Paulus Rhamnusius
ca. 1532 - 1600
|
De Bello Constantinopolitano
Liber I
|
___________________________________________________
|
|
PavliRhamnvsiiVenetiDe belloConstantinopolitano
Liber primus
ENETI, post Gotthicum, atque Hunnicum tumul-tum, sub ipsum Longobardorum in Italiam adventum, ut primum in Insulas se collegerunt et classem aliquam, ut tum eius saeculi opes erant, comparare potuerunt; ex eo tempore ad hoc fere pugnis navalibus et terrestribus, fato quodam iactari, vel cum propinquis, vel cum longinquis gentibus vario eventu rem gessere. Hoc primum Histrico et Dalmatico, ut minora omittam, hoc etiam Pipini Regis bello patuit, qui Chlodiae poticus, civitate tum prope nascente, necdum Ducali sede in Rivoaltum translata, Venetis Medoacum incolentibus, oblatus simul, et classe devictus est. Hinc animi candore, pietate et perpetua vitae innocentia, summa virtute coniuncta, per honestas artes in eas opes et potentiam, quam hodie omnes summopere admirantur, pervenerunt; non enim luxu, non voluptate, non desidia, quibus vitiis nationes et regna multa concidisse scimus, sed labore, patientia, vigilantia ab [2] initiis non admodum magnis, ad summam amplitudinem Rempublicam extulerunt. Quid ego hic bellum Normannicum apud Dyrachium adversus Guiscardum, Croaticum, Syriacum ad Tyrum; tum pro focis et finibus, Hunnicum ad Albiolam, Taruifiense adversus Ludovicum Hungarorum Regem; tum vero Proavorum nostrorum memoria Ligusticum ad Fossam Clodiam, omnium calamitosissimum, milies antea concertatum; Insubricum, Cameracense, cum postremo, dum haec commentaremur, Turcium commemorem? Ad Constantinopolitanum festinat animus, quo sane mihi nullum, vel nova intuenti, vel vetera repetenti, aut apparatu magnificentius et firmius, aut re ipsa difficilius ac periculosius, aut omnino admirabilius administrasse Venetorum Respub. Videtur. Quis enim singulis Venetis et Gallis ducenos Graecos hostes oppositos, ne proelio quidem, sed oculorum acie disiectos et dissipatos sine divino numine existimet? Nunc quemadmodum res gesta sit, et quam dilucide fieri poterit, exponam. Henricus Dandullus, Venetiarum Princeps, anno salutis ducentesimo secundo supra Millesimum, Equites Francos, qui votivae in Syriam militiae nomina dederunt, Venetiis excipit, quos non modo fama, sed ipsorum quoque promisso, ac fide pauciores, quod plerique Crucigerorum militum (vulgo Cruciatos appellant) diversi alios, atque alios portus per causam commodioris navigationis petierant, cum videret nec satis a pecuniae paratos intellegeret, una tamen vir maxime pius ad sacrosancti CHRISTI summi Regis sepulchri recuperationem, maiorem exemplo, simul ad bellum in Noradinum Sarracenosque coniurat. Syriae tum Noradinus universae et Palestinae dominabatur. Pater eius Saladinus Aegypti Sulthanus, amplitudine Imperii et claritate rerum gestarum, maxime memorabilis omnium Imperatorum ac Ducum callidissimus audacissimusque, et quod est in re militari potissimum, felicissimus, Guidonem Luscinianum, postremum Hierosolymorum Regem non multos annos vivum cepit, omni Christianorum exercitu sub iugum misso. Dandulus igitur cum multi Europae populi regesque finitimi Reip. Venetae amplitudini et gloriae inviderent, omnibus tamen quiescentibus et nemine iis, qui pro religione pugnarent, negotium facessente, primo quoque tempore summis viribus diurna nocturnaque cura bellum parat. Classem omnium ad eam diem ex omni memoria et numero hominum et virtute maximam, rebusque omnibus, quae bellorum usui essent, ornatissimam, veteribus navigiis refectis, novis compactis, educit. Ne[3]mo profecto Venetiis fuit, qui per aetatem arma ferre posset, qui non libentissimus eo bello se in Crucigerorum classe censeri vellet, aut stipem conferret. Id quidem consilio longe optimo: cum Dandulus summae prudentiae Princeps fore prospiceret, ut, nisi Aegyptio Sulthano fracto et Sarracenorum rebus afflictis, Veneta Civitas (quae rebus Syria atque Aegypto invectis, magis quam reliquo terrarum orbe ditesceret) magnis afficeretur incommodis. Sic exquisito apparatu, nescio quis casus in itinere, Venetorum et Francorum pium animum non tam mutavit, quam deflexit paululum, ac distulit vel pietati potius successit pietas. Utrique enim votivo Exercitui, impietas Alexii Angeli Comneni, in Isaacium fratrem Constantinopolitanum Imperatorem et iuniorem Alexium Isaacii filium Caesarem, vindicanda, per Legatos Philippi Sueui Theutonum Regis offertur. Deinde vero, piae causae suasor, Innocentius Tertius, Pontifex Max. Pios milites hortabatur, ut Ecclesiam Graecam eiusque Patriarcham Constantinopolitanum, de sanctiore patrum curriculo deflectentem, in viam reducerent. Itaque bellum Constantinopolitanum, quod sine summa impietate repudiari non poterat, a Veneto et Gallo et summis opibus et summa pariter alacritate susceptum. Et quamquam omnes, ea, quae in praesenti bella geruntur, semper maxima ducunt, quod eos animi pendentes Mars communis tamdiu teneat, dum alterutram partem pigneraverit, quod tamen difficillimum, periculosissimum et maxime admirabile fuerit, nisi re confecta liquido iudicari non potest. Difficillimum certe bellum et periculosissimum, aut caedes et vulnera cuiusque fortissimi Equitis et classiarii, aut res nulla militaris arguit, quod si ullo in bello, in Constntinopolitano maxime usu venisse constat. Nam debellatis Graecis et Imperio ad Latinos translato, hinc in Mysos et Triballos, homines barbarie ipsa barbariores; inde cum Theodoro Lascare, qui perditis Graecorum rebus, Pontum et Bithyniam tenebat, bellum opinione exitiosius et crudelius terra marique commoveri necesse fuit, cuius exitus plane diri et miserabiles fuerunt. Deinde id sane quidem tanto maioribus animis, quam ullum antea gestum, quanto maior, ac praestantior victori merces proposita fuit: Nempe Constantini Magni atque Orientis Imperium; tum, quod pro aris et religione vehementius quam pro finibus dimicatur, quod haec in Deum pietas, primus est piae et iustae fortitudinis gradus. Pulsi finibus, alias fedes quaerere possumus, erepta religione, ne horam quidem spiritum ducere [4] velimus. Postremo, fama satis fidem fecerit, ad hunc usque diem constans, a qua illud bellum maiorem in dies admirationem habet. Haec nisi veritate niteretur,vetustate profecto, aut evanesceret, aut sensim extenuaretur. An non praeter caetera admirabile videtur, quod multis ante saeculis vates praedixerunt; quod prodigiis insignite notatum? cui denique conficiendo nemo homo Dux, sed Deus aliquis opus fuit? Superiora bella ludi Martis, hoc, merae aerumnae et labores. At Constantinopolis, octavo, quam oppugnata est, mense, post iuniorem Alexium restitutum, expugnata. Concedo, et verum est. Sed nimirum hoc belli periculum gravius ostendit; nam, quo citius bello finis imponeretur, eo magis navibus et equis connitendum erat. Praetereo Gallum proelio magis, quam bello studentem (quod aliquando evenisse audivimus) semel omnia in aleam iacere, ipsi, Reiq; pub. Venetae periculosissimum; nec vero, quia urbis obsidio vel oppugnatio longior et diuturnior est, idcirco periculosior existimanda atque operosior. Sed rei difficultatem, pugnae, caedes, detrimenta utrinque accepta, declarant, nisi vero, bellum Gallicum, quam Hispaniense populo Romano minus asperum fuit, quod Galli decem annis victi et in Provinciam redacti sunt, Hispani ne centum quidem annis domiti, stipendium, aut tributum populo Romano dependerunt. Sed aliter se res habet. Bellum id periculosissimm, erumnosissimum et difficillimum existimare debemus, quod strenuissimos quosque fatigaverit, aut extinxerit; quod victori Veneto post tot saecula, Maritimi Principatus nomen laudemque pepererit. At titulum maris Imperii, Sebastianus Zianus Reipub. Princeps, Othone Caesare Frederici Aenobarbi filio ad Salborium Histriae promontorium classe superato, ac memorabili illa parte victoria, adeptus est. Fateor et speciosus sane hic titulus fuit, sed nihil ad Danduli appellationem, quam eius virtus, quarta cum dimidia Imperii Constantinopolitani parte Reipub. Adiecta, armis expressit. Ea demum solida Imperii appellatio et iusto marte quaesita fuit. Quid amplius argumentis utor, qui Gotthofredum Villharduinum, Campaniae Mareschallum, ob eximiam virtutem summae apud Gallos existimationis, testem in primis verum et religiosum atque huius historiae et scriptorem et actorem affero? Nec enim ei bello solum interfuit, sed etiam praefuit. Quamobrem, quae tum Venetorum et Francorum virtus fuerit, quae animi praestantia, ex eiusdem Gallicis Commentariis licet agnoscere. In quo equidem vereor, hoc nostro labore, ne huius saeculi hominibus ignaviam et imbecillitatem [5] exprobrare videar. Has tamen ego partes mihi nunquam sumpsi, sed patrii splendoris desiderio incensus, ut gloriam ex rebus ad Constantinopolim gestis optime partam, ad perenne Veneti nominis decus, etiam post tot saecula extra omnem invidiam obvenientem, cum exteris hominibus communicarem; hoc unum studui, ut nostri aevi morales, sese a Villharduino moneri et fortasse dormientes ad maiorum virtutem et gloriam excitari, aequo animo ferant; cum praesertim magni numinis praeclaro instinctu a Christianis fracta superioribus annis ad Echinadas et ad internecionem deleta Selymi Turcarum Imperatoris classe, ipsoque Selymo omni maritimo honore spoliato, Christiana Reip. Fata viam aperuint, eundemque Deum mox aspiraturum procul dubio speremus, ut a Christianis capta iterum nostro aevo Constantinopoli, subacta Graecia et Macedonia, Asiae, Africaeque maiore parte, sed ipso potissimum CHRISTI, summi Regis Sepulchro et Hierosolymorum Regno, qui verus erit pii belli fructus, in Christianorum potestatem redacto, Christiana gens, deleto hoste communi, parta per summam victoriam pace, perfruatur. Sed hoc Deus Opt. Max. Pro nostra in se pietate praestabit. Nos vero, ne longiore lectorem oratione teneamus, his paucis contenti, iam hinc ab ipsa Hierosolymitani Regni inclinatione, qua sacrum bellum instauratum est, Constantinopolitanam ordiemur Historiam.Cum multa singularia sunt nostrae religionis decreta, tum illud divinitus de iure belli institutum, nullam Christianis inter se, nisi, ut sua tueantur, bellandi iustam causam esse posse; esse autem aliquod bellum pium, quo fit, ut id solum