BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Rhamnusius

ca. 1532 - 1600

 

De Bello Constantinopolitano

 

Liber III

 

___________________________________________________

 

 

 

 

Pavli

Rhamnvsii

Veneti

De bello

Constantinopolitano

 

Liber tertius

 

 

MPERATOR, re foris ex animi sui sententia feliciter confecta, Imperii opes satis constabilitas ratus, quorundam aulicorum felicitati omnia assentantium sermone facile immutatur. Itaque solum quo in gradu positus esset, identidem praedicans, sed per quos in eum provectus esset pene oblitus, semper aliquid in dies de honorandi Exercitus consuetudine, atque officio remittebat. Barones vero, Dandulusque Venetiarum Princeps, cum eius adeundi indignitatem diu pertulissent, de pecunia per Legatos admonent. Ille procrastinationibus, minutioribusque in dies pensionibus, graeca fide ludere et proinde Francis et Venetis difficiles aditus praebere. Rursum, iidem honestissimos Equites mittunt, qui ipsum de fide appellarent, hos quoque minutis pensionibus ducere, frigidaque et plena pudendae dilationis responsa reddere. Sed, ad extremum, nostris nomen urgentibus, impudenter inficiari. Qua ex re, magna molestia Bonifacius Marchio afficiebatur; qui, ut in eum supra caeteros [104] fraternae affinitatis memoria gratissimus extitisset, ita adhuc amicissimus esse cupiebat; nec eum ab Danduli, Baronumque benevolentia, in quam illum insinuasset, leviter discedere. Ita Bonifacius frequens in aulam ad Alexium ventitare; Franci, Venetique in illum merita commemorare, quanta homini ab homine nunquam ex omni saeculorum memoria contigisset. Idcirco Imperatori suadere, honori suo, ut consuleret et ingrati suspitionem potius omnibus Imperii opibus declinaret: dixerit enim maledicta cuncta, qui eum ingratum dixerit. Ut iam nimio praestet dispendiosum, quam ingratum dici. Illum laudabunt boni, hunc etiam ipsum culpabunt mali. Sed vir sapiens et idem amicus nihil iuvenis animo Graeco astu occupato persuadet. Barones postquam se fraudatos liquido vident, nec ius suum per disceptationem obtinere posse, graviter commoti, consilio cum Dandulo principe inito, per vim repetere constituunt. Extemplo sex Legatos foeciales, Cononem Bethunium, admirabilis eloquentiae laude clarissimum, Gotthofredum Villharduinum, Campaniae Mareschallum, Milonem Brabantium Privinum, Gallos; totidemque Venetos lectissimos Patritios, quos Princeps in consilium adhibebat, Danduli nomine in Urbem mittunt; qui inficiatorem obtestarentur, bellumque (sicuti aequitas, iusque gentium, postulat) indicerent: quanquam suos vix satis omni iure tutos, inter graecos homines astutos et infides rebantur. Itaque loricati gladios sumunt, admotis repente equis, terrestri itinere, inter spem et metum Ceratino sinu circundato, Urbem ingrediuntur. Et scalas conscensi (Palatium enim Blachernium, quod Constantini vocant, ad urbis portam pertinet) Bethunius cuius sapientiae et facundiae a caeteris concessum, in Regiam Blachernae cum collegis introductus, apud Alexium Augustum imperiali in sella sedentem, iuxta Isaacium Patrem, eiusque uxorem, Alexii novercam, quam Hungariae regis sororem, paulo ante memoravimus, ab Isaacio secundo ductam, magno procerum consessu, advocatae concionis instar in Corona stans, sic, ut circumfusa totius aulae turba audiretur, orationem huiuscemodi habuit. Baronum hodie Dandulique Ducis Veneti iussu, huc tibi clarigatum et res nostras repetitum venimus, Imperator Alexi: immortalem Deum, hominesque te ipso audiente testantes, nisi pactiones iuratas serves,te indignum facinus consciscere. Neque enim eius animi sunt, ut tibi vel minimum beneficium commemorent, nedum insigne obiicere, aut exprobrare velint. Pactiones memoria omnium gentium tenentur: Illae publicis litteris auro signatis, consignatae [105] sunt, Deo primum, mox etiam fratre tuo Philippo Suevo Germano testibus. Et quanquam saepenumero de fide interpellatus, necdum tamen, neque pudore, neque iure liberasti. Atqui non petunt Barones et Dandulus, ut fidem, nisi illorum aerumnis, atque periculis servatus praestes: scis enim quo periculo adversus Alexium patruum, pro tua patrisque salute atque potentia conflixerint. Ad iniquas porro conditiones dolo inductum te, qui quaeri potes? Qui in omnium rerum egestate, quas ne privatis quidem fortuna negat, exul, supplex, inops, pulsus regno, et ex calamitate ad Barones profugus, iis Iaderam Legatos, cum Philippi Suevi Fratris litteris, supplicatum misisti, ut te per immortalem Deum, perque Imperialem genium misererentur: hanc tandem non sponte traiicientibus, sed rogatis et tuis precibus impulsis, abrupta turpiter iurisiurandi fide, summa animi inconstantia, ac levitate gratiam refers? Quos sine ulla spe praemiorum et emolumentorum, sedes in Gallia reliquisse et quod unicum votum fecerant, Palaestinam et Syriam deseruisse, cuius tandem aut impudentiae aut dementiae est putare? Quae igitur iniuria est, iure pacta, iure belli vendicare? Si foedus et amicitiam praeoptas, iniquum est de pecunia caeterisque conditionibus recusare; quas Pater, tuque adeo his quas in medium prolatis tabulis vides, fide ac sacramento sanxistis. Ac, si tibi Baronum Dandulique ope in Imperium restituto semel persuasum est, turpiter abiurare, violare iusiurandum, fidem prodere, ac pactorum conventorum oblivisci aequum et regium putas, iam te nec Imperatorem, nec amicum habemus. Et quoniam sic a maioribus didicimus, magis virtute quam dolo contendere, neque insidiis niti, neminemque bello, nisi ante indicto atque aperto lacessere; ideo tibi Baronum Ducisque Veneti nomine (tametsi inviti hoc faciunt) quam clarissima possum voce, ipsum bellum denuntio. Aequitatem nostrarum postulationum, si te, Patremque audieris, si in consilium adhibueris, utrique probatam iri spero: opto quidem certe, quo nostrorum amicitiae, quos tua salute, quam recte illorum fidei commiseras, expertus es, fructus speratos aliquando capias. Graeci Proceres Oratoris fiduciam admirati (nam Conon cuncta gravi concitatoque sermone, ore flagranti protulerat, eo exitu, ut Baronum et Danduli intimos sensus ardentissima facundia denudaret) inter se insusurrare Cononem Maiestatis Imperii, Deique cuius auguriis constituta augustior esse debeat, contemptorem esse: quod in ipsius caput fortasse male vertat. Itaque Alexius graviter commotus, caeterique Proceres, qui illi assidebant, quandoquidem nemo ab omni saeculorum [106] memoria Orientis Imperatori intra domesticos parietes, bellum contumeliosis verbis denunciasse diceretur, cum insensi, severique oris habitum omnes ostenderent, turbido vultu nostros Oratores, quos paulo ante mirifice coluerant, ne verbo quidem, honoratos dimittunt. Illi, per hunc modum indicto bello, prolatoque Baronum decreto, reiectis Alexii excusationibus, conscensis equis reditum ad suos in castra sedulo admaturant; nec ante animum, non dubio perfusi mortis periculo, metu solvunt (quo enim susurri, qui ipsorum in pectus altius descenderant, reciderent, valde laborabant) quam se de Graecorum manibus Blachernio Palatio, atque ipsa Constantinopoli elapsos, circumspiciunt. Adeo praesens periculum sibi evasisse videbantur. Nihil enim propius fieri videbant, quam ut vel occiderentur, vel in vincula protinus coniicerentur. Ita periuro bellum committitur, pluribusque locis subinde utrorumque concursu facto, Graeci semper magnis incommodis acceptis, in fugam coniici. Elapso Autumno, quo minutis proeliis continenter certatum fuerat, iamiam hyems penetraverat, quo tempore miles quieturus videtur, nisi lacessitus. Itaque Graeci cum virtute parum valerent, ideoque fere semper acie abstinerent, per brumales Solstitii longissimas noctes, Venetam Classem artificio quodam oppugnant: in spem enim venerant, nostris inopinantibus magno nostrorum detrimento, noctu incendi posse. Navigia igitur maxima, decemseptem numero, arida omnis generis materia, accensis carbonibus, incendiario oleo, stupa, pice, sulphure, et bitumine, vinariorumque doliorum maximo numero implent: deinde ex sententia ventum ad nos perflantem nacti, secundo Bosphoro profluente, qui in Ceratinum sinum influit, in ea, de media nocte, liquido igne, quem Graecum ex gentis inventione dicunt, iniecto, qui vel inter fluctus ardere consuevit, vela, unde flatus erat, dederunt. Quo tanta inde late refulgens flamma repente emicuit, ut quum Bosphorus qui Cornu sinu influit, nitido undarum aequore lucis splendorem exciperet, repercussuque diffusum ad Sycenam, usque ripam diurno lumini persimilem evibraret, intempesta nocte et ea nubilo caelo perobscura tota Constantinopolis circumiectusque Ceratinus sinus, atque adversa Chalcedon flammis in altum elatis, collucerent. Porro autem ardentes naves, in Devotorum Classem non procul a nostris iuxta Galatae ripas in anchoris stantem ferri. Tum rei insolentia, horrendi clamores, totis castris excitabantur, ut repente ad arma, tanquam in diurno tumultu, undique conclamaretur,atque accurrentium auxiliorum accensae faces, appropinquantiumque [107] Baronum funalia spectarentur. Veneti, qui magnum rei navalis usum habebant, tam subito, quam felici consilio, nihil incendii flammas veriti, sumptis facibus, ad Biremes et navium scaphas, celeriter advolant; falces ferreas confixas longissimis contis capiunt et cum pene undique flamma torrerentur, maximaque telorum multitudine premerentur, iniectis pontibus incendiarias conscendunt naves, hastisque ferreo unco praefixis, harpagones vocant, tanto nisu, quanta humana vis sufficere potest, in ore, atque oculis hostium, portu paulatim trahere, atque extra sinum Cornu, in inferiorem profluentem Bosphorum committere. Iidem in continentem fumum flammasque sese coniicere, tanto certe animo, ut pene his frui viderentur. Siquidem ea succensa, atque amissa classe, simul spem Palaestinae, Hierosolymorumque et domum reditus, amittebant. Graeci maximo clamore insecuti, quasi parta iam atque explorata victoria, navigiis conscensis, nostrisque oppositi, Venetos restinguendis ignibus districtos, eminus sagittis et telis petebant; nec solum ignivomos globos et saxa eodem iaculabantur, sed etiam collatis navibus, pluribus vulneratis, magnis detrimentis afflictabant, scaphasque ne a nostris occuparentur, suorum corporum pondere in profundum demergebant, quod homines urinandi scientes tuto possent emergere. Tota suburbana Constantinopolis litora, Galatae opposita (nam eo tractu quantum Urbs mari alluitur, oblongum, nec ita latum litus extenditur) Graecorum refertissima, quos fortuna suae calamitatis artifices et spectatores, duplicato dolore, fecerat. Maximus utrinque clamor, caelum terra, caeloque terra misceri videbatur. Una tantum Pisana navis oneraria, et ea variis mercimoniis onusta, quae forte in anchoris stabat, incendio absumpta fuit; nulla nostrarum desiderata. Caeterum Veneti desperatis pridem rebus incolumes sese celeriter, ex incendiariis navibus explicantes, in terram ad nostros se receperunt. Ita, Graecorum ignes, tanto artificio apparati, Venetorum virtute in nihilum recidunt. Nec vero Galli Equites cessare, qui somno dudum insuetis clamoribus experrecti, in armis erant. Itaque acie ex consuetudine instructa, ne nocturno praesertim tumultu Graecorum agmina nostros Equites invaderent, excubiis accuratius intentis, plana sub Urbe occupant, qua hostem ad se ingressurum suspiciebant. Ea de causa actis summa cura vigiliis, dispositisque ad Galatae ripam et portas armatorum cohortibus, reliquam noctem insomnem omnes sub armis in lucem stetere. Posthac Graeci duces, qui ante in nostros irruperant, spem pacis omnino excisam videntes, insidias [108] Alexio Augusto parant, unum aliquem in eius locum consilio manuque promptum allecturi, ne res Constantinopolitana Latinorum adventu labefactata, turbari, aut ullis affici detrimentis ex opportunitate adolescentis, atque adeo imperiti Principis posset: quum miseri Cives toties capta et direpta Urbe, extremam cladem subirent. Alexius quidam Ducas, cui ob coniuncta supercilia et veluti oculis imminentia, Murtzufli cognomentum, quod vernacula Graecorum lingua superciliosum exprimit, ab aequalibus erat inditum, et Alexio Augusto author fuerat, belli adversus Francos et Venetos suscipiendi, unus ex multis aptissimus visus est, qui facinus admitteret, quod Prothovastiarii dignitate et insignibus calceis ornatus, in altissimum dignitatis gradum, per Alexium Iuniorem evectus, ipsi insignite carus esset: ut iam in Augusti cubiculum, intempesta etiam nocte, per custodias, ei familiaris aditus pateret. Concilio communi, modus insidiarum, simul et dies, circiter finem Ianuarii constituitur. Quarta post vigilia, quo tempore Alexius alte somnum capiebat, Ducas Murtzuflus, Spadone, fisci praefecto, exquisitae avaritiae homine, conciliatore, cum reliquis coniuratis, adapertis sensim foribus, in cubiculum per satellites introductus, per simulati colloquii speciem, quo ipsum ex tumultuantium Civium manibus eriperet, Imperatorem e lecto in tenebricosum carcerem abripi iubet, et calceos purpureos in pedes repente induit. Hoc calceamentum futuri Augusti insigne erat. Idem mox palam a coniuratis Imperator salutatus, in Divae Sophiae etiam infertur, atque ibi Graecorum Augustorum more inauguratur, Imperium per summum scelus adeptus. Sed Isaacius Pater, rumore de Filio Caesare in carcerem coniecto, et Murtzuflo parricida Imperatore creato, vehementer perculsus, VII. restituti Imperii mense nondum exacto, in aegritudinem incidit, quae ipsum paulo post acerbissimis curis agitatum, maerore animi, nondum quinquagenarium e medio sensim sustulit, cum ante expulsionem annos novem, menses octo imperasset; obcaecatus vero carcere annos octo, menses tres exulasset. Fuit Isaacius, ut Graeci eius saeculi tradunt scriptores, flammata facie, rufo capillo, mediocri statura, valido corpore, ac lacertoso; et si ad animi virtutes spectes, non contemnendus Imperator. Interim Murtzuflus Ducas, Imperio ad hunc modum potitus, Alexio venenum bis terve praebuit: sed dolo parum procedente, quod festinatione, nec scienter, nec suo tempore misceret, vel quod adolescens, tum aetatis robore, tum antidotis venenum praevertisset, ipsum VI. Idus Februarii (sex enim [109] menses et octo dies imperarat) strangulat. Continuo fama spargitur a coniuratis adolescentem Imperatorem, non sine maximo Alexii Ducae maerore, vi morbi interiisse. Regio itaque funere elatum, summa in speciem pietate iustis persolutis, in vetus Graecorum Augustorum monumentum, ad Apostolorum, statuit; ac more luxit: ne cui Imperium et vitam abstulerat supremos quoque honores abstulisse videretur. Sed ut nihil homines sciant, suspicenturve facinus, quis Deum, mundi oculum, caelare potest? Magnam vim famae, in utramque partem, vel ad veras res, vel falsas, nemo est qui nesciat. Quae modo adolescentem Imperatorem suo fato interiisse, sed falso dixerat, eadem dolo Ducae Murtzufli necatum, constanter vereque praedicat. Ad castra nostrorum protinus de morte Alexii certus nuncius adfertur. Barones ac Dandulus confestim tuba concilium advocant. Eodem Episcopos, minoresque Praesules accersunt, praecipue vero quos summus Pontifx Innocentius legarat, in Exercituque Sacris praeesse, ac vices suas implere iusserat, atque ex his unus aetatis honore et eloquentiae opinione caeteros antecedens, gravissimam de iure belli sententiam apud Barones et Dandulum dixit, eoque attentius auditus et promptius quod militum festinatio non solum belli, sed etiam celeritatis avidissima, ius belli gerendi a foecialibus expectabat. Ille hortari, ad Dei parricidarum vindicis signum, torpescere non oportere. Quibus iam licet, vel in hoc terrae solo, vel in caelo esse beatissimis. Alias verendum de iustitia, huius belli dubitatio ne iniustitiam summam habeat. Parricidia enim ubique gentium capite sanciri. Ut vero ius gentium sileatur, quod parricidam peraeque apud omnes morte bonisque mulctat, bellum quod gererent, iure belli, tam aequum esse, quam quod aequissimum. Siquidem pietas est prima, quae impietatem e medio tolleret. Scirent se, armis servum persequi, qui dominum, iustum Regem, quem divinis auspiciis Barones, Dandulusque in solium restituerant, Dei in terris effigiem, e medio per summum scelus sustulisset, ut solus regnaret. Eum enim solum esse Imperatoris et Regis nomine dignum, qui id voluntate Dei, cuius iustum interpretem Romanum Pontificem Max. non Constantinopolitanum Patriarcham crederent, auspicato acceperit. Idcirco nihil addubitandum, nec cunctandum, quin importunissimo Tyranno, atque hosti, cum quo nullum esset ab adversa religione commercium, sceptrum protinus extorquerent. Quem ipsi alieni Graecum propter Regium nomen salvum et florentem Imperio vivere volebant, inventum esse servum veneficum, qui eum [110] acerbissima morte afficere voluerit. Itaque viderent, ne reges posthac et Imperatores, si a bello tam pio animus ipsorum refrixerit, nusquam, quod in ipsis est, tuti, nusquam sacrosancti futuri essent. Nec eos latere, cum in Constantopolitanos arma inferrent, cum hominibus sectariis bellare: id quod lex et fas iubent. Si Christianae Religionis cultus, si Latinae Ecclesiae dignitatis propagatio, et Romani Pontificis Max. maiestas omnibus cordi, et pedibus manibusque conandum. Vulgo notum esse, ut Patriarcha Constantinopolitanus Oecumenici nomine, de quibusdam Graeciae conventiculis emendicato, sectam iampridem fecerit, quorum leges sequeretur. Constantinopoli enim Graecorum Imperatorum ope, qui post Constantinum regnaverunt, vehementer adaucta, cum fortunar beneficio inclarescere fama, et Imperatorum