Paulus Rhamnusius
ca. 1532 - 1600
|
De Bello Constantinopolitano
Liber II
|
___________________________________________________
|
|
[55] |
PavliRhamnvsiiVenetiDe belloConstantinopolitano
Liber secundus
ODEM die qui VII. Idus Aprilis (ut diximus) a partu Virginis millesimus ducentesimus fuit, pacato mari nactique certam navigandi tempestatem velificantur. Antecursores iussi Corcyrae portum capere iactisque anchoris novissimos praestolari. Imperio paritum sed paulo ante quam Dandulus Venetiarum Princeps et Bonifacius Marchio portu Iadertinorum cum reliqua classe solverent, Alexius Isaacii Imperatoris Constantinopolitani filius modico familiarum ac propinquorum comitatu per Iulias Alpes ex Germania a Philippo Suevo Theutonum Rege in Castra Iaderam pervenit. Dandulum Principem ac Monferratensem suppliciter cum salutasset, deposita gravitate, tanquam pristinae fortunae oblitus, ab omnibus hilare simul et honorifice excipitur. Dandulus porrecta manu Caesarem complexus, naves quae ipsi atque eius cohorti provehendae satis essent administrat. Adolescens pugnae avidus et nihil praeter alacritatem pugnacis animi ad paternam vindictam afferens Classem conscendit. Mox portu promoti ad maritimam Ionii oram deflectentes in quam Adriae navigatio ad laevam terminatur, enavigato sinu, Dyrrachium occiduae Macedoniae Urbem evehuntur, portumque Dyrrachinorum summa voluntate subeunt. Id oppidum a Romanis abolito priori Epidamni nomine quod inauspicatum esset deducta Colonia Dyrrachium appellatum fuit, cum praesertim ab Chersoneso ubi constitutum est nomen fortiretur. Oppidani Alexium Imperatoris filium salutant atque ut in officio semper fuisse neque se fidem fefellisse aut ab amicitia ipsius Patris Isaacii discessisse confirmarent, cum portum intraret, urbis claves ad declarandam antiquae propensionis fidem celeriter obtulerunt. Caeterum quia Dandulae gentis clypeus sive scutum, ut nunc loquuntur, superne album fuerat inferne rubrum et idem sed inversum, Marchio Monferratensis Bonifacius cum haberet, qui cum suis Transpadanis Campanorum etiam Franciae maximam manm suis vexillis ducebat, Henricus Dandulus Venetae Reip. Dux quo Veneta et Franca classis inter se dignosceretur praetoriae navi eo tempore clypeum superne album inferne caeruleum praetxuit ac lilia caerulea in albo candida in caeruleo sparsit. Idem omnibus suis vexillis appinxit ut vel eo militari ornatu quale esset erga Francos Proceres et Barones studium, usurpatis gentis insignibus testaretur, ea forma omnibus navibus vexilla Iaderae affixit. Id vero insigne post toti Danduli soboli gentile fuit ac nonnullis Dandulis a Sancto Luca eiusdem agnatis et in his Andreae Dandulo Principi eiusque posteris usurpatum, quae tota ad unum familia nunc extincta est, cum reliqui omnes eius gentis vetustum insigne hactenus retinuerint hodieque gestent. Interim classis recto cursu Corcyram venit. Corcyra et insula et urbs eiusdem nominis in Iunio est ad Adriatici sinus os Thesprotis adversa, ab Acrocerauniis quinquaginta passuum millium intervallo distante, Oppidum vero eiusdem nominis ad montis radices, ingentibus propugnaculis peritissime constructis, hodie muro ita ad mare ducto circundatum, ut duae ingentes rupes in quibus Castella constituta sunt includantur, cum vetustae urbis situs eiusdem suburbiis contineatur. Nonaginta septem millium passuum totius Insulae longitudo est, Homeri poemate et Ulyssis quondam hospitio notae. Phaeacia Insula antiquis dicta, vini, segetum, fructuum omnis generis, sed olearum in primis ferax. Ex quo Alcinoi Regis horti ob miram soli fecunditatem frequentiamque et varietatem pomiferarum arborum a Poetis fabulose celebrati. [55] Exercitum qui antecesserat, Castris ad Urbem positis, offendunt. Ibidemque ipsi tendunt simul Hyppagogis equos in terram curatum deducunt. Ut fama totis castris increbuit Constantinopolitani Imperatoris Filium venisse atque in portu constitisse eo repente Franci Equites, Tribuni, Centuriones ac fere omnes milites spectatum et salutatum descendunt, tantoque studio de iuvene honorando certatum, ut nihil potentiorum magnificentiae, humiliorum et tenuiorum voluntas concederet. Adolescenti Caesari in medio Castrorum tabernacula quam ornatissima collocant. Proxime Bonifacius affinis tendit, penes quem concessu Procerum, eo bello militaris Imperii potestas erat quod eum suae fidei Philippus Suevus commisisset, alia etiam de causa sibi omnino Puerum tuendum susceperat, quod Conradus Monferratensis frater Theodoram Constantinopolitanam Alexii adolescentis amitam duxisset. Corcyrenses tantae classis praesentis instructique Exercitus adventu perterriti in arcem recepti omnibus enim caedem atque ignem tectis ni extemplo Imperatoris Filio Alexio sese dederent, Baronibus renunciabant, desperata defensione quoniam suis rebus consulere non possent, animos ad deditionem inclinant et Alexio Caesari Insulam atque arcem tradunt. Dum Corcyrae Exercitum recreant ibique dies circiter viginti quinque in magna rerum copia agitant (Insula enim frugum est, vini oleique ac caeterorum fructuum ut modo dixi vel ad delicias copiosa) factio de qua saepe mentionem feci, quae Bonifacii Marchionis Baronumque concilia et conatus omnes carpebat quaeque Exercitum misere dissipari volebat, sua contagione illis ipsis diebus multo maximam partem Exercitus contaminaverat. Hi concilio in vallem quandam remotam indicto, quum inexpiabili odio adversus Barones deflagrarent, quaerentur se maris insuetos quotidie novis navigationibus periclitari et consenescere. Venetis ex foedis consiliis et malignis pactionibus inhumana feritate, satellitum ritu et Graecis exulibus mercede operam navare, nec ipsos satis in vita ex fatali nausea et naufragiis vexari, nisi etiam mortui cruciarentur. Nempe insepultos in mare proiici cum hominum corporibus humus (unde illis nomen) tanquam portus debeatur, expectandum omnino cum ita fors erat dum Bonifacius, Barones, Equites et Centuriones velut quaedam Graecorum mancipia Corcyra moveant et in Syriam navigent. Ipsi interum tot itinerum ac navigationum incommoda perpessi, diuturnis lachrymis suas aerumnas lugerent. Quod nunc peropportunum foret consilium ac maxime salutare [56] Gualterium Brenae Comitem, qui Brundusii esset, rogandum ut miseros ad se in proximam Apuliam et Calabriam, quo transverso Ionio atque Adriatico in Salentinorum litus Corcyra et Graecia navigatio recta est, suis navibus tollat. Eo enim tempore Gualterius, quem supra dotali iure in Apuliam penetrasse docuimus, maiorem iam eius Apuliae partem subegerat quae Calabria dicitur et Apulia Daunia ac felici Campania ferme tota potiebatur, Casertae, Sorae, Celani, Aquini, Cereti et Sancti Severini Comitibus atque omnibus Regni Neapolitani Regulis domitis et pene devictis. Ipsos interim ne inutili ac ignobili otio tempus terant, Gualterii signa ad Hierosolyma recuperanda secuturos pugnaturosque intrepide uti voto pie concepto ipsis ab initio fuerat constitutum, et aut opima parta victoria aut honesta morte, perennis famae decus in terris et caelestis post mortem vitae praemia consecuturos. Quo iam potentiae haec secta processerat, ut intelligatur, Principes factionis Villharduinus recenset. Odetus Campanus Chiamlites, Iacobus Auennes, Petrus Ambianus summi nominis Eques, Guido Castellanus Cocyacus, Odgerus Sancleron, Guido Chappiacus, Clarambaldus Metis Mediomatricum ortus, Guilielmus Lanoius, Petrus Cocyacus, Guido Pessinensis, Richardus Dampetra Burgundus, omnes seditionis duces et signiferi multique alii antea pudore partium tectores, nunc factioni aperte favebant. Hac parte in dies crescente atque ita ut iam in maximam multitudinem copiaretur et nunc conventicula seditiosus agente, Bonifacius, Balduinus, Blesensis, Comes Sancti Pauli caeterique Barones, qui sua auspicia sequebantur, ut tumultuantium intempestivas voces compescerent e vestigio concilium cogunt. Conditionem suam miserantur, iidem commemorant multorum ante discessu Exercitum ad eam, quam viderent paucitatem redactum, facilius esse seditiosorum licentia Exercitum distrahere quam contrahere. Hinc evenire perincommode rerum caeterarum more, quod citius apta dissolvantur, quam dissipata connectantur. Nunc tot talibusque viris seorsum ducem et consilia capientibus votivum Exercitum manipuli instar futurum omnibus iniuriis proiecti. Hanc belli societatem plenam pietatis et verae gloriae, ut pote quae Isaacio Constantinopolitano Imperium restituto, Palaestinae quoque restitutionem et publicum Christiani nominis decus, publicamque omnium Christianorum causam respiceret. Igitur rebus omnibus postpositis ad retinendam cum publicae dignitatis tum privatis nominis existimationem, pacis et amicitiae petendae causa [57] nihil intentatum relinquant. Orandos aliquem discordiae finem faciant, nec unus aliquis reconciliator ad seditiosos mittitur, universi Barones mutata veste et sorditati cum ipso Alexio Caesare Adolescente, universi etiam Sacerdotes, Episcopi, Abbates et sacrati viri qui in castris erant, praelata Cruce cum insulis et verbenis in vallem concedunt ubi Conventus agebant. Ibi procul equos sustinent dum descendunt. Illi ex adverso idem ad suorum tam miserabilem conspectum faciunt atque alteri alteris flentes flentibus obviam coeunt. Barones ad omnium pedes accidunt, nec se prius surrecturos obtestantur quam illi spoponderint, se ab exercitu non recessuros. Illae voces audiebantur, si minus pietate in amicos, affines et consanguineos, quibus fere totus constaret Exercitus, tenerentur, at sui ipsorum misericordia moverentur. Tot enim tantaque nobilitatis lumina si semel castris sua pertinacia se subduxerint non modo spes pulcherrimas de Syria, Iudea totoque Oriente exinaniri, sed etiam utrosque Christianae religionis hostibus prodi. Nimirum haec civilis discordiae pretia omnes manent, ut qui Dei Sepulchrum quaerimus, insepulti volucrum, canum ac piscium esca iaceamus. His vocibus vulgo iactatis cum pudore perfusi tum natura optima hominum inter se conciliatrice victi, tandem non passi sunt Barones et Comites, suos dominos, suos amicos, affines, consanguineos et cives supplices iacere. Ad pedes stratos attollunt ac uberius ipsi quoque collachrymantes, divino afflati numine tanquam attonit emolliti manus dant et se confestim consideraturos respondent. Tum sine intermissione seorsum inter se communicata, uno omnium ore pronunciatur ipsos in Exercitu sub signis ad III. Kalend. Octobris, diem Divo Michaeli festum, insequentis Autumni ea lege staturos, si Barones Evangelii libris manus admoventes verbis conceptis iurent, quoties ipsi post eum diem in Syriam velificare volent, navigia quindecim proximis diebus bona fide administraturos. Ita utrique fidm dant. Foederis recentis fama totis castris voluptate debacchantur. Ita paulo post rebus compositis omnes in naves coguntur, equis pontibus in hyppagogas impositis et tormentis machinisque in naves comportatis. Pridie Pentecostis IX. Kalend. Iunii, tertio supra ducentesimum atque millesimum a partu Virginis anno, portu Corcyreorum solvunt, ne navicula quidem desiderata, una complures mercatorum naves commeant et (quod optandum) fecundissimis ventis vi passis velis provehuntur. Haec Villharduinus noster, qui omnibus rebus interfuit, plerisque etiam praefuit [58] omnia suis Commentariis ex veritate testificatur. Res sane spectati magnifica et admirabilis visa. Viri magnitudine corporum ingenti et virtute animi atque oris habitu antiquis Gallorum Ducibus, qui C. Caesaris arma exercuere, persimiles. Ibi videre erat praegrandes equos ferreis bardis protectos ingentia virorum corpora fulgentibus muntia armis atque ora bellicum vigorem spirantia, quales Belgae Menapiique fuisse ex litterarum memoria referuntur, neque enim gregarios equites ex clientibus et obaeratis Campanus, Blesensis et Balduinus ac Sancti Pauli Comes, dum notam Crucigerorum accipiunt, sed maxime generosos et fortibus factis illustres ex omni nobilitate conspicuos, cum certatim studio et pietate excellere cuperent, ad votivum bellum deduxerant. Nam quicquid in Belgio solo aut exquisiti roboris aut delecti floris fuit, a Sequana et Francia peninsula ad Scaldem atque inde ad Rhenum, tam late quam litora lambit Oceanus ad Occidentem solem in Attrebatibus et Septentriones, Sequanis montibus atque Arduena sylva concluditur, id totum aut iussu Principum suorum dominorum nomina dederat aut sponte Crucigeris amicis agnatis atque affinibus adhaeserat. Quando nihil tale in Europa centum ante annos a Bullionis memoria contigisset, ut consensu uno Belgica omnis Gallia et proxima Germaniae pars trans Rhenum, suis sedibus excita, pro Hierosolymis Syriaque recuperanda arma capesceret. Itaque tot equorum armorumque politia splendore iucundissima, omnes omnium palmarum spes facile dabat, quacunque oculis intentis circumspexisses vela vidisses et stratum innumeris navibus mare, hac illac celoces, veloci remigio incitatae in altum undique volitantes, quae classem cum insigni ornatu vexillorum anteirent. Ita ut ab re nova et mirifica non mediocris volupts animos omnium caperet. Itaque nautae lenissima usi tempestate tantum remis velisque contendunt, ut Cephaleniam Zacynthumque Ionii Insulas praetervecti, supra Strophadas, Gallo capite, quod antiquis Acritas et Taenario promontorio, quod Metapanium fuit, superatis, Maleas applicent. Id Peleponnesi promontorium inter Laconium et Argolicum sinum, multum in mare porrectum propter adversos ventorum flatus naufragiis nobilitatum, etiam proverbio, sermone naviculatorum trito, homines terrere putatur, aiunt enim Maleas deflectenti domesticos in oblivionem venire. Sed periculum Malearum occursus duarum navium, quae complures Devotos Equites, Centuriones, per Pamphylium et Charpathium ex Syria in Patriam reveherent [59] sublevat. Reliquiae eius classis, ut mox compertum fuit, quae Duce Ioanne Nigellano, Brugarum Castellano, Flandriae finibus egressa in cursu Massiliam flexerat atque praeternavigato Adria inde Orientem versus vela fecerat. Hi procul classem nostram numero atque ornatu longe pulcherrimam speculati, se statim pudore in naves abdunt. Ea re animadversa Balduinus Comes Flandriae et Hannoniae adversum praeternavigantes suae navis scapham repente mittit, scitatum unde gente et religione quo veloci vela panderent. Qui missus erat Flandros esse ipsorum indicio renunciat, ventis quocunque ferentibus vela dedisse, sed quidam Centurio ad Balduini nomen nave expeditus in scapham descendit suarum farcinarum cura certis vectoribus mandata. Mihi (ait) in animo est ad istos me recipere, videntur enim regna armis quaerere. Is recipitur faustis Exercitus salutationibus. Ita verum est vetus verbum: haud facile homini in viam redire. Superata autem Malea, classi Euboeam usque Insulam bona navigatio fuit. Ea Aegaei Insula est, Baeotiae avulsa centum quinquaginta millium passuum longitudine, ab Attica ad Thessaliam praetenta, suam latitudinem ultra quadraginta millia non extendit nec infra viginti contrahit. Eius circuitus trecentorum sexaginta quinque millium passuum. Propter angustam formam longitudinemque veteres Macram appellarunt. Duo habet promontoria Gerestum ad Atticam vergens et Capharaeum ad Hellespontum, multis urbibus olim clara, nunc nulla fere alia praeterquam sola Chalcide e regione Aulidis ad Euripum, reciproco cursu