Mirum dictu, qua pompa, quo apparatu, ac quibus equitum utriusque armaturae copiis Budam sunt ingressi, praecinentibus tubicinibus ad cuiusdam quasi triumphi speciem.
     Porro in regiam cum irent, aut inde redirent, tanto deductorum & stipatorum comitatu undique septi incedebant, ut vici & plateae vix catervam caperent.
     Cum vero prandendum esset, tota urbe ad aedes cuiusque tubae non aliter atque in castris resonabant: & ducebantur prandia in multas horas quae somnus & quies excipiebant, cum contra quasi solitudo quaedam esset circa regem: & fines regni interea destituti necessariis praesidiis, impune ab hostibus vastarentur.
     Episcopatus dignitates, & praecipua quaeque officia promiscue, non pro meritorum ratione, conferebantur: & quo plus potentiae quisque obtinebat, hoc plus iuris habere credebatur.
     Itaque laborabat iusticia, & premebantur infirmiores: ac omni bono ordine sublato aque everso, subinde inveniebatur aliquid, quod Reipublicae labem aliquam cum vulgi detrimento afferret: cuiusmodi fuit illa innovandae argenteae monetae licentia, per quam prioribus bonis numis conflatis, alii deteriores passim cudebantur: & his rursum sublatis, alii fiebant meliores: qui tamen iustum precium tenere non potuerant, sed nunc pluris, nunc minoris habiti sunt (prout locupletiorum cupiditati libuit:) qui etiam a quibusdam privatis pene palam impune sunt adulterati.
     Denique ea erat in universa Hungaria omnium rerum inclinatio, vel potius confusio, ut quivis vel minimam experientiam habens, regnum hoc tot malis obnoxium, etiamsi nullum vicinum haberet hostem, mox perire oportere perspiceret.
     Ego quidem certe cum oratorem Principis mei Budae agerem, non dubitavi, quasi aliud agens, serenissimam Hungariae reginam Mariam admonere, (146) ut futura consideraret, sibique in omnem eventum praesidii aliquid compararet & seponeret: neque aut domini & mariti sui potentiae & iuventae, aut fratrum suorum opibus nimium fideret. Nam haec omnia morti & infinitis casibus obnoxia esse.
     Meminisset veteris proverbii, quo fertur, Bonum esse, habere amicos: sed miseros esse, qui his uti cogantur.
     Gentem Hungaricam ferocem & inquietam, seditiosam & turbulentam, advenis & exteris parum aequam & amicam esse.
     Imminere Hungariae hostem potentissimum: neque quicquam magis affectare, quam ut id suam in potestatem redigat.
     Referre itaque ipsius, ut aliquid recondat, unde sibi & suis, si quid adversi accidat, opitulari possit. Et alioqui magis regium esse, iuvare alios, quam alieno auxilio indigere.
     Etsi vero bonam in partem pro more regio accepta fuit haec admonitio, mihique actae sunt gratiae: tamen quod mihi tum praesagiebat animus, quodque metuebam, nihil proficientibus bonis ac fidis monitoribus & consultoribus, ingenti nostro malo evenit: nequedum huius tragoediae finis est.
     Aula mansit, qualis erat: & nihil remissum est a pompa, fastu, insolentia ac luxu, donec concideret. ut non inepte quidam ex aulicis tum dixerit, se nunquam vidisse vel audisse regnum ullum, quod maiore, atque Hungaria, gaudio & tripudio periret.
     Etsi vero plane desperatae res Hungarorum essent, tanta tamen eorum erat insolentia, ut hostem praepotentem & vicinum, Turcam, non modo superbe contemnere, sed etiam iniuriis & contumeliis adversus se provocare non dubitarent.
     Nam cum hic, qui nunc imperat, Solimannus, patre suo defuncto de more denunciasset vicinis, se paterno solio potitum esse, & portam suam patere omnibus, sive pacem sive bellum petentibus: idque praecipue per Oratores suos Hungaris significasset: nec deessent qui suaderent, eos cum Polonis, ut antea, a Solimanno pacem petere debere: Hungari non modo repudiavere consilia salutaria, sed etiam Oratores ipsos Turcae captos detinuere.