res in Oriente gerentium sedes esse coepisset, factum esse, ut paulatim Ecclesia et Episcopi eius Urbis, contra fas iusque dignitate eminere et authoritate adeo praestare coeperint, ut veteri illam, ceu magistram disclipinarum: Episcopus autem Constantinopolitanos, ut Praesides et patres honorare, vicinae Ecclesiae perrexerint: nec solum, quod in Aegypto Alexandria, in Syria Antiochia, in Palaestina Hierosolyma, hoc non in Thracia modo, vel Asia vicina, et Graecia prope omni Constantinopolitanus Patriarcha esse vellet, sed quod nefandum est, cum Romana, eadem Apostolica beati Petri sede, de primatu vanissime contendere auderet. Ipsum porro Constantinopolitanum Patriarcham, saepe ab Romano Pontif. Max. monitum, ut opinione desisteret, et omnium gentium et Regum, qui non modo religionem, sed etiam Regum appellationes de Pontifice Max. beneficii loco haberent, consensionem sequi mallet, quam seorsim vitae rationem capere; in Italorum, in Gallorum, et Germanorum, et quod nullo sanguine expiabile est, in Dei Ecclesiae Latinae odia incurrentem. At hominem abhorrentis ingenii, et ad nullam pietatem informatum, novi delirii et antiquae levitatis vestigiis insistentem, authoritatem, rationemque Latinae Ecclesiae ut amplecteretur, nullo pacto persuaderi potuisse. His fectis, quae, quod sensim Religionem dissuunt, non ita obrepere intelliguntur, Christi, eiusque sponsae Ecclesiae, honorem agi, qui unus si quaeretur, iusti belli fons est, et semen. His rebus Innocentium III. Pontificem Max. maiorem Christianae Ecclesiae motum expectantem, celeriter more Apostolico factum execrari, eumque pravae opinionis condemnare, omnesque qui in eius haeresi essent, religionis nostrae, atque hostes iudicare. Cumque ipsi modo Barones et Veneti, Isaacii, atque [111] Alexii Imperatorum capita tuebantur, idcirco iustum hoc bellum Ecclesiam censuisse, quod pro his, qui ex foedere in viam redibant, ac Maiestatem Sacrosanctae Romanae Ecclesiae sibi curae, Graecamque Ecclesiam in Romani Pontificis obsequentiam futuram esse, perpetuo fore iurabant, arma sumerentur. Hos igitur alia mente, quam nunc, Graecos cum viderent Pontificis Romani colentes, sic victores Imperio fraudasse, merito sacros, atque intestabiles habitos iri. Nunc quum Gallo ac Veneto bellum sit cum Graecis apertis sectariis, atque ex divini iuris censura impietatis crimine damnatis, illud, Romano Pontifice Max. authore, iustissimum edicere; captaque omnia in Victoris mancipio, iure quam optimo fore. Illum tantum captivorum animas, quibus Deum suis precibus propitium impetret, suae fidei reddi peteret. Ipsos vero Barones et Venetos, eodem Pontifice Max. authore, Constantinopolitanam Urbem Latinae Ecclesiae infidelem caperent, captamque in eiusdem summi Pontificis fidem traderent, usuque et fructu suam possiderent. Ita, acriter Barones et Venetos hortari, irent et Victoriam Deo, Divisque bene iuvantibus exploratam capesserent, Constantinopolimque proprium ipsorum praemium, peterent et Graecam Ecclesiam commune omnium commodum Romani Pontificis obedientiae darent; et beatitatem vel mundanam vel caelestem ipsius, Pontificisque fide datam, tandiu expetitam amplecterentur. Recordarentur denique bellum pro aris semper iustum, aut Gallica et Veneta virtute perpetrandam esse, aut ipsis Christiani nomen relinquendum. Haec eadem caeteri Antistites et Sacerdotes totis castris concionabundi immiscere. Quae oratio penitus in memoria bonorum insedit, ut sponte currentes incitasse, atque bellum inexpiabile protinus creasse videretur. Caeterum nostri impigre dies ac noctes hostem, terra marique continentibus damnis afficiebant, aut lacessebant; quod nulla re alia Deum, eiusque Romanum Vicarium in terris, quam hostis victima se placaturos sperabant. Propterea nullum capitis periculum fugiebant, dum voluntati Divinae satisfacerent. Continuo Henricus, frater Balduini Comitis Flandriae, partem copiarum educit. Iacobus Avennes, Balduinus Bellovisus Hannonii Equites, Odetus Campanus Chiamlites, Guilielmus eius frater, cum suis popularibus universam Thraciam, sub eodem vexillo, populatum mittuntur. Itinere totius noctis multa luce Phileam, quae Phinopolis antiquis fuit, ad Roxolanorum mare sitam, quod Euxinum est, pervenit. Euxinum porro, quia ad laevam iam inde a Salmydesso litore, ad Istrum, et Scytharum deserta, [112] magno litorum flexu retro curvatum, in cornua ad Tauricam Chersonesum multos attingit populos, corum sinuum accolas, atque in his non Getas modo Romanis olim Dacos dictos, Sarmatas Graecis Sauromatas, Hamaxobios, sed Alanos mox, et potissimum Roxolanos se in longum ad Tauroscythas iuxta maritimam oram extendentes, Roxolanorum mare dicebatur. Ea propter Villharduinus Eques peregrinarum regionum non satis sciens et militiae quam Geographiae peritior, proindeque Euxini nominis ignarus, Pontum Euxinum in Gallicis Commentariis, rudi eius saeculi more, Roxolanorum mare, quod Euxinum erat appellavit, quando eo tempore Roxolani, iidem Russi, viribus pollentes apud omnes noti, tota Thracia atque Europa sed ad Euxinum potissimum prolatis viribus, maxime formidabiles essent. Philea Thraciae civitas est, in maritima Euxini ora, ad laevam iuxta Bosphorum in Aquilonem vergens,omnibus rebus refertissima, olim Phinei regia, ut quidam volunt, quae Iasonem caeterosque Argonautas excepit. Eam Urbem primo impetu capiunt. Tanta vero praedae vis, manubiarum et commeatus fuit, ut parte etiam ad Exercitum, qui infra collocatus erat,per Euxinum et secundos perfluentis Bosphori anfractus navibus invecta, omnibus rebus in castris abundarent. In ea Urbe duos dies agunt. Tertia vero die praeda manubiisque onusti, ad suos regrediuntur, quod deposita asperitate hyems praecipitaret, seque annus sensim aperiret: instabat enim dies, quem honori Deiparae Virginis solenni caerimonia festum impertimus, IV. Non. Februarii, cum ad accipienda imperia conveniunt, bello adversus Murtzuflum pugnaturi. Interim Murtzuflus certior factus, Henricum Balduini fratrem cum Exercitu ad suos se recipere, intempesta nocte Urbe egressus insidias tendit, et postremum Francorum agmen, dum sylvam ingrederetur, sub sarcinis ex insidiis, invadit. Sed nostri semper quadratoagmine et militariter munito ingressi, in temporis momentoacie conversa, hostem conscindunt, Graecosque Equites ad viginti, omnium optimos capiunt. Currus etiam armorum Murtzufli, eo saeculo Carrocium appellabant, vexillumque praetorium Carrocio impositum, a nostris diripiuntur. Carrocium porro currus erat castrensis praetorii insigne, bubalis praetextatis tractum: a cuius postrema parte, Turris lignea cum pinnis assurgebat: in qua antenna praealto in malo suspensa, Imperatoris vexillum expandebat: superstante Campani aeris tintinnabulo maximopere sonoro: cuius sonitu bellum publice hostibus denunciabatur: Regibus et Imperatoribus, liberique iuris [113] Civitatibus tantum in Europa et Gallia potissimum Cisalpina, totaque Hetruria Carrocii usus erat, aut quibus esset id ab Imperatore concessum: maiori Urbis templo asservabatur. Hinc, Carrocium non nisi bello indicto educi, et in foro sisti consueverat. Ei milites in proelio ita haerebant, quum id deserere summae perfidiae loco haberetur, ut inde nunquam, nisi caelis, vel profligatis legionibus discederent. Hac infausta Murtzufli pugna Carrioco capto, Icon quoque Deiparae Virginis Graecanico opere expressae, quae ipsi Murtzuflo veterum Augustorum more in bellum euntium praeferebatur, quod faustam sibi et Graecorum Exercitui speraret, cum reliquo Imperatorio apparatu, in nostrorum potestatem venit. Id proelium tam opportune, quam prospere tentatum a Gallis, universo bello felicem eventum praebuit: siquidem Icone capta, Henricum Balduini fratrem (ut erat ex domestica disciplina maxime pius) felicis praedae eventum, Christiano more ad laetum augurium facile vertentem, exclamasse ferunt; debellatum esse Tyrannum, postquam ipsum Virgo Deipara, atque omnes demum Sacrosancti Caelites, tanquam sacrilegum, atque impium deseruissent. Nostri pari pietate omen, quam maxima possunt religione accipiunt et Deiparam inter splendidiora victoriae spolia et preciosam praedam, in sui Filii cultorum manus devocatam, concessisse, persuasum habent. Ea cum Dandulo Duci, ut infra memorabimus, in rerum divisione forte obtigisset, summo cultu Venetias delata, nunc in Divi Marci, solennibus Deiparae diebus, e Sacrario collucentibus undique cereis,ad Aram maximam salutatur. Sed quoniam anteposui Classem Flandricam, ad Imperium Ioannis Nigellani Brugarum Castellani, Massiliae hyemasse, atque in Syria, tam importuna, quam exitiale navigatione, aestiva egisse; praeterea magnam copiam eorum qui Venetensem Exercitum devitarent, alio portuatum dilapsam, qui nostris numero multo plures erant, quam qui Constantinopolim obsidebant: hi omnes in Syriam appulsi, ut multorum litteris, ac nunciis in castra allatum est, Deo CHRISTO, Devotisque satis poenarum ad religionis honorem dederunt. Alii enim contagiosa pestilentis morbi lue per omnem regionem diffusa, absumpti: nonnulli, qui ad suos repedarunt, tanquam impii desertores, publice pro pollutis habiti: Alii quos desertis Castris flagitioso, ac indecoro prorsus secessu ad Gualterium Brennensem in Apuliam superius profectos fuisse memoravimus, ut ignominiam speciosa militia contegerent et diluerent, aut Antiochiam, ad Bohemundum III. Antiochiae Principem, aut ad Raymundum [114] Iuniorem Tripolitanum Comitem, ex magni Raymundi Tholosani Comitis gente oriundum, quem superius recutitum appellavimus, quibus superiori tempore cum Aegyptis et Sarracenis continua bella intercesserant, falsa pietatis specie adire constituunt; et se secundo sacramento, priore iniuria soluto, obligare: sed, eos palantes Turcae, qui ante quadringentos annos ex Sarmatia Asiatica in Persidem et minorem Asiam descenderant, et latrocinantes magis quam belligerantes, dum nec unus illis certus Dux, nec certum Imperium, provincias vastabant, ex insidiis adorti, divina ultione, ad unum omnes oppresserunt. Turcarum enim vires tenuibus initiis, ut fit plerumque, ex Scythia et Caspio mari, unde illis genus, per Asiam sese sparserunt, annis retro plus minus septingentis sexaginta, paululum ante Caroli Magni Imperium, a quo deteriores habere Africae et Asiae res caeperunt. Ii Sulthanis qui multiplices Asiae minoris Satrapias administrabant, mercenaria militia operam navantes, aliquot proeliis, duce Tangrolipice, feliciter adversus Sarracenos gestis, quorum ante auspiciis militaverant, celebres esse et victoriarum successibus elati, aspirare ad regnum caeperunt. Mox Othomanis ad imperium evectis, omni Asia sunt potiti. Et Avorum nostrorum aetate, cum in Europam traiecissent, Adrianopoli primum, mox Constantinopoli capta, ad ingentes opes et eam potentiam, quam hodie admiramur, maximo Christianae Reip. casu, pervenerunt. Ita, nostris dissidentibus, malum haud satis provisum serpsit. Turcarum igitur armis caesi, aut capti magnae nobilitatis Franci Equites ad octuaginta. Inter caesos autem nobiliores memorabant, Villanum Nuylliacum, Equitem inprimis bellicosum, ac Aegidium Trasidium Hannonium Equitem, Balduini Comitis Flandriae Clientem, atque eiusdem oboeratum. Captos autem Bernardum Montroliensem, Raynaldum Dampetram, Ioannem Villarium, Guilielmum Nuylliacum, nimia pietate fratrem sequentem: omnes ferme Campani Comitis Clientes. Ita, Devotos milites a multis execrationibus infames, fame sitique enectos, ultore Deo magno, meritas perfidiae poenas dedisse. Testificatur Gotthofredus Villharduinus noster, iuratorum neminem fuisse, qui castra Venetiis instituta fugisset, sive casu, sive quod credibilius, Dei voluntate, qui non insignem calamitatem fato tulerit. Ea de causa veteri proverbio sapientem esse, qui meliori pararet. Sed ut ad institutae historiae seriem revertamur, Veneti Francique, qui Constantinopolim terra marique obsessam tenebant, de Murtzufli victoria subnixi, Classem rebus omnibus adornant, manganis, balistis, tollenonibus, [115] et fundis, quas urbium expugnationibus homines machinantur; atque omni vi et ingenio agere connituntur. Scalas enim ab antennis navium, moenibus altiores incredibili omnium admiratione erigere, et muris admovere: Obsessi contra praesenti exaggeratione ascensum impedire. Turres enim ipsas, etsi opera deditas, novis tamen contignationibus tabulatorum editiores faciebant: tanto studio ut nulla utrinque belli munia Martio mense, ieiuniorum diebus intermitti diceres. Inter haec Francis, e terra non procul spectantibus, prae gaudio manabant lachrymae, veluti concepta, non sine ingenti spe capiendae urbis et prope explorata de Murtzuflo tyranno et Graecis victoria. Igitur Barones e vestigio tuba concilium advocant: eo Dandulus Venetique conveniunt, ac pluribus in utramque partem dictis sententiis, ne qua inter socios, Venetum et Gallum capta Urbe dissensionis occasio praeberetur, inter se pacta his legibus confirmant. Si Dei voluntate Urbe potiri contingeret, praeda, ac manubiae, Imperii oppida, Civitates, Vici, castella, horumque una agri, cuique pro ordine et virtute, ut distribuerentur: neu quisquam rem ne minimam quidem contrectare, nisi adiudicatam, auderet; quin ad diem, locumque praestitutum referret. Quod autem Urbs et Imperium unum aliquem gubernatorem requireret, aequissimum videri, XII Viros, omnium suffragiis deligi, VI. Francos, itemque VI. Venetos, qui tactis Evangeliis dextra, qua iurisiiurandi religione nihil Christianis solennius habetur, quem ex omnibus maxime Imperio regendo idoneum iudicassent, Imperatorem sua voce declararent. Idem simul more militari Exercitus annuere, se unum et solum, quem XII Viri nominassent, pro Imperatore observaturos. Qui vero ad Imperium delectus esset, is quadrantem praedarum et in Urbe, et foris suo iure haberet; eaque praeter, Graecorum Augustorum Palatia Bucaleontem et Blachernium: reliquus dodrans Imperii, Venetis, et Gallico Exercitui ex aequo dispartiretur. Extemplo etiam sapientissimi quique ad XII. de Veneta Classe, de Exercitu Gallico totidem crearentur, qui censum Imperii, Feuda et magisteria pro sua prudentia constituerent; eaque quibus oporteret, dividerent. His rebus honoratos, quibus operis et muneribus liceret et deceret, onerarent, idest servitia imponerent, quae Imperatori praestarent. Has pactiones tabulis de more prolixe confectis, hinc Franci, ex altera parte Veneti, fide et iureiurando confirmant. Minus obrem perantes Pontificio anathemati subiectos decernunt. Queis et illud adscriptum fuit, ut in sequentis anni exitu, Mense Martio, cuique licentia esset, [116] quo terrarum vellet commeandi: Ita enim ut honore fortis, sic onere liberarentur. Caeterum qui commodis in Imperio uterentur, hi Imperatori ex XII Virum praescripto, dicto audientes essent. Haec legum, his de rebus dictarum, ex Villharduini Commentariis Gallico sermone conscriptis, sententia est. Quas conditiones, quoniam legum instar sunt, ex Veneto Reip. Tabulario accurate sane, et diligenter exscriptas, Decemviri, Ioanne Baptista Rhamnusio patre Decemviralis Collegii a secretis impetrante, exscribendi nobis potestatem fecerunt, quod historiae multam lucem afferant, legis voce enucleatius expromemus. Principio, Christi nomine invocato Urbem Constantinopolim expugnanto. Urbe Constantinopoli Divini numinis ope potiti, eis qui ad imperandum Exercitui, communibus Gallorum et Venetorum suffragiis creabuntur et eligentur, omnes obedientes sunto; uti de communi sententia praescriptum erit et constitutum. Praedae, manubiae, totaque gaza, quae in Urbe Constantinopoli inventa, repertave erit, eo loci, qui ei rei constituetur, sine fraude comportantor. Totarum rerum dodrans Gallis et Venetis dependitor, in eam summam, quam adolescens Alexius Angelus Comnenus Imperator restitutus, utrisque sociis exsolvere tenebatur. Reliquum quadrantem Venetus sibi retineto, dum solutio expedietur et ius cuique suum peraeque redditum erit. Quod solutione facta residuum erit, id Gallo et Veneto aequis partibus dispertitor, dum omnino absolvantur. Sin praedae, Manubiae, Gazaque praesens, aeri alieno praedicto minus solvendo erit, quodcunque praedarum, Manubiarum, atque Gazae, undecunque posthac Exercitus classisve sibi pariet et capiet, inde reliquationem ex praescripta superius formula conficito. Frumentum et commeatus excipiuntor, victuique omnium et annonae militari reservantor. Inde annona militaris, Gallis et Venetiis unde sese alere et sustentare queant, partibus aequis admetitor. Quod residuum fuerit, id Gallo et Veneto eatenus peraeque expenditor, quatenus ex praescripto modo et ordine satisfactum erit. Venetis in cuncta ditione Imperii Constantinopolitani omnibus honoribus et dignationibus ac possessionibus, idque tam in spiritualibus, quam temporalibus, ius utendi fruendi, ut ad eam diem fuerat, esto. Itemque commode utendi, fruendi, omnibus rationibus, sive consuetudinis scriptis, non scriptis, ius pariter esto. VI Viri Veneti, itemque VI Viri Galli, communi omnium voluntate eliguntur. Olli iurati, unum aliquem ex his, qui in Exercitu classeve sunt, quem quidem iudicabunt omnium optime ditionem Constantinopolitanam, [117] et Imperium constituere, gubernare, tueri posse, ex pietate in Deum, ex dignitate Sanctae Romanae Ecclesiae, ex maiestate denique Imperii, creanto. Quem unum XII Viri communi iudicio declararint, eum omnes iustum Imperatorem habento. Sin vero hinc VI Viri Galli, inde VI Viri Veneti in aliam, atque aliam sententiam iverint, forte variata, lectio dirimitor. Utrum fors designarit, eum iustum Imperatorem