notum sita, quae Insulae Metropolis est, eadem Aristotelis morte clara, quanquam Chalcidis nomen toti Insulae olim fuisse scriptores tradant. Chalcidenses ne Alexii animo ulla defectionis suspicio oriretur adventanti suppliciter occurrunt et imperata facturos pollicentur. Ex Urbe Chalcide quae valde opulenta est Barones de Andro proxima Insula capienda, quae oculis omnium adiecta specie et nomine victores invitaret, decernunt. Eo Bonifacius Marchio, Balduinus Comes cum Alexio Caesare Hippagogis ac Biremibus actis, Insulam capiunt. Andrus Aegaei Insula est Euboeae proxima, Cycladarum prior, cum oppido Antandros, patet circuitu nonaginta tribus passuum millibus. Equitibus late loca perlustrantibus et populantibus incolae Caesaris filio Alexio supplices obviam pacem petitum veniunt. Data fide imperata faciunt. Exinde omnes sedulo in naves conscendere et per Aegaeum Constantinopolim versus agere. Eo fere tempore Guidonis Castellani Cociaci [60] viri illustris in cursu mortui cadaver, ut fit in mare proiicitur. Hoc primum qui mare ante non experti erant, ut maxime solens, ita Exercitui luctuosissimum ac acerbissimum videbatur Virum nobilem eundemque Matthaei Monmorentiaci affinitate et bellica virtute clarissimum, insepultum pisces suo corpore pascere. Iam caeterae naves quae Andron appulsae non erant, Propontidis angustias ingressae in adversum Hellespontum, Villharduini quoque saeculo a nautis Sancti Georgii Brachium dictum, quod in id mare eius Divi Brachium, (reliquiae non mediocri religione colendae) vectoribus nave, excidisset, secunda tempestate Abydum adnavigant. Abydus Hellesponti urbs est ad Troadem pertinens, Sesto ad triginta stadia distans ad litus Asiae minoris, a Milesiis condita, qua angusti maris freto Asia dirimitur ab Europa. Quo in loco Xerxes Persarum Rex strato navibus mare, qua septem stadiorum Hellespontus in arctissimas fauces coarctatur, in Graeciam transiisse dicitur. Urbs in summo Asiae litore, subiecto portu, natura et situ atque aedificiorum pulchritudine spectabilis. Iactis anchoris portum alacriter occupant et in terram descendunt. Abydeni repentino classis appulsu, Urbis propugnandae diffidentia, Alexio Caesari statim portas aperiunt. Ibi Exercitus in terram expositus, Tribunorum Centurionumque diligentia, sine maleficio et iniuria, octo dies commoratur, dum reliquam classem tardius navigantem operiunt. Nemine enim violato nihil ademptum. Interim in proximum Lampsacenum agrum frumentatum eunt, quod id tempus messis esset, frumento quod navibus advexerant pene consumpto atque illis octo diebus tota classis incolumis Abydenum portum appellitur. Inde repletis omnium rerum copia navalibus sociis, cum fecundi perflarent venti, Classis Abydeno portu educta, per adversum Propontidem Constantinopolim versus cursum tenuit. Haec classis tam firmissima quam speciosissima, omnibus undequaque in Propontidem intuentibus, terrori simul et voluptati erat. Nunquam tot navium et tantae classis apparatum a priscis Graecorum usque temporibus Propontis tulit. Erant naves ingentes omni tormentorum et machinarum genere onustae, cum Castellis superne aedificatis, latioribus vexillis conspicuae, quibus Superantium Veneum praeesse memoravimus. Visebantur Hyppagogae et latiores rostratae equorum agmina deferentes, cum navigia prope innumerabilia tabulatis contecta, non Franci modo, sed externis militibus plena essent. Praeter haec Venetum Biremes longo tractu remigibus [61] Classiariisque refertae, Danduli praetoriam erectam ad puppem ingentem laternam de more praesentem iuxta quam Alexius Imperatoris Filius et Monferratensis Marchio erant vecti, aequa navigatione sequebantur, cum innumerabilis ex Aegaeo et Peleponneso navicularum suopte studio voluntateque Alexium dominum comitantium multitudo quamplurima recenseretur. Itaque secundis ventis Propontidem adnavigant, ut Divum Georgium praesentem brachio illo extento, quod nautae illis in regionibus sanctissimis venerantur, favere navesque scopulis prohibere ex quo votis omnibus tendebant, salvas ducere, crederent. Superata Propontide quae centum septuaginta passuum millibus Abydo, Hellesponti faucibus ad Bosphori os et et ipsam Constantinopolim protenditur, cum appropinquaret Classis, admirabili ordine naves expandunt et dirigunt in conspectu hostium ante Urbem, decurrentibus cum insigni ornatu vexillorum Venetis Biremibus ad deterrendos Graecos. Inde ad VI. Ab Urbe lapidem, ad laevam deflectunt exploratoris litoribus ad Sancti Stephani, quae statio applicantibus commoda est, ad descensionem se comparant. Vicus est altioribus muris circumseptus, oppidulo similis, ab insigni templo eius Sancti cui ara posita est, Caenobii, Sancti Stephani nomen fortitus, in Thracio litore ad Propontidem constituus, unde tota Constantinopolis quae sublimi in specula supra septem colles magna ex parte constituta aestimari facillime potest. Mirifice oblectabat urbis aspectus quae tum natura et situ tum aedificiorum magnificentia omnium nobilissima et potentissima esset, ut quae Urbium Imperii mater haberetur, qui de eius vetustate, opulentia et pulchritudine audierant tantum vel legerant oculis certe sic comedebant ut famam veritate minorem facile praedicarent. Murorum et turrium quibus veteris Romae instar, septem et ipsa colles complectens undecunque cincta est, altitudinem et speciem admirabantur: sublimes Columnas, ingentesObeliscos, immensos Arcos, maximus Circus quos Hippodromos appellant, Colossos, Aquaeductus, maximum praeterea templorum numerum Deo Caelitibusque dicatorum atque ipsum demum Sophianum templum Iustiniani opus generosi operis mole sed excelsis potissimum plumbeis testudinibus reliqua urbis aedificia superans, maximum numerum Palatiorum, Thermarum, Balisicarum regiarum et Xenodochiorum,quanto nemo nisi oculis subiectum unquam crederet, intuiti, aegre inde lumina deiiciebant. Constantinopolim non Byzantium Pausaniae Lacedaemoniorum Ducis, non magni Constantini [62] Urbem, sed mundi mundum nominarent. Tantae Urbis conspectu pluribus non instrenuis militibus cor amore (ut ferunt metu lepori) agitato palpitare neque id profecto mirum. Nullum enim bellum iam inde ab heroicis usque temporibus neque maius neque difficilius aut periculosius unquam gestum. Itaque Barones et Comites atque una Dandulus in terram descendunt concilioque in Divi Stephani advocato, consultatur de rebus omnibus quae gravissimi essent consilii, tantum deliberationem quo potissimum frumentatum iretur, referam. Dandulus Princeps surrexit, nemini dubium est (inquit) Barones magnanimi, quin maiorem rerum notitiam atque usum quam quisquam vestrum aetatis beneficio habeamus, quod in his etiam regionibus magno nostro malo, ne dicamus fato, diu multumque versati et locorum opportunitates atque utilitates et Graecorum ingenia ac mores, ut sciremus et fideliter teneremus, iam inde ab adolescentia animum assuefecimus. Rem maxime arduam et periculorum plenissimam aggressi sumus, sed eam consilio, quo nihil cum rebus humanis tum bellicis praesertim utilius atque praestantius dari potest, qui solus fructus ab hoc sene non imperito fortasse, fidelissimo certe, ac vestrae dignitatis amantissimo speratur, facillimam vobis tradamus. Nam labores deliberate et concocte vobis pro viribis indictos quin egregie fortiterque pro ista animi magnitudine exantlaturi sitis, nunquam profecto dubitavimus. Primum ne miles in continentem Thraciam frumentatum eat, censemus, quae ut omnium rerum ubertate ac copia ita hominum multitudine abundat. In quo verendum est in tanta praesertim nostrorum paucitate, ne praedarum ac manubiarumcupiditate miles evagatus deprehendatur, ac velut navis in alto vesaniente tempestate abripiatur. Vobis praeterea manubiarum satis frumenti parum, neque vero imparatis adhuc lacessendae gentes videntur, quando tantum bellum gerentibus commeatus, non nisi multo nostrorum sanguine parari possit. Insulae Propontidis suburbanae Byzantii, propius vestris oculis subiectae eas Protam, Chalcitim, Principis, Oxiam, Platim, Antigonon, seu Panormum dicunt, frumenti reliquique commeatus refertissimae, primo adventu in vestram potestatem venturas pollicemur. Unde re frumentaria abunde provisa urbem postea terra marique uno tempore expugnare adoriemur. Commeatibus enim diligenter curatis bellum facilius confici. Barones Duci assensere. Ita ab consilio disceditur et ad classem revertuntur. Miles in navibus pernoctat. Postridie diluculo, quo Divo [63] Ioanni Baptistae maximos honores habemus VIII. Kalend. Iulias, a Navarchis Biremes frequentibus exornantur vexillis, scutis etiam praetexuntur, omnes arma et ferramenta iubentur prae caeteris expolita studiose inspicere, quae cuique apta in tempore essent, malos erigi, anchoras evelli, tum secundis Dei Benignitate ventis, ut ad insulas contenderent, vela dari. Ita tres graviori ventorum flatu propulsae, sub ipsius urbis oculos, ut propugnatorum telis, e propinquo incessentium ictus difficulter vitarent, tamen felici temeritate Propontidem enavigant. Nam in tam parvo traiecu, qui muros turresque compleverant, tantus Graecorum numerus apparebat, ut nusquam urbis quenquam hominem relictum putares. Sed his Deus mentem eripuat, qui consilii modo de insulis petendis dati, perinde obliti essent, ac si ei non interfuissent, aut id ne ex levi quidem auditione accepissent. In Asiam subito ad continentem dirigunt portuque Chalcedoniorum recta succedunt, ad Palatium Imperatoris fratricidae Alexii, cui nomen est Chalcedonium, ad Bosphorum, contra Constantinopolim Asiae litore positum, qua Bosphorus quadraginta stadiorum intervallo Chalcedonem et Byzantium interfluit, undisque rapidioribus in Propontidem definit. Id veterum Graecorum Imperatorum Praetorium, operibus magnificum, regiis sumptibus et supellectile ad luxum et delicias plusquam Imperatoria, aedificatum et Aulaeis pretiosoque rerum omnium apparatu luculenter instructum. Eo Comites et Barones exeunt et totus Exercitus, hique magnam partem erectis tabernaculis circummetati, biduum ibi fuerunt, soli naviculatores in navibus mansere. Chalcedon, Bithyniae Civitas nobilis, nunc Chalcidonia, vulgo dicta a Saturni filio Chalcidone, Apollinis templo atque oraculo quondam insignis a Megarensibus condita, qui ob id caeci appellati sunt, quo opportune oppositum Byzantium litus non caperent. Iterum et saepis vastata, primo a Persis, iterum a Valente Imperatore muris spoliata, deinde a Gotthis eversa, quam post Cornelius avitus aliqua ex parte restituit, sexcentorum amplius patrum Synodo, Marciano imperante nobilitata. Vicus admodum dives et rerum quae bello usui sunt plenissimus. Eo anni tempore segetum demessarum acerui in agris congesti erant, quo celeriter vulgo frumentarum itur, quod frumenti ac reliqui commeatus inopia nostri laborarent, atque ibi Barones et Veneti cum universa Classe in proximam lucem manserunt. Postridie mane in naves se recipiunt, Equitatus parte in terra relicta, qui classem litus lambentem antecederet, [64] ac tertio die, quam Divi Stephani portu moverant qui dies est V. Kalen. Iulii, navigant ac secundo vento in superas fauces adversi Bosphori trium supra Constantinopolim passuum millium navigatione ad Palatium Scutaricum ad Damalim delati sunt, alterum Graecorum Imperatorum Praetorium: Chalcedonio aedificiorum pulchritudine, laxitate et magnificentia prope par. Hunc locum ubi excitatum est Scutarium, antiquis Dianae fanum fuisse et a veteribus promontorium Damalicum sive Bouem appellatum volunt, idque in Chrysopoli antiqua ad Thracium Bosphorum constitutum. Bosphorum porro a Boum meabili transitu dictum: quoniam non latius distent litora, quam ut tranari bobus interfluum mare possit, quando ab Io Inachi filia, quam fabulose in buculam a Iove conversam scriptores tradunt, tranatum sit. Etenim Bosphori ubi fretum angustissimum est, duobus locis non amplius quingentis passibus, duarum terrae partium litora discedunt. Alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente colloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti. Adeo tenue illic interstitium est, quod Europam ab Asia disterminat. Interea equitatus, qui Chalcedonio palatio hospitatus erat, urbem Asiatico sinuoso in litore obequitando, ut recognosceret, ad Scutarium pervenit atque in campo ad litus molliter acclivi iuxta Bosphorum, tabernacula statuit: Francicus Exercitus editiora in tumulo ad Orientem versus, colles Ponti consedit. Scutarium porro vicus est Bithyniae qui idem Chrysopolis olim fuit Chalcedonis Emporium, ubi Graecos tradunt qui meruissent stipendia in Cyri expeditione Persica, mansisse dies septem, vendentes praedas, quibus essent potiti, non moenibus quidem circundatus, oppidi instar, sed vicus laxe habitatus, multorum aedificiis non continuis. Ambitu milliaria complectens circiter duo, partim in valle, partim duobus in promontoriis, vallem cingentibus constitutus. Quorum unum quod in Bosphorum prominent Damalicum appellatur. Portum profundum habet in sinum mediocriter curvatum, sed longe maiorem habuisse olim ferunt. Occupantem imam Vallis planitiem, cum Athenienses triginta biremes illic in praesidio tenerent et esset Chalcedoniorum navale. Ferunt Philippum Constantinopolitanum Imperatorem Chrysopolim exaedificasse, ut templum Deo Opt. Max. conderet palatiaque ad excipiendum Imperatorem, Imperatoriosque Liberos hortosque struxisse et piscium vivarium piscinasque insanis sumptibus aedificasse. Sed quoniam ad hunc locum deventum [65] est, ubi posthac de Constantinopolitana Urbe saepius dicetur, non alienum ab instituta serie erit, de tantae Urbis situ et magnitudine, quae veteris Romae aemula, omnium Europae urbium semper clarissima fuerit, pauca recensere. Byzantium igitur, quam postea a Caesare Constantino instauratore, qui trecentis amplius annis post natum CHRISTUM magnifice struxerat et munierat, Constantinopolim appellant (quanquam ipse Constantinus novam Romam vocari mallet, sed Principis gratia factum, ut suum non urbis Romae nomen obtinuerit) a Pausania Spartanorum Rege conditum scriptores referunt, est Urbs adeo opportuno loco sita, in Thraciae atque adeo Europae finibus, ad Thracii Bosphori fauces, ut Megarenses illi, quorum ante meminimus, Chalcedonis conditores, quam e regione Byzantii fuisse diximus, oraculo Apollinis, caeci sint iudicati, quod tam locuplete ripa omissa, ubi postmodum Byzantium condendum foret, quo omnia fere piscium genera e Ponto in Propontidem praecipiti agmine et naves nulla ventorum vi, nullo remorum impulsu, secundo Bosphoro deferuntur, sterilem aedificandae Urbi locum captassent. Pisces etenim ex Euxino per Bosphorum in Propontidem illati, ubi ad Chalcedonense litus incurrere, territi candicante saxo, quod a vado ad summa pelluceat, adversum Byzantii Bosphoreum Promontorium, Chrysoceras appellatum, adeo praecipiti petunt agmine, ut uno reti viginti navigia facile compleantur, unde omnis captura Byzantii est Chalcedonensibus penuria. Urbs ipsa tribus partibus alluitur mari, quarta continenti Thraciae iungitur. Quandoquidem ab Aquilone sinu cornu nuncupato, quem in Europam insinuat Bosphorus Thracius: ab Oriente cingitur Bosphori extremis faucibus, a meridie Propontide, ab Occidente terra Thracia. Forma illius est triangula, sed lateribus disparibus, cuius basis est pars continentis ad Occasum vergens. Vertex autem pars