iustum existimetur, quod pium sit. Pium vero, quod in impios religionis nostrae hostes, praecipue pro CHRISTI Sepulchri repetitione in amplificationem Ecclesiae, Pontifice Max. Tanquam feciali, authore gereremus. Romanus enim Pontifex, ex una hac re, pietatis laudem maximam capere studet, si Ecclesiae hostes, qui sanari non possunt, in ultimas terras exterminat, si religionem amplificat et, quod caput est, si sacrum CHRISTI Sepulchrum vindicat. Nam Deus, ex toto orbe terrarum unam Solymorum regionem, vel ipsius Dei voce, lacte et melle fluentem, et patribus millies promisit et testamento sui cultoribus reliquit; quam ab impiis Christiani nominis hostibus detineri turpissimum est. Ad haec, quo Dei cultorum numerus maior est, eo hominum in ipsum pietas Illustrior et proinde Pontificia dignitas auctior. Pontifici vero in primis facile est, piorum in impios mentes colligare atque arma [6] coniungere, quod sacerdotes soli ius ea de re concionis ad populum habeant; quodque apud eos cuncti fidem, quam Deo habent, stato anni tempore profiteantur. Nam, praeter belli praemia, votivis militibus ab scelere expiationem indulgeri, mortuis quidem in pugna a Deo certum locum in caelo assignari, superstitibus autem in diem fati servari, publica ad hanc usque diem persuasio est. Sic Urbanus II. Pontifex omni laude beatus, Christianae salutis anno Millesimo nonagesimo quinto, ad Claromontem Avernorum Galliae oppidum, Petro Ambiano Eremita in primis pio, populum gravissimis concionibus adhortante, Hugonem Magnum, Philippi Francorum Regis fratrem, Robertum Flandriae Comitem, Robertum item Normannum, Guilielmi Anglorum Regis filium, Stephanum Carnutum, et Blesentium Comitem, senioris Theobaldi Comitis Patrem, Ademarum Podiensem, Guilielmum Arausiensem Episcopos, Raymundum Tholosatium, et Sancti Aegidii Comitem, Gotthofredum Bullionem, Eustachii Bononiae Belgicae Comitis filium, Lotharingiae Ducem, complures Regulos, et Barones, peditesque ad ducenta millia, equites, tum cataphractos, tum galeatos, ad centum millia, qui votivae militiae, ad recuperanda Hierosolyma, nomina darent, honoris Dei causa, Europa in Asiam elicuit. Sic Lucius II. Sic Eugenius, sic Gregorius, sic Clemens, et quisquis deinceps iusti Pontificis nomine dignus fuit, ad Hierosolymitani Regni tutelam et praesidium, non modo Equites, Barones, Regulos, sed Reges etiam summos et Imperatores pietatis causa excitarunt, tanta omnium populorum approbatione et plausu, tanto omnium concursu, ut omissis liberis, uxoribus et quae ipsis charissima erant, ad CHRISTI Sepulchrum recuperandum exirent. Regnaverant Hierosolymis duos de nonaginta annos post receptam Urbem, et Christianorum Regnum a Gotthofredo Bullione in Syria constitutum, novem pii continuata serie Reges, Balduini, Falcones, Almarici, reliquique post Almaricum, Balduini, ex his, Guido Luscinianus, novissimus Hierosolymorum Rex, Urbano III. Pontifice Max. A Saladino Aegypti Syriaeque Sulthano, Christiani nominis in Syria et Iudaea extinctore, non multos ante fatalio proelio ad Tiberiadem, captus est; hinc iuniore Raymundo Tripolitano Comite, turpiter se dedente, inde Bohemundo Antiocheno, omni principatu exuto; Ptolemaide etiam, Biblio, Gaza, Beritho, Alcalona Ioppeque oppidis non sine Christiani nominis ignominia et clade direptis et dirutis. Et malo quodam Christianorum fato evenit, ut [7] quemadmodum ab Urbano II. Pontifice Max. Auspicia Hierosolymitani Regni coeperant, sic anno salutis Millesimo centesimo octagesimo septimo, Urbano III. Pontifice sedente conciderent. Nunquam postea Sacrosancta Civitate ( ut sunt dira inter se nostrorum hominum dissidia) a Christianis recepta. Iam tum Aenobarbus Imperator et secundum eum Philippus Augustus Galliae et Richardus Angliae Reges in Syriam traiecerant, cum eodem Veneti, Ligures, Pisani, ingentes copias et classes parabant, accisis nostrorum rebus opem laudi. Sed diro insanoque Richardi et Philippi Regum in Syria dissidio, piorum conatus in nihilum reciderunt, adeo ut re infecta, Regibus in Europam, aliisque alio dilabentibus, Guido Hierosolymorum Rex carcere elapsus, Palaestina et Syria discedens, Ptolemaidis, Regnique recuperandi desperatione, quam de Equitibus qui Templarii nominabantur, paulo ante emerat, Cyprum se recipere cogeretur. Quae Innocentius III. Pontifex Max. Suo animo sollicitius reputans, simul et Christianae Religioni atque Europae metuens, quod eo Saladini et Sulthanorum Aegyptiorum classis de improviso involare consuesceret (quandoquidem Sarraceni inopinatam Siciliam et eam Italiae partem, quae inter Locros finusque Scyllacaeum et Tarentinum interiecta est, a veteribus magna Graecia dicta, invaserant) maximam vim pecuniae undecumque gentium cogere indeque votivum Exercitum per disertissimos Concionatores (qua Christianae religionis initia caperentur) quam copiosissimum facere constituit. Siquidem Europa, non modo veteris ac diuturnae pietatis studio, sed etiam recentis ita flagrabat, ut maiorum suorum gloriam superatura videtur, si ducem et signiferum haberet. Ille, ex omnibus populis, unos primum Gallos, ut natura bellicosissimos, ita religioni deditissimos etsi sponte currentes, legationibus incitat et eo celerius quod certior esset factus, ea tempestate Fulconem, Virum qui se in hominum admirationem et gratiam antiqua illa religione insinuasset, Francis iam bellicum in Syriam canere.ANNO igitur a natali die CHRISTI Millesimo centesimo nonagesimo octavo, eodem Innocentio III. Pontifice Max. Et Philippo Augusto in Francia, in Britannia autem Richardo, qui cor Leoninum dictus est, regnante, Fulco, cognomento Nuyllianus, vir singulari sanctitate et idem Nuyllii Paroeciae Curio (id oppidum inter Latiniacum ad Matronam et Lutetiam Parisiorum interiectum) non in Francia modo, sed apud finitimos de cultu Dei et religione [8] asserenda fere quotidie conciones habebat; aiunt, hominem pertotam ferme Galliam, instinctu divino afflatuque concitatum, mirifica divinitatis exempla edere solitum, ita ut hominis fama Innocentius incredibiliter commotus, ei, Crucis signum, singulare ad bellum sacrum incitamentum (Cruciatam appellant) omnibus denuntiandum mandaret. Id, quod vir sanctus et religionis colens passim per urbes habitis concionibus, pure et caste Dei numini facile tribuit, nec ita multo post, eo Pontifex Petrum Capuanum Cardinalem, dextro humero Crucis rubrae insigne auspicato gestantem, legavit, qui diploma delictorum gratie a Sede Apostolica proponeret et concionatores selectos tota Gallia promulgare iuberet. In eo diserte perscriptum erat, qui annum in votivo Exercitu militaverit, eum, modo criminum humana fragilitate praeter instituta legis impie commissorum, poenitentiam ageret, Christiano ritu confitentem, omnibus delictis exolui. Hic, complures tanta Pontificis indulgentissimi gratia illecti et Fulconis persuasionibus excitati, rubram crucem amiculo, quo dexter humerus tegitur, certatim consuere. Anno vero proxime insequente, nonagesimo nono supra millesimum atque centesimum ludi equestres indicti sunt, in Circo spacioso Agrii (quod Castellum in Campania Briae apposita situm) constituto, circiter Kal. Decembris, quod tempus, Adventum Natalis, Pontifices in fastis nominant, maximo Equitum conventu divinitus evenit, ut Theobaldus Campaniae et Briae Comes Palatinus (hic Comitatus in fide Regum Franciae positus hodie, quem definiunt Bria, Remi, Lingones) viginti duos annos natus, Ludovicusque Blesensium, Carnutum et Claromontanorum Comes, viginti septem, ambo regiae prosapiae iuvenes, cruce egregia voluntate insignirentur. Hos insequuti sunt permulti Franciae Barones, veterani omnes et bellica laude et studio erga Campanum et Blesensem admodum illustres. In his, Symon Monfortensis et Reginaldus Monmirallus, inclyti inter Principes nominis: iidemque cum nobilitate tum virtute supra caeteros commendabiles. Illico de talibus et tantis Viris fama in finitimos dissipatur. Qui, quod rubrae crucis insigne in humero affixum gestarent, Crucigeri appellabantur. In Campania Theobaldi Principis exemplum secuti, Garnerius Tricassium Episcopus, Gualterius Comes Brennae, Gotthefredus Ionuilla Campaniae Seneschallus, cum Roberto fratre; Gualterius Guignorus, Gualterius Montis Beliardi, Eustachius Confluentinus Rhenanus, Guido Plesseius cum fratre; Henricus Ardilierius, Odgerus Sancleron, Villa[9]nus Nuylliacus Eques in primis bellicosus, cum Guilielmo fratre; GOTTHOFREDVS VILLHARDINVS Campaniae Mareschallus, qui huius belli Commentarios, illos quidem veros, sed nudos, nec omnia complexos conscripsit, eiusdemque ex fratre nepos Gotthofredus; Gualterius Fuilimesus, Conradus Montiniacus, qui nulla lucri cupiditate, sed caelestis tantum vitae praemio ferebantur, arma cupiunt et aequata pietate vestibus rubram crucem miscent. Mox Manasses Insulanus, Macarius Sanmanechaus, Milo Brabantius, Guido Chappiacus, Clarambaldus eius nepos; Reginaldus Dampetra, Ioannes Fifnones aliique quamplurimi ex finitimis gentibus nobiles, viri forti ac bellicosi et qui per adversos simul et prosperos vitae successus singulari virtute arma tractarunt, citatis animis devotisque corporibus in Crucigeris habentur. Lodovici Blesensis et Carnutum Comitis clientes et familiares, neque animi magnitudine, neque Christianae pietatis studio Campanis Equitibus inferiores, ad accipiendam belli tesseram conveniunt, quum sacrum bellum unum omnium et iuste susceptum et certis Innocentii Pontificis Max. auspiciis in Syriam ad victoriam proficisci universis persuasum esset. Hos, quod virtutis opinionem, aut generis commendationem haberent, silentio Villharduinus praetereundos non putavit. Crucigerorum igitur ex Blesensi parte principes censent, Geruasium Castellanum, Heruillum eius filium, Ioannem Virsinum, Oliverium Rochefortem, Henricum Montrolianum, Paganum Aurelium, Petrum Braiaquellum, Hugonem eius fratrem; Guilielmum Sanioannem Striasenum, Gualterium Gandeuillanum, Hugonem Bellouisum, Robertum Froeuillanum, Petrum eius fratrem; Aurium Insularum Equitem praestantissimum, Robertum Quadrigarium. Magna praeterea Nobilium multitudo, qui admirabili virtute praestabant indumentis rubra cruce obsignatis, ad pium bellum conspirant et consentiunt, quorum nomina, ut conticescat Villharduinus (erant enim