universi habento. Sin plures in unum aliquem consenserint, eum ipsum Imperatorem accipiunto, quem maior pars legerit. Contra, si in plures sententias, quam duas itum erit, is, in quem maior pars consenserit, Imperator esto. Quadrantem totius Imperii armis quaesiti Imperatori, praeter Blachernae Palatium, praeterque Bucaleontis, cedunto. Quod reliquus Imperii dodrans, Gallis et Venetis ex aequo dividitor. Clerici, qui origine nationis, ab ea VI Virum parte non fuerint, unde erit Imperator delectus, ius, potestatemque Ecclesiae Cathedralis Sanctae Sophiae constituendae et ordinandae, simul et Patriarchae Constantinopolitani capiendi, ad Dei, ad Sanctae Romanae Ecclesiae honorem, et Imperii maiestatem, habento. Clerici, tum Galli, tum Veneti, illas Ecclesias, quae forti suae obvenerint, constituunto et ordinanto. De possessionibus Ecclesiasticis, tantum Clericis et Ecclesiis, assignanto, unde honeste ac commode vivere et substentari, atque sacerdotio operam solvere possint. Galli et Veneti iureiurando adacti ex ultima praesentis Martii mensis die, reliquum annum continuum, et Imperium et Imperatorem, ad Dei cultus honorem et Sanctae Romanae Ecclesiae dignitatem et ipsius Imperii maiestatem, omni obsequio et comitate observanto. Qui in terris Imperii consederint, ii ipsi sacramentum, uti moris est, dicunto. Hi ipsi, qui terras Imperii incolent, ut modo dictum est, partitioni, quae de rebus Imperii confiet, stare iureiurando astringuntor, partitionemque perpetuo ratam et sanctam habento. XII Viri pluresve Gallis et Venetis delecti et iidem iurati, beneficia Imperii sive feuda, munera et honores, inter Gallos et Venetos distribuunto; simul servitia sive operas, quas ipsi Galli pariter et Veneti Imperatori et Imperio edere teneantur, sicuti ipsius XII Viris, pluribusve aequum bonum videbitur, imponunto et indicunto: Quae feuda, munera, honores recte et ordine assignarint, ea quemque fiduciarum clientem, sive vasallum optimo iure possidere, tenereve iubento. Earum in haeredes, haeredumque successores mares, foeminas, ius transmittundi, omnesque feudorum iustos arbitros, contractores et pactores esse, et fore [118] sciscunto; sed Imperatoris tamen et Imperii servitiorum, operarum et obsequiorum iure salvo. Imperator reliqua munera, praeter ea, quae vasalli et fiduciarii clientes, qui feuda et beneficia Imperialia acceperint, ex lege beneficiaria imposita edent, de suo exhibeto et praestato. Neminem hominem cuiuscunque Civitatis, quae cum Venetis Gallisve, aut ipsorum successoribus bellum gerat, antequam bellum pacificatione inter ipsos extinctum fit, in Imperii ditione recipiunto. Galli et Veneti pedibus manibusque conantor Pontificem Max. exorare, ut is pactis conventis author esse, eique qui conditionibus dictis, acceptis obtrectarit, nec obtemperaverit, Sacris interdicere velit. Imperator in partitiones et traditiones ex formula factas iurato, easque semper ratas et sacrosanctas habeto. Si quid suprascriptis pactionibus addendum, adimendumve esse videatur, eius rei facultas et arbitrium, penes Gallos et VI Viros Venetos, Consiliarios, penesque Dominum Marchionem, eiusdemque VI Viros Consiliarios esto. Dominus Venetiarum Dux (quod eius honore singulariter habitum est) de servitiis et operis nomine feudi, vel magistratus ipsi deferendi, Imperio Imperatorive Sacramentum ne dicito. Sin cui alii Dominus Venetiarum Dux feudum, honoremve transcripserit, is novus fiduciarius Cliens sive Vasallus, servitia, operas, obsequia communi consilio iniuncta, solvere Imperatori et Imperio iureiurando astringitor. Haec vero tractata confectaque sunt in castris, ante ipsam Urbem Constantinopolim Martio mense, anno a partu Virginis, quarto supra millesimum et ducentesimum. His rebus communi omnium consilio compositis, sanctissimoque iureiurando confirmatis (quod more nostro, praeter capitis poenam, Sacrorum interdictione concipitur) paribus animis celeriter se ad pugnam comparant, quod ad certa praemia omnium laborum et aerumnarum proficiscerentur et eo vehementius Veneti Baronesque velis et equis Urbem capere conniti, ne suprascriptis inter se pactionibus, prius quomodo victoria uterentur, quam quomodo vincerent, ridicule cogitasse viderentur. Classem igitur VI. Idus Aprilis summa pene quadragesima, remigibus, militibusque et grandioribus machinis instruere, et universi naves conscendere, commeatus dividere in Classem, equosque hyppagogis imponere, atque ita, ut singulae equitum acies prout ante institutae erant, suis navibus veherentur, quae confertae magis quam rarae pro natura sinus, et murorum munitionibus dirigebantur; sic ut naves ab hyppagogis et biremibus ordinem quaeque suum aequabilem et cursum tenerent, ut si usus esset, [119] mutuo succedere et sibi opem ferre possent. Mirificam vero e litore suscipientibus mare directo, tria circiter stadia, navibus constratum, iucunditatem simul et admirationem excitatam, Gallicis Commentariis Villharduinus prodit. In sequenti die, qui Veneris dies est, V. Idus Aprilis, Classe tota ut imperatum erat propius ad Urbem mota et fere ad murum applicata, biremes, naves, hyppagogae, iustis invicem distinctae intervallis id spatium occupant, superiore incendio desolatum, quod ab Euergetae monasterio recta ad Blachernium Palatium extenditur. Igitur Franci et Veneti scutis validioribus et amplioribus sumptis, quo creberrimos ictus lapidum evitarent, pro animi impetu vix signo dato proelium committunt, permultis in terram assilientibus; aliis diversi generis scalas e navibus in ora defensorum attollentibus, ut cominus ad manus veniretur et ensibus res non incruenta, obstinatissimis animis gereretur. Omnia hostibus pro loci natura opportuniora et aptiora erant quod et muro facile tegebantur et e superiore loco gravius in morem grandinis tela, sagittae et saxa fundis sive fustibalis dirigebantur. Accedebat quod integros defessis pro tanta hominum copia e propugnaculis facile summittebant. Contra omnia nostris incommodiora, quorum paucitas diuturnitate pugnae fatigari atque e scalis regrediendi, non modo defatigatis sed ne sauciis quidem potestas ulla dabatur, ita aut casu aut hostis gladio pereundum. Sed haec omnia incommoda virtus nostrorum aliquantum sanabat. Cum fere ex antelucano tempore ad Meridiem, centum locis continenter dimicaretur, nostri aequo acriores et parandae laudis avidiores, sive merito sive mentibus nimia festinatione impeditis, ab hostibus fortiter repelluntur. Nam Graecorum ex tota urbe hic sese conglobantium ea fuit impressio atque is in Venetos et Francos impetus, ut nostri pauciores adversus multos non diu resisterent, sed tumultuosissime regredi cogerentur. Caeteri qui de biremibus et hyppagogis in litus ante urbem insilierant et ad terram pugnabant in naves se recipiunt. Qua ex re hostibus ex successu eius diei animus augetur, nostris magnopere afflictis vix animus accepti incommodi ignominia sustinetur. Itaque Barones cum Dandulo Venetiarum Principe, Gallis Ducibus et Trierarchis animo tristes ex classe in terram delati, in concilium post Meridiem in Divorum Cosmae et Damiani templo, ubi castra habebant pro tempore, coguntur; consultantque de tanto incommodo maioribus commodis sarciendo. Sperandum fortunam non iniqua plerumque manu, bona pariter et mala, inter mortales dispensare solitam, [120] id Graecis non indulturam, ut ab ea inflicta clade diu laetarentur. Par eis incommodum et longe maius Venetos et Francos sua virtute allaturos. Proinde erigendos animos et quicquid dedecoris fuisset admissum, nova virtute sarciendum existimaret. Nonnulli huiusmodi sententiam dicere, alii qua ad meridiem in mare Urbs vergit experiundum, quod ea fere parte, muros lacessente atque absumente vetustate,Urbs minus certe munita esset. Dandulus, Veneti rei maritimae inprimis gnari, ostendunt eo modo naves Bosphoro secundo et eo praerapido in Propontidem fluente, nostris, si ea pugnarent vix inhiberi posse auxilio remorum, quin infra Propontidem ferrentur. Nec deerant in Exercitu qui Classem aut rapiditate aut aliquo vento, Propontide et Hellesponto in Aegaeum disiici libenter vellent. Omnia tamen detrimenta vel luculenta ipsis levia fore dum in Syriam maturius quam fortunatius traiicerent, quorum querela tam periculoso tempore, aequa propemodum videbatur. Sed viri fortes qui iidem et constantes et patientes habentur, Fortunam rerum suarum mutationem magis quam eversionem animo prospiciebant, non sibi novos hostes oppositos, sed umbras verius quam corpora, nec hos unquam pedestribus pugnis collato pede, manum conserere ausos, utpote suis viribus et virtute diffidentes, sed equis fugacibus fugaciores, ipsos sibi cursu salutem petere, propterea nec Franco et Veneto de sua virtute tot rebus cognita desperandum nec cunctandum, quin biduo post mari et terra Urbis oppugnatione intermissa, totis copiis pugnetur. Idcirco duos dies quiescendum, ut equos et viros promiscue summa lassitudine defessos curarent, et Classem instruerent. Naves enim, quae summi mali carchesiis scalas habeant, binas ex antennis inter se colligatas, singulis turribus necessario admovendas, quod scalarum multitudinem, prout recens detrimentum docuerat, singulae naves ex caveis in singulas turres pro defensorum numero, non ita firmiter et commode ferrent, ubi proelium pari virtute et rei navalis scientia iniretur, quibus rebus Francorum et Venetum fama in caelo poneret. Scire illos a Graecis ea die non viribus, non bellicae disciplinae usu, sed loci opportunitate et pugnantium numero superatos, quod aliquando locus prodesse magis quam virtus solet, eoque magnas gratias immortali Deo agere, quod eos quo non cautiores faceret eo diutius in vita commodis victoriae, quam manibus tenerent, frui vellet. Dandulus interim Trierarchos veteresque navium praefectos et classiarios ad se in praetoriam vocat, ad eosque conversus, viros, inquit, alioqui semper fortes, qui multas, [121] incomparabilesque victorias secum Veneto nomini sua virtute peperissent, paucis omnino verbis cohortandos videri, ut pristinum spectatumque bellicum vigorem ad animos revocarent. In iis enim se videre, quod pigeret puderetque pristinae partae laudis, paulo ante in fratricida Alexio Urbe pellendo, memoriam penitus refrixisse et insolito metu obtorpuisse manus, ut non illorum inermium, umbrarum verius quam corporum vim, suo forti ausu vindicandam putarent. Quam ob rem se severe iubere atque imperare, ut ad novam parandam laudem, arma, atque animos quamprimum parent, ut capienda Urbe et Veneti nominis existimatione retinenda, aut opima cum Gallis sociis parta victoria, aut si id Superi nollent, honesta saltem morte, famae satisfaciendum censerent, quando ipse nonagenarius senex atque idem caecus omnem vitandi dedecoris et parandae laudis rationem ipsa vita chariorem haberet. Proinde quicquid ad belli exitum fortuna adveheret, se Duce constantibus animis in sequentem biduum expectarent. Aggressurum enim se urbem mari cum Baronibus, qua in anchoris starent, admotisque scalis tormentisque omnibus, Constantinopolis moenia quassaturum, ea mente, ut Deum Divosque omnes, quos susceptis rite votis propitiasset, sibi, Comitibus et Baronibus pro Christiana pietate et summa aequitatis causa adversus sectarios et a Romana Ecclesia dissidentes, bellum gerentibus, proculdubio defuturos non crederet. Victoriam profecto Deum cunctosque caelites pro quibus mox in Syriam et Palaestinam traiecturi constanter pugnarent, haud dubio praebituros. Succlamarunt cuncti, paratos esse, omnia incommoda aequissimis animis laturos, ut egregie pugnando, veterem spectatae virtutis opinionem non fallerent et non Constantinopolitano modo Imperio, sed et Hierosolymorum Regno recepto, sacrosancto CHRISTI summi Regis Sepulchro avidissimi potirentur. Ita, confirmandis suorum animis Veneti Gallique inspiciendis machinis et tormentis, parandis telis, integros dies absumunt. Murtzuflus, secundo proelio suorum inflatus, erectiori in tumulo ad Pantepoptis Monasterium, qua nostris terrestri parte aggrediendum erat, ut nostrorum ingressus observaret, Praetorium Augustorum more velis purpureis superbe intendit;duosque ibi dies fuit. Id quod a nostris animadversum, spem dubiis animis dedit. Tertia post die, pridie Idus Aprilis, qui Lunae dicatus dies fuit, cum iam dilucesceret, nostri ab omnibus rebus, ut edocti erant, quam paratissimi, in anchoris consistunt, eo exitu, ut rostratae sibi per vices tripartito succederent, onerariae [122] vero naves, idoneo loco, ab rostratarum lateribus ad anchoras constitutae, ab excelsis summi mali carchesiis opportune rem gererent. Propositis ab Dandulo praemiis singulis, qui spectatae virtutis facinus ediderint, Veneti Gallique erectis iam tota classe machinis, ad pugnam se comparant, scalas, tela, lapides, sagittas, hastas, arcufereas balistas proferunt; antennis naves inter se binas colligant; turres erigunt, ut ab omnibus rebus paratissimi essent. Iam Graeci Duces nihil oscitanter agere; omnia munia exequi; defensorum maximum numerum, quorum copia ad manum suppetebat, in muris et turribus collocare; sperantes se nostros, ut ex remissa duorum dierum pugna, inopinantes aggredi, muros turresque conscendunt et certatim in subiectos undique sagittas, lapides missilemque Graecum ignem, tenaci flamma armis adhaerentem, coniicere, sauciare, sternere: quum extemplo, signo dato, ad timpanorum et tubarum sonitum nostri, sicuti imperatum fuerat, terrifico apparatu omnibus locis navibus erumpunt et celeriter in hostem impetum faciunt, ut clamoribus maxime mirandum, ita ipsa impressione vehementissimum. Complures summa vi scalis in medias turres invadere, qua scilicet turrium in navibus excitatarum altitudo pertinebat, propugnatores Graecos obvios caedere, contis, missilibus saxisque prosternere, turribus et muris in urbem deturbare; cum Graeci nihil interim segnes, nec iam terrore, sed viribus et arte confligentes, proxima murorum parte, tantam vim sagittarum omnis generis, telorum, verutorum, sed maxime molarium lapidum subiectis navibus superfunderent, more fulminis quicquid percusserint dissolventes, aut irrumpentes, ut pugnatores simul et remiges his confixi, lapidumque ictibus percussi, fatiscerent. Tot enim ex turrium culminibus tela, trunci, tigna, saxa, tegulae iaciebantur, ipsis culminibus et murorum pinnis direptis et demolitis, ut superantium conclamatione ac cadentium gemitu caelum pene ipsum consonaret. Caeterum nostris ad meridiem iniquiore loco continenter pugnantibus, Venetis Aquilo tam saevus et immoderatus, sed a tergo secundus afflans, naves impulit, ut omnes ad Urbis muros facile accederent. Nostri, felici bene vaticinantium Trierarchorum praesagio, tempestatem religioni vertere, seque Deo charos esse dicere. Quibus rebus, nostris animus alias invictus, divina tamen ope facilius ad audaciam erigitur. Atque omnes ante aerumnas et detrimenta ferre statuunt, quam non secuturos vindicent. Duae naves, antennis inter se modo vinctae, quarum uni Peregrinae alteri Paradisae nomen erat, opportuna maris [123] iactatione fortuito disiunctae, turri, quae proxime Petrium erat, ubi cum suis Imperator pugnabat, duabus partibus applicantur, ac scalis quae in carchesiis Peregrinae excitatae erant, recta admotis turri accidunt. Hanc tantam sive Divini numinis bonitatem, sive occasionem repente nacti; hinc Petrus Albertus Venetus, inde Andreas Urboesus Gallus muralis coronae decus promeriti, quum primi pinnas apprehendissent, turrim ingrediuntur et vi capiunt. Hos tam illustres facti duces complures insecuti, Graecos qui in praesidio erant, aut ferro necant, aut praecipites e turre agunt. Sed Albertus infelix, ut sunt humanarum rerum casus, non ita diu ea receptae turris laude honoreque laetatus est. Ab equite enim Franco, qui paulo post eandem turrim intraverat, pro Graeco hoste habitus, dum mutuo metu ignoti consertis manibus, uterque utrunque hostem credit, lethaliter vulneratus, interiit. Tanto omnium dolore (erat enim ex sua maiorumque suorum nobilitate, animo ad omnia belli pericula maxime impavido) sed ipsius praesertim Franci Equitis indignatione, quod per insaniam tantum facinus inscienter admisisset, ut et diu in classe lugeretur et Francus Eques animi angore, nisi proximi Equites obstitissent, pene seipsum interemerit. De tanti viri casu fama ad Dandulum delata, optimus Princeps praesentibus Trierarchis, fortissimum civem, virtutis nomine, publice laudavit. Equites navibus secundum rerum eventum speculati, classe in terram appulsa, e navibus omnes repente emicant, scalisque admotis, murum maxima vi superant. Turres quatuor eodem impetu audacter invadunt, atque ingenti caede edita, potiuntur. Navicularii classiariique impressione, quanta maxima potest, onerarium navium, biremium, celocium mari Urbem adoriuntur. Ibi maritimarum trium portarum effractis valuis, ut Urbem tripartito invadant, hyppagogis equos, quamprimum educere. In his equites vix sederunt , cum recta ad Pantepopti Monasterium in unius Murtzufli Imperatorium tentorium, quod edito in tumulo, ad Francorum castra et Venetorum classem conspicandam constituerat, impetum faciunt. Quibus irrumpentibus Murtzuflus, qui aciem pro castris continebat, quantas habebat copias, ut in extremo conatu necesse erat, haud cunctanter opposuit. Sed cum intra Urbem Venetos et Francos diffractis maritimis portis pervasisse, ferroque sibi in Urbem viam fecisse et ab iis Forum Constantini et longe maximam partem occupatam fuisse cognovit, pressus multitudine nostrorum equitum adurgentium, ac iam destitutus omni spe, fatorum vim, non Gallorum