pertinens ad Ortum, id est ad initium peninsulae, sed lateribus in aequalibus. Latus enim spectans ad Occasum, lunatam curvaturam ab angulo sinus admittit, deinde postquam longo spacio processit, ex Aquilone ad Meridiem flectitur. Latus vero ad Meridiem vergens, admittit flexum ea latitudine, ut si ab angulo rectam lineam extendas, sinum maris intercipias, plus minus duobus stadiis latum. Quod autem ad Septentriones et sinum cornu nuncupatum latus pertinet, si ab angulo uno ad alterum linea duceretur, totum sinum cornu et partem urbis Galatae, interciperet. Sic enim litus curvatur, ut eius duo extrema cornua arcum quodam modo efficiant, duos arculos in medio [66] flexu habentem, adeo introrsum recedentes, ut duo extrema cornua arcus se includentis, impedimento non sint, quo minus quis ex alterutro cornu prospiciens, cernat utrumque cornu. Magis igitur Constantinopolis tricornis quam triangula. Tantae urbis ambitus, duo de viginti passuum millia complectitur. Sed in collibus et editioribus tumulis acclivis constituta, advenientes longissime speculatur et vicissim adventantibus, vel procul occurrit. Urbis moenia partim lapidibus quadratis, partim coctilibus constant. Sed qua Urbs in continentem Thraciam prospicit muro triplici, crebris turribus atque ingenti fossa munita est. Qua vero mari alluitur humilioribus quidem quam sint terrestres, sed iisdem turritis et crassioribus circundatur. Maris circuitu vacantes muri sex portas habent. Constantinam videlicet, Adrianopolitanam, supra supercilium septimi collis, Auream, Selymbriae et septem turrium. Ex parte sinus Ceratini, Blachernaeam, quam hodie Xiloportam dicunt, Cynigos sive Palatinam, inde Phanariam, Agiam, Iubalicam, Farinariam, Lignariam, Seminariam, Piscariam, Neorii portam, atque Demetrii. Ex parte Propontidis totidem ferme portis exornatur. Habet Urbs ad Septentriones Ceratinum quem diximus, sinum quinquaginta stadia, a Bosphoro ad Occasum protentum, ad cuius aditum brevi intervallo hinc Byzantium inde Pera, quam a breviore traiectu verbo Graeco appellatam existimant. Et cum se ex adverso intueantur, utrinque validissima Catena deducta, qua introrsum sinus arctissimus est, impositoque ad utrunque locum praesidio, ex quo non modo tormentis bellicis saxa emitterentur ex utroque litore, sed etiam machinis ignem liquidum profunderent Graeci, aditum nostris Alexius Tyrannus ademerat. Igitur nostros Scutario in litore Urbem aestimantes, quaque oppugnandi et quatiendi causa Exercitum et classem deducerent, ab Urbe speculatus Alexius,Exercitum educit et Imperatoriis tabernaculis pro Galatae moenibus erectis in Bosphori ulteriore Thracio litore extra Peram nostris opponit, eo consilio ut nos appulsu et terram exitu prohiberet. Franci novem dies commorati reliquos Exercitui ad sublevandam inopiam commeatus dispertiunt atque hic totus Exercitus. Iisdem fere diebus turma equitum longe optimorum tabernaculis speculatum procedit. Praemisi designatores qui tabernaculis loca antecaperent. Exierant autem ut proxima explorarent loca hostiumque simul casas et vicos occuparent, usque ad collium radices vastatoque agro et praeda facta, praesidii causa pro castris agitarent. Sic eius turmae [67] princeps Odetus Campanus Chiamlites, Guilielmus eius frater, Odgerus Sancleron, Manasses Insulanus, Crassus Comes, ex Transpadanis, cliens Marchionis Monferratensis, octuaginta Equites viros mirabiliter strenuos, ducebant. Hi in excursione sex millium passuum, hostium tentoria ad collium radices speculati, aperiunt. Ibi Megalodux Imperatoris Alexii (Graeci Megaducam Imperii appellant) agmen equitum ad quingentos silentio continebat. Nostri re intellecta aciem instruunt. Quatuor phalangibus institutis, eo consilio ut cum hoste si eius copia fieret proelium committerent. Graeci nostros conspicati aciem instruunt et aliquantum progressi adversum nos in conspectu consistunt. Nostri ad hostis conspectum teneri non potuerunt, quin innato animi ardore proelium faciant. Pugnatur acerrime. Primo impetu Graeci in fugam coniiciuntur. Hos nostri Equites tria millia passuum confectati ad praedam in castra redeunt. Hi equorum, mulorum, phaleratorumque magno numero opimisque spoliis ditati, claris suorum plausibus, armorumque strepitu excipiuntur. Praedas et manubias inter se dividunt. Altera a proelio die, Alexius Tyrannus, ut Baronum et Danduli Principis animum pertentaret et quod plerunque frequentibus colloquiis evenit, ab abdita eorum consilia, exploratius penetraret, Nicolaum Rufum origine Insubrem Italica utentem lingua, quod a Dandulo et Venetis, Baronibusque id idioma Franco eloquio proximum acciperetur, ad Comites et Barones trans Bosphorum in Scutarium mittit, qui suam cum Baronibus causam agat, sed amice primo atque lenissime si fieri posset negotium pertractet neque eorum vires quas satis amplas esse praesenti classe cognosceret exagitaret. Palatium ingressus nostros communicatione de consilio capiendo occupatos offendit. Omnes Alexii Imperatoris nomine salutat et eiusdem litteras Bonifacio Monferratensi reddit, ad quem militaris Imperii potestas pertineret. Litterae in omnium oculis recitantur. Erat autem hoc praeter caetera litterate scriptum. Alexium Imperatorem Nicolao Rufo singularm rerum suarum fidem habere. Idcirco ipsos orare, ut ei perinde ac sibi crederent. Rufus quae vellet in concilio dicere iubetur. Exponit Alexium Angelum Imperatorem exploratum habere, Barones omnium, post reges optimos et potentissimos, inclyta Gallia ortos et oriundos, qua nulla regio in terris magis opulens magisque morata est. Eandem de Veneto Principe opinionem concipere, ea de causa se mirari Venetos et Gallos fines sui domini violatum aggressos, se ad Exercitum quaesitum venisse, quo facto [68] dictove offensi intempestive dominum bello lacesserent. Praesertim eos qui sine controversia Christiani essent, eadem religione cum ipso constricti, quae more maiorum legitima disceptatione per sacras Synodos et Christianae professionis Antistetes in unum locum evocatos, de suis controversiis non armis contenderent aut dimicaret. Scire se uno omnes consensu Barones iampridem Cruce insignitos ad transmarina bellum in Iudaeam et Syriam traiicere constituisse. Hierosolyma et Sepulchrum sanctius repetitum non Constantinopolim Urbem ad infamis avaritiae nomen turpiter oppugnatum venisse. Imperatorem Alexium administrandi Imperii non adeo imperitum aut ignarum Christiani muneris, ut ipsi existiment, pari pietate in animum induxisse, beneficiis cum Baronibus non maleficiis certare. Si quid ipsius indigentes essent et rerum copia premerentur ipsum non modo commeatus sed etiam suarum fortunarum, quae Christiano orbe essent amplissimae, partem maximam libenter impertiturum, si sine maiori iniuria suis finibus protinus excederent. Statuisse iniuriam iniuria (quae est summi Augusti clementia) non repellere, quamvis hoc et possit et debeat. Nam si satis Constantinopolitani atque Orientis opes Imperii Baronibus cognitae essent, pro explorato haberent, eum non tantum ad apertam vim parem esse, sed superiorem etiam futurum. Illud quoque Exercitum vigesies copiosum nisi fusum Graecia unquam discessurum. Conon Bethunius Belga, Guilielmi Bethuniensis Advocati frater atque idem Balduini Flandriae et Hannoniae Comitis cliens, summae authoritatis atque prudentiae Eques quum ad rsponsum surrexisset, Procerum conventu maximo, Baronum Ducisque Veneti nomine, haec verba habuit. Imperatorem Rufe (inquit) mirari dixisti, quod Barones praesertim nullo ipsius facto, sed ne dicto quidem laesi, ultro ipsi arma intulissent atque in suum Regnum invasissent. Quo (Rufe) haec ore dicta in hoc adeo clarissimorum inferendorum, Bonifacii Marchionis, ut caeteros mittam, illustris affinitas, cuius frater Conradus Theodoram Constantinopolitanam amitam Alexii adolescentis, quem inter nos sedentem conspicis, uxorem habuisset? Nihil ne Philippus Suevus Germaniae Rex, Alexii frater (Irenem enim Alexii sororem duxit) quem belli socium omnium potentissimum exoravimus? Si Imperium Constantinopolis legibus ipsi delatum aut his rationibus quibus sacrosancto iure inter Christianos regna acquiruntur partum docuisses, non [69] incolorate fortassis iniuriam armorum expostulares, sed tamen veritas ipsa neque propinquis Bonifacio et Philippo ius suum adimeret. Sed tuus, ut appellas, dominus inaudito antehac scelere, inexplebili avaritia, Diis atque hominibus invisus, impietate post hominum memoriam maxima, Imperium adeptus est: nam cum is non solum a Turca hoste communi pia fratris pecunia liberaliter redemptus esset, sed Sevastocrator factus, honoribus etiam omnibus amplissimis et reditibus, domi militiaeque auctus, tantum nonImperatoris appellatione honestatus, Imperatoriis opibus, Imperatorem ipsum et fratrem, nihil tale meritum inhumaniter oppressit. Atrocitatem rei ex veritate dicere parantem lachrymae impediunt. Neque enim regno sceleratissimi hominis cupiditas satiari potuit, quin novam et summam crudelitatem adiungeret. Imperatori et Fratri (quod ipsa morte acerbius videtur) oculorum lucem a natura datam ademit. Eandem Imperatoriam Coronam atque ipsamet fraternas vestes collachrymantibus prae misericordia Constantinopolitanis Civibus nefandae impietatis testimonium induit. Eundem confectum pene maximorum dolorum cruciatu, vexat atque etiam in carcerem rapit. Atque hic tuus bonus Rex impietate dirus et humani generis praedo, non solum in Isaacio Fratre, verum etiam in Fratris Filio unico Alexio, ad spem tanti Imperii lege nato, saevitiam insatiabilem edidit. Nam Adolescentem in carcerem teterrimum coniecit, ut paulo post squalore atque angoribus conficeret, quem tamen Dei immortalis consilio de tui domini ergastulis elapsum, fella inter Proceres augustissima sedentem vides, ad tui Imperatoris (ut spero) brevi perniciem non dubiam. Eum igitur potius mirari debemus, Augusti Patris atque Alexii Caesaris Regnum tyrannice occupare, teque eo impudentiae iam provectum, ut diceres tuum dominum more Christianorum ad Ecclesiam tanquam tuum civem habes, quo cum iure civili decertes? In Christianis etiam connumeres? Qui per summum scelus et impietatem, regnandi libidine, fratrem luminibus orbavit? Nulla (mihi crede) tyranno cum Christianis societas est, neque est contra naturam, ei tanquam veteri impioque hosti et ultima supplicia merito, spolia aliena detrahere atque eripere, quem honestum est (si possis) necare. Declarant hoc veterum tui Domini similium exitus tyrannorum, ut iam Barones et Veneti in vitio sint inexpiabili nisi illius capite hoc omne genus detestabile et impium cum [70] possint ex hominum societate exterminent. Ea tamen sunt mansuetudine et clementia, ut tuum Dominum per te si aequum est, rogatum velint, ne iudicium armorum ac Martis expectet, veniam potius ab Isaacio Fratre statim petat, eum in Imperium restituat. Nec enim in causa quam perorasti sed in huiusce Principis adolescentis fide spes salutis posita. Barones Ducemque Dandulum omnem operam atque studium Isaacio Imperatori Filioque Caesari placando daturos pollicentur. His deprecatoribus non solum veniam impetraturum confido, verum etiam tantum facultatum unde se suosque victu et cultu sua gente, sive Angela, sive Comnena digno, alere luculenter possit. Tui igitur Domini partes erunt, ut primo quoque tempore, ille sibi Isaacium cum Filio reconciliandum atque in integrum (quoad eius fieri potest) restitutum velit. Tu vero ad tutiora reversus consilia, ne brevi stultae pertinaciae crudeli supplicio poenas des, ut e vestigio abeas, neque ad nos si sanus es nisi restitutionis causa posthac redeas. Ita Rufus praegravi responso Castris protinus excedere iussus et cum pudore redargutus ad Alexium dimittitur. Barones Alexii pervicaciam et Oratoris Rufi audaciam stomachati vehementissime commoti sunt, moxque murmur tota aula est auditus, qualis apud indignantes et offensos Proceres esse Consuevit. Inde consilio priusquam armis omnia experirentur, nam in Syriam si suos retinere vellent, navigationem maturandam videbant. Alexium in sublimi Biremis parte locatum urbem circumvehere ac civibus pro muris exhibere constituunt. Huiusce rei causa Biremes omnes repente armant. In unam Dandulus et Bonifacius Marchio cum Alexio adolescente conscendunt. In reliquas Barones et Equites. Ita placere expansa atque directa in hostem classe, Alexium Isaacii Imperatoris filium, ut Constantinopolitanos ad defectionem elicerent, Graecorum oculis, qui frequentes moenia propugnabant, subiicere. His nostrorum vocibus omnia personabant. En omnium vestrum iustum Dominum. En cuius gratia vestram libertatem propugnatum non oppugnatum venimus. Ad ea Constantinopolitani nullam significationem misericordiae dare, nemo ex Graecis se commovere, nullusque omnino vel a timore vel a seditione uti futurum putabant et sperabant in urbe tumultus oriri, propterea quod si se indicassent summum in cruciatum venturos videbant. Deinde boni et hi alicuius fortunae et rei homines custodes sibi affixos verebantur. Nostri re infecta, Scutarium ad Damalicum promontorium in castra remigrant. Imperii enim restitutione desperata [71] nisi quam armis facerent, nihil commodum cum Tyranno decidi posse. Ex quo omnium animi ad bellum extemplo capescendum inclinati. Postridie peractis sacris et Deo Caelitibusque rite vocatis, evulgata profectione omnes Scutarii in campo armati, in equis inter se colloqui atque militari more concilium armatum habere. Res vero spectatu digna omnes citius imperio ad aciem praesto esse. In tantis porro non modo contentionibus sed etiam altercationibus tamen illud salutariter pro tempore deliberatum, ut copiae omnes lustrarentur atque in sex omnino quadratas acies distribuerentur. Primam aciem Balduinus Comes Flandriae atque Hannoniae duceret, quod eorum maximum numerum haberet qui scorpionibus qui ballistis manuariis intentis quales apud Gallos in more sunt et usu tela mitterent, qui fere semper in prima acie collocari solent. Secundam porro eius frater Henricus, Matthaeus Valencurius, Balduinus Bellovisus multique egregiae nobilitatis, notaeque virtutis Equites ductarent, quos suae quisque patriae finibus eduxerat. Hos cum tertia phalange, Hugo Comes Sancti Pauli, Petrus Ambianus eius nepos, Eustachius Canthellus, Anselmus Leodiensis multique alii fortes et egregii Equites, Ducum conterranei, sequebantur. Quartam Ludovicus Blesensis et Carnutum Comes de suis ambactis, clientibus et familiaribus, quos pugnae equestris scientes et praesentis magnitudine animi non contemnendos, secum magno numero habebat, conscripsit. His vel illis ubi res posceret auxilio futurus. In quinta fere cunctae nobilitatis Gallicae flos censebatur. In his Matthaeus Monmorentiacus praecipuus et plerique Campani nobiles, Odetus Chiamlites, Villharduinus noster Campaniae Mareschallus, Odgerus Sancleron, Manasses Insulanus, Milo Brabantius Privinus, Macharius Sanmanechaus, Ioannes Fisnones, Ioannes Chappiacus, Clarambaldus eius nepos, Robertus Ronceius, qui singularem militiae usum habere dicebantur, curabant. Hanc etiam permulti Senones, Meldae et Aureliani Equites referferant. Sexta quam (maximam ex omni numero veluti subsidiaram) Bonifacius Marchio Monferratensis, ab ultimis Allobrogibus, qui Lugdunenses ad Rhodanum attingunt contractis auxiliis fecerat, Transpadanis, Insubribus, Thuscis, Theutonibus, Cisrhenanis, Transrhenanisque