     Qua contumelia iritatus Solimanus, Hungariam hostiliter invasit: captaque primum Nandoralba, fortissimo non tantum Hungariae, sed universi orbis Christiani propugnaculo, ad alia capienda progressus, eo pervenit, ut regia sede Buda & praecipuis quibusque ac munitissimis arcibus, ipsaque regni parte optima & florentissima potiretur.
     Unde iis quae restant, nunc ita imminet, ut pene pro victis ac debellatis haberi possint. Videbantur quidem sibi Hungari aliquam habere causam ad detinendos Solimanni Oratores, quod pater eius Oratorem Hungarorum ad se missum Barnabam Bel detinuisset, secumque in expeditionem adversus Sultanum susceptam duxisset: quem tamen eo bello confecto, bene muneratum remiserat.
     Sed mussitandum hoc erat potius Hungaris: cum, ut dicitur, vana sit sine viribus ira: quam per impotentem ultionem provocato potentiore sibi exitium accersere, & in idem discrimen vicinos adducere.
     Cum Solimannus Budam ante semel captam, sed Ioanni Zapolitano redditam, denuo profligato exercitu nostro, qui eam post Ioannis mortem obsessam tenebat, denuo caepisset & occupasset: ego ad eum Principis mei nomine, cum illustri Comite Nicolao a Salmis, Orator accessi: & in parte pacis habui, dextram osculari tyranni.
     Quo tempore (147) non tantum de tota Hungaria, sed etiam conterminis provinciis actum esse videbatur.
     Porro quam inique comparata fuerit pugna Ludovici regis cum Solimanno, notius est quam ut dicere sit necesse.
     Obiectus est rex adolescens, militiae rudis, & nullo ante in bello versatus, cum paucis, magna ex parte imbellibus, hosti callidissimo, ac multis recentibus victoriis exultanti: trahentique secum robur exercitus, quo orientem & magnam Europae partem debellarat.
     Quae praecipue futurae erant Hungarorum vires, eas Ioannes Zapoliensis Vuayvuoda Transylvanus apud se retinuit, neque in auxilium regis sui accedere permisit.
     Idem vero extincto rege, sceptra invasit, quae dudum concupiverat: imo quae ei pater ipsius Stephanus Zapoliensis, adhuc puero destinarat.
     Memini enim me audivisse a Ioanne Lazki, qui Casimiri regis Poloniae secretarius, ac postea Archiepiscopus Gnesnensis fuit: hunc Stephanum Zapoliensem, quum, Mathia rege mortuo, apud quem summam authoritatem obtinuerat, de creando novo Rege ageretur, filium suum Ioannem adhuc infantem complexum, dixisse: Si tantulus esses fili (modo corporis paulo maiore ostenso) nunc rex Hungariae esses.
     Idque idem Archiepiscopus ceu bene ominatum, & quasi praeiudicii cuiusdam vim habens, non destitit iactitare, cum inter nos de pace inter Principem meum & Ioannem concilianda ageretur.
     Quod autem evenit, ut Ioannes dignitatem & sedem Regiam cum aliqua parte Hungariae per Solimannum obtineret: idem nunc etiam soboles eius, aut hi potius in quorum potestate est. contra omnia iura & pacta affectant: nihil pensi habentes, neque cogitantes, quam perfidiose antea a tyranno tractati, & Buda eiecti fuerint. Sed feruntur excaecati regnandi libidine animi in interitum suum, eodemque vicinos trahunt.
     Si Christiano orbi nullum fuisset in Hungaria praesidium (quod tamen fuisse maximum, quotidiana experientia, & iam clades additae cladibus testantur) tamen vel propter solas opes, quas Deus optimus maximus in Hungariam largissime effudit, & inde vicinis nationibus suppeditavit, non tantum Hungaris ipsis, sed Christianis omnibus, pro eius salute, tanquam pro communi patria, esset laborandum.
     Nam quid fere est in tota rerum natura boni & preciosi, quod Hungaria non habeat? Si metalla quaeras, quae pars est orbis Hungaria foecundior auro, argento, cupro, chalybe, ferro? Nam plumbi minus habet, & stanno carere dicitur: si tamen carere est, quod nondum inveniri contigit.