virtutem [124] incusans, mature se recipit. Hostibus igitur ad paucorum equitum nostrorum conspectum in fugam conversis, magno Procerum Graecorum numero percontinuas phalanges ad Blachernarum portum cursum intendente, cum nostrorum vim terrefacti sustinere non possent; Imperatore etiam ipso Murtzuflo in Bucaleontis arcem altera Urbis parte ad meridiem, concitato equo profugiente, nostri in Gryphones solos (ii stipatores et satellites Augusti erant) cum forte incidissent, iram vimque Martis evomunt atque eos omnes vel prosternunt vel capiunt. Sed Francis defatigatio noxque iam appetens finem caedendi attulit. Profligatis itaque hostibus tanta clade, ut ea Urbis pars muris proxima, Graecorum cadaveribus constrata videretur, nostri equorum phaleratorum, mulorum, iumentorum, maximo numero, omnique castrensi instrumento et Gaza facile potiuntur. Deinde ad Constantinianum Forum, quod antiqua Urbis regionum descriptio Placotum appellat, universi coacti, quod opulentissimam et copiosissimam Urbem vix mense ipso capi tenerique posse considerent, sole praecipitante descendunt, castraque pro muris turribusque quas vi ceperant, opportunius locant. Quippe quae classis commodiora faciebat, quam prope in manibus habebant. Balduinis Comes ad Pantepopti Monasterium, in vacuo Murtzufli tabernaculo purpureis velis intento, fato quodam consedit. Id omen futuro Imperatori faustis acclamationibus bene vaticinans miles vertebat. Eius vero frater Henricus pari felicitate proxime pro Palatio Blachernarum tendit. Bonifacius Monferratensis, cum suis clientibus et familiaribus celebriore et interiore Urbis parte collocatur. Ita Urbs Constantinopolis omnium ea tempestate potentissima, ut quae totius Orientis caput esset et domina pridie Idus Aprilis, qui Lunae dictus est dies, anno a partu Virginis quarto supra millesimum ducentesimum, a Venetis et Gallis capta, fidei iurisiurandi religionisque violatae poenas dedit. In quo licet Deum Opt. Max. omnis sceleris praecipue vero impietatis,serius, ocyus, vindicem cognoscere. Ludovicus Comes Blesensium et Carnutum, Eques incertum bellicosior an sapientior, per quartanam expugnationi adesse non potuit, in quam superiori autumno eius caeli insolens inciderat, vehementiusque quam periculosius iam totam hyemem in hyppagogis aegrotabat. Nostri proelio defatigati, ne a Graecis qui in Urbe erant auxiliis accersitis, tumultuario adortu in tenebris intercepti trucidarentur, per loca saltuosa equitibusque parum commoda, noctem sine tabernaculis, absque victu ullo sub dio, summa sua [125] solicitudine, ac militum labore agere et paululum quiescere. At Murtzuflum, ne punctum quidem temporis a metu respirare, sive sua in dominum impietas et in omnes iniuriae, sive supplicii a Francis formido non sinebat. Omnibus igitur rebus ad fugam necessariis clam praeparatis, ostendit se prima luce omnibus copiis, tanquam supremo conatu, hostem invasurum. Sed haec magnifica ostentatio, quo recasura esset, acie praesertim languidius consuetudine lustrata, Graecos sagaces pariter, ac timidos non facile fugiebat. Itaque omnes sibi consulere et fuga salutem quaerere diversique in omnes partes dilabi et latitare. Imperator Murtzuflus, Francorum et Venetorum virtutem, amplius valere, quam Graecorum multitudinem, supremo discrimine edoctus, animo repente deficit. Itaque attonitus et plane vecors, rebus omnibus perditis et conclamatis, totus deformen in fugam versus, Eufrosinam fratricidae Alexii Tyranni uxorem et eius filiam Eudociam, cuius amore tenebatur (erat enim homo libidinosus et salax) ex magno Palatio propere lembo imponit; ipse clam nostris, quam remotissima potest, Aurea terrestri porta, intempesta nocte clanculum fugit, diffugientibus undique Graecorum cohortibus summo silentio citatoque agmine, vel intempesta nocte, sese continuo Urbe eripientibus. Nostris enim paulisper quiescentibus, nec eius fugae gnaris. Ita Alexius Ducas Murtzuflus Imperio atque Urbe excessit, cum duos menses dies sexdecim imperasset. Vir profecto saevitia ac perfidia sua deterrima quaque forte, ultimoque supplicio dignus. Ea ipsa nocte, nescio qui nostrorum repentinas Graecorum incursiones veriti, secundum Bonifacii Marchionis tabernaculum partem Urbis interiectam, quae ad Orientem vergit, incendunt. Igne noctem atque insequentem diem in vesperum depopulante. Urbana igitur interiora tecta ab Euergetae Monasterio et ea quae ad mare inclinant, usque ad Drungarii aedes conflagrarunt. Graeci qui in Urbe manserant, flammarum strepitu exciti aedificiorumque cadentium fragore, ut se Murtzufli fuga desertos vident, alienata pene mente vix incendio elabuntur, hinc fumo conspectum eripiente, illinc flammis fugam impedientibus. Hoc tertio loco, incendium a Francorum obsidione, nostri vates religioni habent. Quo, ut aurum igne, sic Graecorum de Deo Opt. Max. deque Divinis rebus persuasio, vel ipsis invitis, purgatior tandem haberetur. Huc enim Franci et Veneti cum falcibus emissi, Urbem pridem senticosam Pontifici Romano maximo aperuerunt. Eo namque incendio, tot domos absumptas Villharduinus testatur, [126] quot tribus, vel opulentis Galliae Civitatibus pares essent. Barones quos iam tum fuga Murtzufli Imperatoris fugiebat, prima luce Idibus Aprilis acies exornant et sese ad invadendos hostes comparant. Rectaque qua ipsum consistere putabant acie dimicaturi, Urbe propugnatorum Vacua vexillum inferre et sub suis quisque signis incedere iubent. Interim Bonifacius, qui hostem Murtzuflum, desperatis rebus, nec effugisse, nec Auream praetergressum terrestrem portam, in Thraciae montes maximis itineribus properare certius didicerat, exorto sole recta per mediam Urbem in equo Bucaleontem versus, explorat. Castellum et Castellanos Bucaleontis, qui salutis spem in eius clementia collocarunt, in deditionem redigit, omni Gaza et veste captiva, in Castello custodiae relicta. Huc Agnes, Philippi Regis Franciae soror, Alexii Porphyrogeniti, Manuelis filii Constantinopolitani Imperatoris Vidua, postmodum Andronico Imperatori secundo nupta; huc, Margarita Regis Hungariae soror, Isaacii Imperatoris vidua, compluresque primariae feminae ad captae Urbis nuncium confugerant et una carissimarum rerum sarcinas comportarant. Eas Monferratensis comiter susceptas, ea fronte excipit, ut nihil captivis insultaret, sed et metu solvit et honore praecipuo habuit: tanta in militaris hominis pectus mansuetudo et continentia incesserat. Alia parte Blachernani, Henrico Comitis Balduini fratri deditionem, pacta tantum salute, faciunt; non minori Gaza et veste captiva, quam in Bucaleontis palatio fuerat, Blachernis relicta. Utrique Castello praesidio firmo et fideli imposito, qui thesauros simul et Castella custodirent. Equites peditesque praedae cupiditate alacres,momento temporis tota urbe sparsi, quod opulentissimam Urbem praedae suae destinatam viderent. Siquidem per quos Imperator vicerit, iisdem multa contra fas ac leges, quas victoria natura contumax et tumultuosa vix audit, indulgeat necesse est. Quantum auro, argento, aere, infecto, facto, signato, stragula veste, panno serico villoso, abraso, subserico, gemmis, margaritis, pretiosis lapillis, supellectile; ac quanta denique rerum omnium copia sese ditarint, dici non potest. Quae quamvis maxima sit, nunquam tamen quod peculiare vitium omnibus in castris esse consuevit, militaris illa sitis expletur. Refert Villharduinus Mareschallus, qui praedas praesens conspexerat, nullibi unquam tantum praedarum reliquo orbe actum. Quandoquidem Urbs situs opportunitate, agrorum fertilitate, maritima opulentia, omnium Orientis ditissima per LXXXX. ferme annos, Augustorum sedes, Imperii Metropolis et [127] caput, diuturnisque maritimarum navigationum commerciis locupleta, in immensum dives, opimas omnis generis praedas suppeteret. Quibus rebus confectis, Veneti Francique arbitratu suo, quod victoriae licentia dabat, passim hospitantur. Episcopi cum reliquo clero in insulis, victoriae ergo supplicationes longo ordine ad Divae Sophiae templum ducunt, quod omnes ex afflicta fortuna in beatam repente pervenissent. Barones Dandulusque comitantur et qua erant pietate et in Deum cultu, victoriam Deo acceptam referre. Mariae aras, Divorum templa venerari, gratias agere, vota solvere, nihil Venetus, nihil Francus miles, eques, nobilis, ignobilis omittere, quod ad declarandam laetitiam, nihil Dandulus et Barones, quod ad gratitudinem erga Deum Divosque testificandam pertineret. In castris iam victoriae certi, festa omnia agere, convivia parare, publice privatimque laetari; omnia victoris gratulatione et gaudio celebrantur, itemque victi luctu ac dolore mixta agebant. Ita laeti utrumque Pascha et Palmarium vocatum et solennius CHRISTI Domini resurrectione faustum et salutare, VII. Kalen. Maii, maximum Pascha vulgo dictum, agunt. De Francis Venetisque hominibus suum cuique iudicium relinquam liberum, dum aequos iniquos iudices hoc unum moneam, Gallos et Venetos ex omnibus quotquot in Exercitu et Classe ad Constantinopolim fuerunt, vix ad viginti millia numero fuisse, qui arma ferrent, ut quo diligentius res gestas cum animo meo reputo, eo constantius hanc palmam, non hominum, sed Divini numinis potius fuisse praedicem. Haec enim veritas extat, captos (ut caesos omittam) quater centena amplius millia, in Urbe Orientis eo saeculo longe munitissima, rebusque omnibus ornatissima, quorum fidem perlocuples testis Villharduinus, Gallicis Commentariis facit. Bonifacius Monferratensis penes quem militaris Imperii potestas erat, Barones item, Dandulusque edixerant, ut quod quisque Urbis direptione praedatus fuisset, sine fraude in amplissima tria Urbis Delubra comportaret: Francis et Venetis custodibus, ei rei delectis, ut imperatum erat, traderet. Delubra, constitutis custodibus, decernuntur. Edictum Bonifacius capitis poena, Episcopi Sacrorum interdictione sanciverant. Sed nulla lex, satis unquam avaritiam contagionibus virtutes omnes labefactantem et violantem domuit. Cum caetera vitia, suum quasi lutum, in quo volutentur, habeant; haec una, infinitis criminibus implicatur. Animus per se continens sit et abstinens, necesse est. Corpus enim legis, tanquam manu, teneri potest: animus avarus, non potest. In castris, [128] qui ad eam diem continentes, nullis criminibus noxisve impliciti fuerant, Deo chari et accepti, supremi numinis bonitatem senserunt; iidem mox exitiali et monstrosa avaritiae labe corrupti, ne suis malefitiis diutius exultarent, ultore magno Deo poenarum satis superque dederunt; multis magnisque detrimentis divinitus eorum culpa in Exercitum postea immissis, quae bonos malosque pariter afflictarent. Ut vero verius dicatur, bonos saepe malorum culpa vexari. Praeda manubiisque Veneto et Gallo per XII Viros a Venetis et Gallis datos aequis partibus distributis, quoniam duplex genus Centurionum, in Gallica militia, alii pedibus, alii equo mererent; in commodorum perceptione duo Centuriones pedites, unius equitis loco censebantur. Duo Centuriones equites, unius Catafracti equitis loco: eo pacto, res captiva, quae modo in medium collata fuit (nam pars maxima furto cessit) ut constitutum fuerat, singulari aequitate dividitur. Inde Gallus argenti pondo quinquaginta millibus Veneto solutis, sibi tamen reliqua centum millia argenti habuit. Nusquam meliori fide inter ullos actum. Siquid contra edictum ab aliquo commissum fuit, id praedonum avaritia factum est. Peculatores, furesve deprehensi aut convicti, reste suspensi poenas dederunt. Comes quidem Sancti Pauli Ugo, equitem furem de superiori loco suspendi, scuto e collo pendente iussit: reliqui equites aut milites summi infimi qui furtem fecissent, quod ad Baronum aures non venissent, inpune praeteriti. Quae tota res a Villharduino commemorata, ut maiorem lucem accipiat, quod omnibus fere Venetorum annalibus, sed Andreae Danduli Ducis, qui post Henricum circiter annum CHRISTI MCCCXLIII. Principatum adeptus est, praesertim historiis enucleatius prodita est, quae Venetos haec ad posteritatis memoriam curiosius notasse commonstrant, a nobis fusius huic historiae mandabitur: quandoquidem Vir Clarissimus Aloysius Michael M. Antonii doctissimi Senatoris filius, ex paterna bibliotheca vetustissimum eiusdem Danduli Principis historiarum Codicem manuscriptum et luculentissimis Michaelis patris annotationibus illustratum, superioribus annis nobiscum communicavit. Igitur tres socii praedarum ac manubiarum sicuti fidem eadem Danduli historia atque annales taciunt, Imperator futurus, Venetus, Francus, ipsam Urbem Constantinopolim, caeterasque res Imperii, in octo uncias diviserunt, duae futuro Imperatori pactae, tres Veneto, tres deinceps Franco. Ita affe in octo uncias diviso. Imperator futurus duas uncias, Francus tres, sic Venetus alteras tres uncias aufert. [129] Hic tamen exponemus tantummodo rerum mobilium et moventium partitionem et quae Dandulo obvenerint; de rebus soli, suo loco, sicuti a Villharduino contexitur, amplius dicturi. Praedarum igitur et manubiarum nomine quoniam intelliguntur (id quod vulgo notum est) mobilia et moventia; in moventium portione Veneti (quae prima fuit partitio) censentur equorum, iumentorum, mancipiorum multitudo longe maxima. Praeterea de mobilibus, auri pondo ad decem millia; argenti ad quinquaginta; vestis stragulae ac sericae et supellectilis magnus numerus; serici infecti pondo infinitas; pellium item quantivis precii ingens copia; poculorum ex auro, argento, aere, gemma et toreumatum, quae tot Orientis Imperatores, ex immensa illa opum amplitudine reliquerant, vis maxima. Vasa praeterea et crateres ex auro et gemmis, ad ornamentum multorum abacorum. Nam praeter innumerabilia, quae veteris Sacrarii incendio MCCXXXVIII. Iacobi Theupuli Ducis tempore conflagrarunt, hodie quoque quamplurima atque in his nonnulla Murrhina CN. Pompei de Regibus Mithridate et Tigrane victoria et triumpho nobilitata, inter sacros thesauros spectantur. Scyphi praeterea calices, phyalaeque iustae magnitudinis ex Callaide gemma, a colore Turchinam hodie vocant, Iaspide et purpureo Amethistino lapide, illustrium artificum scalpturis nobiles: fundo arabicis, ut videre licet, caracteribus caelati. Insuper complurium Augustarum ornatus et gestamina et ea aurea, quae pectus amiciunt, ad pompam gemmis, innumerabilibusque unionibus exornata. Coronae solido ex auro permultae margaritis distinctae, quae nummario precio vix extimari possunt. Super haec bullae et annuli quorum in palis gemmae et maximi precii lapides inclusi; visuntur enim praegrandes smaragdi et eximii ponderis carbunculi pinnato fulgore radiantes, qui in maxima Ara Marciana solennibus sacris vel umbrante tecto sublati, liquidioribus flammis scintillant, atque acriter exardescunt. Saphiri praeterea mirae magnitudinis, topazii, crysolithi et hyacinthi, quarum rerum dactylothecam Augustorum refertam, victores compilarunt. Hodie meliori conditione, Aedis Marcianae Procuratoribus cura demandata, Divi Marci Gazophilacio (thesaurum vulgo appellant) dedicatae. Satuarum quoque simulacrorum et tabularum ingens numerus. Equi aenei quatuor affabre facti; rarum opus et perantiquum, quos ex Circo detraxerant; Hyppodromum Graeci dicunt, qui iuxta antiquam Byzantii descriptionem, in tertia Urbis regione fuit. Ubi alii permulti eximii operis, marmorei, [130] aerei equi incurvis cervicibus luxuriantes, ad Romanae magnitudinis exemplum, superbis fornicibus insidebant. Ob artificis praestantiam ab omnibus expetiti et per maria ac terras, ut pedum fractura indicat, ultro citroque insanis Regum sumptibus toties deportati. Nam Constantinus magnus artificio ac nobilitate pellectus, de Traiani vetere arcu ab se Romae everso et diruto, equos sustulisse dicitur, suoque arcui imposuisse, quem de Maxentio Tyranno ad Milvium pontem profligato, mollem dicunt, Corinthio opere iuxta Palatini collis dorsum, inter curiam veterem et amphytheatrum, quod Colossaeum vocant, erectum conspicimus; iisdemmet quadrigis cum sole insidente scalptis, aliisque trophaeis et rerum gestarum incisis monumentis insignem. In Traiani porro arcum ex Domitiani arcu avulsos et ad operis ornamentum illatos ferunt, ab eodem Domitiano ante de Neronis arcu demolitos, quum eos Nero ex Augusti arcu detractos post Augusti mortem sibi vendicaverit. Sed mox Byzantium Constantinus profectus, circiter annum CHRISTI CCCX. quadrigas egregie factas ex arcu sustulit et cum reliqua supellectile Imperatoria in Thraciam deportavit; eodem tempore quo et porphyreticam ingentem columnam cycloterem, statuarum signorumque ac simulachrorum omne genus, vel ex aere aut marmore omnibus Europae atque Asiae Urbibus nudatis, e vetere Roma in Orientem ad Urbis de suo nomine ornamentum, devexit. Easdem ab Augusto annis fere CCCXXXVI. ante Constantini discessum, cum Orientis domitor, Antonio et Cleopatra Alexandriae victis, ex Aegypto Asiaque in suam potestatem redacta, triumpharet, nempe annis XXXVII. ante CHRISTUM natum ex Alexandria Aegyptiorum Regum sede, Romam (sicuti ex Heliopoli obeliscos) advectas memorant. Civibusque et signis militaribus a Parthis recuperatis, arcui demum impositas, quem ipsi Augusto Orbis totius toties triumphatori pacisque restitutori aeternae, Senatus decrevit. Quidam artificem Lysippum commemorant, equosque ad solis quadrigam in Rhodiorum gratiam, vel unius nobilissimo Plinii testimonio fabrefactos. Numi veteres certe aurei, vel argentei diversi generis, Augusti primum; mox Neronis aenei; Domitiani postmodum; dehinc Traiani has ipsas quadrigas, currumque et aurigam, trium ferme saeculorum spacio, ab Romanis