Crucigeri ex Bellouacis, Rhemis, Carnutibus et omnibus fere partibus Comitatus Blesensis innumerabiles) lex Commentarioli admonet, vel potius iubet. Tantum omnium ad bellum studium fuit, ut omnes undique populi, voto suscepto, arreptis armis rubras cruces nulla spe stipendii, sed ne praedae quidem, pro sua quisque pietate, caperent. Quinimo qui votivae militiae, ultro nomen non daret, apud omnes uti deses et parum pius, quod sacro bello minime interesse vellet, ignominia notaretur. In Francia peninsula, ad transmari[10]nam militiam nomen dantes, Cruce signati voluntarii confluunt: Nubilonus Suessionum Episcopus, Matthaeus Monmorentiacus, Guido Castellanus, Cocyacus eius fratruelis, qui Equitum alas nobilitate ac cultu omnium lectissimas atque ornatissimas ducebant. Hos praeter, Robertus Maluicinus, Drusius Cressonessarus, Bernardus Montroliensis ad confluentes Sequanae et Ionae; Enquerardus Bonnensis, cum Roberto germano fratre, splendide armis atque equis instructi, subsequuntur. Hic multi Franci homines magni animi, si Villharduinum Annalium legi morigeratum intelligent, sese non iniquo animo, hac recensitione exclusos ferent. Caeterum appetentibus quadragenis verni ieiuni diebus, anno post CHRISTVM natum millesimo ducentesimo secundo, eo die qui Cineralia sequitur, VI. Kalen. Intercal. Prior. et Divi Matthiae honori addictum diem praecedit; Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, una cum Maria Vxore, quae Henrici Largi, Campaniae et Briae Comitis Palatini filia fuerat, Theobaldi Campani Comitis soror, pari pietate, sed feliciori, quam quisquam fato, Brugis in Belgii finibus notam Crucigerorum accipiunt. Mox, Henricus Balduini frater, deinceps Theodoricus ipsorum fratruelis, qui Philippi Namurcensis et Louaniensis Comitis filius fuerat, maxima piorum laetitia, in Votivorum numeris censentur. Balduinus insignitum se nota illa ut indicavit, omnibus ad bene de votivo bello sperandum, certum signum sustulisse visus est. Itaque eius partes cupidissimis animis ultro sequuti, ex Arthesio, Guilielmus Advocatus Bethuniensis (is Bethuniae magistratus est amplissimus, sic dictus, quia tenuibus contra potentiores ad opem ferendam advocaretur) cum germano fratre Conone Viro eloquentissimo; Ioannes Nigellanus Brugarum Castellanus, Balduini Comitis cliens, quod ab eodem Brugensem Castellaniam, Feudum Flandriae, homagio, ut loquuntur, cliens fiduciarius tenebat; Raynerius Traiectensis ex Aduaticis, qui Brabantes sunt ad Traiectum Mosae, Raynerius eius filius; Matthaeus Valencurius ex Namurcis, Iacobus Auennes, Balduinus Bellouisus, Hugo Bellinensis, Gerhardus Machortius, Odo Hamus, Hami Castelli in Veromanduis Toparchus; Guilielmus Gominius, Drufius Belramus, Rogerius a Marchia, Eustachius Sambruicus, Franciscus Colomensis Agrippinas, Gualterius Busierus, Raynerius de Monte, in Hannonia ad Castrilocum; Gualterius Strombenus, Bernardus Soubrenchenius, plurimique alii familiares, beneficiarii et clientes Balduini, qui cum ingentibus armatorum copiis ad repentinum Comitis Edictum conve[11]niunt, quorum nomina in tanta multorum fortium Virorum copia, in silentiuo iacere necesse est. Omnes tamen Crucem rubram, pii animi signum et notam, sibi aptare; qui non idem faceret, is sibi sacer, et alia quam votiva militaria inexpiabilis, videbatur. Sic, in civitate Principum virtus, non ipsis solum ornamento est, sed exemplo etiam reliquos cives ad pii belli studium cohortatur. Comes enim suis civibus, tanquam exemplar antiquae pietatis, ad imitandum proponitur. Sic mirabiliter Flandriae et Hannoniae universa nobilitas ad Hierosolyma et Palaestinam Noradini servitute liberandam pietate exarsit, ut caeptam simul et conflatam belli transmarini coniurationem diceres. Postea Crucem amplectuntur Hugo Comes Sancti Pauli, in finibus Attrebatum et Morinorum, Petrus Ambianus ad Somonam eius nepos, Eques ditissimus, optimus, fortissimus. Eustachius Canthellus, Nicolaus Mayllius, Anselmus Leodiensis, Guido Aesdinensis, Gualterius Nigellanns, Petrus eius frater germanus et complures alii, quorum nomina memoria non tenentur. Subinde Gotthofredus Comes Perticensis (is autem Comitatus, qui apud antiquos in Vnellis fuit, pene undique confines habet populos Carnutes, Coenomanos, Andes) eiusque frater Stephanus Crucigeri, tanquam familiam ducunt. Robertus Monfortensis, Iuo Vallensis, Antimericus Villaregius, Gotthofredus Bellomontanus, super Isaram in Belgis; necnon plerique, quos nominatim appellare, ne, si cupiam, quidem possim, in numeros referentur. Tantus denique universa in Gallia omnium ad pium bellum ardor erat, ut qui novissimus militiae votivae nomen dedisset, tanquam Christiana proditione infamis, nunquam sibi posthac lucem aspicere fas putaret. Horum vero nomina potissimum Villharduinus edidit, quod omnes fere ipsi ex Baronum ambactis, familiaribus, clientibus, suaeque factionis hominibus, equestres pedestresque copias ad Crucem rescriptas cogerent; quos idem non ita nominibus notos, tacitos relinquit. Nec vero quenquam fastidiendum duxit, cuius nomen in memoria haereret, quod omnes pro eo ac dignum ordinibus militem decet, animatos iudicabat. Barones igitur Conventum Suessiones indicunt, ut de die profectionis, quaque iter commodum facerent, de communi sententia constitueretur. Verum multis diebus dicendo consumptis, Conventus producunt, eosque Compendium (id oppidum in finibus peninsulae Franciae situm est) reiiciunt; ut quae ad eos retulissent, deliberatius concoquerentur. Comperiebant etiam, eorum, qui nomina dedissent, recensu habito, numerum opinione pauciorem esse. [12] Ita, necessario coniurati Comites, Barones, Equites, singulis bimestribus totius anni, Compendium conveniunt. Ibi, Legatos, qui ex omnibus ei rei maxime idonei viderentur, quosque singuli Comites de suis proferrent, creandos censent; ut quibus domi fidem maximam haberent, ita his, foris summam rerum omnium potestatem facerent. Quo factum est, ut Theobaldus Campanus, Gotthofredum Villharduinum, Campaniae Mareschallum, virum solertem et maxime cautum, cuius ingenio magnopere confidebat, et Milonem Brabantium delegerit. Balduinus porro Flandriae et Hannoniae Comes, Cononem Bethunium et Alardum Macharellum. Ludouicus Comes Blesensis, Ioannem Frisaeum et Gualterium Gandeuillam edunt, quos ubique suo loco esse iubent. Iam tum sex Legati Comitum litteras quibus videretur auferunt. Sed cum nusquam Exercitui traiiciendo opportuniores portus, nusquam maiorem navium numerum, quam Venetiis esse cognovissent, consensu communi Massilia Genuaque omissa, quam maxime possunt itineribus per Alpes Cottias et Cinesium montem Venetias petere contendunt. Eoque circiter idus Februarii prima Quadragesimalis ieiunii hebdomade perveniunt. Ea tempestate Henricus Dandulus usu rerum et patriae charitate praestantissimus Venetae Reipub. praeerat. Vir in senectute supra quam dici potest pro annis viridi et vivida, fortitudine vero iuxta ac sapientia magnus ita, ut sapientia quae propria senum est, animum aleret atque augeret. Is cum suis Civibus advenientes Legatos perdiu admiratus humaniter ac liberaliter suscepit et in genua procumbentes hilari osculo excepit atque allevavit. De his percunctati quae causa tam longinquae ex Belgio ad Senatum Venetum peregrinationis esset. Villharduinus Legationis princeps litteras a Comitibus Dominis suis tradit, quae ipsum rerum omnium certiorem facerent. Litterae autem erant fide publica munitae, ut quicquid Legati cum Veneto paciscerentur et transigerent, Barones amplecterentur, quarum sententia haec fuit. Quamcunque fidem nuncii quos mittimus cuique dederint, quaecunque egerint, gesserint, fecerint, ea ipsa nos Comites pro ratis et sanctis omnia inviolabili fide habiturus Deum Opt. Max. peierantium Vindicem hominesque testamur. Dandulus ad haec respondet se lectis Comitum litteris plane intelligere Comites quum a Regibus discederetur, omnium esse fortissimis ac praestantissimis animis, illos quidem mittere, ut quicquid eorum verbis sibi referrent integram fidem adhiberet et stabile firmumque agerent existimaret. Ad haec Villhar[13]duinus suppliciter petere, ut sibi Senatum in crastinum dare velit apud quem suorum Comitum mandata bona fide perorent. Ab eo die, quartus a Dandulo dictus est, quo frequenti Senatu audirentur: ad constitutum Legati adsunt et in Principis Palatium magnificentissimum (quae tum Vrbis opulentia fuit) omni rerum copia, quae hominis, arte et ingenio ad ornatum comparari possunt, ingressi. Principem una cum Concilio offendunt et prae caeteris Villharduinus stans ita mandata exposuit. Nos ad te Dux Dandule, Barones Galli, genere quidem omnium nobilissimi, sed animi magnitudine multo nobiliores, verae pietatis atque immortalis gloriae stimulis excitati, ad CHRISTI iniurias vindicandas, ad Hierosolyma et Palaestinam, in quibus ipsius Dei et Incunabula et Sepulchrum sine cultu et honore, quem tamen divinum certe ei haberi oportebat, ex Sulthani Aegyptii et Sarracenorum manibus, pio marte recuperanda, allegarunt. Quandoquidem Vos navali scientia praestantissimi rebus bene gnaviterque gestis. Frederici Aenobarbi Caesaris classe susa fugataque Othone filio cum Illustribus Viris captivo Venetias adducto, maris Imperium, ad perennem Veneti nominis gloriam, vobis iampridem peperistis. Oppudeat vero nos eius testamento haeredes scriptos, Hierosolyma ac Palaestinae maximam partem, haereditatem paternam, per Sarracenum hostem, non tam sua virtute, quam nostra oscitantia atque ignavia potentem, non cernere. Et quoniam Venetus et Gallus pari pietate inflammati ex superioris saeculi memoria, virtutis opinionem terra marique (quod utrique Deum bene fortunare velim) praeter caeteras nationes, maximo merito vel soli habent, perfacile factu esse in patrum vestigiis insistentes, cum Tyro ac Ptolemaide maritimis Urbibus bene munitis et copiosis, recens captis potiamur, Palaestinam recipere nec dubium esse, Aegyptos et Sarracenos homines molles magisque tumultibus quam bellis exercitos; magisque scientia et artificio quam virtute pugnare assuetos, non acie fortissimorum ordinum, sed oculorum; non materum intentione, sed clamore ipso militum aut instructione aspectuque signorum pellamus et fundamus. Quandoquidem cunctis Galliae viribus