     Quin & salem metallicum habet, optimum & purissimum, qui instar lapidum in lapicidinis caeditur. Et quod iure mireris, alicubi etiam aquae metallorum speciem vertunt, & ex ferro cuprum reddunt.
     Vina dat pro locorum diversitate, ut fit, diversa: sed plerisque in locis etiam extra Sirmium, vini proventu & bonitate clarum, quod amissimus, tam generosa & excellentia, ut pro Creticis haberi possint.
     Taceo frugum ac omnis generis optimorum fructuum infinitam copiam.
     Porro feras, & quicquid venatu vel aucupio capitur, quid attinet commemorare? Ita enim his abundat Hungaria, ut interdicere rusticis, ne vel venentur, vel aucupentur, pro re valde insolente habeatur: (148) nec pene minus plebeiorum quam nobilium epulae sint, lepores, damae, cervi, apri, turdi, perdices, phasiani, bonasi, & quicquid est eiusmodi, quod ad mensas delicatiores alibi expetitur.
     Pecoris certe adeo abundans est, ut iure mirari possis, unde proveniant tot & tanta boum & ovium agmina, quae in exteras regiones, Italiam, Germaniam, Bohemiam mittit. Nam cum per Moraviam, Austriam, Stiriam, Slavoniam, perque alias Hungariae vicinas provincias multae pateant viae, per quas pecus agminatim expellitur: observatum est, per solam viam Viennensem uno anno plus quam octoginta millia boum in Germaniam acta esse.
     Iam de piscium omnis generis copia quid dicam? quae cum ad Danubium, Dravum, Savum, et alia minora flumina, tum ad Tibiscum, mediam fere Hungariam ab Oriente & Septentrionibus percurrentem, tanta est, ut fere quam minimo veneant, ac tantum non gratis dentur pisces: saepe etiam vel gratis dati, non auferantur.
     Nec est tantum ubertas quaedam pene incredibilis tantarum opum in Hungaria: sed etiam tanta bonitas, ut quae aliis in locis nascuntur eiusdem generis, Hungaricis nequaquam conferri aut aequiparari possint.
     Quo maior & tristior erit nota huius seculi apud posteritatem, quod non omnes vires suas ad servandum regnum tam opulentum, & ad cohercendum Christiani nominis hostem capitalem, tam opportunum, converterit.
 

Iter secundae legationis.

     Mortuo Caesare Maximiliano, Styriensium Orator ad Carolum Hispaniarum regem, archiducem Austriae, tum electum Romanorum Imperatorem, ad cuius Maiestatem postea & Moscus suos miserat Oratores, qui confoederationes cum Maximiliano Imperatore initas iam denuo confirmarent, missus sum.
     Ut autem vicissim Imperator Mosco gratificaretur, dederat negocium fratri Domino Ferdinando, Archiduci, ut Ludovicum Hungariae regem admoneret, quo is apud suum patruum Sigismundum Poloniae regem tantum efficeret, ut ad aequas pacis seu induciarum conditiones cum Mosco consentiret. Viennae itaque Austriae Leonhardus Comes Nugarolae, nomine Caroli Romanorum Imperatoris & ego fratris suae Maiestatis Ferdinandi, Infantis Hispaniarum, Archiducis Austriae, &c. conscensis curribus Pannonicis, ad Ludovicum regem Hungariae properantes, Budam venimus: ibique expositis mandatis, negotiisque ex sententia confectis dimissi, Viennamque redeuntes, mox cum Mosci Oratoribus, qui tum ex Hispaniis a Caesare redierant, egressi per oppida,
     Mistlbach, 6 miliaribus
     Vuisternitz, 4 miliaribus
     Vuischa, 5 miliaribus
     Olmutium, 4 miliaribus
     Sternberg, 2 miliaribus
     Parn ferrifodinas, 2 milaribus. indeque duobus miliaribus pontem Morava fluvio impositum transeuntes: ibique Moravia relicta, (149)
     Silesiae oppidum & principatum ingressi,
     Iagerndorff tribus miliaribus, tum per
     Lubschiz, 2 miliaribus
     Glogovia parva, 2 miliaribus
     Crepitza, 2 miliaribus. Et post trans Oderam fluvium
     Opolia civitatem cum castro, ad Oderam fluvium sitam, ubi ultimus Opoliensium Dux suam sedem habebat, 3 miliaribus
     Oleschno, Germanice Rosenberg, trans fluvium Malpont, qui tum aquarum multitudine mirum in modum redundabat 7 miliaribus
     Poloniae oppidum Crepitza vetus, duo fere miliaria pervenimus, quo in loco cum Poloniae regem, Pietercoviae oppido (in quo Regnicolae habere comitia ac celebrare solent) esse intelleximus, illico eo servitorem praemisimus.