Principibus aemulatione operis, invicem raptas atque arcubus impositas, posteriore aeris parte luculenter repraesentant. Id quod etiam vir Clarissimus Sebastianus Ericius Senator Venetus, elegantissimo numorum veterum commentario testatur. Sed [131] a Venetis cum praeda reliqua in Urbem victricem translati, meliore quam usquam loco, hodie omnium quae in Europa sint nobilissimum opus, sed amoto aurigario spectantur Venetiis in summo Divi Marci propilaeo ad Occidentem Solem, praeclarum imperii, quod Respub. postmodum adepta est in continente, praesagium et eodem quo Romae ac Constantinopoli, alacri statu prominentes, omnibus admirabiles, aureae Aedi Marcianae non mediocre ornamentum afferunt. Adhaec notae res. Ampulla seu vasculum ex chrystallo, Domini omnium nostrum soteris CHRISTI sanguinis, qui Berythi ex eius imagine ab Iudaeis confossa, singulari miraculo manavit, Athanasii libello et II. Niceni Concilii testimonio valde nobilis. Is sanguis, cum non minori miraculo, Marciani veteris Sacrarii, quod diximus, incendium MCCXXXVIII divinitus evaserit, hodie Venetiis in Marciana Aede, loco religione sanctissimo, Sanctuarium dicunt, quod nobilissimo opere introrsus praeditum, sanctiore templi parte, aeternis ignibus ante fores constitutis,Divi Marci Procuratorum diligentia et religione servatur. Eum locum nimia iam vetustate collabentem, templi Marciani Procuratores, Leonardus Mocenigo, qui Ioannis Ducis filius fuit, idemque Aloysii qui nunc divinitus Reip. praeest Avus, Collegaeque Paschalicus, Lauretanus, Superantius, Leonus, Priolus, Legius, Pisanus, Capellus, Grimanusque Andreae Griti principatu, luculenter exornato vestibulo, restituerunt; atque aditum in quo gemmae Reip. asservantur, concinnaverunt. Porro autem ipse sanguis sacrosanctus nunquam ex adytis, nisi Dominicae Ascensionem praecedit, de secunda vel tertia vigilia, ingenti concursu ex tota civitate in Aedem facto, maxima veneratione depromitur. Tum quoties profertur, quamplurimis accensis funalibus (ita enim mos traditus) Marcianae Aedis Canonici et Procuratorum unus, venerabundi circumsistunt et cum caeteris Sacrarii reliquis, ex sacra concione procumbenti palam populo, solenni caeremonia ostendunt. Eum sanguinem mihi genu innitenti, ex ipso chrystallo intra Sacrarii aditum inspicere per ocium licuit et contemplari, ac quod summae felicitatis fuit, sacrosancti vasculi pedem chrystallinum exosculari. Tribuit enim hoc mihi singularis beneficii loco, Maecenas olim meus Franciscus Contarenus, Zachariae Equitis F. Ipsius Aedis Marcianae Procurator, Sacrarii Praefes et Senator perillustris, fore illud aliquando arbitratus, ut dum ex Villharduini Equitis Franci Commentariis historiam belli Constantinopolitani contexeremus, quorum ille [132] Commentariorum pervetustum Codicem Gallica conscriptum vetere lingua, veneranda facie et literis prope cadentibus exatatum, aliquot ante annos ex Belgio ad Carolum V. Reipub. Legatus, in patriam retulerat, huiusce sacrosancti sanguinis Berythensis miraculi, caeterarumque reliquiarum, quas Dandulus Constantinopoli cum reliqua praeda ante trecentos quinquaginta annos in Urbem miserat, mentionem, ad Veneti nominis decus, sed ad ipsius potissimum Marcianae Aedis gloriam, faceremus. Inter sacras igitur res, quae ex Constantinopolitana praeda Dandulo obvenere, praeter ampullam sanguinis Berythensis, trunculus visitur ligni Crucis Domini, quem Divo Constantino in proelium eunti, praeferri solenne erat; ab Graecis Augustis, qui post Constantinum imperarunt, summo semper honore, ac religione habitus, eiusdem sacrarii conflagratione inviolatus receptus. Clavus unus ex iis, quibus CHRISTUS Dominus Cruci affixus, quem idem Constantinus in bello ad conum galeae, nobilissimarum cristarum loco religiose gestabat. Spina item de eiusdem summi Regis Corona decerpta. Nam reliqua corona, Imperatoriae partis fuit et Constantinopoli a Latinis Imperatoribus summo cultu habita; quam annos ferme sexaginta post, Balduinus eius nominis II. Latinorum autem Imperatorum postremus, Ludovico Francorum Regi, qui postea in Divorum numerum relatus est, in Galliam dono misit. Eo forte tempore, quo idem Balduinus sexagesimo fere anno, quam a Latinis imperari coeptum fuerat, amissa Constantinopoli et a Michaele Palaeologo per proditionem recepta (Chier Michalim appellabant) opibus atque potentia exhaustus, utpote omnium templorum donariis ablatis, cunctos Europae Reges adiit; nec quisquam praeter Ludovicum Francorum Regem, suppetias tulit, quum Blanchae matris precibus magnam signati auri vim, et navales terrestresque copias, liberali studio contulisset. Id immortale beneficium, ut gratissimo animo coleret Balduinus, repigneratam coronam Ludovico Regi, tanquam unum omnium amplissimum munus, liberalissime donavit. Eam hodie Lutetiae Parisiorum in sacello Regio, quod Sancta Capella dicitur, une et lanceam et spongiam Dominicae passionis instrumenta, statis diebus, accensis cereis, adeunt et omnes reverenter exosculantur. Sed ut ad Venetos revertamur, cessit praeterea fragmentum columnae, cui deligatus CHRISTUS Dominus et flagris caesus; in eiusdem Marcianae Aedis Sacrarium illatum. Nam maius fragmentum, quod ad Aram maximam XVI. Kalend. Maii, die Isidoro sacra, solenni caeremonia sistitur. [133] Qod perimetrum habet trium circiter pedum, nostro aevo a Franciscanis Monachis Sepulcro Hierosolymitano sacris, Laurentio Priolo Duci et Senatui dono missum. Ex porphyretico lapide, utraque fragmenta constant. Vincentius Fidelis affinis noster et a secretis Reipub. de Bonifacio Stephano Epidaurio, Montis SyonisGuardiano, nunc Stagni Episcopo, atque iisdem Franciscanis Monachis, fragmentum maius ex Palaestina Venetias attulit; anno salutis MDLVIII. quum Sacrosanctum CHRISTI Sepulchrum veneraturus Hierosolymam accesisset. Sub id tempus quo in Cypro Insula exacto magni cancellarii munere, in patriam revertebatur. Insuper in partem cessit, brachium Divi Gregorii Martyris, una et portio capitis Divi Praecursoris Ioannis Baptistae, quod olim Theodosius maior in suburbis Constantinopolis, templo ad hebdomum excitato, e Coslao Vico trans Bosphorum, Pantichio Chalcedonis proximo, quo Valente imperante, ex Cilicia Constantinopolim Divi eiusdem caput delatum fuerat, ad Urbem transtulit. Quae reliquiae summa sanctimonia colendae, Venetias importatae et in Marciana Aede ad omnium venerationem et victoriae monumentum, Danduli iussu statutae sunt. Sed Praecursoris praesertim, non minori Aedis ornamento, quam ipsius civitatis laetitia, erga Divum ob multitudinem miraculorum amico animo, iampridem affectae. Quandoquidem eius Divi dextra, ea dico, quae CHRISTUM Deo genitum, atque ipsum Deum ad Iordanem amnem Baptismi lavacro respersit, aliquot ante annos in Divi Hermachorae et Fortunati Aede Canaregii regione, aureo tabernaculo, summa civitatis religione asservaretur; quae una omnium reliquiarum quae in urbe sunt, in publica caerimoniarum pompa, sub umbella hodie circumfertur. Imago praeterea Divae Mariae pervetusta in tabula, quam superius Alexio Duce Murtzuflo, ex insidiis nostros invadenti, in proelio una cum curru, quem illi Carrocium vulgo appellabant, ademptam fuisse memoravimus, cum in partem cessisset, Veneti in Urbem asportarunt; tanto monumento, tantam Urbem ornaturi. Eam Augusti, quoties Exercitum Constantinopoli educebant, salutare signum Graecorum, sub umbella praeferebant. Quin et hodie quod pluribus miraculis illustrata, in Divi Marci accensis cereis, ac thure, statis diebus Deiparae Virginis, eximia veneratione colitur, supplicationibusque circum Marcianam aream, solenni caerimonia circumfertur. Divi Lucae opus ferunt. Obvenere etiam inter res sacras, Divarum Agathae et Luciae corpora, quae ex Sicilia ducentos ante annos Basilio [134] Porphyrogenito et Constantino fratre imperantibus, Siciliam tum Salentinosque obtinentibus, Constantinopolim advecta fuerant, Divae Luciae corpus Venetias missum; Agathae vero Siculis, quibusdam piis viris rogantibus, Danduli munere libenter donatum. Sed cum Divae Luciae corpus multos annos repositum fuisset, apud Abbatem Divi Georgii, in Insula e regione Ducarii Divo Georgio dicata, quae Ducalis aedes olim erat et velut in ditione Veneti Principis, cum dicendi Abbatis ius illi esset, omnibus ornamentis a Principe honestabatur; inde in Urbem proprio Delubro cum sacratarum Virginum domo, de eius nomine erecto, deportatum fuit; eius tantum Divae brachio, quod hodie visitur, Divi Georgii Sacrario ob exosculantis Archimandritae miraculum relicto. Quo tempore Divorum Symeonis, qui CHRISTUM Dominum senior in ulnas accepit, et Ioannis cognomento Eleemosinarii Patriarchae Alexandrini corpora, per Venetos Cives aemulatione religionis, summa pietate in Urbem advecta. Illud ex Sacello Deiparae quod Sophiano templo accubat, Andreae Balduini et Angeli Drusenti, Virorum pietate insignium opera et sumptu; hoc Raynaldi Danielii quorum alterum, in Divi Symeonis cognomento magni Cruceia regione, Aede eius cognomine; alterum in Divi Ioannis Baptistae ad Brachoram Castellana regione rite honoramus. Cui etiam sua Aedes in Rivoalto dicata et consecrata fuit, cum vetere turre valde eminenti, quae Aedi accubat. Ea Aedes Veneti Ducis iurisdictioni, prout proximum Divi Iacobi templum a priscis Venetae Urbis conditoribus erectum, subiecta. Quo templo nihil antiquius habemus, ut pote quod in ipso nascentis Urbis primordio, ex voto aedificatum fuerit, et ingenti Rivoaltino incendio patrum memoria, Christianae salutis anno MDXIIII. circum ambustis lateribus, ope numinis intactum. Utrisque Dux ex antiqua praerogativa Flaminem dat. Sed Eleemosynarii templo, eodem Rivoaltino incendio absumpto; alterum insigniore postmodum apparatu, Andreae Griti inclyti Ducis Principatu, cum reliquis Rivoaltinis porticibus, atque aedificiis restitutum. Floruit Eleemosynarius, ne hoc quoque praetermittamus, Alexandriae postremus Patriarcha, eo fere tempore, quo Heraclio imperante Urbs Alexandrina tam nobilis quam fide in CHRISTUM memorabilis, circa annum CHRISTI DCXIX. a Sarracenis foedo hominum genere recepta est, ac Aegyptii Sulthani imperare coeperunt; biennio ante quam impurus ille et sceleratus Mahometes delirii sui leges daret: anno scilicet Christianae salutis exacto DCXXI. a quo tempore, [135] Arabes Mahometanae superstitionis annorum initia computant. Sed Ioannes, doctrinae fama apud omnes gentes celeberrimus, quum ex humanis excessisset, ob maximas in pauperes largitiones, Eleemosynarii nomen, quod in hanc diem durat, fortitus est. Caeterum Civitas III. Nonas Februarii ad Brachoram frequens quotannis et templum et Divi loculum supplex invisit. Quo datur intelligi, quantum iam inde a priscis illis Urbis temporibus, apud Venetos, Christianae pietatis et religionis studium publice et privatim supra caeteros Europae populos emineret. Tantundem rerum omnium ad Imperatorem et Gallos delatum. Porro ut praedarum magnitudo, in universum breviter referatur, satis constat, sine iis, quae furto periere, quaeque item Venetis seorsum ex pacto aeris alieni persoluta sunt, in publicum quater centena millia argenti pondo relata. Item equi omnis generis, numero ad decem millia. His rebus constitutis, tuba militare concilium advocatur. Eo concilio nihil plus actum quam ut ad alium diem res deferretur, in quo XII Viri legerentur, qui Imperatorem dicant. Vix enim fieri poterat, ut in tanti honoris, cuiusmodi est Imperatorius, contentione, non complures ambitio compingeret; omnes tamen, in duorum alterum facile consentiebant. Constabat enim inter omnes, duos ex omnibus potissimum, Balduinum Comitem et Bonifacium Marchionem Imperio dignos videri. Cumque alterutrum Imperatorem prodi necesse esset, Barones metuere, ne unius repulsa, alteri calamitatem crearet, quae ut non Imperium universum afficeret, fieri non posset. Commemorabant enim huiusmodi ambitione, superiori saeculo Regnum Hierosolymarium prope comminutum fuisse, Gotthofredo Bullione Rege declarato. Eius competitorem Raymundum Sancti Aegidii et Tholosae Comitem repulsae ignominia cum motum, posthac non destitisse, quin maximam partem Exercitus, precibus, vel preciis sensim detraheret, Regemque optimum omni praesidio nudatum, Iconiensibus Turcis, vicinoque Aegypti et Syriae Sulthano, tandem vexandum relinqueret. Idcirco praesenti Imperio, ab omnibus impensius consulendum, atque excogitandum, quomodo utrosque inter se amicos retinerent. Placuit uno duorum ad Imperium electo, alteri Pontum et Bithyniam, ex altera Propontidis parte, minorem Asiam versus, simul Cretam nobilissimam Insulam, iure clientelae, sive feudi attribui. Ita, Imperator patronus, alter vero cliens, idest vasallus. Mox constituta die, XII Viri leguntur, apud quos numeratis suffragiis declarandi Imperatoris summa erat potestas. Im memoriis et annalibus Venetis, [136] quos admodum locupletes habemus, observatum est, Dandulum accitis Venetorum primoribus, quos in consilium adhibebat, VI Viros legisse, Vitalem Dandulum Equitem, eundem classis Hamiralem, Othonem Quirinum, Bertucium Contarenum, Nicolaum Nauaiosum, Panthaleonem Barbum, sed in sexti nomine, annales ipsi, quoniam vero Ioannem Michaelem habeant, nos hac de re nihil certi palam proferemus. Francorum suffragiis creatos legimus, quatuor episcopos, Nubilonem Suessionum, Garnerium Tricassium, Petrum Bethlehemitam atque item Acconensem Antistitem;duos praeterea Equites Italos, Nicolaum Picciolum et Iacobum Maluicinum. Hi praescripta die, per apparitores ad concilium vocati sunt. Habitus est autem is Senatus, in Augusteone Palatio, proxime Sophianum templum (id quod honori Danduli datum est in eo habitantis) in interiore Palatii Sacello, ut Villharduinus Mareschallus tradit, tametsi Choniata Graecus author in Divorum Apostolorum, convenisse scribat. Sed Choniatae summae alioqui fidei et ingenii scriptori, qui res Constantinopolitanas annorum LXXXVIII. ab Ioanne Comneno Alexii filio, usque ad Henrici Imperium luculenter conscripsit, hoc loco facile ignoscendum. Quandoquidem Urbe a Venetis et Gallis capta, exul cum reliquis Graecis factus, Chonas secessit, nec Imperialis Comitii, nec Comitiorum gnarus, utpote rerum, quae procul a se fierent, annalibus suis labi facillime potuerit. Ad Augusteonem igitur tantae multitudinis, quantam Palatium capere poterat, concursus tota Urbe fiunt, qui alterutri, vel utrique potius favebant. Coactis in concilium electoribus, iurisiurandum datur ex pactionibus pridem firmatis, illos odio et gratia vacuos, eum potissimum Imperatorem electuros, quem Imperio dignissimum et rebus gerendis magis idoneum iudicassent. Ac reputanti mihi, quae causa Balduinum, Bonifacio in Imperio praetulit, haec potior visa est, quod Bonifacius Marchio Monferratensis, quanquam spectata virtute et consilio nulli Baronum secundus esset, non tamen ita magnas cataphractorum equitum copias suo ductu ex Monferratensibus Insubriae et Subalpinis populis sub signis habebat; si Francos veteres Theobaldi Campaniae Comitis milites, familiares, clientes, obaeratos et amicos detraxisses; minus etiam novas inde Comitatu Monferratensi colligere poterat, quae Balduino superabant, in Flandria praesertim et Hannonia, cui parti Belgii multo maximae, quae totius Galliae fortissima et bellicosissima [137] habetur, summa populorum benevolentia, Regiae clientelae idest feudi regalis iure imperabat. Sic enim ferebatur, ut qui in Belgio bellicum cecinisset, equestres, pedestresque copias, velut e terra nasci solere. Eam rem Orientis Imperio usui, atque adeo saluti fore. Idcirco, VI Viros Venetos in Balduini electionem procliviores fuisse. Sed huic causae pondus addidit, Pantaleon Barbus, VI Vir Ventetus, qui cum authoritate, tum oratione collegas persuasit, magis ex usu Imperii esse Balduinum Imperatorem declaratum, quam Bonifacium. In qua consultatione diu, multumque concertata, collegae tandem Veneti, qui Henrico Dandulo Venetiarum Principi favebant, a Barbo, Senatoria illa gravitate singulari, iuxta et causae iustitia, tum viri authoritate obiurgati, facile illustrabunt, si quae in ipsis notantur, huc bona fide conversa ediderimus. Tradunt igitur annales Veneti, Suessionum et Tricassium Antistites, magis ex Christianae Reipub. utilitate quam aliquo Balduini aut Bonifacii Marchionis commodo, Imperatoris designationem metientes, in animo habuisse, Dandulum spectatae virtutis Principem, sua sententia ad Imperium provehere, quando ad eum designandum VI Viri Veneti senis suffragiis plurimum valerent; sed Pantaleon Barbus, ut erat summae sapientiae Patricius, unus ex XII Viris adversatus, cui mira in dicendo libertas, summa in consulendo integritas, atque asseveratio, recti, ac veri cultus eximius et erga patriam, atque adeo Christianam Religionem, studium supra quam cuiquam sit credibile, imo (inquit) alium omnino, quam Dandulum nostrum Viri Veneti, vosque Franci censeo Imperatorem declarandum. Nam quamvis Imperium Orientis aptius Venetis, quam Transalpinis cederet, qui maris domini (absit verbo invidia) classe et maritimis auxiliis pollentes, Constantinopolitanum Imperium atque Urbem, longe melius quam aut Monferratensis, aut Flandriae Comes, maris rudes, ab finitimorum incursionibus conservarent et commodius classe ex Adriatico per Ionium et Aegeum immissa, laborantibus suppetias ferrent; quam si vel maxime cataphractorum equitum copiae ab ultimis terrarum finibus ex Belgio, aut Transpadanis mediterraneis Italiae regionibus, mitterentur: cuius classis et maritimarum Venetarum copiarum quanta vis fuerit, Urbs infra nonum mensem bis Venetorum praecipue