in unum collatis, totius Europae accessura sint non modo equitatus et peditatus perampla auxilia, sed suos etiam magni roboris Equites ipse Templariorum Magister religionis atque virtutuis nomine contra Sarracenos pugnare solitus atque item Americus Luscinianus Cypri Rex nulla interposita cunctatione sint adducti, ut de explorata iam prope victoria minime sit dubitandum. [14] Gallico vero robori, semel Veneta prudentia condito et directo, quae tandem gens non concedat? Ad id huc opem navesque ad traiiciendum a te petitum venimus. Haec summa est cuius spem si nobis praecidis periimus. Naves transportandis ex Adria in Syriam copiis eisdemque alendis commeatum ut suppedites rogamus. Princeps collaudata Baronum virtute, quod domesticam Bullionis pietatem aemularetur, quonam (inquit) mox pacto Barones res tantas petunt? Eo, per Deum immortalem, Legatus Villharduinus respondit, quod tu pro tua sapientia, pro rei navalis usu et scientia pro tua et Venetae Civitatis, quae erga Christianam Rempub. insignis admodum semper fuit, pietate, huic sanctissimae coniunctioni et amicitiae propones, Veneto nomine dignum et Galli viribus non impar. Rem certe magnam (ait Dandulus) a nobis petunt, ac nescio quid ingens moliri mihi videntur, de vestris postulationibus Legati amplius considerandum est. Neque enim solus suscipere neque terminare consilium posse reor, quum in re longe gravissima Senatum omnino consulendum putem. Idcirco vos octava post die, bono animo adesse cupio, responsum accepturos, quod nimirum commodo Reipub. fieri potest, nos id vobis indulturos sperate. Ad diem revertuntur suisque postulatis responsum petunt. Qua de re multis verbis ultro citroque habitis, quae ne si placeat quidem et si id operam demus, omnia memoriae mandari possunt, hoc tantum Dandulus respondit, quid sibi et VIV iris pro re visum esset relaturum. Is VIV iratus ex domesticis Ducis Consiliariis, ut nunc quoque constabat et hi tunc Legationes primum audiebant et postula expendebant et considerabant. Tum quid sibi videretur exponebant, horum omnium calculis vel certe complurium Senatus consulta fiebant. Itaque suam et VIV irum sententiam esse, si ita magno Concilio XLV irum Populoque Veneto placeret, Gallis hippagogas ad quatuor millium et quingentum equorum numerum mare traducendum ministrare, ad scutatos pedites novem millia. Naves praeterea equitibus ad quatuor millia et quingentos transportandis, ad haec denique viginti peditum millibus devehendis. In equites autem et armatos frumentum commeatusque reliquos, quantum in annum sufficiat comportare, ab eo die quo soluturi essent e portu Veneto, Hierosolymarum recipiendorum causa quemcunque in locum delati essent. At vero, ut emptionis labore levarentur, in singulos equos, quaterna Agrippina talenta, idest marchas argenti puri puti et viritim bina, hoc enim argenti commutationis genus eo saecu[15]lo a Colonia Agrippina ad Rhenum, Venetiis in usu erat. Idque ex die quo ad bellum votivum Veneto portu solvent in annum ipsum dependere. Ita in classem argenti marcharum octoginta quinque millia insumpta. Hoc amplius religionis propagandae studio, idque maiorum exemplo, libentibus animis, quinquaginta biremes pugnae navali idoneas, quamdiu belli transmarini societas tenebit, gratuito subministrare, ea conditione, si praedae manubiaeque terra marique partae, aequis portionibus dividantur. Rem considerare Legatos iubet et qui sensus ipsorum sit renuntiare. Illi, ne quid temporis ad maturandum deperiret, re diligenter tota nocte deliberata, nec ulla quidem conditione reiecta, protinus on societatis conditiones inclinant. Postridie igitur omnes Senatum adire, Principi dicere, se conditiones non recusare seque in eas iurare de illorum sententia paratos, ipsius nomine Dei per quem iurent cuiusque Religionis causam tota mente totoque animo tuendam suscipiant dignissimas. Ad ea Dandulus, ut in re permagni momenti suorum animos triduo pertentaret respondere, se ad Senatum primo quoque tempore relaturum et quod Patres conscripti caeterique Civitatis ordines censuissent iussissentve continuo ea de re Legatos certiores facturum. Ita tertio post die summo diluculo XLV iros convocat qui Senatorum erat consessus consilio, iudicio, sententia, authoritate praecellentium. Ii hodie capitales causas cognoscunt, ad eos inquam Dux de summa rei refert, ii postulationes ratas habere. Deinde centum alios Patres seorsum sevocat. Mox ducentos, exinde mille. Cuncti eius consilium laudare et probare. Postremo universos ad decem millia, ad Divi Marci cogit, iubet ut Missae sacrificio intersint, quod Spiritui sancto numcupatum est. Deumque precarentur ut mentem eis immittat consilii in praesens capiendi. Haec Aedes operibus omnium, quas Venetiae Deo Divisque dicatas celebrant, magnificentissima et ornatissima Ducum sumptu exaedificata est, ex quo Ducum Sacellum vulgo nominatur. Non tamen quod in Urbis umbilico recens constituta sit, utpote Ducum usui destinata, Metropolitana est, quando Urbis Antistes Olivolensi in regione extrema Venetiarum parte (quam Castellum vulgo appellant) ad Episcopalem Divi Petri Aedem quae Nicolai V. Pont. Max. beneficio annis centum viginti amplius nunc Patriarchalis sedes est, atque eadem Metropolitana Dalmatiae Venetaeque ditionis, Marciana Aede longe vetustior, cum collegio Canonicorum resideat. Missa sancti Spiritus Marciano in Templo celebrata, quae more nostro sanctissima rerum auspicandarum ceremonia est, eo Le[16]gati, Ducis mandato admisi, a Venetis admirationi inspectati omnium ora oculosque in se convertebant. Primum capite leviter inflexo concionem supplices consalutant. Loquutus est sociorum voluntate Legationis Princeps Gotthofredus Villharduinus, Campaniae Mareschallus. Barones Franciae, Viri Veneti, animi altitudine et virtute antiquis Heroibus proximi, sed pietate qui omnium rerum honestarum fons est priores, nos huc opem vestram et fidem suppliciter imploratum et obsecratum miserunt, ut parietum Hierosolymorum miserescatis, ut memoria Sepulchri in quo divinae Religionis parens et conditor CHRISTUS Dominus situs fuit, cui nunc Aegyptius Sulthanus hostis importunissimus tota fere Iudaea et Palaestina de nostris capta insultat, Vos ut par est moveat, simul et omnibus precibus a Vobis contendunt, ut per vos votivae omnium Christianorum peregrinationi tutae esse liceat. Sepulchrorum iure nihil, neque sanctius aut magis religiosum mortales habent. Quanti momentum in quo divinae religionis conditor situs fuit faciemus? Agite dum Recuperatores fortissimi et eius numinis contumeliae tam diuturnae vindices esse velitis, neve belli sic pii, socii esse recusetis. Erit enim Vobis et ad Veneti nominis immortalitatem expectandam maxime decorum, si religionis causam, ut maiorum vestrorum mos fuit, piis animis respiciatis et ad caelestis quoque vitae praemia promerenda incomparabile facinus, si Aegyptium Sulthanum ac Sarracenos Christiani nominis hostes, iterum armis sociis Palaestina et Syria exterminetis. Persuasum omnes habent solos Venetos mari, Gallos terra praepotentes esse. Id quod superiori saeculo Bullionis auspiciis res a Venetis et Gallis in Syria et Palaestine fortiter ac feliciter gestae declarant. Idcirco Barones, ut pie inita consilia suscipiatis et iustae gloriae atque victoriae spem votis rite nuncupatis complectis velitis, nos ad vestros pedes iacere supplices iubent, id quod flentes nunc facimus, nec ante exurgere, quam id a vobis impetravimus, simul et societatis post hominum memoriam honestissimae et iustissimae spem feceritis, ut coniunctis animis atque coniunctis armis atque nervis, pietatis certamen longe pulcherrimum concertemus. Continuo integra tota concio plausu, nec eo exili et raro excitato, flens etiam et manibus passis gratias agens et prae gaudio lachrymans benevolentiam in Gallos et misericordiam declarare, simul et acclamare: Volumus, iubemus. Atque ita, ut senes, neque prae laetitia clamores, nec prae misericordia fletus maiores unquam meminerint. Simulac Vil[17]lharduinus Legatus peroravit, Dandulus priscae virtutis et probitatis Princeps, suggestum ex quo festis diebus Evangelica historia recitatur, ascendit atque in hanc ferme sententiam gravi constantique facundia locutus est. Dei erga Vos benignitatem (Veneti) quaeso agnoscite, nec enim sine numine Gallum gloria belli praestantem, nunc iterum vestram societatem appetiisse auguror, ut cum Barones Franciae solo nominis terrore, rebus praeclare gestis toti Asiae atque Orienti formidabiles sint, cum socios (ut videtis) aut Massilienses, aut Pisanos, aut Genuates sibi nullo negotio asciscere possent. Vos tamen ex omnibus praecipue Europae partibus unos in societatem tam gloriosi facinoris appetunt. Vos eosdem per nobilissimos Legatos orant, quod si acciderit non dubitant quin brevi Hierosolymorum et ipsius Sepulchri (unde pii mortales in aerumnis positi et cruciatibus in angore et doloribus singulare solatium capiunt) sint potituri. Quare gratias Deo Opt. Max. universi agamus, quod vobis hodierno die mentem atque animum adversus pios benignum dederit, eundemque precemur ut qua mentis sagacitate Gallum in optima causa iuvandum et ornandum decrevistis pari animi fortitudine decreta vestra confirmetis. Postero die iubet pactorum conventorum tabulas confieri, cumque de Sacro bello ac militum Votivorum in Palaestinam transmissione agitum esset, in Aegyptum recta Cayrum quam rudis saeculi vocabulo Babylonem appellant, movendum in sermonibus dictitare ut Memphim expugnarent; Babylonem petendam ut Sarracenos et Aegypti Sulthanum in angustiis haberent ne in Syriam Damasci Sulthano atque Iconiensibus Turcis Palaestinam maxime infestantibus opitulatum descenderent. Hac una ratione Turcam hostem Hierosolymis depelli posse, perfacile esse ea parte res Sulthanicas infestare. Sulthano vero Babylonis debellato, Turcicum bellum in Syria facilius tradi. Legati unum instare de pactionibus perscribendis. Is omnium consensus fuit ut Barones, Equites, simul et votivi milites ad VIII. Kalend. Iulii, qui dies natalis Divi Ioannis Baptistae festus est, sequenti anno, qui millesimus ducentesimus secundus a partu Virginis foret, Venetias appellerent, ad quem diem, navigia transmissioni idonea, Classemque Venetam instructam