     Reversus, cum inde Regem iam recta Cracoviam profecturum renunciasset, iter nostrum ex Crepitza eo nos pariter direximus, atque primum
     Clobutzko, 2 miliaribus
     Czestochovu monasterium, in quo imago divae Virginis magno concursu populi, praecipue vero Ruthenici colitur, 3 miliaribus.
     Scharki, 5 miliaribus
     Cromolovu, 3 miliaribus
     Ilkusch insignes plumbifodinas, 4 miliaribus
     Cracoviam inde post 5 miliaribus confectis, secunda Februarii die pervenimus: ubi nihil tum nobis honoris fuit exhibitum, neque nobis quisquam obviam processit, neque hospitia designata, seu constituta erant, neque humanitatis officio quisquam aulicorum nos consalutavit, excepitve, perinde ac si de adventu nostro nihil prorsus intellexissent.
     Impetrato post ad Regem aditu, causam legationis nostrae elevabat, officiumque Principum nostrorum tanquam intempestivum reprehendebat: maxime vero, cum Oratores Mosci, a Caesare ex Hispaniis usque redeuntes, nobiscum videret: Moscum ideo moliri aliquid suspicabatur.
     Quaenam tandem, inquit, vicinitas, aut sanguinis coniunctio Principibus vestris cum Mosco intercedit? quod ultro se medios constituerent: praesertim cum Rex ipse a Principibus nostris nihil tale peteret, hostemque suum facile ad aequas pacis conditiones cogere posset.
     Nos vero consilia pia & Christiana, mentemque synceram Principum nostrorum testabamur, illosque nihil magis quam pacem, ac mutuam inter Christianos Principes amicitiam ac concordiam ex animo optare velle, atque omni studio procurare. dicebamus etiam: Si Regi non videtur, ut nostra mandata prosequamur, tum aut re infecta redibimus, aut Dominis nostris ea nunciabimus, & responsum super ea re expectabimus.
     Qua re audita, humanius aliquanto ac liberalius etiam in hospitiis tractabamur.
     Eo tempore data erat mihi occasio petendi mille florenos, quos mihi mater Reginae Bonae, quod iam pridem ex Caesaris Maximiliani mandato hoc ipsum matrimonium filiae tractassem, inscriptione data, promiserat: quam Rex tum benigne a me acceperat, eamque ad reditum meum servarat, mihique postea reverso satisfieri curaverat. (150)
     Die Februarii quartadecima, Cracovia relicta, trahis seu vehiculis satis commodo itinere per Poloniae oppida,
     Novam civitatem, Cortzin,
     Poloniza,
     Ossek,
     Pocrovitza,
     Sandomeria,
     Savuichost,
     Ursendoff, Lublin,
     Parczovu,
     Lithvuaniae tum oppidum tribus miliaribus Polovuiza attigimus, ubi plurima itinera, propter crebras paludes, pontibus strata transivimus. indeque
     Rostovusche, 2 miliaribus
     Pessiczatez, 3 miliaribus
     Briesti, 4 miliaribus magnum oppidum cum castro, ad Buh fluvium, in quem Muchavuetz illabitur.
     Camenetz oppidum, cum lapidea turri in arce lignea, 5 miliaribus indeque duobus fluviis Oschna & Beschna traiectis, confectisque 5 miliaribus,
     Schereschovua recens aedificatum oppidum in magna sylva, ad fluvium Lisna, qui & Camenecz praeterlabitur, situm, venimus.