classe expugnata facile ostendit. Nunquam, ait, mihi credite, equitatu quantumvis magno, Imperium hoc adversus finitimos Graecos absque numerosa classe, praesidiisque maritimis conservari poterit, quin Graeci [138] brevi rebellantes, nostros facile Imperio depellant. Quoniam tamen tantarum opum et Imperii amplitudine ac fortuna Veneti evecti, ideoque supra omnes Europae Principes ad ingentem invidiam expositi, ut sunt mortalium animi cupiditate, ambitioneque praecipites, maximo apud omnes odio deflagrarent, ut protinus Franci Barones, Balduinus item et Monferratensis repulsae dolore atque offensione, cum suis clientibus et familiaribus ab signis novi Imperatoris et amicitia discederent, et sic Hierosolymorum expeditio amitteretur: ideo ut tam funestum Reipub. Christianae discrimen evitetur, Balduinum, aut Monferratensem utrum vellent, Diis bene iuvantibus, Imperatorem dicerent. Neque eius sententiae novitatem non insulsi homines admirarentur, quoniam Dandulo Imperatore dicto, amitti Hierosolyma, Exercitum debilitari et quod indignus, Christianam Religionem, Graecis a Romani Pontificis authoritate dissentientibus, altius revelli necesse esset. Duos tantummodo esse, ut probe scirent, qui virtute et gloria caeteros anteirent, quae seges est invidiae, ipsos tamen omnibus charos esse: idcirco Dandulo omisso, altero ad Imperium necessario promovendum. Re diu multumque a XII Viris considerata et concocta, in unum tandem Balduinum Flandriae et Hannoniae Comitem consentiunt. Extemplo Nubilo Suessionum Episcopus XII Vir, adaperto Senatu, ex eo ipso Sacello, in apertiorem aedium partem ad Barones, Dandulumque Venetiarum Principem, collegarum mandato, in atrium introducitur, ita avidis oculis propensisque animis advenientem inspectante populo, ut qui alterutri faverent nihil prius quam Imperatorem prodentis vocem expectarent. Nec mora, Nubilo silentio per praeconem facto, haec verba habuit. Imperatorem eum quem nos recte et ordine legeremus, Vos proceres, tuque Dux Dandule, habere, honorare, colere, Deo teste, promisistis, eundemque omni ope et opera, ab omnibus sanctum inviolatumque praestare. De communi omnium sententia, quod Orientis Imperio reliquoque Christiano Orbi, felix faustumque sit, Deo auspice, Balduinum Comitem Flandriae et Hannoniae, Imperatorem dico. Ea voce excepta, atrium repente faustis militum acclamationibus personare, tanto intus strepitu, ut aedes iamiam casurae viderentur. Omnes enim laeti et alacres (nihil enim longius illis erat, quam dum delecti nomen audirent) Nubilonis Episcopi vocem secuti, Balduinum, Balduinum Imperatorem, protinus geminatis vocibus acclamare. Exercitus ad declarandam laetitiam, tubis, tympanis, omnique armorum crepitu [139] applaudere; omnes denique ex ancipiti spe ad hilaritatem conversi, Deo sibique et Exercitui gratulari, quibus Princeps antiquissima, et ob id una omnium augustissima gente, Caroli Magni sanguine insigni (indidem enim domus Hannonia oriunda) regia praeterea Philippi Augusti cognatione clarissimus, sapientia et aequitate, Imperator divinitus contigisset. Hic Bonifacius Marchio repulsae dolore abiecto, ut erat constanti et aequo animo, cum nullam perturbationis, nullam tristitiae significationem daret, inprimis hilari vultu, sibi Francisque optatissimum novum Augustum, palam gratulatus, ex Augusteonis Sacello, alte sublatum protinus in Divae Sophiae ante humeris subiens, cum Proceribus reliquis officiose gestare, omnesque honores, quos tempus et locus poscebant, aequissimis animis habere. Eo die, qui ipsi omnium laetissimus fuit, Balduinus Sophiano in templo atque aurata in sella constitutus ad Aram maximam, ab universo Exercitu, Graecisque qui in Urbe erant, incredibili favore, magnis gratulationibus et Rex et Imperator appellatur; quum in perpetua populi militumque acclamatione, nihil praeter ipsius Balduini nomen audiretur. Mox, dies coronationis Dominicus dicitur, ad XVII. Kalend. Iunii, quo temporis spacio, Proceres, aureas, argenteas, et holosercias trabeas, precio quanto maximo potest, apparare: adeo, ut superiorum Regum luxum non aequarent, sed superarent. Interea Bonifacii Monferratensis Marchionis, et Margaretae Regis Hungariae sororis, quae Isaacii Imperatoris Vidua erat, nuptiae summa omnium laetitia, celebrantur. Illoque ipso tempore Odetus Campanus Chiamlites, magni nominis Eques, quem cum nobilibus Campanis, quintam aciem, prima Constantinopolitana oppugnatione duxisse memoravimus, maximo Baronum dolore, e vita decedit. Eum Guilielmus frater diu et graviter luxit, et magno amicorum comitatu funus cohonestante, in Apostolorum templo, quod vel magni Constantini, et Divae Helenae eius matris sepulchro, aliorumque Augustorum nobilitatum erat, condidit. Dies coronationis venit. Balduino Imperatori Veterum Graecorum Augustorum more, in Divae Sophiae, Imperialis Calyptra imponitur. Gallis ac Flandris Proceribus in Constantinopolitano Imperio vetere ritu, ea die Despotarum, Autocratorum, Sevastocratorum, et Prothosevastorum munus implentibus; eo augustius, quod simul ac coronationis dicta dies fuit, ut in tanta hilaritate, regio sumptu supra quam fieri posset, exornati conspicerentur, prout libido geniique tulerunt, auro textile, vel argento, quorum in Urbe ingens [140] erat copia, et serico omnis coloris eleganter variegato, itemque Phrygiis operibus et acu graecanico opere pictis sagulis, et latis vestibus se integros quindecim dies ad pompam summo comparaverant. Quidam, Imperatorem Graecorum diademate coronari solitum, scribunt, sed plerique Calyptra, quibus assentior, quod eorum testimonio, Graecorum Augustorum imagines Constantinopoli delatae et nobis a Marino seniore de Caballis Equite et amplissimo Senatore traditae, suffragantur. Inauguratus est in Divae Sophiae et Calyptram accepit incredibili omnium ordinum laetitia, applaudente Senatu, canente Clero, Dandulo Duce et Baronibus maxime hilaris, aequis iniquis fausta omnia acclamantibus. Tanta vero omnium frontibus testata gaudia, tantaque Augusti iucunditas, et tam clara in omnes oculorum gratia, tam comis singulorum salutatio, tam blanda denique omnium appellatio, dubium faciebant, Balduinus Constantinopolitas et Graecos, an Latinos magis exhilararet. Pompae autem apparatus sic magnificus, ut Graeci qui in Urbe erant senes, sumptuosiorem non meminerint. Tanta vis auriatque argenti comportata, tantusque vestis stragulae, sericae et holosericae ornatus, tanta equorum impensissimi precii, phalerarumque copia, magnificentiam iuxta, et opulentiam Graeciae ostentabant, ut veterum triumphorum pompam facile exaequarent: populariter vero tubis, lituis, cornibus, cantu et fidibus et tibiis exceptus est. Quinetiam, qua ab Blachernio Palatio ad Augusteonem, atque inde ad Divae Sophiae Aedem, et ad Bucaleontem pompae transitus erat, festis frondibus topiario opere ingentes arcus sublatos; in vias undique et regionum compita, florum odorumque nimbos effundi videres. Ita, ille generoso insidens equo, auratis ephippiis instrato, sub umbella, Francis Italisque Proceribus ad eam gestandam, honori simul et labori succedentibus, a Sophiano templo ad Bucaleontis Palatium perrexit. Tum primum Constantinopolitae votivusque Exercitus, Balduinum in picta auro trabea, margaritis, gemmisque intextis adornata, hinc dextra Crucem, inde sinistra Evangeliorum volumen, prisco Graecorum Augustorum ritu gestantem, aequissimis oculis spectarunt. Is profecto florenti aetate, forma regia, totiusque oris dignitate, quanta vix homini optanda (tertium enim et trigesimum aetatis annum agebat) omnium oculis veteres Romanos Augustos, unde illi origo fuit, iucunde et suaviter referebat. Acclamationes Augustis exhiberi solitae, quales Constantinopoli ab magni Constantini temporibus ad eam diem non fuerant, undique exaudiebantur, Balduino Caesari Augusto, [141] Magno,Pio, Felici, Vita et Victoria. Erat enim moribus et facie Caesaribus similis. Summa in eo clementia, incredibilis in omnes aequitas, rei militaris disciplina sagax, nec a literis alienus, et quod maximum est, orthodoxae fidei apprime colens. Iam unum caelo demissum praedicare, qui Orientis Imperium imminutum, in antiquum honorem restitueret. Omnes denique ad unum, fortunam Urbis laudare, quae optimum et fortissimum Principem atque invictae virtutis tutorem optimum maximum orbo Imperio dedisset. Complures festi dies celebrantur, totaque Urbe omnibus foris et theatris, ludi magnificentissimi eduntur. Et, ne quid splendoris ac magnificentiae deesset, constat etiam urbanos Circus, Hyppodromosque coloratis sericis velis contectos fuisse, in quibus Circenses ludi singulari equo, bigis, quadrigisve Graeco more, itemque ad equestris pugnae simulacrum (Galli et Germani Torneum vocant) Franci Equites in aureis armis et militaribus ornamentis conspicui, complures dies iucundissime decurrerunt. Spectaculum certe speciosius, quam scribi potest. Sic inauguratus Imperator Balduinus a Venetiarum Duce Dandulo, a Baronibus et Equitibus, a tote Senatu, populoque Constantinopolitano, in Bucaleontis Palatium, ab Nicephoro Phoca Imperatore opulentissimo exaedificatum, solenni pompa deducitur. Bucaleon Palatium est ad mare, qua Urbs ad Meridiem vergens Austrino mari ad Propontidem alluitur. Eo autem loco Constantinopoli Bucaleontem constitutum ferunt, quo antiqua regionum descriptio ponit in tertia regione Hyppodromi portum novum, qui postea portus Iuliani dictus est; mox et Sophiae, ab Sophia Augusta, Iustini Curopalatae Iustiani nepotis uxore, appellatus. Turcae locum Caterga Limena quasi portum quendam triremium hodie dicunt. Is Iustinus, Iustiniani successor, atque operum aemulator, Regiam ibi extruxit, portumque purgavit, qui nunc exaggeratus est, et caeno et lapidibus magna ex parte obrutus, ab Turcarum Imperatoribus, intra muros Constantinopolitanae Urbis postmodum receptus, parvo velut lacu relicto, quo nunc Turcicae mulieres ad abstergendos pannos descendunt. Bucaleontis aulam Nicephori Phocae quem diximus fuisse memorant: eo nomine dictam, quod ibi magnus lapidius leo excisus esset, qui bovi marmoreo insideret, et insigni argumento, sinistro pede bouis cornu tenens, et collum distorquens, Bucaleontis nomen loco dederit. Id Bucaleontis Palatium, Blacherniaque item aula, ut supra memoravimus, scriptis pridem pactionibus inter Francos et Venetos, cum futuro Augusto in partem [142] cessisset, Balduinus Imperator ad secessum omni regio apparatu, supra quam dici potest, magnificentissime exornaverat. Balduinus Orientis Imperator coronatus, tametsi regendo Imperio, ab priscis Augustorum legibus multorum saeculorum spacio, sacrosancta maiestate toto Orbe venerandis, sibi minime recedendum existimaret, ut tamen ius ipsum, quod aut nullum, aut durum in Graecia eo saeculo receptum erat, aequius melius pro tempore institueret, redderetque leges Hierosolymarii Regni militares, pariter et civiles (eas quasi Regum scita, vel Concilii, caetusque Gallorum responsa, vetere gentis vocabulo Assisias vocant) Constantinopolim transferri iussit, centum retro annis a Gallis Principibus et Hierosolymorum Patriarcha in Syria editas, postquam Hierosolymas in Christianorum potestatem vindicassent, Gotthofredumque Bullionem, ac secundum eum Balduinum fratrem, Reges appellasent. Quibus legibus eo tempore Almericus Luscinianus Cypri Rex, una et Galli Proceres Hierosolymarii Regni reliquiae, Anthiochenus Princeps, Edessanus, et Tripolitanus Comites utebantur. Ita Balduinus, de beneficiis, sive feudis, Imperii muneribus et honoribus, simul et servitiis sive operibus, imponendis et indicandis, Imperatorique ex beneficiaria lege per clientes, et vasallos praestandis (quod antiquioribus Gallicis, atque iis propriis, verbis conscriptae leges, binis Assisiarum institutorumque maioris, et minoris Curiae libris, apud Gallos, praesertim in terra Graecia, multum authoritatis essent habiturae) Cypro Constantinopolim delatas Assisias, tanquam municipales statim promulgari iussit: ut iisdem, ceu fonte quodam, summatim et enucleate ius, tanquam per compendium Baronibus, Equitibus, Francisque militibus redderetur. Hae, dum Gallorum res sexaginta annorum spacio integrae Constantinopoli fuerunt, a Latinis Francisque hominibus pro legitimo iure habitae, receptaeque sunt. Praeterea Imperiales etiam magistratus et magisteria, sive Palatii officia, ut Graeci vetere Graecorum Augustorum more constituta vocant, ex dignitate nominis Latini innovavit, et descripsit. Honorarios vero ministros, ordinariis addidit, sed qui in altiore dignationis gradu essent, quod caeteros vicarios haberent. Ex priscis autem Graecis aulae magistratibus, inprimis Dandulum Venetiarum Principem, qui primus secundum Imperatorem titulus est, et a Constantinopolitanis Imperatoribus cum Peleponnesi feudo, Morea dicitur, Imperatorum [143] liberis tradi solebat, creavit: Et purpureos calceos Augustorum insigne, caeteris vetitos, honoris causa, utendum fruendum concessit. Venetos praeterea Patricios, a Consilio Danduli, quamplurimis militiae muneribus atque honoribus ornavit: Praecipue vero Ioannem Basilium, insignem Trierarchum, ob egregiam virtutem, equestri dignitate ornatum, aurea Imperatoria corona caeruleo in campo, quam militari in scuto gestaret, liberaliter donavit, ut quale eius esset erga Venetos animus, communicatis Imperii insignibus, testaretur. Id postmodum Basiliae familiae abolito vetere insigni hactenus mansit. Cum vero magistratus, ut a iureperitis concinne, et sapienter describitur, appellari consueverit, cui iurisdictio data sit, iussorumque suorum explicandorum potestas et Constantinopolitano in Imperio, iam inde ab Divi Constantini magni temporibus, Rossicus Dominus, idest qui feudum haberet, dignitatem dapiferi; Peloponnessiacus Despotae seu Principis; Atticae et Athenarum,magni Ducis; Baeotiae et Thebarum, magni Primicerii; Siciliae vero Regis titulum obtinerent, tametsi postea Thebarum et Baeotiae Megam Kyrium pro magno Primicerio, itemque Atticae et Athenarum Ducem pro magno Duce, posteribus saeculis appellare consueverint. Ea etiam feuda Imperator Balduinus, iisdem honoribus et muneribus veterum Augustorum more, latinis hominibus, et Francis suis clientibus concessit. Ministerium autem, munus ipsum, iurisdictionis immune, quae officia appellant, cum non minoris necessitatis, quam decoris causa Imperatoribus esset institutum, magnum Ducem classis Imperatoriae, eundemque Exercitus Praefectum creavit, cui Magnum Drungarium, atque huic Hamiralem et Prothocomitem, qui largitionibus Imperatoriis praeesset; reliquos item classis Procuratores suffecit. Praeterea magnum Domesticum constituit, qui ante Imperatorem ensem gestabat, is Archiaeconomus, et Gallis hodie maior Seneschallus dicitur. Creavit et Galliae more magnum Comestabilem, qui caput est rogatorum Francorum: sed Comestabilis, ut hoc interim memoriae mandem, multum a Praefecto Praetorio differt, id quod ratio muneris et officii declarat; quanquam nos non latet, nonnullos et eos alicuius nominis authores, aliud litteris prodidisse. Scutigerum quoque qui Parmam Imperatori praegestet, instituit. Acoluthum semper gressus Imperatoris sequentem. Magnum Stratopedarcham, qui commeatus et reliqua necessaria in castris curat. Domesticum murorum, qui Castrorum et moenium curam habet. Vestiarii Praefectum, quasi quaestorem Imperii, qui vectigalia, datique et accepti [144] rationes curat. Vestiarium, qui omnes Imperiales vestes, ac instrumentum Imperatorium curat. Prothocomensem, qui maris caeteris curatoribus praeest. Praeterea Prothostratorem, quem nos Mareschallum vocamus, Gotthofredum Villharduinum, qui huius belli Commentarios scripsit, ob eximiam fidem, industriam et prudentiam creavit. Cum praeterea iusti honestique apprime colens, ac supra Gallorum hominum ingenia, gravis, severus et circunspectus haberetur. Huius erant munia apud Constantinopolis Imperatores, absente magno domestico, Imperatorium ensem ante ipsum Caesarem gestare, et Augusto aula egredienti, et Urbe equitaturo, nobilioris officii causa equum sistere, in quem conscenderet. Militiae vero novissimum agmen suis turmalibus stipare et claudere. Cavere item miles ordinibus ne egrederetur, non obedientes denique more militari plectere. Mareschallum porro a Marcha, idest equo, quasi equorum Praefectum Beatus Rhenanus appellat; Budaeus, quasi maiorem Iudicem in caballo sedentem, veteris Tribuni militum haberi similem scripsit. Quod autem eum delictorum militarium animadversorem dixi, sciendum est cum, ius Praepositi dicendi habere, qui ipsius iurisdictionem in milites delinquentes exerceat. Quare, quidam recte Mareschallos Imperiales, veteribus Irenarchis similes tradunt, qui de militaribus delictis cognoscebant, Aurelio, Marciano, Iustiniano novae Romae Imperatoribus. Iuris interpretes, proprie Latrunculatores dici contendunt. Magnum denique Chartularium ab eo pariter institutum ferunt, qui Augusto foras equitaturo, equum habenis sisteret; caeterosque omnes magistratus et magisteria innovavit, honorariisque dotavit, quae Graeci veteres Imperatores in aulico instrumento habebant. Enimvero Francos Proceres, quod ex Veneto tabulario apparet, Cononem Bethunium Belgam, clientem suum, eloquentissimum virum, Guilielmi Advocati Bethuniensis fratrem, Prothovestiarium; Manasserium Insulanum maiorem Coquum; Macharium autem Sanmanechaum Pincernam, et Milonem Brabantium, primum Pocillatorem, sed honorarios ministros delegit. Caeterum Balduino Imperatore Coronato, iuxta seriem pactorum, in quae Galli et Veneti, ante Urbem captam consenserant, Thomas