offenderent. Itaque Dandulus Dux Concilium duplex (maius et minus vocant, XL. Viris, et VI. Consiliariis constabat) cogit, inque omnium oculis supplex et flens Evangeliorum libris manus admovens, iurat pacta conventa omnia, litteris in medium prolatis descripta, bona fide [18] servare. Idem facit utrunque XL. VI Virum Senatorum Collegium. Deinceps Legati conditionibus a Veneto in membrana Baronum Franciae cereis signis impressa, descriptis alacriter subscribunt et suos Barones pacta omnia in eorum albo comprehensa, servaturos, iureiurando confirmant. Extemplo Dandulus et Legati de communi consilio Oratores Romam ad Innocentium III. Pont. Max. rogatum mittunt, ut pactorum author esse velit. Id quod ab eo libentissimo exorant. Inde Legati Venetiis duobus millibus marcharum argenti de mensa Rivoltina sumptis, eisdemque Duci ad classem construendam et ornandam representatis et amicorum salutatinobus more peractis, in reditum ad suos accinguntur. Paucis diebus una omnes per Insubres Placentiam, Aemiliae Urbem, superato Pado, perveniunt. Exinde Gotthofredus Villharduinus Campaniae Mareschallus et Alardus Macharellus per Subalpinos recta in Franciam commeant. Collegarum partim per Apenninum Pisas, litoralis Hetruriae ad Liburnum Portum deflectentes, partim Genuam petierunt. Rescitum quid opis sibi transmarina petentibus ferrent. Villharduinus Cottias Alpes ad montem quem Cinesium vel Cinerium, a terrae cineratiae colore nominant, tum pedibus tum equis transmittens, Gualterium Brenensem Comitem offendit, qui in Apuliam cum magno armatorum equitum numero dotalem Siciliam receptum ibat. Nam is postquam se Cruciatum professus esset, Regis Siciliae Tancredi, qui post Guilielmum bonum regnavit et Sybillae filiam, opulentissimo Regno Siciliae eius doti dicto, uxorem duxerat. Comitis auspicia Gualterius Mombeliardus Confluentinus Rhenanus, Robertus Ioenuilla amicitiae et fidei causa sequuntur, atque una non pauci valentes et strenui Campaniae milites in Crucigeros relati. Mareschallus Comiti obiter quae Venetiis egisset et transegisset quoque in statu res communis esset nunciat. Ille, re feliciter gesta, ut erat maxime pius vehementer animo gaudere manusque in caelum tollere. Quando iam (inquit) Patriae Barrorum finibus excesimus cum in tempore Venetias conveneritis, nos in Apulia non ita longo intervallo disiecta praesentes et ab omni re quae ex usu militiae sit, ad navigandum paratos offenditis, exin Villharduinum dimittit. Sed cum nemo Dei solidum favorem certo sibi spondere queat, saepe hominum spes vel luculentae parvuo temporis momento conteruntur. Quod cum alias cognitum, tum hoc maxime tempore palam factum est, facto enim nescio quo, misero certe et funesto tot talesque viri [19] et viribus et rei militaris usu, post homines natos praestantissimi universi nunquam postea sese nostris coniungere potuerunt. Mareschallus tandem eadem qua antea Venetias venerat celeritate paucis diebus per Allobroges et Sequanos Tricasium Campaniae Metropolim ad Theobaldum revertitur, qui tametsi aegra valetudine iaceret, quod cibi potusque fastidio gravem stomacho languorem contraxerat, reditu tamen Mareschalli vehementer gaudere sed vehementiusrei Venetae ex animi sententia transactae, nuncio laetari, ita ut nimia voluptate gestiens ad suos clamitaret equum cito scutati, equum cum iam multo tempore in equo non sedisset, grabato tamen puerorum et familiarium adminiculo surrexit atque in equum ab iisdem vel invitis sublatus quasi esset repente Venetias moturus et in hostes traiecturus aliquantulum itineris decurrit. Ita Baronem optimum Equitem in equum tollere ut nunquam posthac adequitaret, nam ut dies Theobaldo omnium laetissimus, ita supremus fuit. Morbo in dies ingravescere, testamentum facit. Eo pecuniam quam bello transmarino destinatam, secum Venetias importare constituerat, ambactis, clientibus, amicis, ducibus, centurionibus, equitibus, peditibus, quorum numerum maiorem, nec minus strenuum, quam quisquam Baronum habuit, partim legat, ut quos in vita mirifice amasset eisdem supremis vitae diebus amicitiae fructus, quam maximos posset, dispertiret: partim ad castra perferri et usui Christianae Reipub. insumi iubet. Egregia sane voluntas et stemmate Francico atque Britannico (unde illi genus) dignissima. Ille fortunas suas quas divino cultui ac votivae militiae vivens iampridem dixerat, amicis idem iter tenentibus pari felicitate distribuit. Eodem testamento vetuerat quenquam legata ante capere quam manibus Evangelia capiens, quod Sacramentum apud Christianos augustissimum et religiosissimum habetur, expromitteret se Venetiis ad diem Venetorum sexque Legatorum voluntate delectam sub insignis praesto fore, multi dicto minus audientes atque adversus Testatoris sententiam indevoti vulgo equitum peditumque male audire. Non multo post testamentum conditum Theobaldus excessit. Iuvenis omnibus corporis atque animi quae conferri a natura possunt muneribus totius Galliae Procerum ornatissimus, quo nemo inter sui saeculi mortales felicius ritu Christiano de vita exiit. Certe quidem Comitis morte Religionis causa incommodum opinione luculentius accepit, amplissimo funere effertur, tota fere Campana nobilitate exequias prosequen[20]te, ad quas decorandas statim ut nuncius mortis allatus est convenerat et Tricasii in Divi Stephani iuxta Patrem in Maiorum monumento conditur. Cum vero in vita morum suavitate magnificentia, praecipue bella virtute, omnium generum atque ordinum amicos sibi parasset, mortuus summo luctui et acerbitati omnibus fuerit necesse est. Ut vero corporis species totiusque oris dignitas hominum blanda conciliatrix praetermittatur, ecquis regios iuvenis ad domesticam atque haereditariam gloriam spiritus cum ex plurimis rebus quae Francis Equitibus notae sunt, tum vero ex una hac de Sacrosancto CHRISTI summi Regis Sepulchro deque Hierosolymis Religioni Christianae recipiendis cogitatione singulari et cura plane divina non agnoscit atque aestimat? Quem omnes exterae nationes quae Orientem Occidentemque incolunt animis et linguis celebrant eum quo tandem ore Galli silentio atque oblivioni mandent et tradant? Hoc debet praesertim Gallia Theobaldi Campani manibus, ut cum etiamnum illius memoriam mente teneat, hanc immortalem si possit reddat. Sic vita fuit liberalitate et iustitia erga omnes, virtute in hostem unde Viri nomen, unde praecipue Franci Equites decus sibi quaerunt et fide iuvenes senesque antestetit. Is tamen unicus suorum amor hostiumque terror fuit et quod maximi faciendum pene adolescens votivorum militum Imperator longe dignissimus. Egregiam vero spem quam de eo itam puero, Barones et Equites coeperant, continuo singulari sapientia et eo magis admiranda quod senectutis propria esse putatur incredibiliter superavit. Qui Imperium non ambiit factus est tamen et id aetatis Baro, Cruciati Exercitus plane caelestis Dux et auspex. Theobaldo utraque origo ab Regibus fuit. Paternum enim genus a Gerlone Dania Principe et Victore Neustriae veteris (quae hodie Normannia dicitur) ortum. Hinc Henricus pater, Campaniae Comes, Largi nomen ob summam in omnes liberalitatem adeptus. Indidem Comes Palatinus idemque Campanae et Briae Comes Regis Ludovici iunioris auspiciis, Divo Bernardo Viro morum sanctimonia commendabili, velut classicum Gallis canente militatum adiit. Exin Henricus Theobaldi maximus natu frater germanus, Campaniae Comes, in Asiam votivo bello profectus, Philippo Augusto et Richardo Anglo Imperatoribus eius Avunculis virtutis ergo Hierosolymorum Regnum Deo hominibusque approbantibus coepit, neve ab Avi Theobaldi latere Regii stemmatis virtutem abfuisse homines ignorent, Stephanus Comes Bononiae [21] nostri Magnus Patruus, Henrico Avunculo Rege mortuo, Rex Angliae fuit. Stephanus quoque eiusdem Proavus paternus, primum votivum bellum ut erat maxime pius religionis causa cum Petro Eremita in Syriam suscepit, ubi campis Ramulanis fato haereditario, sed eo plus satis glorioso pro CHRISTI sepulchro pugnans cecidit. Materno porro Theobaldi origo a Francorum Regibus ducta, cum Ludovicus VII. Francorum Rex, Mariae Theobaldi Matris pater fuerit. Mortuum luxit Blanca Uxor, femina bene morata atque in primis venusta, Sanctii Regis Navarrorum Filia, quae cum Theobaldo filiam peperisset, etiamnum utero marem posthumum gestabat, qui patris nomine III. Theobaldus Campanus, postea nominatus est et in Campaniae ac Briae Comitatu Patri, in Regno autem Navarrorum Avunculo successit. Iustis igitur mortuo persolutis, Matthaeus Monmorentiacus, Symon Monfortis, Gotthofredus Ioenuilla Campaniae Seneschallus, et Villharduinus Campaniae Mareschallus, homines providi et prudentes ad causam piorum curam convertunt, atque in primis ad Odonem tertium Burgundionum Ducem in Sequanis adeunt. Erat is Campani nepos, Hugone Burgundiae Duce Theobaldi Amitino fratre genitus, quo cupidius omnes hominem expetebant, eique ostendunt quanta calamitas Cruciatis omnibus morte Campani acciderit. Per Deum cuius religio ageretur orant atque obsecrant transmarinae Cruciatorum Classis Imperium ut suscipiat quod eo tanti nominis Imperatore, totius Austriae atque adeo Franciae Barones ac Equites libenter militaturi sint. Idcirco ipsum uno omnium ore expetitum et delectum. Ad haec Oratores dicere se curaturos quae Theobaldus testamento in eo usum legarat omnia illi primo quoque tempore repraesentari, simul omnem operam daturos ut Cruciati ad unum omnes ipsi sacramentum dicerent parique fide navarent et parerent, sperare quamplurimos cum horum exemplo tum praesertim Burgundionis authoritate quae summa est et familiae nomine quam gente Capeti Franciae Regis amplissimam duceret excitatos, Ducis nutum non modo Imperium facile sequuturos, ut qui in ore mnium cum summa spe vigeret et ingenium quod in ipso plane regium elucebat, hominum opinione responderet. Ille pudore vel ignavia incertum, negat se tantum munis obire posse, eaque de causa adirent qui oneri pares essent. Verum tantae rei tam necessario tempore repudiatio multum Burgundionis honori derogavit. Ioenuilla Vir acri ingenio et singulari rerum usu praeditus, Legatis author est, [22] Imperii Theobaldo Comiti Barleducio (Barrhos veteres dixerunt) qui Theobaldi Campani frater amitinus erat demandandi ut iussi