     Novuidvuor, 5 miliaribus
     Porossovua, 2 miliaribus
     Vuolkovuitza, 4 miliaribus. quo loco commodius hospitium in tota profectione non habuimus.
     Pieski oppidum ad fluvium Selvua, qui ex ipsius Russiae Vuolinia provincia procurrit, Nemenque influit.
     Mostu uno miliari ad fluvium Nemen situm oppidum, quod a ponte Nemen imposito, nomen accepit: Most enim pons est.
     Czutzma, 3 miliaribus
     Basiliski, 3 miliaribus
     Radomi, 5 miliaribus
     Hestlitschkami, 2 miliaribus
     Rudniki, 5 miliaribus
     Vilnam, 4 miliaribus.
     Porro per haec loca a Vuolkhovuitza usque enumerata, hoc tempore (147) non perveneramus Vilnam: sed cursum nostrum in dextram Orientem versus flectentes, per
     Solvua,
     Slonin,
     Moschad,
     Czernig,
     Oberno,
     Ottmut,
     Cadayenovu, (151)
     Miensko oppidum, a Vuolcovuitza 35 miliaribus distans. inde praeterea omnes fluvii in Borysthenem feruntur, cum alii relicti in Nemen decurrant.
     Borissovu oppidum ad fluvium Beresina situm, 18 miliaribus de quo supra.
     Reschak 40 miliaribus. In illis porro locis, propter maximas solitudines, non compendiosa, sed communi via usi, Mogilevu oppido, ad dextram intervallo 4. miliaribus relicto, per
     Schklovu, 6 miliaribus
     Orsa, 6 miliaribus
     Dobrovuna, 4 miliaribus. aliaque loca in priore itinerario exposita, Moscovuiam tandem venimus: ubi diu tractantes, nec tamen aliud extroquere potuimus, quam ista: Si rex Poloniae vult nobiscum pacem, mittat ad nos, ut consuetum est, Oratores suos, & nos volumus cum illo pacem nobis competentem.
     Misimus tandem nostros ad regem Poloniae (qui tum in civitate Gdanensi fuit) destinavitque ad hortationem nostram suos Oratores, Petrum Gysca palatinum Plocensem, & Michaelem Bohusch Lithvuanicum thesaurarium.
     Porro Princeps cum Oratores Lithvuanos haud procul a Moscovuia esse cognovisset, subito se venationis praetextu ac recreandi animi gratia, tempore minime tamen ad venandum congruo, Mosaisko, quo loco maximam habet leporum copiam, contulerat: nosque ad sese, ne fortasse Lithvuani urbem ingrederentur, vocaverat. ubi impetratis confirmatisque induciis, undecima Novembris dimissi, scissitabatur Princeps, qua via nos redituri essemus, quia Turcam Budae fuisse intellexerat: quid autem effecisset, se ignorare aiebat.
     Eadem qua veneramus via, Dobrovunam usque reversi, impedimenta nostra, quae ex Vuiesma per Borysthenem miseramus, ibi recepimus: Pristavumque Lithvuanum, qui nos eo loci expectabat, reperimus: a quo, Ludovicum Hungariae regem periisse, tum primum intelleximus.
     A Dobrovuna 4 miliaribus venimus Orsam: unde eodem itinere, quo ego in priore reditu usus eram, Vilnam pervenimus: ibique ab Regis naturali filio, Ioanne episcopo Vilnensi, humaniter accepti, lauteque tractati fuimus. tum
     Rudnik, post 4 miliaribus
     Vuolkonik, 3 miliaribus
     Meretsch oppidum, quod ab eiusdem nominis illic fluvio nomen habet, septem miliaribus
     Osse, 6 miliaribus
     Grodno principatum ad Nemen fluvium situm, septem miliaribus
     Grinki, 6 miliaribus quo cum prima Ianuarii proficisceremur, tam durum frigus obortum fuit, impetusque ventorum nives in modum turbinis volvens, dispergensque, adeo ut hoc tanto tamque infesto frigore equorum testiculi, & aliqua ex parte caniculae ubera congelata, corruptaque exciderint.