refertam, postremum agmen tutissime claudebat. Haec ratio belli fuit, ut si descensione ordines prohiberentur, ad Danduli Venetiarum Ducis Imperium qui maritimarum pugnarum erat apprime peritus, navali proelio non disiecti passim, sed ordinatius dimicarent [72] sin terrestri proelio decernendum esset, in suis ordinibus dispositi commodius atque animosius hostem adorirentur. Itaque Exercitu lustrato, navalibus turmis inspectis, dies constituitur, qua omnes in naves se reciperent mox ad signum traiecturi, atque hic tanta animorum alacritate obtemperatum, ut omnibus vincendum esset aut oppetendum. Episcopi, Sacerdotes et reliquus Clerus qui rei divinae causa Exercitum secuti erant, concionem stolati (ut in tali re necessarium) habent, de confitendis more Christiano peccatis deque testamentis in procinctu faciendis, ac vita cum morte pie commutanda, quod Deus optimos quosque in proeliis pignerare soleat. Franci etenim, Belgae, Theutones, Civitatum Antistites, Caenobiarchae etiam ex sacris reditibus valde opulenti, patrio more, tanquam Regni Proceres, summo studio certatim alere equites et nobili exemplo in Syriam ductare adversus Sarracenos solebant, cum valde decorum putarent Religionis causam a sacratis maxime Ducibus defendi. Itaque pietatis honore, Deo Caelitibusque casta mente habito, delecti omnes arma induunt, equos phaleris consternunt exornantque, et ut imperatum erat naves conscendunt qua profluens Bosphorus sedatior est. Reliqui militum numeri non ita proelio idonei, in naves onerarias imponuntur,simul Biremes Venetae instruuntur, tanta animorum alacritate ab omnibus obtemperatum, ut ipsis persuasum esset aut vincere aut oppetere. Traiectioni dies laetus illuxit. Imperator Alexius animo vehementer perculsus atque anxius, instructa acie nostros prope Galatam (ea Pera est) iam diluculo expectabat, quo descensionem prohiberet. Nostri protinus classicum canere singulisque Biremibus singulas Hyppagogas admaturandae traiectionis causa alligare. Traiecto Bosphoro non longe ab Hermaeo promontorio,ubi ex Asia angustissimus Bosphori traiectus est in Europam, quo loco Darius Xerxis Pater in Graeciam moturus, copias ponte transvexit, ad Galatae maritimam planitiem appellunt. Alii alios studio pugnae in litus antevertere atque ita, ut eques Hyppagogis eductus sine imperio in prima aestuaria armatus insiliret, tanta velocitate ut umbilico tenus maritimis undis ablutus, brachia tantum atque humeri ad sustinenda arma liberi esse possent.huc sagittarii intentis arcubus, balistarii, libratores, Centuriones effundi, reliquus miles pari animi ardore consequi. Alexiani quidem primum litore speciem prohibentium ostentare, sed ad nostrorum hastas vibrantium aspectum (in hostes enim repentino quodam velut fulmine, impetu animi et pugnae ardore [73] incitati incurrerant) terga turpiter vertere. Neque enim nostrorum clamorem diutius perferunt, quin in fugam nullo contracto certamine protinus se darent et repente tota undique litora Graecorum agminibus nudarentur. Ita nostri superato Bosphoro portum fortiter occupant. Eo naviculatores celeriter equos pontibus in litus educunt atque actutum acies, ut praescriptum erat, ordinatim ingrediuntur. Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes suorum primam aciem ducit. Caeterae suo quaeque ordine consequabantur. Castra Imperatoris Alexii(unde ille Constantinopolim versus cum fama accepisset Francos eo ruere in maritima ora relictis tabernaculis excesserat) non procul a Cornu Byzantio invadunt et diripiunt. Sed ut situm cornu Byzantii (quem Perae sinum hodie dicunt) cum locus ita postulare videatur, referamus Bosphori sinus Cornu antiquis nuncupatus, iuxta Byzantium duobus promontoriis qui sinus, fauces et initium faciunt, clauditur. Unum a meridie in quo Constantinopolis maritimus angulus situs est, appellant Bosphorium cui nunc conversa Graecorum fortuna, Othomanorum regia claustra insident. Alterum vero ex adverso a Septentrionibus, Metopum olim dictum, hodie Turcae Acram Spadoninam vocant. Sinus ipse ab ostio usque ad intimum recessum ab Oriente in Occidentem vergit: longitudine trium passuum millibus, latitudine vero qua arctissimus est paulo plus tribus stadiis, cornu ceruino perquam similis, quando in plures sinus perinde ac ramos, scindatur. Hic sinus omnes portus maris commoditate applicandi praestat. In caeteros enim omnes portus vi remorum aut ventorum applicatio fit. In Ceratinum sinum sine ventis sine remis naturalis et perennis Bosphori cursus inducit et reducit. Omnibus anni temporibus omnis generis piscium piscationi commodissimus, qua praesertim vadosus est ad intimum sinum et incurvatur ad Septentriones usque ad Ostia Cydari et Barbysae fluminum, palustris est et lutulentus, frequentibusque insulis exaggeratus quas habet amplius quadraginta. Huius in sinus altero in Septentrionem litore, Constantinopolitanae urbi adverso, sita est, Sycena regio antiquis Graecorum vulgo Galata Civitas sive Pera, rectius nominanda Peraea, idest trans sinum posita partim in colle partim in planitiae colli subiecta quem duae valles efficiunt, una ab Oriente altera ab Occidente. Collis deorsum a meridie in Septentriones procedit. Unde fit ut urbs sit prona triplici proclivitate a Septentrionibus ad meridiem, altea ad solis ortum, tertia ad occasum. Totum litus quod maritimam oram circundat et [74] Cornu accubat, portuosum est,naves admittens. Portas habet maritimas sex quarum tres traiectum frequentem habent ad Constantinopolim. Turris erat Galatae, Castellum Galaticum vocant, qua ad Ceratini sinus medium, ubi angustissimus est Bosphorus, in stadia paulo plus tria coarctatur, bene munita, qua pertinens catena ad ipsam Constantinopolitanam Acropolim, naves intercludebat, cum alia portus ob secundum Bosphorum adiri non posset. Nostro aevo adhuc Galata porta est quae appellatur Catena ex eo quod ab Acropoli ad eam usque portam catena extenderetur. De ea expugnanda inito concilio nocte iuxta portum Galatae, quod oppidum Villharduinus Iudaicum vicum suo tempore Lesthanor appellatum scribit, non ignobili fortasse argumento a Lasthene Megarensi, qui proximo Lasthenio sinui nomen dedit, nuncupatum, quam proxime arcem tendunt, constitutis custodibus qui excubias in stationibus undique agerent. Postridie hora tertia animose turris oppugnationem aggrediuntur, si primo impetu capere possint. Alexiani ex urbe navibus devecti, Galatis certatim opere ferre, quae res totum Exercitum ad arma exciit. Ibi Iacobus Auennes praesentis animi Eques remoto equo cum sua turma adversus Graecos fortiter pugnans grave vulnus adverso ore accepit. Pene de eo actum fuisset nisi Nicolaus Iamlainus eius turmalis ex equo opem domno opportune tulisset. Unde coronae civicae honorem promeritus, magnam laudem a toto Exercitu, Auenne Equite et Gallo servato consecutus est. Nostri conclamatione ex omnibus partibus castris evocati concurrunt. Quorum praesentia compluribus partim caesis submersisque, partim etiam captis, reliquos Graecos in fugam coniiciunt ac terga vertere cogunt. Caeterum auxiliares qui ex urbe sinum praetervecti in turrim invadere nitebantur sic a nostris per impressionem opprimuntur, ut porta claudi non poturit quin effractis valuis et ipsi una subirent, multisque caesis ac prae turba elisis et exanimatis eodem fere temporis puncto arx Galatarum cum praesidio capitur portusque Constantinopolitanus a Venetis et Francis occupatur. Cum hac de re tum de Constantinopolitarum maerore magna voluptas Exercitum coepit. Continuo Episcoporum decreto Deo Diuisque pro victoria totis castris supplicatum. Insequuenti die classis Ceratinum in sinum ceu in portum tutissimum accepta est. Caeterum hic diu multumque inter Venetos et Gallos deliberatum de Urbe, mari, an terra, obsidione atque vi oppugnanda. Venetis explorato Urbis situ placebat mari et quidem scalis e navibus invadere [75] atque inde catapultis, balistis, tollenonibus et maioribus tormentis graviores impetus futuros. Circumductis enim in amplissimam coronam onerariis navibus et ante eas Biremibus, magnam convexae urbis partem, quam cornu cingit, se facile complecti posse sperabant, fabricatisque pontibus quos superstantibus armatis ex gradariis tollenonibus seu colligatis navium antennis muro submitterent continuo urbem adorirentur. Francis constabat urbem terra aggredi, tormentis machinisque murum petere et introrsum irrumpere, se navalis negotii et maritimarum pugnarum rudes, quarum essent in primis usu periti Veneti, se a maioribus equo rerum omnium ad bellum aptissimo, Gallorum consuetudine uti didicisse. Praeterea melius in equo quam in navi haerere. Res approbationem consensumque hunc habuit, ut Veneti mari, Franci terra oppugnationem agitarent. Classe igitur equitibusque recreatis quinto die Exercitus motis castris recta per Sycenas valles et Vineta ad extremam fere Ceratini sinus partem, Blachernio Palatio proximam contendit et prout ante Scutario in campo praeceptum erat procedit. Ita composito agminum ordine dum sub suis quisque ducibus et vexillis incedit, ut duodecim passuum millibus (tantum enim circundato sinu ex continente ad urbem iter est) parati ad pugnam instructa acie adversus omnes insidias incursusque Graecorum iter facerent. Ante Urbem non procul a Blachernia porta consistunt. Ibi Praetorii vexillum erigitur. Classis vero universa celeriter commovit et portum praetervecta in conspectu nostrorum constitit, idque ad intimum sinum qua Bosphoro aquis dulcibus sensim infuso, portus fere circumcluditur. Illac Hydrales fluvius (quem hodie Turcarum accolarum quidam Belgradum a Vico proxime ipsius ripas sito: quidam Camerarum a fornicibus quibus Constantinopolim ducebatur) cum Barbyse nunc Chartarico ab officina ostiis fluminum propinqua, ubi chartae explanantur vel Pectinacorio appellato se coniungit et in sinum Ceratinum influit. Qui fluvius late patens frequentibus aquis auctus lapideo ponte qua tantum transiri potest, a Graecis Imperatoribus iunctus fuerat, quem hostis paulo ante exciderat. Is Baronum iussu militum labore diem et noctem continenti verum alacritate singulari, utpote quibus Barones praesentes, ac indefessi adhortatores essent, tumultuario opere reficitur, quo nostrae acies prima luce ex consuetudine progressae propius urbem effusae inde auso obviam egredi nemine, tabernacula constituunt. Id quod nostros in summam admirationem traduxit. [76] Satis enim constabat ex captivorum sermone, singulis Gallis ducentenos Graecos (tanta hominum multitudo, quia arma per aetatem ferrent, undique in urbem circumfluxerat) opponi potuisse. Itaque Barones inter Regiam Blachernae interque Divorum Cosmae et Damiani Aedem a Graecis Cosmidium eo saeculo appellatam, castris positis et erectis tabernaculis ante urbem tutissime consederunt. Id Coenobium vastae amplitudinis cum viridariis, altioribus muris circumductum, Aedem eorundem Divorum in se continebat, quae ad extremum sinus Ceratini litori proxima in loco arduo et vehementer sublimi, a Iustiniano liberalissimo Imperatore saluti restituto, Deo Divisque pietatis causa fuerat constituta. Eum locum tanquam Praetorium regalis fortunae instar arcis editiore tumulo conditum, vulgo Boemundi castellum nominabant. Inde Constantinopolis situm ad continentem speculati (ea urbis pars ad Occidentem vergit) sex millia passuum ingentibus muris complecti videbant, quod illis spem simul et metum movit. Suam enim paucitatem unius tantum portae ex sex quae a continente in Thraciam ducunt obsidione distineri posse, non sine periculo cernebant. Nam praeter Blacherniam quae ab angulo urbis ad sinum incipit, quam eandem Constantinam dicunt, Adrianopolitana deinde succedit, mox tertia quae est supra supercilium septimi collis, deinde Aurea, postmodum Selymbriae sive Rhegii et postremo septem turrium totum Occidentale latus claudunt. Dandulus Venetiarum Princeps lunata classe ad semicirculi formam in ordines instructa Imperatoriam in ipsius medio constituit Dromonibusque in cornua constitutis, maritimam Urbis Oppugnationem ad Petrium adoriri, machinas et tormenta instruere, ex singularium navium et biremium prora, Syphones sublimes aere obtectos, ad ignem in hostes iaculandum apparare, supra Syphones, pseudopatium ingens afferibus et boum tergoribus circumtectum in quo pugnantes consisterent constituere. Molarium praeterea lapidum et manipularium gravis ferri, cuspidatorum malorum, ingentem copiam undique cogere, scalas erigere et iam murum verberare. Barones in Castris inter se cohortati atque cum animo suo reputantes, cum his sibi dimicandum esse, qui longissimae pacis et deliciarum luxu molles circumfluerent, quosque ex superiore fuga, in hominis figura, cor leporis gerere exploraverant, balistas, fundas, tollenones caeteraque militaria tormenta diligenter curant. Nunquam antea ab ulla memoria tantum obsidionalium ad unam oppugnationem collatum [77] fuit. Nam a terra praeter arietes, onagros, turres ligneas et testudines CCL. a mari CCCCC. tormentis uno undique tempore Constantinopolitanus murus est vehementissime percussus. Minorum vero tanta vis fuit, Scorpionum et Catapultarum, ut prae fragore ac strepitu in castris et navibus quidam exaudiri non posset. His rebus a nostris comparatis, propugnatores murorum sagittis arcu, saxisque balista missis, inferiores petere et affligere, ollas fumante calce et parato Graeco igne liquido plenas,in Venetas naves et castra deiicere, ac nostros disturbare, omnia summa vi conniti. Prorsus a nostris nihil reliquum fieri, ita ut semper una aliqua ex sex aciebus dies et noctes ad Blacherniam urbis portam, ibi enim stativa habebant, excubias vigiliasque continuarent, quo sibi ab hostis eruptionibus caverent. Contra Alexiani in Urbe festinare, necessitati prospicere, rebusque omnibus Gallos arcere et fatigare, modo machinis labefactare, modo eruptionibus, cum Blachernia porta ad quam consederant, tum vero Adrianopolitana, vel Selymbriana, inopinantes percellere, ut quotidie fere totis castris septies ad arma conclamaretur. Blachernium Palatium in angulo urbis, in continentis parte, quae ad Thraciam vergit, iuxta portum constitutum est, ab Anastasio Caesare conditum scriptores tradunt, et Palatium Blachernium atque idem novum Comnenorum atque Angelorum Augustorum temporibus dictum, quod non multis ante saeculis constructum esset. Blachernarum autem nomen ob id, loco ubi situm est, inditum ferunt, vel a quodam Rege qui ibi regnasset, vel quod ibi finus palustris esset, proptereaque obrutus illis temporibus, quum Pulcheria, Arcadii filia, Marciani uxor, pia Imperatrix ea urbis parte, magnum Deiparae templum erexisset. Nam Graeci vulgo in hanc diem palustrem locum, ob vadorum aggerationem, quam deferunt ostia fluminum, Blachas appellant. Ibi enim maris vadum arena, sed caeno et luto tectum est, quod ab iisdem fluminibus in Cras sinum erumpentibus defertur. In tantas nostri angustias cibariorum penuria adducti erant, ut ad perquirendos commeatus, vix extra quatuor balistae iactus prodire liceret. Quae res molestiam non mediocrem nostris importabat, in maxima pene rerum omnium inopia positis. Siquidem praeter farinam, quam ex Chalcedonensi frumentatione comparaverant, parum erat suillae et bubulae salitae, sed nihil omnino carnis, a lanii cultro recentis, nisi quam equi [78] concisi