Maurocenus a Venetis sacerdotibus, privo suffragio, Constantinopolitanus Patriarcha vetere Orientis more in Divae Sophiae aede, ubi dudum Graeci Metropolitae, qui in Constantinopolitani Imperii ditione censentur, solennibus auspiciis Patriarcham designare consueverant; absens nec ambiens, sola probitatis et eruditionis opinione, [145] declaratur, totique Orientis Ecclesiae praeficitur. Erat enim Patriarcha Constantinopolitanus hoc saeculo, opum amplitudine, et nominis maiestate, inter Orientales primarias Alexandrinam, Hierosolymitanam et Antiochenam Ecclesias, ob Imperii sedem per initia florentissimi et Urbis gloriam, summae auctoritatis et dignationis: adeo, ut etsi illae praerogativa quadam Apostolicae doctrinae eximiae essent, et Christianam pietatem edoctae, antequam Constantinopolitanae Ecclesiae, quae neminem Apostolum audivit, nomen extaret (aetate enim haud dubie Constantinopolim vincunt Hierosolyma, Antiochia et Alexandria) Constantinopolitano tamen Patriarchae, non modo Asiae fere omnes, Thraciae, Macedoniae, Mysiae inferioris et superioris, utriusque Sarmatiae, Asiaticae, scilicet et Europeae, Roxolanorumque et Moscorum Ecclesiae parerent. Sed ex his Archiepiscopales fere XL. Metropolitanae vero LXXX. amplius eius authoritatem respicerent: primatumque hoc pacto inter Graecorum Asiae, Ruthenorum et Thracum in Europa Ecclesias diutissime tenuerit: atque aliquando etiam cum Sacrosancto Romano Pontifice Max. de principatu vanissime disceptarit, hoc nomine, quod Orientis Imperii maiestas, et novae Romae appellatio, Regni cuiusdam inter alias Patriarchales sedes et Orientales Ecclesias speciem adumbraret. Quibus rebus constat, velut e scintillis per Graecorum insaniam, incendium illud tantarum dissensionum exortum fuisse, quod Christianissimam illam tot saeculorum cura, studio, opera retentam communionem Ecclesiarum Orientis et Occidentis, postmodum distraxit et penitus absumpsit: non sine ipsius demum Orientalis Ecclesiae, atque Imperii clade, terraeque Graeciae et Graeci nominis internecione, Divino numine peccata puniente, Mahumetana superstitione, ac Turcarum armis invalentibus: quando anno post CHRISTVM natum MCDLIII. IV. Kalen. Iunii Constantinopolitana Urbe capta et direpta, ipsoque Palaeologo suprema Graecorum Imperatore trucidato, totque hominum millibus, omnis aetatis et sexus, eo bello interfectis et captis, Graecorum nomen funditus eversum fuerit et ipsorum Religio pollutis templis profanata. Caeterum Maurocenus Venetiis patricia familia natus, cum supra generis antiquum decus, amplissimam ex sacris studiis laudem spectaret, plane adolescens abdicata Maurocenae gentis praeclara nobilitate et spreto demum omni patrimonio, quum rerum humanarum satietas illum cepisset, amore religionis, in Portuensis Coenobii, quod virorum sanctitate illustrium seminarium fuit, sacratis septis se [146] inclusisse, dicitur. Ibi vitae duriciem perferens, nec a suscepta professione vel paululum discedens, tantam eo saeculo ab universa Italia et Venetia regione pietatis laudem promeruit, ut caeteris praeteritis et repulsam ferentibus, Patriarchatum omnibus Venetorum suffragiis adipisceretur. Ea de re Venetias, Dandulus ad Raynerium filium et Ravennam subinde ad Maurocenum, per certos homines conscriptis litteris, illos rerum omnium certiores facit. Petebat Dandulus, ut postquam Veneti Cleri suffragiis, Patriarcha Constantinopolitanus, aspirante caelesti numine, esset creatus, Graecam Ecclesiam capite indigentem, diutius frustrari nollet: tantamque Romanae Ecclesiae, cui sese Orientalis dudum subiecisset, vel augendae vel illustrandae occasionem praetermittere: sed acceptis de manu summi Pontificis Innocentii, tanquam supremi omnium Ecclesiarum authoris, solennibus ornamentis, eiusque Sacrosanctis pedibus exosculatis, rebus omnibus ad navigandum paratis, Constantinopolim primo quoque tempore maturaret, ut quod Deo Opt. Max. Venetisque deberet, opportuna ope afflictis Graecae Ecclesiae rebus allata, religiose persolveret. Vixdum Balduinus inauguratus erat, vixdum gratulationes deferbuerant, cum quadam die Bonifacio leviter de rebus sibi pactis, scilicet et minore Asia et Insula Creta sibi more assignanda, agenti; libenter vero (inquit) Imperator, mox, vel nunc potius, quod id ipsum ius fasque postularent et hominis amicitia nihil antiquis haberet, concedemus. At Bonifacius, Augusti aequitate fretus, rogat, ut res promissas (eae erant Ponti Bithyniaeque urbes) Thessalonicae Regno in Macedonia commutare velit. Id Bonifacius postulabat, quod Hungariae Regno fratris, quod eius sororem Margaretam nuptam haberet, usui esset. Quam rem, ut mox dicemus, non ita post multas preces atque indignitates impetravit, eaque de causa Bonifacius cliens, Imperatori patrono sacramentum dixit. Atque haec concordia, maxima voluptate Exercitum affecit, quod Bonifacio cum multarum Virtutum nominibus, tum praecipue liberalitatis et munificentiae, omnia Deum fortunare vellet. Ad Ducam Murtzuflum tyrannum, quem superius Urbe a Venetis et Gallis capta, aufugisse memoravimus, quanquam quinis castris perveniri poterat, tamen contemnebatur, quod copiolas, gregario milite et imbelli conflatas secum eduxisset. Quem enim integrum et stantem, Gallus antea fregisset, qui nunc profugum et ab omni bellico apparatu nudum, tanquam capite minutum, extimesceret? Duxerat etiam Socrum Eufrosinam, ad Socerum Alexium fratricidam Imperatorem, [147] qui cum Graecis exulibus e fuga Mosynopolim sese receperat, atque urbe agrique magna parte potiebatur. Eo, una et Eudocia Ducae uxor, eorum filia, Murtzuflum sequebatur; quo tempore magnus quoque Graecorum Procerum numerus, odio Latini Imperatoris, Constantinopoli trans Propontidem, pars in Asiam, pars in longinquam Thraciam, cum suis amicis et clientibus nova regna, novas sedes quaestum, concesserant. Ubi vero locorum Imperii, quisque sive casu, sive alique opportunitate illectus consederat, Despotias sibi constituebat. Murtzuflus inter haec, Tzurulum Thraciae oppidum, quod Paulo ante in fidem Imperatoris Balduini se tradiderat, invasit et penitus diripuit. Hos proinde omnes Imperator, hisce de rebus certior factus, primo quoque tempore, de Baronum, Dandulique consilio, bello persequi statuit, ne maiores motus tota Thracia et Macedonia fierent. Itaque Imperator, Ludovico Blesensium et Carnutum Comite, qui iam adulta aestate nondum e quartana febre convaluerat; Duce etiam Dandulo et Conone Bethunio, in Blachernarum et Bucaleontis Palatiis, cum firmo praesidio relictis, quod Graecorum mentes, nondum firmatis Imperii viribus, ascitisque Proceribus Graecis recenti iniuria accepta resedisse suspiceret, eoque minus in fide stabiles fore sperabat; ipse cum omnibus copiis Gotthofredo Villharduino Campaniae Mareschallo, Milone Brabantio et Manasse Insulano Ducibus, ad hostem proficiscitur. Henricum fratrem cum parte equitum (centum enim valentissimos equites attribuerat) praemittit. Iussum, ut quoquo versus adeat, Civitatum animos erga exterum Imperatorem exploret. Ex itinere, Legationes Civitatum deditionem facere. Adrianopolis in fidem recepta; multis rebus animum erga Henricum fratris Legatum testatur. Ea Thraciae Civitas est, ad Hebrum amnem, ab Oreste Agamemnonis filio condita, et Orestias primum dicta; postea ab Adriano Augusto instaurata, Adrianopolis nomen fortita est. Ibi Augustum opperitur. Ducas autem Murtzuflus certior factus Imperatorem ad Urbem adventare, continuo Adrianopoli Urbe excessit et in fugam se dedit, triumque dierum itinere iuxta Urbem Thraciae Mosynopolim venit, atque ibi castra locat et tentoria pro tempore statuit. Ad Alexium fratricidam mittit, qui nunciet, se illi contra adventantes Gallos opitulatum venisse: imperat, quae viderentur, se omnino pariturum. Alexius Murtzuflo vehementer infensus, quo tamen odium dissimularet et consilium tegeret, pauca respondit. Nuncium sibi, ut aequum erat, optatissimum fuisse, quod Ducam Murtzuflum, Eudochiae filiae [148] virum destinasset et quem in Generi loco haberet, eum opera sua, atque ope usurum. Vicissim ille, rebus Murtzufli ut suis, sine exceptione frueretur. Murtzuflum, qui ad Urbem tetenderat, Alexius quoniam multis nominibus acerbe oderat, sed potissimum ob stuprum Eudociae filiae illatum; dolo cum suis composito, paucis post diebus in aulam vocat, una caenaturos per vocatorem significans. Epulum Alexius, Eufrosina coniux, una et Eudocia filia, Murtzuflus, atque aliquot Proceres lautissimum inire. Ventum est in aulam. Inde Murtzuflum in conclave accitum, et Soceri domo nihil tale expectantem,ante epulas, violato iure non modo hospitii, sed ipsius Regiae mensae, suo satellitio Generum obcaecandum tradit. Haec magni Dei iustitia est, nihil diu impii votum secundare; nec fero admodum ultionem adventare. Qui, si quando in nostris sceleribus connivet, id totum non delictorum gratiae, sed morum emendationi largitur: alias graviore supplicio pro rata ulturus. Continuo, tristi fama de Murtzuflo in castris ad suis audita, Exercitus diversus totus fere dilabitur, nisi qui se fratricidae Alexio authorant. His rebus intellectis Balduinus Imperator, Constantinopoli magnis itineribus Adrianopolim pervenit, ubi Henricum fratrem cum copiis excipit. Quaqua vero iter erat, Civitates undique effundi et dedi: multusque sermo de clientum iure et nobilitate habitus, quanta honestate vitam colere debeant; ut indigni plane Regum appellatione habeantur, qui neque ipsius Dei metu deterriti, nec hominum verecundia adducti, fratricidae Alexii via, iustitiae opinionem assequi putent, et impostores longe turpissimi, sese tam foede invicem lacerent; atque hoc facinus quamprimum vindicandum Imperator iurat. Is praesidio quadraginta Equitum, itemque C. Centurionum, qui in equis stipendia faciebant, Graecis deprecantibus, Adrianopoli relicto, cui Eustachium Sambruicum Flandrum Equitem praefecit, qui repentinas ex Haemo Ioannissae Regis Mysorum et Triballorum excursiones reprimeret, Baronum consilio, recta Exercitum Mosynopolim ducit. In itinere audit fratricidam Alexium adventantis Balduini metu, oppido fugisse. Ea civitas, sine cunctatione Legatos de deditione ad Imperatorem mittit: in fidem recipitur. In oppido Imperator aliquot dies moratur, Bonifacium Thessaliae Regem expectatururs; quod is secum Margaretam Augustam uxorem ducens, necessario consequi non potuisset, impedimentorum multitudine retardatus. Sed tamen quamvis impeditus ad Strymonem fluvium, quem Turcae Stromona hodie appellant, pervenit, quo in loco, pro tempore tabernacula [149] composuit. Postero die ad Balduinum salutatum adit. Cum eo multis de ratione belli agit, sed pluribus in eam partem, ut se Regno Thessalonicae donatum, velit ad fruendum quamprimum dimittere. Docebat Imperatorem bonis nunciis et optimorum authorum literis se certiorem factum, egregiam Thessaliae Procerum, ac populi Thessalonicensis erga se voluntatem esse. Illos, ac Balduini beneficio Imperii clientem, idest vasallum, unum sibi dominari cupere. Praeterea neminem obnixius rogare, ut Thessalonicem fidei ipsius tenere, possidereve liceret. Si nunc ab Imperatore in Thessaliae Regni possessionem mitteretur, se mature a Thessalonica, frumenta commeatusque Exercitui abunde administraturum: seque posthac ipsi ex praescripto, praesto semper ad parendum fore. Ne per Deum, Exercitus lascivia et maleficio regionem Thessalonicensem sibi in usum reservatam, vexari et diripi diutius infestis populationibus velit: Exercitus vel solum transitum quacunque iter facit, colonis magnam calamitatem importare. Neu denique perditos Thessalonicenses, funditus perdere. Ionnissam enim Mysorum Regem propinquum hostem, Macedoniae et Thraciae ad Occidentem Solem maximam partem occupasse, et quotidie novos tumultus in Thessalia per Mysos et Triballos, praedatorios aedere. Ac, si mature obsistatur, tota Thessalia, aut maxima agri parte, vi potiturum. Sed cunctae Thessalonicensis Civitatis tum maximam motum esse, atque coniurationem ad res de Ioannissa recuperandas, ut ipsum vel dormientem, repente exporrigeret. Ei, si quis se Ducem et signiferum praebeat, omnia ipsi ad voluntatem promanatura. Nescire se cuius tandem consilio omnia conturbarentur. Sibi nota Regis Mysorum consilia et vires esse: dum facilem rerum recuperationem haberet, suo in Thessalonicense Regnum ingressu victoriam prope exploratam ne praepediret. Se coniicere non posse, Imperatorem tanti Exercitus iurato promissum, nec traditum deductione, nihil boni de se cogitare. Id, si Imperator faceret se e vestigio sibi seorsum consulturum. Ad ea Balduinus respondit, se nihil eius defectione commoveri, nec de itineris sententia, ne latum quidem digitum abscessurum. En, quo tantorum Principum, duorum Imperii sine controversia oculorum, mens praeceps erupit. Inexpiabilis certe eorum culpa, qui sic ingenio subactos, sic sapientes, tantos viros, aut inter se commiserunt, aut discordiam funesto quodam Imperii fato excitatam, non placarunt. Nam Imperium, remque Christianam in periculum haud dubie vocarant, nisi magnus Deus nostrorum misertus, utriusque rebus in tempore [150] prospexisset. Ita uterque iniquior an infensior, dubium (adeo res est pestilens pervicacia) non sine omnium, vel contumeliosa reprehentione, diversi secedunt. Imperator cum Exercitu per Macedonas Thessalonicem institutum iter habere. Bonifacius Marchio converso itinere regredi, una et magna pars optimorum Equitum. Nec ita post, Iacobus Auennes, Gulielmus Chiamlites et Hugo Coloniensis, Bertoldus Catzenellenbogensis Comes ex Hassia, qui olim veteres Catti fuisse memorantur, sub Herciniis saltibus quondam in Oceanum expansi, postmodum remotiora paululum, et in Rhenum vergentia incolentes, cum ad Melibocum montem consederint, Ptolomaeo cognitum; Cattimelibocos hodie dicunt, vernacula voce idem, sed corrupte significante; necnon complures Theutones Germanici Imperii clientes, qui Bonifacio adhaerebant. His copiis fretus Bonifacius, Didymoticum castellum opulens et bene munitum petit. Id Thraciae oppidum est, qua ad Occidentem Thraciam aditur, Adrianopoli proximum, praerupto in Rhodopes colle situm, quod Hebrus per verticosos meatus paucis cognitos, ad radices collis circundat et munit: oppidum omnium Thraciae munitissimum et amoenissimum. Id Graecus Castellanus custos, vix praeconis voce audita, statim dedidit. Deditum, propter oci opportunitatem imposito praesidio, Marchio firmat. Oppidani omnes, item populares, deprecatrice Augusta Marchionis uxore, in fidem sine noxa recepti. Alia parte Balduinus, qui recta Thessalonicem proficiscebatur, Christopolim Castellum, quamvis natura, et opere praeter caetera Macedoniae oppida munitum, invadit. Castellani tamen per praeconem ad deditionem vocati, celeriter tradiderunt. Inde Blachas, Castellum firmum et opulentum, sine ariete receptum est. Idem Serrae facere (Amphipolis ea olim fuit clarissima Civitas) urbs viris opibusque praepotens in Balduini fidem iurat. Deditionis leges dictae, ut quo iure, quove privilegio Graeci olim Imperatores Serranos ipsos habuissent, eodem ut iam in posterum viverent: ut pristinus magistratus maneret; isque in populi potestate esset: id quoque Imperator aequo animo annuit. Ad serras tendit, ibique tres dies fuit. Interea cum Balduinus Thessalonicem iter pergeret, et quoquo versus adibat, omnes ad eius fidem supplices confugerent, Bonifacius cum suis, et Graecorum copiis Adrianopolim versus adequitat: ibi prolatis tormentis, castra habuit et tendit. Eustachius Sambruicus quem Imperator Urbis praesidio reliquerat, Equitesque omnes, in muro e turribus propugnaturi [151] ordine consistunt. Sambruicus duos repente Constantinopolim ablegat, qui continuato die ac noctu itinere, Dandulo Venetiarum Principi, Ludovico Blesensium et Carnutum Comiti caeterisque Baronibus regendae Urbi adscriptis, nunciant, Imperatorem et Bonifacium vehementer discordare et iam ad manus ventum esse. Iam Bonifacium qui spem omnem occupandorum oppidorum in celeritate posuerat, Didymotici Castelli omnium Thraciae firmissimi et copiosissimi, disiectis Graecis qui in deditione Imperatoris tenebant, insolenter potiri. Eundem et Adrianopolim praesidio Imperiali propediem deturbato, dominari. Ex nuncio offensi exacerbatique Barones magnum dolorem capiunt. Horum enim duorum dissidio, res omnes summo labore partas, uno omnium lugubri atque durissimo exitu, brevi male perituras. Confestim igitur in Palatium Blachernarum Dandulus Dux, Comes Blesensis, Barones et Equites conveniunt. Ibi dolor, quem de talium tantorumque Virorum pugna sustinebant, refricatur et renovatur. Eoque peius, assentatoribus precari, qui lingua, quasi flabello, discordias inter hos ventilarent; quod tot palmas, universamque Imperii potentiam labefactari videbant. Itaque Villharduinus Campaniae Mareschallus, a Duce Dandulo et Blesensi Comite singulariter rogatur, ut maximis itineribus Adrianopolim ad Marchionem contenderet: omninoque meditaretur perditae obstinationis Principes inter se in gratiam restituere. Sin minus inter se pacificari possent, iniuriae saltem aculeos evelleret, aut hebetiores, ne posthac gravius pungerent, redderet. Villharduinum vero uti idoneum interpretem reconciliandis talibus viris legerunt, quod eum ambo in consilium semper adhibuissent. Novissime vero Bonifacius in intimis coleret, et in consiliis capiendis authorem, et in rebus gerendis adiutorem haberet. Itaque penes hunc unum, praeterea neminem, reconciliationis potestatem esse constabat. Villharduinus, Ducis et Blesensis Comitis precibus locum reliquit, Legationemque perlibenter