     Equidem nasum, nisi tempestivius a Pristavo admonitus fuissem, fere amisissem. Ingressus enim hospitium, vix tandem, nive, monitu Pristavi, nasum macerando ac fricando, non citra dolorem sentire coeperam, scabieque quodammodo oborta, ac dein paulatim arescente, convalueram. (152) gallumque Moscoviticum, more Germanorum super currum sedentem, frigoreque iamiam morientem, servitor crista, quae gelu concreta erat, subito abscissa, non solum hoc modo servavit, verum etiam ut erecto statim collo cantaret, nobis admirantibus, effecit.
     A Grinki, per magnam sylvam, in
     Narevu, 8 miliaribus
     Bielsco, 4 miliaribus
     Milenecz, 4 miliaribus
     Mielnik, 3 miliaribus
     Loschitzi, 7 miliaribus. post 8 miliaribus
     Poloniae oppidum tandem Lucovu, ad Oxi fluvium (153) situm. Huius loci praefectus Starosta, quasi dicas senior, appellatur: sub cuius ditione tria milia nobilium esse feruntur. Sunt ibi aliquot villae atque pagi, in quibus tantus nobilium crevit numerus, ut nullus sit colonus.
     Oxi oppidum ad fluvium eiusdem nominis situm, 5 miliaribus
     Steschicza oppidum, sub quo Vuiepers fluvius Istulam ingreditur, 5 miliaribus.
     Svuolena oppidum, 5 miliaribus. quo loco Vuiepers fluvio transmisso, Senna, 5 miliaribus.
     Polki, 6 miliaribus.
     Schidlovu oppidum muro cinctu, 6 miliaribus
     Vuislicza oppidum muratum in lacu quodam situm, 5 miliaribus.
     Prostvuicza, 6 miliaribus. indeque 4 miliaribus
     Cracoviam tandem reversi sumus: ubi multa quidem praeter mandata, sed quae tamen Domino meo Bohemorum regi recens electo non ingrata & profutura sciebam, tractavi.
     Ex Cracovia iter nostrum Pragam versus dirigentes, per
     Cobilagora, 5 miliaribus
     Ilkusch plumbifodinas, 2 miliaribus
     Bensin oppidum, 5 miliaribus. infra quod haud longo intervallo Pieltza fluvius Poloniam a Silesia dirimit.
     Silesiae oppidum Pielscovuicza, 5 miliaribus
     Cosle oppidum muratum, ad Oderam fluvium, quem Viagrum appellant, situm quatuor miliaribus
     Biela, 5 miliaribus
     Nissam, 6 miliaribus civitatem, Vratislaviensium Episcoporum sedem, in qua ab Iacobo episcopo perhumaniter accepti ac tractati fuimus.
     Othmachavu castrum episcopi, 1 miliari
     Baart, 3 miliaribus
     Bohemiae oppidum Glacz, Comitatus, 2 miliaribus
     Ranericz, 5 miliaribus
     Ieromiers pariter 5 fere miliaribus
     Bretschavu, 4 miliaribud
     Limburg, 4 miliaribus civitatem ad Albim fluvium sitam.
     Pragam tandem, caput regni Bohemiae 6 miliaribus ad Moltavam fluvium sitam, perveni, meumque Principem iam Bohemorum Regem electum, eoque ad coronationem vocatum reperi: cui equidem coronationi vicesima quarta Februarii interfui. Porro Oratores Mosci, qui me sequebantur, & quibus officii atque honoris gratia obviam processeram, dum arcis & urbis magnitudinem intuerentur, non esse castrum, aut civitatem, sed regnum potius dicebant, quod sine sanguine acquiri permagnum esset.
     Caeterum rex clemens & pius, audita ac cognita relatione mea, consultationeque de rebus tum imminentibus finita, grata habuit quae gesseram, de diligenti mandatorum suorum expeditione, deque his quae praeter mandata profutura tum effeceram: & quod me aegrotum quidem, ad omnes labores obeundos obtuleram, gratiam suo ore pollicebatur. Quae omnia cum Regi grata essent, mihi iucundissima fuere.

FINIS.


     (154), (155), (156) illustrationes.