suppeditassent. Ac diligenter, commeatum quicquid in castris erat, ratione inita, compertum fuit, id Exercitui vix tres hebdomadas duriter tolerando, satisfore quanquam paucorum Exercitus erat et eo graviore periculo quod tanta urbs tamquam copiosa a tam paucis ex omni memoria circumsessa non fuisset. Eodem tempore Veneti e turribus super naves impositis, omnium generum machinis Graecos aggrediuntur eoque festinantius, quo ipsis gloriosius esset, si qua una re Gallis, bellatoribus eximiis anteverterent, Urbemque primo impetu antecaperent. Barones ut Exercitum si minus ab inopia at ex labore, quem cavendis Graecorum irruptionibus die noctuque capiebat, reficerent castra per gregarios interim munire instituunt, fossaque et vallo circundant et irrupturis hostibus opponunt. Id quod Francos ad id tempus duabus de causis neglexisse videmus. Laboris primum insuetos et operarum hominum infimorum fastidientes, deinde per se praesidentes, ut alia vi quam caeli ruina se oppressos iri, nunquam reputent. His igitur rebus Gallus Blachernia terrestri Urbis porta, penes quam castra posuisse memoravimus, repentinos hostium impetus sustinebat et reprimebat, quos tamen semper nostrorum virtute depulsos, solus murus tutabatur, simul et tutius quietem corporibus dabat ut refectis viribus cum usus erat redintegrato in nostros proelio decertarent. Quadam die Burgundiones pro vallo excubabant. Hi Graecorum maximum numerum ex Blachernia porta ad se erumpere conspicati, celeritate et fortitudine iuxta admirabili vix confirmatos et in ordinem redactos adoriuntur, atque in urbem priusquam certamen tentassent in longe turpissimam fugam coniectos magno ipsorum detrimento compellunt. Subque ipsam Blacherniam portam fugientes ne retentare conglobareque suorum acies possent tanto animi ardore insectantur, ut quum ingentia saxa a Graecis in grandinis morem deiicerentur in nostros et Burgundiones acriter incumberent, Guilielmus Chiamlites lapide de muro in brachio ictus magno omnibus luctui esset, quod Eques praesenti consilio et manu efficax haberetur. Eodem casu plures nostrorum saucii, plures graviter vulnerati perierunt. Burgundiones interim multis ea pugna captis atque in his Constantino Lascare Theodori fratre, equo haerente, viro ea tempestate apud Graecos insignis virtutis et famae, Imperatoria affinitate clarissimo, quem Gualterius Nigellanus suum mancipium iure belli fecerat, sese ad stationes recipiunt. Caeterum antequam pugna dirimeretur, Eustachius Eques spectatae virtutis atque idem [79] Henrici fratris Balduini Comitis, cliens, quem Marchionem appellabant, a chirotecis trilicibus, a casside et scuto de collo pendente bene paratus, eo ad conflictum communis martis accurrit tanta celeritate atque animi magnitudine (siquidem solus perpetratae dimicationis gloriam tulit) ut quemadmodum hostium propriam fugam, ita suorum victoriam fecisse diceretur, ut non modo fugati hostis, sed probatae virtutis opinionem in castra reportaret. Et cum nullum fere temporis punctum remitteretur, quin vel levibus proeliis dimicaretur, Graeci semper aliquid detrimenti accipiebant, cum tamen Francos misere coarctatos tanquam plane captos gloriose iactarent. Re quidem vera anguste continebantur atque ab omni commeatu intercludebantur, ut vix satis temporis quieti curaeque corporum necessariae daretur. Nostri tamen in stationibus facile cavebant, ne qua subito irruptio universae rei perniciem adferret. Quinimo si quando hostis quacunque portis egressum specularetur, confestim eo advolabat. Adeo ut ne unus quidem in dimicatione ad nostras munitiones perveniret, nedum fossam transiret, aut vallum rescinderet. Iisdem diebus irruptione ex Blachernia porta in Gallos facta, ubi Graeci insignem ea die cladem accepere, Guilielmus Gisnensis concidit. Id incommodum fortis viri morte acceptum, Matthaeus Valencurius, ex Namurcis, magni animi Eques, resarciit, qui amisso equo in ponte ante portam incolumis tamen duplicatam laudem et de hostis fuga et de pontis transitu in castra retulit. Sed ad eandem Blacherniam portam, quam supra Blachernio Palatio proximam fuisse memoravimus, unde crebriores hostium irruptiones fiebant, Petri Braiaquelli virtus admodum enituit, qui proximus hosti excubitor cum esset et gloriae avidus nova alia super alia facinora edebat, gratiam et gloriamhaud immeritam custodiae castrorum ferens. Ita decem dies in summa rerum angustia et maximo Gallorum incommodo assidue velitatum. Proxima Iovis die, XVI. Kalen. Augusti, rebus omnibus antelucano tempore apparatis, Galli terra, Veneti autem mari ad Urbis oppugnationem se comparant. Quatuor itaque ex sex, quas supra memoravimus lectiores acies deliguntur, quae ad pugnam prodirent, reliquis duabus, veluti subsidiariis, opportune dispositis, ne nostros pugnae intentos a tergo hostis offenderet. Bonifacius Marchio Monferratensis manu quae numero maxima erat, planitiem custodiebat. Campani, item Burgundiones, simul et Matthaeus Monmorentiacus cum suis excubias agebant, praesidio Castrorum relicti. Balduinus Comes [80] Flandriae, una et eius frater Henricus, Ludovicus Comes Blesensis, Hugo Sancti Pauli Comes, castris egressi, cum suis copiis, oppugnationem alacriter aggrediuntur binisque scalis ad fenestram superioribus murorum pinnis subiectam (Barbacanem vocant) in urbis angulo mari proximo, applicatis, nobiles quidam Galli duoque cum his Centuriones, genere quidem humili, sed eo saltu satis clari, maxima vi murum transcendunt, Britannis ac Danis propugnatoribus, ab Imperatore Constantinopolitano mercede conductis, qui arcubus ligneis ex disciplina Britannica sagittabant, fortiter loco pulsis, Francisque militibus ad quindecim numerum scalas ascendentibus, iter faciunt. Omnes cominus cum Graecis pugnant, initumque est certamen paribus primo animis ac viribus ac plures hincinde adverso ore deformiter vulnerati. Sed postquam nova manus militum Graecis subsidio advenit et murum conscendit, nostrosque raros et praeterea neminem subsequi animadverterent, subita spe elati, paucos facile regredi compellunt, omnibus perturbatis dissipatisque, compluribus vulneratis et duobus captis, quorum aspectu Imperator Alexius fratricida valde exhilaratus est. Interea Dandulus rei navalis peritissimus Imperator, tubarum et tympanorum signo saepius dato, mari nihilo segnius agere, percussis muris Ceratino in sinu, Classem instructam ad Petrium promovere, ita universae classis divisis ordinibus, ut Biremes invicem succederent et muris appellerentur, tensisque ballistis atque infestis arcubus Graecos lacesserent. Maiores vero et onerariae naves, celoces etiam et Hyppagogae statariae, nempe ad anchoras in aciem ante muros constitutae, erectis tollenonibus, vibratisque ingentibus saxis, ex castellis prorarum et puppium et ab excelsis summi mali carchesiis, iugiter operam navarent. Ita omnibus tormentis defensores satis pro loco pugnaces muro submovere. Naves, Biremes, Hyppagogas, ad terram propellere, simul et his, quae ad mali summitatem caveas haberent, scalas applicare, ut iam cominus certaretur. Caveae enim summis alligatae malis, multos propugnatores continent, e quibus deni et saepe pro navigii magnitudine, viceni homines, ferro et saxis atque missilibus propugnant. Ita classis acie instructa, ut turribus atque editioribus ex locis naves ab hostibus facie numerari possent, ad tres manualis balistae iactus, Ceratino in sinu Urbem oppugnabat. Tanti undique clamores editi, tanto crepitu, adeoque horribili machinarum et tormentorum molares lapides ad auras superne iactantium, fragore cuncta resonabant, ut caelo mare, caelum [81] mari misceri videretur. Mare etenim, quod ipso Ceratino in sinu tranquillitatem, alioquin leniter profluentis Bosphori, introrsum ostendit, fluctuosius concitatum, Perae litoribus ferventi spuma iactabatur, quum caelum, superfusa tot excitatis fragoribus atra caligine, pugnantium oculis pene esset ereptum. Quae res nautas eo incommodo territos, aliquantum conturbavit atque ut iam Biremes ad terram appellere dubitarent effecit. Hic liquido cognosci potit, quantum sit momenti in Imperatoris virtute et sapientia positum. Dandulus quanquam senex et caecus attamen ingenio ferox praeter senum naturam, quibus omnia alia magis quam bellum placet, sic animo militari capiundae Urbi excubabat, ut nihil ei inopinatum accideret, nullam quoque rei bene gerendae occasionem praetermitteret. Proponis praemia singulis, qui spectatae virtutis facinus ediderint, atque omnes ad praestandam gnaviter operam hortatur. Sed ut suos paulum respectare atque haesitare animadverterit, neque in terram appellere, indignans et stomachans quod Venetae gloriae multum splendoris, ea turpi cunctatione detraheretur, in puppim Praetoriae (ut erat) fulgentibus protectus armis, conscendit et ad accendendos animos, ante se alati Leonis vexillum praeferri iubens (is Leo Divum Marcum, Venetorum numen tutelare exprimit) quam clarissima posset, voce exclamans, remiges et pro pugnatores nominatim appellat, terrae quamprimum exponeret. Qui non obtemperaret ei capitale fore. Ita Principis gravitate, sapientia, authoritate, dignitate, voce; nautae gubernatoresque commoti, Ducem et seniorem et caecum gestantes, ante Urbem in terra statuunt simulque Divi Marci Vexillum praeferunt. Tantus primum pudot, deinde ex conscientia ardor animi, ad Duci satisfaciendum, classicos milites reliquosque Trierarchos incessit, quod Praetoria navis prima ad terram appulsa sit,ut omnes suo sanguine erratum protinus luendum ducerent. Omnium namque oculos in se converterat, cum aperta galea vividus senex, ac ferox adhortaretur suos, voce terribili et severo vultu intuens, minus fortiter pugnantes increparet. Itaque Veneti specimen virtutis, aliud ex alio Principi suo, conscensis scalis per navium rudentes et in altum eductis, ut longe supra moenia eminerent, certatim edere non destiterunt. Villharduinus Mareschallus, Imperatori Dandulo, Classisque Venetae, Divi Marci Vexilli in turri Constantinopolis ante omnium oculos propositi, in suis Commentariis Gallico sermone conscriptis, testimonium dicit. Idque se de XL. Viris didicisse, qui suis oculis idem vidisse [82] confirmarent, sed a quo potissimum Classiariorum Venetorum duce, in turrim primum illatum fuisset, nescire. Certe quidem vulgo Graecorum in constanti fama erat, custodes territos de statione fugisse, simul ac Venetorum Vexillum a Venetis ad se formidandis copiis inferri prospexerunt. Tantum porro cuiusque Veneti et Remigis et Classiarii vel Trierarchi studium erat, gratiae a Dandulo Duce ineundae, ut non dubio periculo turribus propinquarent, murumque subeuntes demolirentur: quo armatorum acies, patente aditu in Urbem irrumperent. Omnibus in mentem veniebat, Divum Marcum Orienti insensum facile Venetias evocatum (nam eius Divi corpus, Iustiniani Participatii Principatu, Alexandria in Urbem advectum) ut Venetos omnibus dubiis temporibus, certo tutelari numine conservasset, sic eosdem praesenti favore tueri, ut Iuniore Alexio in Imperium cum Patre restituto, insignis Veneto nomini ex eo bello, apud omnes gentes gloria pararetur. Ita ad Petrium (Vicus Urbis est Ceratino sinui proximus) viginti quinque turres Veneti XVI. Kalend. Augusti capiunt et praesidio firmant. Dandulus victoriae nuncium ad Barones scapha statim misit, se viginti quinque turribus potitum, quas sine alterius adminiculis facile tueri posset. Ea re Barones gaudere simul et mirari. Nec ita solute nuncio credere nisi cum ab eodem Dandulo equos, phaleras, ac multiplicem opimam praedam, navibus ad se importatam cernunt. Tot tantarumque Urbis turrium occupatio et in Urbem irruptio, Alexium Tyrannum virium suarum conscium, perplexum angebat et ad fugae consilium incitabat. Eo tamen magnas repente suorum copias immittit, quae Venetum disiicerent, aut illi viam in interiorem Urbem intercluderent. Nostri cum se tantae multitudini impares viderent, tantum incendiorum inter se et Graecos intermiscent, ut sui conspectu illis adempto, incolumes se in turres antecaptas facile reciperent. Inde ad Graecos, ignis continenti vento, quum forte magno nostrorum adiumento flaret, tantus ferebatur, ut eorum oculos, Venetorum et Francorum in turres receptus, plane falleret. Ferunt eius saeculi scriptores, nullum unquam, vel obsessae, vel bellica clade afflictae urbi, uno illo acerbius, ac luctuosius spectaculum extitisse. Exurebatur enim continenti incendio, quicquid a colle Blachernio usque ad Euergetae monasterium pertinet, quod trium milliarum spacium complectebatur, flamma ultra Deuterum elata, miserias suas Graeco populo, tota Urbe magnis eiulatibus deplorante. Interim Tyrannus Aurea, Selymbriana et septem turrium terrestribus portis, omnes [83] copias passuum duorum millium intervallo, ab his quas nostri obsidebant, Duce Theodoro Lascare genero Urbe educit, quo inopnantibus pavorem iniiceret. Eius Exercitum innumerabilem fuisse credibile est, qui omnium fama et Graecorum sermone mundus ipse vocitabatur. Itaque patentibus late campis instructam aciem, expanso et circundato equitatu, in Francos ingredi iubet. Ipse Imperator, ut suorum voluntatem promereri videretur, sublimis in equo fulgentibus armis protectus, quem ab Imperatorio pileo et purpureo villoso serico, ad acutae pyramidis instar turbinato, omnes vel procul noscebant, mediis legionibus longe conspicuus, huc illuc celeriter advolans, districto gladio suos cohortans et phalanges permovens, ea die omnia, solertissimi Imperatoris et militis munia implere conabatur. Franci ut primum ad se veniri conspexerunt extemplo omnibus partibus ad arma convolant, ita quisque arma confestim expedire, tela tentare et spem victoriae aliquanto maiorem capere, nempe spectaturi quos saepenumero vicerant. Quamobrem e vestigio in ordines suos quaequemanus restituunt. Eo die Henricus frater Comitis Flandriae custodias agebat, una ex Namurcis Matthaeus Valencurius, Balduinus Bellouisus Hannonius, cum suis quisque equitibus ac manipularibus, qui in secunda acie constiterant. In hos Alexius Tyrannus omnibus suis copiis, tribus Urbis portis uno tempore egressus, recta pergit. Simul castra oppugnari iubet. Contra Franci in valli morem firmissimo munimento castris haerentes, satis habere hostem exitu prohibere. Sex igitur Francorum turmae, necessario, ut in tanta paucitate eductae, in acie, pro castris stare, ne hostium multitudine circumvenirentur. Sic aciem Villharduinus suis Commentariis fuisse refert. In fronte sagittarii et balistarii locantur, sed ita ut magis alae quam frontis speciem praeberent. Nam frontem propemodum equites ostentant, qui more Francico aciei omnis caput et pedes habentur. Pone equorum tergis, scutati vel clypeati, post hos armigeri adhaerent pedibus pugnaturi deinde Centuriones. His valida et pugnae parata manus adiungitur, quae ex equitibus ad ducentos conscripta, pedestri tantum proelio destinatur. Qui contra Alexianorum Equitum peditumque nimbum Constantinopolitanis campis effusum, varia armatura effulgentem videbant, manus in caelum tollentes, nostrorum miserescere, eoque Deum palmam nostro paucorum Exercitui, ut Tyranno sceleribus tantis feroci et praeclaro, iustas poenas et debitas precari. Ita consistunt pro castris idque sapienter, ne si se campo effudissent [84] tam pauci, hostium innumeris copiis, uno omnium cruentissimo