faciunt. Homini exponunt quam lubrico in loco res Devotorum militum versetur, opem imploratum venisse ac ipsum obnixe rogatum, summae rei praeesse vellet. Sed maiorum imaginibus pasceret sive metu periculosi muneris sive imbecillitatis conscientia, Legatorum precibus nullum reliquit locum, ita ut omnium sermonibus nomen degeneris facile inveniret. Sed eheu, mores, ingenium, ut dicitur in suam potestatem non difficulter perducunt. Ita enim tanti honoris contemptu otii quam negotii cupidior habetur. Unde effeminati atque avari suspitione vix caruit. Quod unum erat remedium luctus Devotorum et moeroris quem de morte Campani coeperant, vel tollendi vel attenuandi. Concilium in Suessiones de more in mensis sequentis exitum pronunciant. Eo conveniunt Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, Ludovicus Comes Blesensis, et Gotthofredus Comes Perticensis, una Hugo Comes Sancti Pauli necnon maxima Cruciatorum Equitum multitudo frequntissimo conventu. Villharduinus Legationes ad Burgundionem et Theobaldum Barleducium Comitem renunciat et quid pro tempore sui sit consilii ostendit. Bonifacium Marchionem Monferratensem in Insubribus et Transpadanis virum in re ex tempore explicanda virtutis spectatae atque in dando consilio sapientiae et fidei praedicabilis et quod maius est res transmarinas non modo dcotum, verum etiam nobilibus factis expertum, accersendum esse. Non dubitare se quin is cum pro necessitudine quae ipsi cum Baronibus intercedit et fraternae mortis ulciscendae desiderio tum pro sua in Deum pietate, Crucem libenter sumpturus sit, atque onus militaris Imperii Subiturus. Multi multa de re dicere sed ead paulo altius ponderata Villharduini Mareschalli sententiae assentiuntur. Bonifacius Baronum et Equitum vocatu traiectis Alpibus quos Cottias appellant per Novalesiam atque Ferreriam, Franciam et Campaniam in equis emetitus, a Philippo Augusto Francorum Rege, ad quem diverterat, prout Marchionis et Consobrini honor atque amor postulabat acceptus est. Inde Suessiones ad diem pervenit. Eodem Comites magnaque Baronum et nobilium multitudo itemque gregariorum qui Crucem insigni humero professi essent, fama Bonifacii excitata coierant. Universi portis urbis effusi adventanti obviam ire et salutare. Postridie mane omnes in Divae Mariae Suessionen[23]sis hortos conveniunt. Hic Proceres hominem per Dei numen, quo Franci afflati Crucem rubram humeris consuissent, orare ut idem faceret ac Cruciatorum Reip. Gubernacula eo iure capesseret, quo Theobaldus Campanus ante tenuisset et idem pro sua prudentia et aequitate tractaret. Tum eius pecuniam omnem caperet, tum denique clientes, equites, pedites transmarinae peregrinationis socios duceret. Hunc multitudo maxima supplex et flens obtestari, honorem si sua religiosos merita recordaretur iure optimo debitum sin eorundem desiderium respiceret, ultro delatum ne recusaret, neve se quod in ipso esset, desertos, terras et maria sine duce et auspice palantes emetiri sineret. Ille generoso quodam pudore se tanto muneri imparem aliqundiu professus pro sua mox pietate magnitudineque animi tanti Exercitus indignam fortem miseratus, contra omnibus pene supplex et flens se submittere, sed pro tempore Imperium suscipere profitetur. Nec commissurum Deo iuvante ut Cruciatorum Procerum ac piorum de se mortalium opinionem fallat. Ita utrinque lachrymis verius quam verbis peroratum, quod omen mature accipientes Nubilonus Episcopus Suessionum et Fulco ille pietatis omnis Antistes, una et duo Cistercienses Abbates, ut vocant, candidis Syndonibus amicti, alter Lucedii alter Clarevallensis Caenobiarcha iidem Marchionis ab Italia et Transpadanis in Galliam comites, ipsum in sacratarum Virginum Divae Mariae Suessionensis Templum deducunt et ad Aram maximam consistentes, Crucem rubram transmarinae navigationis insigne eius humero assuunt. Sic Bonifacius Monferratensis Marchio summae authoritatis atque peritiae Dux supta cruce copiarum Cruciatarum Imperator deligitur, vir prudentia certe Imperatoriisque artibus nemini suae aetatis secundus, sed privato et quidem pernobili voto omnibus anteferendus, quando ingenti pietate de Sarracenorum manibus Christiano nomini Hierosolymis receptis, Conradi Fratris mortem ulturus esse diceretur. Hunc enim Tyri in foro agentem Arsacidae ( genus Sicariorum sunt) paucis ante annis crudeliter obtruncasse dicebantur. Ibi de summa rerum consultatur, diesque dicitur ad quem omnes praesto essent. Concilium dimittitur et Marchio postridie salutatis Baronibus per Sequanos domum ad res necessaris explicandas redit. Inde Venetias ad Exercitum in tempore profecturus. Idem omnes facere iubet. Ex itinere domum, Conventus Cistercianos quos eius ordinis Archimandritae (Abbates vuldo dicunt) XVIII. Kal. Octob. qui dies Crucis exaltationi dicatus est, sub Autumni initium, Comi[24]tiorum causa agebant, votivae militiae cogendae gratia Cistercium invisit, ut adeundis interim Lugdunensis Galliae Urbibus appellandisque Regulis ac Praesulibus et Sacratis Viris, Cruciatorum copias et magnum auri pondus ad sacrum bellum eliceret. Cistercium monasterium est in finibus Cabillonensium Galliae Lugdunensis sylvis et his in magna planitie aquis irrigua sed solitudine maxime devia undique circumseptum. Sicuti post eodem omnes eius ordinis sodales ab hominum coetibus rerumque omnium quae prima mortales ducunt cupiditate atque ambitione instituto suo remoti precibus adversus Deum castius dies noctesque vacant. Id Robertus quondam Coenobiarcha Molismensis in Lingonibus odio vitiorum sui ordinis hominum pietatis ergo condidit, Odone primo Burgundiorum Duce liberaliter suffragante. Hinc Regula sodalitatis Cisterciensis fluxit, quam reliqua eius ordinis Coenobia sequuntur. Ibi Bonifacius magnum numerum Abbatum ac Baronum, qui ad generalia Cistercianorum Comitia convenerant, Crucibus insignum videt et in his Fulconem illum Nuylliacum summe pium qui eo religionis causa Bonifacium anteverterat, ut ad Crucem populum cohortaretur, nec eum fefellit opinio. Fulcone enim vehementissime concionante, Odetus Campanus Chiamlites, magni nominis Eques, Guilielmus eius frater, Ricardus Dampetra Burgundus, Odetus eius frater, Guido Lesinensis ad Tenaram in Hannonia, Anselmus eius frater, Guido Confluentinus Rhenanus multique alii Viri fortes, ex Sequanis et inferioribus Germanis rei militaris peritia, magnitudine animi et rerum gestarum gloria insignes, quorum nomina memoriae prodita non sunt, Cistercii facile persuadentur ut Crucem gestent et se cum caeteris coniungant. Nec ita post eadem ibidem rubrae Crucis nota tandem sacris initiantur, Episcopus Augustoduni in Heduis, Guido item Comes Foresti, Hugo Coloniensis, Urbe Agrippina ad Rhenum ortus, Valemius Narbonensis, vir egregie fortis, Petrus Bromontius, consimiliterque alii innumeri quos nominatim Villharduinus non recenset. Interea dum plerique Devoti tota Gallia equos et arma parant, sublatis dum vexillis in agmen coguntur, Gotthofredus Comes Perticensis malo quodam Reipub. Christianae fato in lethalem morbum Martio mense primis ieiuniorum diebus incidit. Is testamento Stephanum fratrem fortunarum magis quam virtutis aut pietatis haeredem instituit, iussum copias ipsius Venetias ad Exercitum ducere. Ut de eius morte ad Devotos alla[25]tum est, statim luctus et dolor tantus cepit ut Ducis commutationem haud aegre laturi viderentur, si Deus Comitem adeo dilectum superesse voluisset, hominem virtute in armis spectata imprimisque equestrium pugnarum scientia memorabilem. Ita morte eius res Cruciatorum valde afflictatur. Quam autem Gotthofredus charus fuisset universus Perticensis Comitatus vestibus generatim mutatis abunde indicavit. Idem Devoti in Exercitu maximam partem facere. Caeterum CHRISTI Dei Resurrectionis solennibus peractis, circiter Pentecostes festos dies Kalend. Iunii appetente aestate, omnes viatica, equos, arma comparare, sublatisque signis abitum Venetias adornare. Sedibus autem abeuntes tantus dolor, clamor eiulatuque uxorum parvulos liberos gestantium, liberorum, parentum, tantus etiam luctus prosequebatur amicorum, ut eorum de patria discessu ipsi iam iamque hostibus prodi sibi viderentur. Homines nec ii ferrei quanquam dolorem vultu simularent sic tamen afficiebantur ut solent qui caput pro religione vovent, quibusque omnem ad Penates reditus spem, transmarino navigatio et ea omnium periculosissima tollebat. Ergo itinere quamvis difficili et impedito per Sequanos atque Allobroges superatis Alpibus Cottiis ad montes et Iuniperum dictum quod ea arbor inibi uberrime succresceret et quem Cinesium accolae vocant per Taurinos in Insubres penetrant. Qua mollius pedibus et equis Venetiam emensi hodie Marchiam Taruisinam appellant in Venetorum insulam portumque qui ad Orientem Urbi accubat, Divi Nicolai nomine dictum quod eo loco Fanum religione sanctissimum sub ipsius Urbis primordiis ei dedicatum est, adnavigant. Eius Divi reliquias corporis a Graeca olim avectas Vitalis Michael eius nominis primus, Venetiarum Princeps ad amici numinis honorem quod a navigantibus frequens vocaretur condidisse dicitur, quae aedes sodalium Cassinensium Coenobio hodie inseruit. Per idem tempus Flandrorum maxima multitudo qui sese transmarino bello devoverant in naves imposita ex Belgarum litoribus Flandro quidem Imperatore traducitur. Ducibus autem Ioanne Nigellano Brugarum Castelli custode (Castellanum vulgo nominant) Theodorico, Philippi Comitis Namurcensis filio et Nicolao Mayllio iterque secundum Iccium portum quem hodie Caletum dicimus, et Armoricum civitates litoris Oceani Gallici facientes per Oceanum vela dant. Ii Balduino fidem et iusiurandum dederant se Gaditano freto nostroque mari enavigato recto cursu Venetias petituros et [26] quocunque ipsum delatum resciscerent eodem sine mora velificaturos. Ea ipse spe BalduinusComes itemque Henricus eius frater suas naves veste commeatu caeterisque rebus bello necessariis onustas ventis permittit. Copiae revera ab armis et divitiis militarique instrumento bene habitae, ita ut Comes Flandriae una et Devoti Equites admodum siderent, quod sui Flandri qui rerum maritimarum usu et virtute pollerent maximam partem navibus illis deveherentur. Verum duces Imperatoris spem fefellerunt veriti diuturnae Venetias