suscipit et ad tollendas huiusmodi controversias proficiscitur. Ut autem Legationi maior inesset authoritas, sibi comitem Manassem Insulanum Belgam adiungit, qui praesenti consilio et manu promptus Eques prae caeteris habebatur; quique in Exercitu ob generis claritatem et spectatam virtutem, summos honores adeptus erat. Iustis itineribus Adrianopolim perveniunt, quam a Bonifacio Marchione obsessam conspiciunt. Ut primum de eorum adventu ex multorum nunciis Bonifacius cognovit, castris obviam egreditur. Comitantur Iacobus Auennes, [152] Guilielmus Chiamlites, Hugo Coloniensis, Otho Rocha Transpadanus, homines prudentes, proelioque strenui et honore reliquis Assessoribus superiores, qui Bonifacio haerebant. Legatos in Castris magno honore, magnaque laetitia excepit. Caeterum Villharduinus quod eum amicitia non modo familiarem Marchio, sed pene etiam parem sibi fecisset, graviter obiurgare, sicuti neminem unquam amicus; veteri proverbio, Imperio quod constitueris, obediundum esse. Opponebat ipsi, Civitates Imperii, Oppida, Castella armis tentata, et quod indignius est, vi capta, Adrianopolim denique ipsam circumsessam, antequam certiores Barones, Equites, Dandulumque Venetiarum Ducem, qui Constantinopoli praeessent, fecisset; qui suadendo ad sanitatem, atque aequitatem illos facile adducere potuissent, et si quam Marchio ab Imperatore iniuriam accepisset, eam iusta satisfactione diluere. Bonifacius, etsi primo durior quam deceret inventus est, excusare tamen iracundiae suae impetum; seque indignis modis ab Imperatore habitum, commodisque palmarum, quas se praecipue peperisse, ipsos Legatos testebatur, fraudatum, ad ea, quae ira amat, impulsum fuisse. Villharduinus quidem excusationem sustinens, ab eo tamen tanto tempore contendit, ut persuaderetur et disceptatione magis, quam vi, rem tantam componi cuperet. Itaque quod Dei primum ope, deinde Baronum deprecationibus, quos Marchio in consilium adhibebat, Villharduino faventium, perfectum esse credendum est; Bonifacius respondit, se Dandulum Venetiarum Principem, Ludovicum Blesensium Comitem, Cononem Bethunium, una et ipsum Gotthofredum Villharduinum, homines sapientes et aperti consilii, et pactionum iuratarum conscios, arbitros libenter sumere. Interea Adrianopolis et Sambruici oppugnatione intermissa, pactae induciae inter Balduinum et Bonifacium. Porro Constantinopolim redeuntes, Villharduinum et Manassem Insulanum gratissimo animo in castris susceptos constat, quod in pacificatione tantorum Virorum, Barones, ac Dandulus toto animo et mente, dies ac noctes incumberent. Quae omnia ut Graecis hostibus dolentia, qui discordiam belli amore longius serpere cupiebant, ita Venetis et Francis maxime iucunda et grata per universam Thraciam fama dissipantur. Obsidione igitur Adrianopoli soluta, Marchio suas copias Didymoticum, ubi Augusta eius uxor resederat, per Thraciae fines sine maleficio reducit. Oratores eadem celeritate qua discesserant, legationem Constantinopoli Proceribus renunciant. Qua de re magna voluptas [153] Dandulum Venetiarum Principem, Blesensium Comitem, caeterosque Barones et Equites cepit. Continuo Legatos Thessalonicam decernerunt cum litteris ad Balduinum Imperatorem, quibus significant, Marchionem Thessalonicae Regno contentum, Didymotici esse cum Augusta uxore, de iure, iniuria, summo ipsorum arbitrio staturum, eoque nomine fidem dedisse: fidei autem signum certissimum, inducias cum Adrianopolitis sancte conservatas; orare Imperatorem, ut eodem iure uteretur. Nullo enim se pacto dissidia inter ipsos, atque adeo bellum ferre posse. Postremo hoc postulare, exemplo Bonifacii, in seipsos eosdem consentire ne recusaret. Ita Legatos cum mandatis dimittunt. Interea Balduino ad Thessalonicam agenti, apud quam armatos firmissimo in praesidio collocarat, cui Raynerium de Monte, Equitem Hannonium ad Castrilocum, cui plurimum fidebat, Virum fortem et militiae honoribus clarum, praefecit, nunciatum est, Marchionem Didymoticum cepisse, regionibusque circumiectis, facile potitum; Urbem praeterea Adrianopolim circumsedisse. Ea res quum Imperatoris animum vehementer exculcerasset, ut ex vultu admodum turbido, ac tristi, maeror animi facile cerneretur; nihil in vita unquam aeque offensus Balduinus fuisse videbatur, quam illo nuncio de Didymotico capto et Adrianopoli obsessa. Ita, sine ulla cunctatione in Bonifacium profectionem maturat (nam eius dicta cum factis componens, nihil eum pro bono et sano cliente unquam facturum iudicabat) ut Adrianopolim obsidione liberaret, simul et Marchioni omnibus modis incommodaret. Sed magna Dei providentia faustius omnium opinione evenit, qui cum omnia genuerit, nisi eadem amaret et conservaret, hoc incendium sola Christianae Reipub. ruina extinctum fuisset. Ille igitur divino instinctu aequiorem mentem induit, nec se transversum agi sinit. Ita placide a Thessalonica discedit, nec id sine incommodo. Exercitus enim castrensi illuvie et alieni caeli inclementia, ita valetudine tentatus erat, ut vulgatis morbis, quotidie funeribus castra complerentur. Complures infirmitate in castellis lethaliter residebant. Multi incommoda valetudine languentes, Imperatorem sequi non poterant; multi quoque qui rem ad sumptum habebant, lectica delati. Adhaec illustrium Virorum funeribus Imperator, totusque Exercitus, eorum dolore, qui suos lugebant, quotidie dolorem maximum sustinebant. Defunctus vita ad Serras Ioannes Noviodunensis, vir togatus, consilio et facundia facile princeps, idemque Flandriae et Imperii Cancellarius, rerum divinarum, atque humanarum [154] scientia, Civiliumque usu magnus et quae homines obstupefaceret, eloquentia ante alios omnes praestantior; sed Baronum nomine Romana ad Innocentium III. Pontificem Maximum Legatione longe clarissimus. Eum in Exercitu honoratissimi quique luxerunt, quod divinis cohortationibus maerorem, ac taedia malorum belli, facile levasset. Ecce alterum infortunium de morte Petri Ambiani Equitis ditissimi, optimi, fortissimi. Eius fatum toti Exercitui valde doluit, sed tantum virum praecipue Hugo Comes Sancti Pauli suum amitinum luxit. Qui, ad Hierosolymam liberandam cum votivis militibus pari pietate in Francia exardens, secum superioribus annis notam Cruciatorum acceperat. Mox et Gerhardus Machortius, Eques maximi pretii, Balduini Imperatoris cliens; Aegidius Lanoius, quadragintaque Equites rarae virtutis, in ea peragratione morbo perierunt. Eaque clades adverso proelio maior habita, dimidia Equitum absumpta Exercitum vehementer attenuavit. Balduinus in itinere Legatos cum litteris a Constantinopoli offendit. Horum adventu Imperiales ad certam pacificationis spem devolvi. In his erat Iacobus Fransures cliens Comitis Blesensium, vir eloquens et in dicendo suavis, eoque plus caeteris sapere credebatur. Is, a suo domino, a Duce Dandulo litteras Balduino tradit, nihilque ad gratiam locutus, caetera mandata liberrime annunciat; docetque Dandulum Venetiarum Principem et Blesensem Comitem, omnesque qui Constantinopoli essent, de eius et Bonifacii pugna dolorem animo vix consolabilem accepisse. Dei fidem obtestatur. Hoc enim cum tanta acerbitate dissidium, nihil nisi Reip. Christianae excidium parturire, nihilque gravius principes viros committere, ipsa aurium adulatoribus patefactione, quae ipsos saepe ipsorumque Imperium evertit. Hoc illi praeterea dicere, Marchionem Blesensis domini sui, itemque Danduli Ducis et Bethunii arbitrio sese dedere; ipsos quoque se sponsores voluntatis Bonifacii profiteri. Idcirco, omnes ipsum Imperatorem dominum suum precari, ut pernobili facinore controversiam omnem suae sententiae permittere vellet; ut, qui omnibus imperat, sibi ipsi prior imperaret, facilitatemque et clementiam diuturnam Imperii custodem, cum potestare coniungeret. Praeterea, sibi subditos, exemplo doceret, amicitias immorrales inter se, inimicitias vero mortales habere oportere. Addit postremo, suum dominum Blesensem, Dandulum Ducem Venetum, Barones, Equites hanc contentionem diutius pati non posse, quod haec conditio Imperio data sit, ut ius suum cuique reddat. Balduinus, se deliberaturum respondit. Confestim [155] consiliarios fidissimos de tanta re consulit. Dictae sententiae ab his, qui utrumque animis inter se exulceratis esse volebant, quique gaudebant eorum simultate, quasi alter impedimento esset alteri, Venetum Ducem, Blesensium Comitem, praesidiarios Equites Constantinopolis, nimium sibi sumere, atque adeo Imperatori et Caesari nefario ausu contumeliam facere, qui Balduino, et Augusto et Domino,a cliente Bonifacio leges turpiter dici paterentur. Criminantur, custodes etiam ipsos Constantinopoli ab Imperatore affixos, se, nisi Balduinum dicto audientem habeant, vim facturos, et ad imperata coacturos. Quaenam, concludunt ista, si non coniuratio est et rebellio? Maiestatem tibi retinendam censemus, et in eos, quod leges, iuraque postulant, vindicandum. At saniores suadere, boni et aequi consulendum, quae Dandulus Venetiarum Dux summa sapientiae laude clarissimus, Ludovicus Blesensium, et Carnutum Comes, Barones, Equites, bono publico Imperatorem monuissent. Eos tantum abest ut ab se alienare velit, ut eos sibi omnibus numeris coniungere debeat. Illa consulta Balduinus Legatis respondit, se pro Augusta summi Caesaris dignitate, pro gradu in quo se universi Galli et Veneti collocassent, neminem sibi iudicem arbitrumve dari passurum, quem iuris, iudiciorumque fontem omnes habere oporteat. Verum, ut Constantinopolim, quo iampridem Thessalonica profectus intenderet, pervenisset, se nemini quicquam incommodaturum, omnesque lenius opinione auditurum. Atque in his Bonifacium Marchionem suum clientem, si sua fide, supplex ad se accedere velit. Imperatori de via Constantinopolim ingressuro, Barones, Veneti, caeterique Constantinopolitae triumphali pompa obviam procedere, ac parem (quod in his fuit) eius maiestati honorem habere. Quatriduo post, cum impetus omnis conceptae iracundiae deserbuisset, Imperator re ipsa sensit, Bonifacium Marchionem, pro eo ac noverat, dignandum fuisse, saltem tantum virum, tamque utilem, a se non abalienandum. Qua de re, ipsum Dux Dandulus, Blesensius Comes, et Conon Bethunius adeunt; itaque Dandulum, postquam Imperatorem humaniter complexus esset, secum locutum ferunt. Ego te Imperator Auguste reducem gratissima mente conspicio, quem oculis non possum. Ea enim spe sum, et qui mecum est illustris hic Blesensium, et Carnutum Comes, Bethuniusque Conon, tua aequanimitate, discordias omnes extingui posse. Unum hoc ideo te exorari, ut sinas, oro. Cum enim leges, quae ab odio et gratia vacuae sunt, quod auspicato omnium suffragiis, qui illis [156] ipsis tenentur ferri soleant, neminem suae causae iudicem esse velint, tute Imperator (etsi legibus solutus es) legibus tamen vivere aequo animo feras. Nam, quales in Imperio Principes adversum leges sunt, tales quoque reliquos solere esse cives. Si legifragum semel esse placet, caeteros legifragos plane effeceris. Quare, si tibi nostri sensus de Repub. Christiana noti sunt, si Comitis Blesensis, si Cononis Bethunii animus, si omnium Baronum egregia in te voluntas satis perspecta est, illos consiliarios audi. Illos, tuae causae arbitros esse iube. Ne, dum iniquae iracundiae impensius quam pietati indulges, Baronibus foede in partes deductis, tua unius pertinacia, universum Imperium cum perenni Augusti nominis tui infamia, supremae cladis discrimina incurrat. Imperator Danduli Venetiarum Ducis oratione permotus, Baronum precibus non ita gravate manus dedit. Is enim quanquam aliquantum stomachosus erat, tamen ubi se collegisset, in rationis tanquam gyrum descendebat, seque melioribus moderandum tradebat. Itaque ius suum lubens eorum sententiae permittere. Extemplo decreta Legatione militares et togati viri electi, qui honoris causa Bonifacium Constantinopolim accerserent. Gervasius Castellanus, Raynerius Traiectensis ad Traiectum Mosae, Gotthofredus Villharduinus. Dandulus ad exornandam Legationem, de suis Venetis patriciis duos adiunxit. Ita, cuncti Legationem obeunt, iustisque itineribus emensa Thracia et Hebro amne superato, Didymoticum ad Marchionem, et Augustam eius uxorem, magno equitum Comitatu accedunt. Villharduinus pro omnibus verba facit, oratque Bonifacium, fide Imperatoris, cum suis Constantinopolim, ut veniret. Se pacem, inter ipsos, quae Veneto, Blesensi et Bethunio videbitur, conciliatam iri sperare. Nec enim Imperatorem arbitrio Danduli et Baronum refragaturum; se, et collegas fide publica Bonifacium euisque comites in Urbem conducturos. Marchio intimos, et fidelissimos in concilium vocat et quanquam pars adeundum censeret, pars Didymotici manendum, tamen hoc consultum valuit: ut, Marchio centum cataphractis Equitibus, tanquam firmo Procerum praesidio, non iusto Exercitu comitatus, sese in viam Constantinopolim daret. Itaque nulla profectioni mora facta Byzantium ingressus, aequissimis omnium animis accipitur. Quinimo Ludovicus Blesensium, Carnutumque Comes, Dux Venetus, ac multi Equites extra Urbem honoris causa Bonifacio obviam ierant, quod Exercitui esset longe charissimus. Concilio de pacificatione coacto, decernitur, ut his conditionibus iurata perscriberentur. [157] Thessalonicem videlicet Bonifacius cum tota Thessalia, iure clientis possideret. Interea, in Didymotici possessionem Villharduinus Legatus sequester mitteretur; dum certo nuncio, aut litteris cera solenni, aut annulo ipsius Bonifacii obsignatis, Bonifacium in possessione Thessalonices esse, accepisset. Quo certior factus, iam Didymoticum, Iperatori restitueret. His legibus pacificatio inter Imperatorem et Marchionem confecta et perscripta est. Qua de re, laetitiam voluptatemque summam totus Exercitus apertissime tulit, quod horum discordia Imperium omnino dilapsurum videbatur. Itaque ignibus totis Castris per multas continentes noctes excitatis, ludum et laetitiam ostendebant. Mox Bonifacius salutato Balduino, bona cum eius venia Urbe discedit, cumque omnibus suis copiis in Macedoniam versus abiit. Atque Augusta Didymotico accersita, Thessalonicam versus abiit. Atque ita in itinere omnes eius Regni Civitates, tum quae versus Thraciam constitutae erant, tum quae ad Thempe Thessalica pertinent, Bonifacium utilem Dominum secundum Imperatorem et Imperium agnoscere. Qui Thessalonicae Balduini nomine in praesidiis erant, adventantem Bonifacium patentibus portis accipiunt, tanta alacritate amicae Civitatis, ut neque splendidius excipi, neque donari liberalius pompae comites iudicarent. Ibi, paulo ante Raynerius de Monte Hannonius, Imperialis praesidii Praefectus, diem obierat. Cuius morte omnibus dolor acerbus incessit; quando magnam Hannonii clientis, itemque fortissimi Equitis fato, calamitatem Balduinus Imperator accepisset. Continuo popularium non laetitia modo, sed favor etiam, omnibus rebus sese ostendere, quas amor novo Principium dilectorum in Urbes ingressu fieri suadet. Omnes itaque clientes subclientesque Regni, in fidem novi Domini Bonifacii, convenire; uno Leone Sguro Graeco excepto; qui metu poenae deterritus, quod vi Corinthum et Nauplium duo maritima Peleponnesi oppida, situs opportunitate et civium numero, ac munimentis omnibus firmissima teneret, rebellare constituit. Regemque Thessaliae Bonifacium compositis circa Thermopylas insidiis, primo quoque tempore lacessere. Tantum abest, ut se fidei Bonifacii committeret. Ei adiutor aderat Michael Comnenus (Ioannis Seuestocratoris spurius fuit) qui Aetholiam et confinia Nicopolis, et quae ad Epidamnum vergunt, invaserat, Bonifacii paulo ante Constantinopoli itineris comes. Is, cum in honore fidelissimorum apud Bonifacium haberetur, in quoddam Peleponnesi bene munitum oppidum, insalutato Marchione, tanquam in portum, [158] confugit. Homo militaris ac confidens, ut quacunque potentior esset, filiam Graeci cuiusdam longe ditissimi, qui eam urbem in ditione Imperatoris regebat, uxorem duxit. Inde ex Peleponneso in Macedoniam et Thessaliam, Marchionis Regnum populabundus incurrere. Interea loci Constantinopolis, caeteraeque Thraciae regiones finitimae, pace fruebantur. Nemo in Thracia grassari, aut in agris lascivire; sine maleficio omnia ab Thessalonica Constantinopolim itinera, omnibus tuta, ut nusquam bella fuisse tanta tranquillitas pacis, et otii, Latinorum beneficio, ostendebat. Porro Thessalonica Urbs opulentissima, Macedoniae Metropolis, Regno Thessaliae nomen dedit, Thermae Macedoniae antiquis fuit, ad Thermaeum Aegei sinum, iuxta Axium fluvium, quem hodie Varadivum vocant, divi Pauli hospitio celebris, supra caeteras Macedoniae urbes, eximia civilitate olim floruit, et procul a Constantinopoli duodecim dierum itinere. Civitas perampla, rerumque omnium ad belli usum abundans: Theodori Gazae, viri auorum nostrorum aetate Graece, et Latine doctissimi, patria fuit. Qui Amurathe Turcarum Imperatore Graeciam vastante, in Italiam venit, et Latinis literis mira felicitate perceptis, acumine fertilitateque ingenii nemini secundus, Graecos et Latinos omnes sui saeculi scriptores (quod historiae Aristotelis de Animalibus, et Theophrasti de Plantis Latinae factae declarant) linguae peritia eruditoque iudicio superavit. Caeterum cum Autumnus praecipitaret in Septembris exitum, Balduinus autem Constantinopoli summa humanitatis et clementiae laude imperaret, civitas tamen pace usa in eius fide permanebat. Sub idem tempus, Constantinopoli, Eustachius Canthellus, Antimericus Villaregius, Equites fortissimi, vita defuncti sunt. Horum morte, cum ipsorum amici ac familiares, tum res Christiana insigne detrimentum accepit.