proelio, circumvenirentur. Apparebant campi, hostium copiis tecti et gradu militari, in nostros vadebant. Francorum in acie sex tantum phalanges, Graecorum vero numero ad sexaginta et singulae singulis nostrorum numero pares. Sed nostri ita pro tempore instructi constiterant, ut nullicunde nisi a fronte invadi possent. Iam intra teli iactum utraque acies constiterat et missilibus rem gerebant, cum Dandulus ad declarandum suum in Gallos studium, turres deserit, suosque ad unum omnes sub Divi Marci Vexillum laborantibus suppetias laturus, cogit. Demonstrat duo imprimis homini bene a natura informato semper declinanda esse, temeritatem atque dedecus; quod qui is maculis vel tictus sit, is Diis hominibusque invisus habeatur. Haec eo die fugere, an sequi velint, in ipsorum manibus esse. Quibus quo minus parcerent eo tutius eas pestes a suo capite amolirentur. Animadvertant Gallos sibi coniunctissimos in acie collatis castris cum summo periculo stare et quidem in Tyranni conspectu, hominum omnium, quos terra sustinet maxime impii: Graecis pariter ac Civium omnium multitudine armata Urbe effusis. Se cum Gallis, ut scirent, belli societatem iurasse, quos sine impietatis scelere, deferre non possent. Increpans eos qui ad naves respicerent, quod saluti Diis hominibusque infensi consulant. Ad extremum orat, ne committant, ut Galli gloriose mortuorum nomen, Veneti turpe fugientium et infidelium obtineant. Ita splendidum thoracem quem induerat, palma crebro pulsans, sibi uti pio certe et impigro Venetae Reipub. Principi et Imperatori constare, cum Devotis, aut gloriose vincere, aut victo honestissime emori. Imperat ut sese in terram classiarii Deo auspice transmittant, quo votis vocato, nullam unquam ignominiam admiserint. Igitur non procul a Blachernis, cum auxiliaribus Venetorum copiis, in terram descendens, ad Exercitum contendit. Graeci, ut modo posui, innumerabiles cum fere toto die oculis nostros comederent et suo more non manu sed procacitate linguae nostros ad pugnam evocarent, cum nostri pro castris consisterent et sapienter quidem ne quid enim a tergo noceretur, castra occurrebant et loco tamen aequo proelii potestas fieret, ducenteni tamen cum singulis proelium committere atque in amplissima planitie in fronte pugnare refugiunt. Ad extremum Imperator sive suis diffidens, sive conscientia Deum praesentem hoc proelio, sceleris vindicem veritus, urgente fatali necessitate, Theodoro Lascari genero, ferocis ingenii iuveni, committendi cum nostris proelii [85] maxime avido potestate sublata, pedetentim regredi coepit, suosque omnes incolumes cum advesperasceret in Urbem reduxit. Nostri equites pugnae ardore Graecos castrensi gradu insecuti sunt, sed quod nusquam illi resisterent et eruptione improspere tentata converso itinere ad Palatium, quod Castelli instar cum viridariis perpetuo muro praecinctis, Philopacium exterius appellatur, se reciperent, in castra redeunt. Omnes credere Deum Gallis et Venetis victoriam eo die ex animi sententia conficere, aut eos divina mente homines esse, qui sine sudore et sanguine innumerabiles Graecorum myriadas cum suo Imperatore fugarent, ita ne posthac rebellarent, idque merito gaudere. Imperator Alexius desperatis rebus in Urbem reversus est. Nostri defatigati in castra redierunt, exuendis armis curandisque corporibus prima vespera operam daturi, sed id cura militari parcius quod inopia commeatus laborarent. Primis tenebris Alexius cum se in Palatium recepisset, per se pavidus et ex merito insidias undique timens, destitutusque a Civibus ad fugam se parat, quasi de industria Urbis afflictae et perditae se absente exitium acceleratum vellet. Itaque compilatam omnem Imperatoriam Gazam, secum asportans, fugae consilium cum paucis mulierculis et cognatis turpiter communicat. Omnes amicitiae specie hortari et monere, ut fortunae cederet extemploque profugeret. Ergo Irene filia et decem auri centenariis cum alio ornatu Imperatorio et pretiosarum gemmarum atque unionum loculis in navem impositis, ne his demum hostis potiretur, Euphrosina Imperatrice familiaribusque in Palatio relictis, quum mora (quod dicitur) periculum videret, sub primam noctis vigiliam, summo silentio, Debeltum, Euxini Urbem contendit, deductisque omnibus qui voluntarii fugae comites esse voluerunt, adverso Bosphoro navigans, clam Urbe fugit, cui octo annos, menses tres, dies octo amplius imperaverat. Neque enim diuturna sunt Imperia scelere quaesita. Hoc incontinenti rumore dissipato, Cives, qui satis improspere virium suarum periculum fecerant, partim obstupescere: qui nullius culpae sibi conscii videbantur, Euphrosina Imperatrice cum cognatis in carcerem coniecta, ad Isaacium Imperatorem, effracto carcere salutatum protinus advolare, faustisque pariter acclamationibus (ut in tali re adsolet) exceptum, recte sublimen suis manibus, ut Blacherniam aulam gestarent, contendere, dominumque Imperialem trabeam induere, eumque gemmata thaebana capiti imposita, in solio Augustali constituere. Eo repente populariter ex tota Urbe ad rem, tam novam undique [86] accensis facibus, vel intempesta nocte concurritur. Nemo tam vecors atque adeo ferox quin hoc uno facto Deum Imperia et Regna omnia largiri et regere censeret. Isaacius Comnenus commutata fortuna, modo inops, caecus et catenatus,hilaris nunc, eorum adventu quos conspicere non posset, terrarum orbis Principum amplissimus, universum populum hostem et amicum, eadem horula expertus est. Ita cuius causam homines neque consilio neque vi diiudicare potuerunt, Dei nutu et quidem sine pulvere et sudore, quod praestantius est, finem habuit. Extemplo familiares suos ad Exercitum mittit, qui Alexium filium, Barones et Dandulum Venetiarum Principem de Tyranni fuga certiorem facerent, simul se in pristinam fortunam restitutum. Accepto patris nuncio adolescens excitatus statim Marchionem Monferratensem ad se vocat. Marchio eodem ad Alexii tabernaculum accensis funalibus Barones undique accersit. Eos rem omnem voluntate pueri edocet. Ita quae de Deo non sperare sed ne optare quidem auderent, libentioribus animis accipiunt. Eoque Deo ipsi Opt. Max. caeterisque Divis publice congratulatum atque supplicatum est, quod sine sanguine ac tantae Urbis direptione victoria pararetur. Quod iuvenem e miserrimo, repente fortunatissimum ac florentissimum effecissent, ut iam veritate verius, illud proverbum habeatur, cui Deo adsit, ei neminem hominem obesse posse. Ita, noctem insomnem, nuncii ultroque advolante laetitia pene incredibili, omnes cumulavit. Iam caelum inalbescat cum frequentes Graeci, gens prona in adulationem, cognita Tyranni fuga, in castra ad Francos magnas inusitate laetitiae significationes, manuum plausu et crebra gesticulatione corporum secundisque acclamationibus edere et Iuniorem Alexium dominum suum salutare. Ut diluxit Exercitus more in armis stetit nec se Graecis hominibus libenter credulum praebebat, sed in horas tam certi et locupletes authores certatim advolabant, ut Barones cum Duce Veneto, quomodo victoria uterentur, in medium consultare non dubitarent. Decernuntur e vestigio, gravi suscepto consilio, quatuor Oratores, Matthaeus Monmorentiacus, Gotthofredus Villharduinus, Franci, cum duobus Venetis Patriciis Danduli Ducis nomine, qui si de re compertum haberent, continuo cum Isaacio de conditionibus et pactis explendis agerent, quas Alexius filius authore Philippo Suevo Theurorum Rege genero, Baronibus Ducique Veneto iure iurasset, ut easdem ratas haberet, coram pertractarent, alias Barones, se filii potestatem ipsi non facturos. Legati aditu ad Imperatorem, [87] per praeconem petito, inter Macherophoros, quod satellitium, Griffonum vulgo Graecis nominatum, ex Anglis et Danis, antiquo Graecorum Caesarum more conscriptum, in stationibus erat, ab Urbis porta, pedibus ad vicinum Blachernium Palatium deducuntur. Ibi Isaacium carcere eductum Augustali ornatu et calyptra insignem, una Uxorem Margaretam Augustam, Alexii novercam in primis venustam, Hungariae Regis sororem, salutant. Aula omnis gentilium et propinquorum Isaacii, proborum Civium et principum Virorum, Sevastocratorum, Protosevastorum, Contostephanorum, Chartulariorum, purpuratorum gratulantium et illustrium Feminarum plenissima, quae auro textile et serico versicolore, pictas stolas indutae, multoque auro, margaritis, gemmisque lucentibus exornatae, spectantium oculos perstringebant. Qui modo Dominum armis insequebantur, eos ipsi momento temporis omnia obsequentes vidisses. Multique ex iis qui Imperatoris Alexii partes prius sequebantur, astuta dissimulatione accurrentium turbae admiscentur, tanto concursu ut ea Civitatis in Augusteonum Palatium frequentiae pompa, intermixto lachrymis gaudio, magni triumphi speciem adaequaret. Legati se ab Alexio Filio, Dandulo Principe et a Baronibus missos dicere et arcano cum paucis colloqui velle. In conclave introducuntur, quo Imperator cum Margareta Augusta et epistolarum scriniique Augustalis Magistro, quem Cancellarium dicunt, et quodam internuncio (Dragomanum Graeci vocant) concesserunt. Itaque Villharduinus cum Collegis ante illos stans, pauca in hunc ferme modum locutus est. Quantum Alexio Filio tuo, Imperator Auguste, tibique adeo Venetus Princeps ac Franci Barones opitulati sint, nobis tacentibus, satis res ipsa loquitur. Ut iam nemini dubium sit, quin fidem datam, dictis factisque abunde liberarint. Restat ut is pactis maneat, tuque praesertim qui belli confecti commoda prior sensisti, optima fide et iureiurando nobis ea confirmes. Idque Filium de te nostra voce flagitare, Deos hominesque testamur. Duci Veneto Baronibusque omnino deliberatum est, Alexium non ante huc dimittere, quam initae ad Iaderam pactionis, rite confectis tabulis conceptas conditiones, te integra fide praestiturum, iuraveris. Quas (inquit Imperator) conditiones? Proloquar vero, inquit Villharduinus. Ecclesiam Graecam Romano Pontifici Maximo, atque Ecclesiae Latinae obedientem fore, cuius de manu et iure iampridem sese, per iniuriam, an indignationem dicam, an potius utrunque subduxit. Alexium Filium teque adeo Romanos Pontifices, uti veros CHRISTI [88] Vicarios et sacrorum Principes veneraturum. Secundo loco argenti pondo ducentena millia, rei nummariae inopia pressis Baronibus Alexium soluturum, ut tantorum sumptuum incommoda compensemus et militibus stipendia seditiose flagitantibus praesenti pecunia persolvamus. Deinde advectitium commeatum in annum continuum omnibus Crucigeris, vel infima fortuna hominibus, cuiuscunque modi suppeditaturum: peditumque decem millia, ad augendas Baronum copias, suis navibus Memphim adversus Aegyptium Sulthanum, nobis auxilio submissurum, qui annum continuum imperante Monferratense Marchione mereant. Ne vero aliquam Christiani milites ex quotidianis fere Sarracenorum incursionibus calamitatem accipiant, Alexium quingentos equites sub signis in Iudaea Syriaque ad Hierosolymitani Regni praesidium, tota vita habiturum eisque stipendium numeraturum. Habes Imperator conditiones de quibus Alexius Filius Philippusque Suevus, Theutonum Rex, tuus gener ac idem sponsor, iusiurandum iampridem dedit, easque publico diplomate et quidem signo suo pemdente, idem Alexius testatus est. In haec eadem ut consentias tabulisque consignes, Dandulus et Barones flagitant. Rem sane perdifficilem (ait Imperator Isaacius) Oratores postulatis, cui diuturnis bellis aerario maximopere exhausto, recens Imperio potiti, solvendo non sumus. Quanquam si triplex Imperium quale hoc Constantinopolitanum, Filius vobis donaret, plura tamen vos promeritos liquido iudicaremus. Itaque quod immortalis collati beneficii magnitudo suadet, ut gravissima voluntate agamus, quae Alexius Filius promisit, ea omnia rata habemus, tenemus et ex formula aequissimi iuris comprobamus. Eademque cum ingrati nomen abominemur et exhorreamus, dare, facere, bona fide iuramus. Caeterum de meo in Barones et Dandulum Ducem animo, ita illos existimare velim; amorem meum, qui quidem erga illos eximius antea semper fuit, hac in me filioque meo in Imperium restituendo et ornando mirifica voluntate, ita auctum multiplicatumque esse, ut Baronibus Venetoque Duci, nemo mihi Imperioque Orientis, aut coniunctior futurus sit, aut certe carior. Quarum rerum diplomate conscripto, aureo quidem signo de veterum Graecorum Imperatorum more pendente ablato, Legati in castra revertuntur. Igitur in Urbe, Deo, omnibus templis apertis, protinus congratulatum, qui Gallo et Veneto, victoriae quidem insignia, sed Isaacio Patri Filioque praesertim victoriam tribuisset. Barones, Isaacii Augusti responso mirum in modum gaudere, Alexiumque Filium, ad ipsum [89] in equis, solenni pompa e castris cum ornatissimo Trierarchorum Venetorum Gallorumque Praefectorum et Centurionum, equestri comitatu, ut quibus viribus pollerent, Graecis ostenderent, in Urbem deducere, a quo omnino regie excepti sunt. Bonifacius Monferratensis Marchio affinitatis memoria et honoris causa cum Equitibus Transpadanis pompam anteibat. Adolescens pernobili incedens equo, inter Venetorum Primores et Gallorum Equites, qui ornatui maximopere studentes, fulgentibus armis conspicui, vetera victoriarum suarum insignia, galeati aureos torques atque praegrandes cristas desumpserunt, medius incedebat. Ita Urbem Adolescens Augustus, triumphanti similis invectus, magna frequentia gratulationeque populi susceptus est, cum tota Urbs portis repente egressa, intranti obviam occurrisset. Sed cum Pater et Filius sese mutuo complexu tenuerunt, pene alienata prae gaudio mente, lachrymas fundere, ac tenere se dubitare, quod inter se tanto intervallo non vidissent et e summa calamitate nunc felicissimi conspicerentur. Verum Alexius Adolescens inprimis omnium oculos in se convertit, quem decorae frontis et iuventae honore conspicuum, e miserrimo beatissimum repente factum laetarentur: contraque Tyranni fratricidae, patrui spoliatam fortem, cum florenti Patris et Filii Fortuna conferebant. Luculenta nimirum, magni numinis Dei in utramque partem exempla. Homines in puncto temporis, vel ad gloriam evehentis vel deprimentis atque conculcantis. In Castris, Episcopi, minores Praesules, Coenobiarchae et reliqui Sacerdotes, hymnos praecinere victoriamque uni Deo acceptam referre, quae humana ope pari non potuisset. Ab eodem parem in Palaestina et Syria Fortunam sacro bello devotis militibus petere. Postridie Imperator Isaacius cum Filio, Comites et Barones rogat, ultra sinum Peraea in Urbe sibi tabernacula locari velint; quod periculum videtur, ne si in urbe hospitentur, inter ipsos et Graecos tumultuaretur. Propterea a Graecis seorsum stationes haberent, ne ex promiscuo congressu, conciones et rixae subinde orirentur, quae res Urbem aut funditus everteret aut labefactaret. Illi, se Imperatori ita addictos esse respondent, ut omnino parere semel ipsis imperatum sit. Dimenso apud Galatas loco, tendunt: omni commeatu, diligentia Augustorum, abunde proviso; quinimo caeteris omnibus rebus, quae ad ornatum luxumque satis essent, nostri a Graecis decenter excepti. Equites peditesque Urbis inspiciendae, amplissimorum Circuum, Hippodromorum, Regiarum domorum, Templorum [90] pulchritudine, praeter caeteras nobilitatae desiderium coepit. Quibus in templis, Reliquiae Divorum asservabantur, undique nusquam Urbium Graeciae ornamento esset. Iam nihil Graeci, Francique et Veneti (diffidere/dissidere), sed omnia communibus auspiciis in medium deliberare. Hoc interim spatio, communiter decernitur, ut Alexius Adolescens, die quo Divo Petro ex vinculis in libertatem restituto, Christianis mos est Kalen. Augusti, ferias agere, resignante Isaacio Patre, inauguretur, quae caerimonia nostris eo maiorem laetitiam attulit, quo ipsis Augusti Kalen. Incidisset, quo felici die, ut Augustus Caesar, olim nutantis Romani Imperii nomen, Actiaca victoria confirmasset; ita Divus Petrus Christianis vinculorum solutione plusquam divina, festum diem dedit. In cuius victoriae memoriam gnara posteritas, continuato more eum diem deinceps poculis, ad mensam genialiter confidens, celebrare consuesset. Sed quoniam ad hunc locum est deventum, operae pretium erit, quod ad rem pertinet, in historiae studiosorum gratiam, paucis enarrare ritum, quo olim Orientis Imperatores Constantinopoli in Divae Sophiae solennibus caerimoniis inaugurandi, gemmatam coronam induerent. Fanum est in Urbe Divinae sapientiae verbo, Divae Sophiae appellant, omnium, quae Constantinopoli sunt, ut augustissimum, ita et religione sanctissimum, ab Imperatore Constantino, magni Constantini filio, ligneo primum opere concamerato aedificatum. Mox a Theodosio magno, cum ob Arrianorum seditionem conflagrasset, cameris cylindricis textum: novissime demum in eam, quam hodie, videmus formam, a Iustiniano Imperatore pari religione, sed magnificentia longe maiori, utpote lateritio concamerato opere luculentius restitutum. Templi vastitas et magnitudo ea est, cum in longitudinem ducentorum quadraginta pedum, latitudinem ducentorum et tredecim, a suprema vero testudinum convexura ad imum solum, centum quadraginta duorum pedum latitudinem protendatur, ut amplissimarum testudinem fastigia crebraque pinnacula, ad octingenta et amplius stadia, per Propontidem Byzantium navigantibus, inter eminentissima Urbis aedificia occurrant. Universa moles coctis lateribus constat, nulla lignea materia interposita, ne in posterum incendiis pateret. Parietes ab imo ad summum marmoreis crustis conteguntur. Pavimentum tessellato distinctum opere, tabulisque marmoreis non parvi pretii pulcherrime substratum. Columnarum vero quae multiplici serie non vestibulum modo, sed et a fronte et a [91] lateribus omnia convallant. Porphyritici lapidis, Thapsici, Parii, Spartani, tantus est numerus, ut in reliquo terrarum orbe vix parem reperias. Aedis superior pars introrsus ipsaque testudinum convexura, purissimo fulget auro, tessellis vitreis aureis, non moseaci operis ratione hodie pervulgata, sed antiqua illa recondita amussi, dimensis egregie, undique intexta. Eo in templo, recens Imperio potitos inaugurare consueverunt: more per octingentos amplius annos iampridem a priscis Imperatoribus ducto. Sed, ut apud Latinos nihil est Sacrosanctum, nihil Augustum, nisi quod Pontifex Max. sanxit, quod in Romanis Caesaribus evenire hodie perspicimus; eos quamvis sententia Senatus, aut suffragiis electorum Augustorum acclamatos et designatos, non tamen prius Augusti, aut Imperatoris titulum sumere, quam rite a Romano Pont. Max. coronatos: tum enim primum reiectis Caesaris designati titulis, appellationibus Augusti et Imperatoris utuntur, cum more per quos oportet, ubi, ac quando oportet, Romani Imperii corona ipsorum capiti imposita est. Sic in Urbe Constantinopoli Patriarchae soli ius erat, diem diademati imponendo deligere, diademaque novo Imperatori ponere, nisi pater vetus Imperator praesens adesset, qui una cum Patriarcha coronam Imperatoriam (calyptram Graeci vocant) filio imponeret. De sanciendo igitur solemni ex Graecorum monumentis, quorum proximis annis mihi copiam fecit Aloysius Barbarus, Petri filius Venetus patritius, graece et latine doctissimus, pauca, sed ea digna memoratu exscribam, quo Latini homines ritus, morisque Graecorum rudes, Imperialis inaugurationis notitiam aliquam habeant. Pridie igitur eius diei, qui capiendo diademati praestitutus est, futurus Imperator Augustus in magnum Palatium, Constantinopoli Augusteonem nominant, celebritate Senatorem et nobilium Aulicorum, domesticorumque quanta maxima potest, deducitur. Inde sequenti diluculo, hora diei secunda, in Sophiae Templum, initiis Imperialibus consecratum, gemmata veste designatus Imperator descendit. Graeci Proceres auratis trabeis, vel purpura, vel lato clavo, incedentis latus stipant. Ibi, quam de rebus divinis habet persuasionem, apud Patriarcham Constantinopolitanum, hoc ritu, solenni sacramento profitetur. Si literarum peritus est, sumpto calamo idipsum manu sua in tabulas refert, praefatus se in CHRISTO Deo fidelem Imperatorem et Augustum Romanorum esse. Sin vero Caesari adhuc Caesar pater supersit, (ut erat Alexio Isaacius) patris nomine praeposito, sacramentum filius exorditur. Auspicatur autem Imperator [92] ab Symboli Apostolici recitatione, quod ad calcem accurate describit. Imperito autem literarum, Patriarcha voce praeit, quod sequatur. Apostolicas etiam et divinas omnes traditiones sancit: nominatim vero septem Conciliorum Oecumenicorum et Provincialium decreta, itemque privilegia, idest iura singularia et morem sanctissimae Dei magnae Ecclesiae, necnon quae Sancti Patres recte et ordine suae quisque Diaecesi praescripserunt. Praeterea, omni tempore, ut Christiani Imperii propugnatorem Augustum decet, Ecclesiae constantiam, fidem, pietatemque praestiturum: pro cuius authoritate, maiestateque defendenda, ipsum quascunque, licet gravissimas, contentiones subire et suscipere paratum curaturumque (ut filios amanter decet) quae ad Ecclesiae amplitudinem pertineant, ut Christiana Religio ad firmiorem dignitatem instaurata, clariore nominis sui authoritate potiatur. Ea denique omnia cogitaturum, quae suam veterem pietatem in Dei Ecclesiam et Patriarchas Constantinopolitanos benignitate atque humanitate testentur. Ut quantum in se sit tanquam Pontificiae dignitatis assertor et vindex, non modo Christianam Religionem defendisse, sed etiam auxisse videatur. Adhaec operam daturum, ut vectigalia, reditus, incolumitas et fortunae omnes Constantinopolitanae Ecclesiae augeantur; nullumque ipso imperante detrimentum capiant: denique illud cogitaturum et animo habiturum, ut Imperio administrando a rectis iustitiae et veritatis finibus nunquam recedat. Postremo se Patriarcham ipsum atque Ecclesiasticas personas et bona, qua filios in parentes esse pietate par est, sua observantia amantissime complecti, omniaque illis, quae quidem ad Ecclesiasticum honorem dignitatemque Constantinopolitanae Sedis confirmandam pertinebunt, quoad suae rationes patientur, libentissime polliceri. In formula et illa verba sunt, easdem sibi omnino execrationes et anathema fore, quae Sancti quondam Patres devoverint et sacrarint. Toto denique corde atque animo ipsi Symbolo se fidem habere iurato promittit et pollicetur. Eius rei ergo sacrosanctam se Dei Ecclesiam Catholicam atque Apostolicam Deumque ipsum Opt. Max. peiurantium vindicem testari. Mox die, mense, indictione, anno, quo haec agerentur conscriptis, seipsum qui in CHRISTO DEO, fidelis est Imperator et Romanorum Augustus, Patriarchae et divino Patrum concilio penitus tradens, subscripsit. His peractis ad Conclave Thomaites appellatum, quod Augusteonem Palatium spectat, revertitur: ubi universus populus Exercitusque adstans Imperatorem acclamare consuevit. Hic antequam [93] Imperator ab Exercitu perspectus acclametur, missilia veteris congiarii loco (ea Graeci nodos appellant) qui sunt involucra, numismata tria aurea, argentea quoque totidem continentia, ad multarum myriadarum numerum ex Caesaris voluntate de superioris Augusteonis gradibus in vulgus iactant. Quibus rebus confectis, scuto aureo impositus novus Augustus sublime attollitur, ibique stans Exercitui et populo acclamantibus exhibetur et quidem ita, ut totus ab omnibus de plano spectari possit. In fronte scutum, specie sustentatium, subeunt, vetus Imperator, novi pater, si superest, aut quisquis resignarit et Patriarcha. Alias scuti partes aulicorum Magistratuum honoratissimi quique sustinent, Despotae, Sevastocratores, Prothosevasti, quorum penuria, primarii civitatis Senatores id munus obeunt, sin huic neque Pater adest Imperii resignator qui dignitate Princeps est, Patriarchae socius adiungitur. Postaquam vero populus, una et Exercitus sese eum pro Imperatore habere non semel laetis vocibus conclamarunt, e scuto humi statuitur, atque hominum celebritate, quam maxima potest, ex apparitoribus maximo clamore atque plausu, in Divae Sophiae templum deducitur, ubi mitratus Patriarcha, una et linteati sacerdotes obviam occurrunt, atque Imperatorem ad rem divinam in tabernaculum, quod e ligno pro tempore excitatum est, aureoque panno atque holoserico undique tectum, ascendentem comitantur. Ibi amiculum Sacerdotes in formam propemodum sacci iniiciunt. Deinde diadema ab Episcopis dedicatum eius capiti imponunt. Quandoquidem eo loco nihil quod antea consueverat gestare, sed vel corolla, vel aliis rebus, ut libuerit, caput pro tempore velare, liceat. Absoluta interim re divina et caelesti pane ab Patriarcha communicato, ante ter sanctissimum hymnum, Patriarcha ex adytis tabernaculum ascendit et cum eo principum Ecclesiae honestissimus quisque in infulis et stolis. Silentio vero magno, per vocatores Patriarcha interim Augustum vocat. Ut ad pulpitum accessit et conscendit, Patriarcha ad Imperatorem capite aperto auscultantem, alias clara voce, alias submissus, solenne eius precationis carmen effatur, quo Deum propitium, Augustis inungendis invocare solent. Imperator, velamento capiti detracto, quod paulo ante impositum fuisse diximus, reliqua multitudo, quae circunstat, nudatis capitibus stare. Exin Imperatoris in caput, in crucis modum, sacrum unguentum instillat, ter effando, quam clarissima voce, Sanctus. Chorus qui circumstat Symphoniacus, ter acceptam vocem obloqui, ac reliqua templi multitudo idem reddere. Continuo Calyptra [94] rudi multorum saeculorum vetustate venerabilis, quam magnum Constantinum quidam gestasse ferunt, paucis gemmis, atque unionibus exornata, non de sacra mensa quod quidam putant, sed de loco infra sacrum tribunal excepta, a Sacerdotibus, ad pulpitum defertur et novi Imperatoris capiti, per patrem Imperatorem una et Patriarcham imponitur. Dum autem coronam imponunt ter exclamat Patriarcha, dignus. Qui proxime adstant in pulpito Sacerdotes et Chorus Symphoniacus obloqui et acceptam vocem dignissimum geminare. Idem universus populus per aedem facere. Deinceps Patriarcha iterum precationes recitat et Augustum inunctum Deo Caelestibusque suppliciter commendat. Quibus peractis, acclamante populo, Imperator alia quam ascenderat, pulpitum descendit, dextra quidem Crucem, sinistra vero oblongum Evangeliorum volumen, manu gestans et in pompae morem, templo exit. Imperator Augustali trabea, margaritis atque unionibus longe conspicuus praeit, armatis legionibus hinc inde stipatus; diaconi vero et sacerdotes aurea atque argentea sacrorum vasa deferentes subsequuntur. Templum de more circumeuntes, Solea porta superata, Patriarcham in Sanctis foribus stantem reperiunt. Capita autem ambo inclinantes, Patriarcha intus, Imperator autem extra, specie gratulantium stantes, seque invicem salutantes, diversis discedunt. Patriarcha templum, Imperator vero maximo turbarum tympanorumque concentu perstrepente, Graecis proceribus, Sevastocratore, Prothosevasto, Despota, caeterisque aulicis Magistratibus totoque Exercitu comitante, magnum Palatium ascendit. Et in eo conclave sistit in quo recens Imperio petitos et diademate redimitos ab universo populo celebrari mos est. Ibi Epulum coronationis supra luxum elegans atque opiparum, cunctis Magistatibus Imperialibus et Senatoribus exhibetur: magno auri atque argenti pondere quamplurimis abacis exposito, dum insigni apparatu et singulari comitate, qua tamen Regia Maiestas nulla ex parte corrumpitur, Imperator publice cum Proceribus epulatur: quando interim nihilo segnius domesticis Imperatoris ministri, per reliqua Augusteonis conclavia inferiorisque Palatii partes et proximas plateas, Universum Exercitum atque urbanam plebem collectam, cibariorum omni genere instructis mensis, insano sumptu laute et luculenter excipiant. Alexius Adolescens ita coronatus, pecuniam primis suscepti Imperii diebus, per Quaestorem Imperialium pecuniarum (custodem Graeci appellant) coepit dependere, quae singulis Comitibus Baronibusque pro rata nauli Venetiis [95] olim Dandulo Principi repraesentati solveretur. Idem nullum fere diem invisendi Exercitus, Danduli Principis Baronumque salutandorum intermittere, ac prae se ferre et praedicare, tam divina illorum erga se merita constare, ut cum omnia egerit, fecerit, quae velit, tamen ne minimam quidem eorum partem assequi confidat. Quadam die pene privato habitu domum Balduini Comitis Flandriae et Hannoniae familiariter venit, eodem Dandulus caeterique Barones amice vocantur. Apud quos Imperator placide et benigne simul haec fere verba fecit. Se Dei numine et Baronum Ducisque Veneti labore vigiliis, legitimo Patri et legitimo Imperio restitutum. Quo beneficio nullum maius ante cuiquam ope humana ab omni saeculorum memoria partum fuisset. Verum suborta invidia crescentis fortunae semper comite, paucos Regno fideles esse. Ei vero Regi omnes infideles, quem pristina fortuna de gradu facile deiici posse, docuit. Graecos praeterea tum iniquo animo ferre se Galli Venetique quos pessime oderant beneficio Imperium habere, tum illud omnium indignissime, Graecam Ecclesiam novae Romae, a Veteri Roma iamdudum omni Imperii honore nudata, iura petere. Ea de causa sibi ad Clericorum populariumque voluntatem Imperium, quoad eius vires constabilitae sint, moderandum esse. His ut finem statueret et cum Latinis recte sentientibus conveniret Graecamque Ecclesiam Latinae dicto audientem, ut redderet sedulo operam dedisse. Sed haec ab suo Constantinopolitana Patriarcha Graecisque Sacerdotibus multa et maxima liberali indulgentia dissimulationeque earum rerum, quae tot errorum causam respiceret, accurate impetranda. Multa denique lenitate alliciendos Graecos. Sic enim ab tot quibus impliciti essent erroribus, Graecos averti posse. Sic, quod maxime expeteret, dissolui eorum perversam de rebus divinis persuasionem. Sed haec nimirum absque aliquo temporis intervallo a se fieri non posse dictitabat. Proinde si manerent multa atque ea ampliora augustioraque quam promisisset restituae libertatis et Imperii munera communis concordiae causa concessurum. In his difficultatibus Regni atque asperitatibus si discederent iuvenem se relinqui et deseri simul ac portu solverint. Illos solos esse qui tantis incommodis sua praesentia medicinam facere possint. Se quoque scire iam diem appropinquare quo transmittere in Syriam et Palaestinam inter se constituerint. Societatem belli, quae cum Venetis sit, die, quo Divo Michaeli caelestes honores habemus, ex pacti scriptione, ad III. Kal. Octobris, [96] solutum iri. Se intra tam breve tempus satisfacere non posse. Idcirco orare Barones, ut ad Kalen. usque Martias secum hyemare velint. Hanc gratiam de Venetis non desperare, ut stipendio totius hyemis in classem numerato, eam in id tempus non prorogent, ut ex die Divo Michaeli sacro, in annum, Classem communibus auspiciis regant. Gallis vero