navigationis pericula. Sic Augustoduni in Heduis Episcopus Guido Foresti Comes, Petrus Bromontius, quos summo studio Crucem Cistercii paulo ante suscepisse memoravimus, compluresque alii a fide discedentes et foedam proditionis notam subeuntes dum Venetias condicto die non adsunt in Baronum tamen sermones atque in omnium magnam vituperationem veniunt. Alio enim turpem fugam ut suspitio fuit sibi consciverant. Sed fluctibus vehementer conflictati nec ubi portu consisterent, nacti debitas postmodum perfidiae poenas dederunt. Franci nominis Equites et hi perfidiosi cum his desiderati sunt, Bernardus Moruillus, Hugo Calvomontius, Henricus Arramaeus, Ioannes Villarius, Gualterius Sandionysianus, Hugo eius frater, multique alii qui sinum Adriaticum periclitari refugerent ad Narbonensem oram, Massiliam appellunt, nec hi dedecus fugerunt cum ab omnibus fugerentur. Siquidem vulgo Massiliensium transfugae digito ad insignem contumeliam designabantur simul et devotorum Exercitui malos sermones dabant, posthac in publico non conspectos dicunt magna deinde perpessos detrimenta. Sed eos mittamus. Devoti sive Peregrini Milites (sic enim ex professo militiae instituto nominabantur, quod Christianae Religionis cultores et milites Hierosolyma ad Dei Sepulchrum recipiendum et invisendum domo peregre proficiscerentur) magnam partem Venetos portus iam tenebant. Iam Balduinus Belgio recens Venetias venerat. Ad eos nuncius adfertur magnas copias Peregrinorum militum postquam essent Cottias Alpes transgressi, variis itineribus aliorsum portus petere et partim recta per Apenninum ad Ligurum et Hetruscorum maritimam oram iter extendisse. Partim ad Cisapenninos Ligures et Galliam togatam deflectentes per Umbros, Senones, Samnites et Praecutinos in Apuliam descendisse, ut inde Syriam peterent. Quae res Barones ac devotos milites vehementer (ut par erat) angebat, quod suorum paucitate nec fidem de mili[27]tum numero Venetis datam liberare, nec mutui solvendi nummaria paucorum corrogatione aut tributo facile possent rationem inire. Quibus malis ut obviam irent Barones publico consulto confestim delecti Oratores, Hugo Sancti Pauli Comes, Vir eximio rerum usu ac ipsius senectutis honore venerabilis et Gotthofredus Villharduinus Campaniae Mareschallus ad Peregrinos, Ludovicumque Blesensem et Carnutum Comitem, qui nondum Venetias venerat, in Taurinas et Subalpinas gentes cum his fere mandatis legantur; monerent, orarent, cohortarentur, ad pietatem, ad Hierosolyma et in ea urbe Dei Sepulchrum recuperandum, nominatim denique docerent nusquam ullos opportuniores portus esse, quam Venetiis. Legati, Ludovico Blesensi, Equitibusque non paucis, virtutis profecto suscipiendae viris Papiae ad Ticinum in Insubribus obviam fiunt, mandata exponunt, de votivo bello suscipiendo identidem actum esse ac coniuratum. Quod bellum a maioribus affectum esset id nunc conficere per Deum ne refugerent. Terram non modo natalem CHRISTI summi Regis, sed eius sepulturam sanctam repeti. Scirent praeterea se Innocentium III. Pont. Max. authorem inceptis rebus propensum habere eumque ipsum omnibus bene precari ac victoriae vota facere. Quinimo ex Cardinalibus Legatum destinare, qui ipsius exemplo probe ad Dei cultum admonitus praeclarum innocentiae, fortitudinis, constantiae atque omnium virtutum specimen daret. Cumque haec navigatio ad laudem et memoriam pietatis maxime insignis esset, ne recusarent via a maioribus trita, ad maiorem ingredi, inconstantiae, ne dicam periurii, famam fugientes. Et si hoc Francorum proprium semper fuit vincere non victoriae quaestum sectari, Venetum qui nos accipiat, nostri nominis amicissimum et foederum quae semel fecerit tenacissimum, disciplinaeque navalis peritissimum, se nobis coniungere qui in Italia instructissimum hoc saeculo atque ornatissimum navale habeat. Proelio sacro mortuos et superstites rite expiatos iuxta omnes post mortem in caelo beatas sedes adepturos. Horum bonorum sponsorem eundem Innocentium Pontificem Max. habere. Oratione Legatorum adducti recta Venetias contendunt non modo qui id unum pervellent sed etiam nonnulli qui iter alio in animo habebant. Nec enim tantum dicendo efficere potuerunt quin plerique vilis animi homines vagi dispalatique per Aemiliam etiam et Flaminiam in Apuliam adproperarent inde in Syriam traiecturi. In his Villanus Nuylliacus, eximiae virtutis, sed incertae fidei Eques, Hen[28]ricus Argillerius, Raynaldus Dampetra, Campani quodam clientes; Henricus Longocampus, Egidius Trafidius, Eques Hannonius, Balduini Flandriae et Hannoniae Comitis Ligius (quae vox Gallice clientem exprimit) eiusdem quoque Balduini oboeratus; ducentos enim et quinquaginta solidos nomine viatici acceperat, ita desertores Christianos plurimi quoque Equites et Centuriones comitantur, quorum nomina tollendi vel attenuandi studio a Villharduino memoriae data non sunt. Ii magnas in Syria clades perpessi a Turcis partim caesi partim capti ut paulo post dicemus, Deo Divisque et Campani sui domini manibus, cuius auspicis notam Crucigerorum acceperant, debitas perfidiae poenas dederunt. Ita horum aliorsum dilapsu copiae ceterae quae se Venetiis ad Exercitum aggregare volebant valde attenuatae sunt, quae res Barones non mediocriter solicitos reddebat quod ea fidei honorisque sui ac summae rei iacturam allatura esset. Ita ab his pene desertus Blesensis cum reliquis Venetias ad litus insulae unde Divo Nicolao litoreo nomen est (ut diximus) applicat. Exceptus est clamore militari, tubarum clangore et quibus aliis castrensis laetitia significatur. Hoc sane in confesso est hunc Exercitum invictissimum fuisse collectum ex fortissimis equitibus et peditibus, omnibus fere veteranis et multorum bellorum usu iactatis. Caeterum Veneti qui in Divi Nicolai insula casas palustri calamo ac caementitias innumerabiles mansionum ac hybernorum loco, Galli quo equites peditesque diverterent, mira celeritate construxerant, continentiaque equilia perpetuis contignationibus protecta, universo litore excitarant. Scaphis quoque et lintribus diligenter ad suburbanum litus convehere ingentem commeatus copiam et promercalis tritici in usum tum equorum tum equitum cataphractorum. Sic ut Cruciatos Barones nullius rei satagere oporteret quando urbano esculenta et vini dolia innumerabilia abunde advecta Exercitum luculenter recrearent. Naves praeterea biremes hyppagogas educere armamentis atque ornamentis sic instructas ut tutiores ornatioresque usquam portuum visas in omni memoria fuerit inauditum. Quarum tanta copia fuit ut trium Exercituum Gallico parium traiectioni sufficeret. Ea de causa incommodius cum Devotis actum qui transvectionis causa non minore de via lassitudine quam periculo portum Massiliae aut Genua aut Labronis petierunt. Si quo Galliae meliore fato Venetias convenissent nec Barones fidei datae puderet, deinde quanto res Christiana auctior et florentior in Syria et Palaestina tanto Turcica deterior [29] atque abiectior foret. Ita Venetum ipsum pactis stetisse res ipsa loquebatur. Is subinde Francos Barones ut discessum admaturarent rogare, quandoquidem ineunte iam Autumno matura hyems subesset quae procelloso mare omnium gerendarum rerum occasionem intercideret. Testari denique ac naulum condicere, seque de repente e vestigio soluturum dicere, simul ac sibi mercedes numerarentur. Barones quorum aures quorundam voces perculserant qui vecturas exolui Veneto non posse iactabant nisi Comites Baronesque de suo sumptus insumerent, vulgo militum mercedulas rogare unde voluntate solverentur eas accipere. Hanc pecuniam de paucis collectam cum nec pro omnibus satis pro paucis parum solvendo esse intelligerent, Comites, Barones, Equites ad colloquium vocantur. Ostenditur Venetum qui per integrum ferme annum navalem apparatum nunquam intermiserat et onerarias naves pluraque alia in bellicos usus fabricata navigia exaedificavit ac iam quinquaginta rostrata armaverat, pactiones bona fide servasse. Exercitum autem in ordinibus eo numero non esse (quod incommodum ab his datum esset qui seorsum sibi navigationis consilium ceperunt) unde solidum exactum Venetis solveretur. Praestare ipsos omnibus se fortunis nudare quam Veneto praesertim fideli datam fidem frangere unde etiam quae iam impedissent magna totius Exercitus iactura pacti lege non servata committerentur. Ipseque adeo Exercitus soluti repetundi spem amitteret simul in recuperationis Hierosolymorum et Syriae desperationem veniret. Nec illi iam opinione falsi, ingens enim omnium animos desperatio occupavit, quae Barones cum reliquis Cruciatis militibus prope committeret. Nec mirum, naviculariis enim mercede minus persoluta et cuiusque viatico et facultatibus longa mora consumptis quid aliud quam fames morte ipsa miserior sperandum erat? Aut (quod nostris ominari nolim) sociorum importunissima violatio? Nonnulli summa quidem arrogantiae dicere, se mercedulas quas pacti essent solvisse, si se Veneti navibus tollere velint naves libenter conscensuros, sin abnuant se sibi consulturos portusque Ligurum, Pisanorum, Hydruntinorum, Brundusinorum in Italia reperturos, unde velis in altum datis Syriam et Palaestinam tenerent. Quod eo in medium ab adversa Baronibus parte iactatum est, ne res a desperatione ad spem revocaretur, quin potius semel Exercitus dissiparetur. Aliis et quidem plus providis qui fide et virtute praestabant, nullo pacto committendum videbatur ut Exercitus dissociaretur. Qui [30] posthac vix divina ope in unum locum cogi posset, potiusque omnes omnium fortunas atque opes in transvectionem effundendas esse, sperare Deum Opt. Max. sub cuius signis verissima spe militarent, abunde stipendia suppeditaturum et expensas cumulatione mensura redditurum. Horum vicit sententia, nec infeliciter, protinus enim fieri quaedam ad meliorem spem inclinatio visa est. Ille ipse Comes Flandriae et Hannoniae Balduinus mente veluti fatorum praescia ac gnara quae sibi nihil tale expectanti totius Orientis Imperium portenderent, vasa, vestes, aurum, argentum, factum infectum, margaritas, gemmas, gazam denique omnem; item quae fide sua aliunde corrogare potuit in medium prolixe profert. Consimile faciunt Comes Blesensis, Bonifacius Marchio, Hugo Sancti Pauli Comes, ac reliqui Barones et Equites qui illorum