se omnia in diem Paschatis ad VII. Kalend. Maii, affatim suppeditaturum, iam tum mari ad navigandum tempestivo. Quae nisi pro ipsorum humanitate exoret a Graecis externorum odio flagrantibus, non solum Imperio, sed suo etiam capiti, non mediocre periculum imminere. Caeterum intra id temporis se ipsorum ope Regnum communire posse ac stabilire. Proinde fidem (quae sibi omnibus rebus charior esset) ex singulis provinciis vectigalibus exactis facile liberaturum. Quis enim dubitet quin civitates, quae a Graecis rebellibus occupantur, sub Veneti Francique nominis umbra, quieturae sint atque imperata facturae? Adhaec naves paraturum in quibus secum in Syriam traiiciat, ait ipsos milites auxiliares in Syriam remittat, utendasve Gallorum ductui permitteret, sicuti sua fides postulat. His Barones pro tempore respondent deliberandum esse, quod ea res non sui praeiudicii esset sed Exercitus, quanquam acutiores praesentirent, Alexii preces, ostentui esse. Inde ille in Urbem revertitur. Postridie Concilium advocant. Refertur de Alexii postulatis. Barones Comitesque ad unum omnes, maior pars Equitum, Tribuni, Centuriones, Alexio praesertim aequa petenti, indulgendum censent. Sed factio quae Exercitum sub vexillis stare dolebat et Corcyrae ingentes motus excitaverat, discordias etiamnum obstinatius quaere: Iusiurandum Corcyrense testari, naves publica fide promissas poscere, sibi denique nihil quicquam certius, quam Syriam petere et Palaestinam. Quorundam ad militum pedes procumbentium, eiulatus et voces audiebantur, ne per Deum saevissima hyeme in Syriam sese importuosis litoribus perditum irent; Franciae luctum, Syriae et Sarracenis gaudium allaturi. Ut aestivos dies bello omnium gentium more dari ita hybernos quieti. Quandoquidem vasto et saevo mari, nequaquam ante Kalen. Aprilis, nisi insano ausu, classis committi posse videretur. Praeterea Venetos in animum induxisse, Alexium Caesarem nulla in re, deserere. Verum si ad insequentem Martium mensem morarentur, ipsos non modo Alexium suis rebus firmatis, in Imperio relicturos, sed argentum ab eo commeatusque nauticos (quod esset apprime utile) abunde secum ablaturos et, quod commodum esset, Damatiam tum demum [97] traiecturos, copiisque in Sarracenos et Memphitidis Sulthanum ductis, totaque Aegypto et Babylonis agro praeda acta, dites futuros. Siquidem votivi milites ab III. Kalend. Octobris, qui communis belli terminus est, ad Paschales dies insequentis anni, qui foret quartus supra ducentesimum atque millesimum, necessario secum futuri essent, hyemis asperitate retardati. Hanc unam esse Palaestinae acquirendae viam, quam Exercitus concordia faceret. Ita discordia Divina ope sedata, in Alexii Caesaris petitionem, qui multa donando, largiendoque Baronum, ac militum animos propense redemerat atque devinxerat, decretum sit. Ea de causa Dandulus Venetiarum Princeps una et Veneti, solennibus tabulis confectis, bene auspicato, commune bellum, ab III. Kalen. Octobris, qui dies Divo Michaeli consecratus est, in reliquum annum facere iurato promittunt. Idem Barones Devotorum Duces interposito iuramento polliceri. Tam felicem partium consensum, Matthaeus Monmorentiacus, vir fortis atque idem antiquissimae stirpis nobilitate, ac animi magnitudine dux praeclarus, illud modo Gallorum Equitum columen, morte sua, debita laetitia privavit. Luctus enim publicus unius hominis vita universam salutem contineri, fortasse aequo ambitiosius indicabat. Ergo funere quamamplissimo cuncta nobilitate exequias decorante elatus Constantinopoli in Hospitaliorum Equitum Divi Ioannis Hierosolymarii situs est. Nec ita multo post, Alexius Imperator, Graecorum, Baronumque sententia cum parte copiarum Urbe egressus, Imperii Civitates peragrat in fidem recepturus. Ei se Comites praebent Bonifacius Monferratensis, Hugo Comes Sancti Pauli, Henricus Balduini Flandriae et Hannoniae Comitis frater, Iacobus Avennes, Guilielmus Chiamlites, Hugo Coloniensis, Barones denique complures honoris causa sequuntur, quorum nomina, ideo Villharduinus non recenset, quod nihil ad historiae cognitionem conferrent. Castrorum praesidium Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, Ludovicus Blesensis, magnusque Devotorum numerus relinquitur. Imperatori quocunque Thraciae, Macedoniae, Ponti, Bithyniae denique adeunti Civitates supplices obviam procedere. Unus Ioannissa Rex Mysorum (is inferiorem Mysiam tenabat, quae Valachiae et Bulgariae provincias complectitur) superbo contumacique ingenio, cuius opes atque audaciam finitimi magnopere timebant, non deditionem, non officium ullum facere. Sed quoniam dehinc saepius de Valachis et Bulgaris dicendum erit, qui Mysiae inferioris populi sunt et funestas clades Francis intulerunt [98] prout suo loco dicetur,non alienum ab instituto operis futurum reor, antequam de Ioannissae Regis adversus Graecos Imperatores odio dicamus, si pauca de Mysiae nomine et regionibus situ, uti multis hoc tempore fortasse ignota, quam fieri poterit breviter, referamus. Ut cum quibus atrox ac calamitosum gestum sit bellum, quique nostrorum vires in Thracia vehementer attriverint, posteris prodatur. Valachia et Bulgaria finitimae regiones ad Istrum sunt. Uno olim inferioris Mysiae nomine contentae. Nam Mysia omnis veteribus in duas partes duasque provincias distinguitur. Altera quam Serviam dicunt Antiquis Mysia Superior fuit in qua est Dardania, hodie a Bosna Illyridis fluvio in Savum influente, Bossinam vocant. Quae Avorum nostrorum memoria Regibus paruit. Nec amissit nomen hodieque Bosnae Regnum vocatur, cuius oppida permulta; sed celeberrimum, quod Hungari Sinderoviam dicunt, Regum Bosnae non ita pridem sedes. Ad Meridiem Macedoniae proxima et Scardois montibus, ab Occasu Dalmatia, ab Ortu autem Thracia, in Boream autem et Septentriones, Dacia qua non procul a Tauruno quod Belgradum vocant, ad Danubii et Saui confluentes pertinet, terminatur. Altera vero huic proxima, Valachia, a Flacco Praeside Romano, qui illustri virtutis argumento nomen suum provinciae reliquit, Flaccia appellari coepta est et corrupta paulatim voce in Valachiam abiisse perspicimus. Haec antiquis Mysia inferior fuit atque eadem Ioannissae Regnum ad veteres Triballos, Scythas et Getas pertinet. Siquidem descendentibus Bolgae amnis accolis et Mysiam ex Asia migratione facta ingredientibus, haec Mysiae pars ab amne Bolga ingenti fluvio Asiaticae Sarmaticae, quem Rha veteres, Tartari autem recentiores Hedilum nuncuparunt, mutato sensim Bolgae vocabulo, Bulgaria dicitur. Is Fluvius apud Scythas ortum habet, loco trans Istrum versus Septentriones, Volga dicto, e magnis vastisque paludibus, qui candidi lacus appellantur et gentibus antequam Istrum traiicerent atque inferioris Mysiae partem Thraciae proximam penetrarent, Bulgarum nomen dedit. Cum a prima origine Bulgari pariter ac Valachi inferiorem Mysiam incolentes (tanta est in rebus mortalibus vicissitudo) Scythae omnes fuerint. Huic inferiori Mysiae in quam Bulgari ex Sarmatia habitatum concesserunt et Flacciam et Bulgariam appellarunt. Fines sunt a Meridie Thracia atque Haemus mons, ab Ortu qua maxime patet Euxinium, ubi Danubius sex ostiis in Pontum Euxinum effunditur, ab Occasu Dacia, a Septentrione Europaea Sarmatia. [99] Transalpina ad Moldaviam Regio trans Haemum haec a nostris hodie dicta est, et Bogdania quasi Bulgaria nunc a Turcis sive Carabogdana minor vocatur. Regio agrorum et pastionum amplitudine abundans, et quae armamenta et militares equos perpetuo proventu, una omnium felicissime alit. Mysi igitur inferiores, qui ex vetustis quondam Tryballis constant, Illyrii, Poloni, Sarmatae, eadem fere inter se lingua utuntur, ex quo facile coniici potest, unum atque idem fere hominum esse genus. Christianis sacris, Graecorum ritus vanissime sequentes Bulgaros, cum Crumo eorum Principe initiatos ferunt, Michaele Theophili filio et Theodora matre Constantinopoli Imperantibus. Quae certe foedere cum iis inito, ut pacem servarent et Christianam Religionem colerent, Thraciae regionis particulam, qua asperrima est, in Boream et Occasum, ad incolendum concesisse fertur. Nam cum Haemi angustiis Bulgari premerentur, perpetuam pacem Graecis Imperatoribus et belli societatem, adversus Barbaros pactus. Annuit Imperatrix Theodora et quicquid inter regionem, quae ferrea dicebatur, ac prius Romanos et Bulgaricos fines distinguebat, ac Deueltum ad Euxinum interiacet (ea Thracia regio est ad Septentriones cui nulla frugum fertilitas est ac ne caelum quidem admodum clemens) perpetuum deinceps Graecis Imperatoribus belli feminarium concessit. Eam regionem Bulgari cum accepissent, vernaculo sermone Zagoram appellarunt. Ternobo Haemi Urbe, Ternouizzam dicunt, totius Zagorae et inferioris Mysiae Regia constituta; ac cum Imperatoribus Graecis societate atque amicitia firmata foedus percusserunt. Nunc continuato nomine Zagoriae praefecturam Turcae vocant. Ita Valachiae et Bulgariae in inferiori Mysia Reges, Constantinopolitanis Imperatoribus finitimi, per multos annos, de finibus continenter bellum gesserunt, cum saepius levi de causa variae controversiae subinde orirentur, quae utrosque magnis cladibus in bellum armarent. Donec Basilius Porphyrogenitus, qui postea Bulgaroctonus appellatus est, Samuele Bulgarorum Principe, non Thraciam tantum et Macedoniam, sed Graeciam ipsam et Peloponnesum vastante, ad Sperachium amnem, hodie Agriomelam appellatum, ingenti clade superato, pluribus castellis incensis et dirutis, Bulgarorum in Valachia opes evertit et vehementer afflixit. Apud eos regnaverant Petrus et Azan fratres, ex privatis civibus Imperium adepti, corollam auream et rubros calceos aemulatione Graecorum Augustorum [100] induti, belli artibus clari et haereditario iure, Graecorum Imperatorum hostes erant. Siquidem cum Thraciae Urbibus animum adiecissent maxima quotidie Graecis Imperatoribus detrimenta, auxiliaribus Scytharum copiis, eruptione in Thraciam facta, inferre non cessabant. Quando Mysorum et Bulgarorum dominatum, uti olim fuisse ferebatur, prolatis finibus in unum coniungere statuissent. Ab Petro, qui Azani successerat et ad Pristhlabam Haemi Urbem regnaverat, Ioannissa, quem diximus, fratrum postremus, Regnum accepit; vir ingenio militari, sed maxime turbulento, crudelitateque simul atque perfidia infami. Is Isaacio Angelo Constantinopolitano Imperatori Alexii patri, fraterno haereditario Azanis iure, hostis erat, tum quod montium angustiis et Castellis fretus, quae plurima in Haemo habebat, praeruptis saxis inaedificata, Graecos Imperatores contemneret; tum vero quod per causam abacti pecoris ab Isaacio, dum Hungarae uxoris nuptias secundo celebrat, aperte secum frequentibus proeliis bellum exerceret. Ioannissa igitur Mysus genere, manu promptus, collectitio Scytha milite, Isaacio patri, patruoque Alexio Fratricidae, iam viginti annos bellum constanter intulerat. Thraciaeque Regni magnam partem ademerat, quando maximis rebus gestis, Petro fratre mortuo, Rex a suis appellatus. Idem secunda fortuna ditissimus, adhaec superbus et insolens, occiduas Imperii regiones, quae ex Propontide et Hellesponto ad Haemum vergunt, fere omnes in suam ditionem redegisset, ex quo, magno Graecorum Caesarum detrimento, sibi opes et regnum opulentissimum paraverat. Sed dum Imperator Alexius Imperii Urbes peragraret, Graeci et Devoti nominis Latinorum factio quaedam, qui in Urbe otii incertum, an negotii causa agebant, seditionem inter se concitant atque quorundam nefariorum consilio, coniectis facibus, incendia in Urbe iam secundo faciunt. Id incendium sub mediam fere noctem, cum exortum esset, atque nocturni tumultus faciem ostenderet, adeo vastum, atrox et immensum fuit, ut cum omnibus tentatis remediis restingui non posset, mulierum ululatu, virorum puerorumque ambustorum clamoribus horrisonum atque terribile videretur. Matronae enim nubilesque puellae et sacratae virgines trepidae e claustris, flammarum strepitu et cadentium tectorum fragore, se in publicum proripiebant atque pudore oblitae ab obvio quoque ut se trans sinum veheret, luctuosis vocibus exorabant. Ita enim late serpebant incendia, ut non aqua, non alia re, nisi ruina restingui possent, sed late ad Urbis vastitatem grassarentur. Barones, qui se [101] Peraea Iudaico oppido, quam Peram diximus, ex altera Cerativi sinus parte continebant neque per tenebras noctis ad ferendam opem advolare poterant, ripa Urbem flagrantem conspicantes; unum dolebant, se pulcherrimam urbem eandemque opulentissimam ab incendio et flamma ex tanto intervallo liberare non posse. Incendium opinione maius, quo celeberrimum Urbis templorum, quo aedificiorum omnis generis, quo integrorum Vicorum, domus omnes, ipsique medius fidius parietes, atque ab ipso portu ab Aquilone in Meridiem inde, per interiorem Urbis partem adusque Divae Sophiae et amplius duorum millium spatio, ad inferiorem Propontidem regiones consumptae. Nec cuiusquam ope tantus ignis, non dico extingui, sed ne reprimi quidem potuit, quin integros octo dies continentia aedificia, populantibus incendiis latissime grassaretur, ut sola materiae defectio, eius restinctio fuerit. Multis hominum millibus consumptis, e media flamma erepti cum parvulis liberis, atque coniugibus, partim semiustulati ad quindecim millia, nostrorum Devotorum ope, in adversam Peraeam scaphis enatantes, constituuntur. Huic tam luctuosae Urbis conflagrationi, omnes Latini divitesque inquilini, qui Urbem Constantinopolitanam inhabitabant, undecunque gentium collecti, incendio commigrare alio coguntur, omnibus suis sarcinis, cum uxoribus et liberis, in naves impositis, portu Ceratino superato, Peregrinos petierunt, quorum ope et manu incolumes traiiciunt. Haec calamitas Francos et Graecos multum inter se alienavit. Nec satis eius authorem apud quenquam incusare poterant, quod hoc tam grave detrimentum omnes contingeret. Ad summum hoc incommodum, mors Abbatis, Divae Mariae Lucedii cummulus accessit, unde Barones magnum dolorem animo conceperunt; sed omnium maximum Bonifacius Marchio, quem Abbas amicitiae causa ex Transpadanis (ibi enim Lucedii cum eximio templo Coenobium situm diximus) peregre secutus erat, ut non immerito eius sapientia frui Marchio gauderet. Is enim suavitate morum et sanctimonia atque optimarum artium studiis, in tantam prudentiae opinionem et gratiae venerat, ut non tantum apud Cisterciense sodalitium, in quo authoritate plane princeps plurimum eminebat, sed apud omnes Barones in castris, nusquam fere quisquam infimus, medius, summus repertus fuerit, qui hominis authoritatem refugerit. Ex quo omnium uno ore discordiam sedator nominabatur. Perluctuosum omnibus innocentis viri funus, qui vivens cum humeris Rempub. Cruciatorum portaret, eius morte Exercitus Universus [102] extrema omnia metuebat. Alexius Adolescens Imperator, rebus ex animi sententia compositis et Imperii urbibus atque oppidis in deditionem acceptis, secunda peregrinatione usus, cum Bonifacio et Baronibus, die qui Divi Martini nomini festus est et idem more genialiter vulgo agitur, Constantinopolim redit, totaque Urbe obviam effusa, maximo Devotorum ac suorum Civium, omnius sexus, favore et plausibus excipitur. Imperator quidem in Blachernium Palatium se recepit, quod hodie Constantini dicitur. Bonifacius vero, reliqui Barones, in hyberna ultra Ceratinum sinum, Peram ad suos conveniunt. |