partes sequebantur, tanto studio ut nihil iam veteris argentae supellectilis apud eos usquam repereretur. Quod ipsum non tantum boni est Principis recta et honesta facere quantum illud permultos sui imitatores voluntarios habere. Tum vasa preciose et affabre caelata, aurea, argentea, quibus nobilitas abacos ornare solita est, ad Dandulum Ducem in Palatium Marcianum summo studio comportari videres unde redacta pecunia Venetis exolveretur. Aeris tamen alieni reliquum triginta quatuor millia marcarum fuit. Qui solvere detractarant sibique pecuniam comparserant Christianae militiae et Patrii decoris eversores gaudere, quod proculdubio motum in castris futurum suspicarentur. Immo ipsi reliquatores brevi sperarent Cruciati Exercitus a sociis disiunctionem qua demum exoptatam discedendi occasionem arriperent. Sed Deus quem par est credere piorum voluntate et facto placatum optimae causae in ipso articulo citius voto favisse, Veneti cum Gallo societatem se teste initam, idem ille praesenti numine confirmavit. Quis enim sperasset aut Gallos Barones procul domo in extremam Italiam suas omnes pecunias, divitias, opes fuisse provecturos, aut Venetos suum alieno condonaturos? Quod consilio humano explicari non potuit, id certe Dei immortalis vi, mente, numine perfectum esse merito credendum est. Dandulus enim confestim in Concilium coactis Patribus dixit, intelligere se Francum ne nummum quidem amplius solutioni addere posse atque Reipub. solutum, ex pacto iam esse commissum, se tamen censere cum supremae nobilitatis et virtutis Baronibus summo iure non agendum, immo exactione acerbiore se ipsoque Venetos male audituros. In memoriam Civibus redigit, Tergesti[31]nos et Muglenses, veteres tributarios, cum tota fere maritimae Histriae ora usque ad Liburnos rebellasse. Iadertinos postea Histrorum exemplum sequutos non multis ante annis contra ac fides et fas postulant ad Belam III Hungariae Regem quarto defecisse, propterea quod ipsi Veneto Magistratui parere, Ecclesiam vero Iadertinam atque una Archiepiscopum in iis quae ad sacra attinent ex Lucii III. Pontificis Max. decreto, Patriarchae Gradensis authoritatem respicere nollent. Horum urbem munitissimam ab ipsis saepe omnibus viribus oppugnatam necdum tamen receptam, paulo ante Dominicum Michaelem Reipub. Legatum cum ingentibus copiis in terram expositis obsessum missum re infecta rediisse, quum valida Pannoniae Regis praesidia Urbem tenerent. Se quoque prospicere ab una Gallorum gente bellicosissima recuperari facile posse. Idcirco rogandos ut communi Marte Iaderam, Tergestinos reliquamque Histriae oram oppugnatum adeant, Rempub. ipsis gratia referenda solutionem reliquorum triginta quatuor millium talentorum (tantum enim erat aes alienum Francorum) in diem expugnationis Iaderae reliquorumque oppidorum rebellium libenter prorogaturam. Ad haec Barones Venetorum in se voluntate cognita qui honoris ne minimam quidem iacturam facere vellent, utilitatum autem vel maximarum nullam recusarent conditionem accipiunt. Quod eos opinione aegrius habuit qui Exercitum dissipatum et Christianae militiae tempus impletum mire concupiscebant. Itaque continuo ad VI. Idus Sept. qui Deiparae Virginis dies natalis est atque idem festus civitas in Divi in Divi Marci convocatur. Eodem Barones ac caeteri Cruciati concurrunt. Dandulus Princeps ante sacra cum egregio consilio ut Venetos alloqueretur suggestum ascendisset ex quo Evangelica historia recitatur in hanc fere sententiam locutus est. Foedus Viri Veneti et belli transmarini societas vobis est, cum gente orbis terrae ut maxime aperta et simplici ita pugnacissima, ea ne solvatur danda est opera. Et quanquam ego id aetatis qua videtis obsitus annis debilis ac pene membris captus qui ne huius quidem lucis usuram capio, a vobis quietem et tanquam rudem emerita aetate impetrare merito possim statui tamen Patriae quae me genuit, educavit, aluit et ad amplissimum honorem evexit, vitae reliquum spiritum dependere, ut ei Potissimum quae dedit reservatus videatur. Nunc igitur quod summae Reipub. conducere arbitror, ut libere dicam, in animum induxi, qui navis clavo hoc tempore admoveatur utiliorem me (quod tamen nulla arrogantia [32] dictum existimari velim) certe puto neminem. Nam mei Civis domi in pace regendi et continendi, scientiam plurimis senibus concedens quod est Praetoris classis proprium nihil quod maris acerbitate atque tempestatibus accidere possit aequitatis communis cogitare, propria pericula, citius quam publica subire classem in tempore committere. Verbum denique illud nimium quam odiosum non putaram, declinare, quoniam in eo Reip. causa tota vita iactatus sum, id si mihi, tam duris temporibus quibus invidia conticescit sumo, videor certe meo iure quodammodo vendicare. Quare, si permittitis ut Crucis notam mihi accipiam, classique praesim et imperem simul et Raynerium filium meo loco esse iubetis omnia domi et militiae felicia vobis et auspicata polliceor. Nec enim fas est putare qui patris auspiciis Civitatis tanquam clavum coeperit, eum aliis quam paternis gubernaturum. Hoc inquam si mihi pro hoc meo erga vos studio ne dicam merito indulgetis iam iamque gubernacula accipio. Idem vobiscum una cum omnibus Devotis apud Hierosolymas et Sacrosanctum CHRISTI Sepulchrum victoriae aut mortis decus petiturus et in patriam reportaturus. In Dandule voce universa Civitatis acclamare nunc ades, ades ad Imperandum, oramus. Spectaculum pietate in Deum ac Patriam insigne Principis et senis et caeci simul atque Civium vim lachrymarum effundentium egregia voluntate. Dandulo vulnus in capite acceptum oculorum aciem imminuerat, sicuti Villharduinus tradit, annalibus tamen Venetis proditum est eundem Reipub. ad Emanuelem Constantinopolitanum Imperatorem Legatum eiusdem iussu contrarius gentium candenti ferro oculis ad moto luminibus privatum. Sed animi tanta vis inerat ut ipse non senectute fretus sed magnitudine animi et gravitate sed pietatis studio, mortis, dolorisque contemtionem maiorem indueret et ita ut in periculis in reflantis fortunae minis, hoc Duce nihil quidquam despondendum esset eoque nostros suorum pudebat et miserescebat qui ut scopulum Adriam et infestum vitarent, turpiter aliorsum diverterant. E vestigio Dux cum concione descendisset ad Aram maximam lachrymans in genua procumbit. Huic praesto assuere primarii Templi Sacerdotes linteati qui de vetere consuetudine ex sacratis Pontificiarum ceremoniarum libris in ipsius summo pileo (id erat xilinum) nullo tum Venetis Ducibus holoserici, purpurae et auri usu, ita optimi et frugi mores ferebant, Crucem rubram insuunt ut in vertice toti civitati esset conspectior. Veneti maximo [33] numero ea die Dandulum sequuti rubra Cruce humeros honesto certamine insignibant. Et quanquam nulla diei pars Crucis acceptione vacua esset, tamen pauciores Ducis voluntate videbantur. Ea re Galli flere simul et gaudere atque eo vehementius quod Principem tanta sapientia atque animi robore praeditum insigni Crucis nota praeter caeteros conspicuum nacti essent. Quodque tum demum Venetos quod maxime cupiebant Cruciatos ad pium bellum sibi coniunctos videre viderentur. Iam ferme Autumno appropinquante Veneti qui per integrum annum et amplius navalem apparatum nunquam intermiserant classem ad navigandum paratam atque omnibus rebus instructam educere et Baronibus tradere. Habuit autem classis universa ut Annales Veneti tradunt naves CCCCLXXX. Nam praeter Biremes numero quinquaginta Venetis classiariis militibus remigibusque refertas quas ab initio Dandulus Gallis liberaliter, pietatis studio, pollicitus fuerat, CCCX. onerariae instructae dicuntur in quarum CCXL. quae sine remigiis quadratis velis agebantur, externus miles est impositus, reliquis septuaginta commeatus et caetera impedimenta deportabantur quum hyppagogis centum et viginti omnis Cataphractorum equitatus deveheretur. Interim sub ipsam Classis in Syriam solutionem Constantinopoli res nova plane et luctuosa et in hac memoria inaudita ad misericordiam et calamitatem notabilis accidit. Isaacius Angelus Comnenus Constantinopolitanus Imperator, Alexium Germanum natu grandiorem habuit, quem a Turcis captum redemerat et amplissimis quibusque honoribus ornatum, Seuastocratorem creaverat, cuius prima secundum Isaacium fratrem in Imperio erat authoritas. Is ut par erat perverso ingenio Regni flagrans per summum scelus Imperatorem fratrem qui nondum decem annos regnaverat luminibus orbavit eumque in carcerem coniecit, una etiam eius filium Alexium Porphyrogenitum Adolescentem custodiebat quod Patris successor esset destinatus. Is aliquot post annos maiores spiritus gerens quam commutata fortuna pateretur, Tyranno erepta pene divinitus mente, Patris et amicorum consilio atque ope carcere evasit. Animo agitans quibus consiliis ac viribus pulso Patruo Patrem in Regnum restitueret. Dum vero fugam animo volutaret non defuit Fortuna extremis mortalium casibus succurrere solita. Oblatus est enim Pisanus quidam onerariae navis Dominus qui forte instructis duabus navibus in Italiam navigabat. Ab eo siquidem magnis promisis et precibus impetravit ut in Italiam traiiceretur. Athyrae igitur quae [34] ad Propontidem Urbs est infra Constantinopolim latina veste clanculum induta et coma in orbem rasa ut in turba magna obversans Tyranni inquisitores et satellites lateret, navigium quod ex condicto puerum expectabat conscendit et Aegeo Ionioque emensis miserrimus Adolescens Anconam in Picenum defertur. Inde ad Philippum Suevum Germanorum Regem fratrem sororium, nam ei Isaacius Irenem filiam nuptum collocarat, quae defuncto Rogerio Tancredi filio Siciliae Rege, qui Patre inauguratus fuerat, vidua erat, cum paucis necessariis atque amicis pergit. In itinere Veronae quae Gallorum Caenomanorum vetus Clonia fuit aliquot dies commoratus, consilium Tridenti Rhaeticis Alpibus petendi coepit quo commodius et tutius in Germaniam adiret. Ibi comites Adolescentis fugae quotidie aliquot Devotorum turmas qui ex Alpibus per Insubriam Venetias ad Exercitum concurrebant conveniunt. Ab his Alexio Caesari refertur maximas equestres pedestresque copias Gallia profectas Venetias coisse atque ibi reliquas manus operiri dum bona fortuna aggregati vela in Syriam et Palaestinam faciant. Illi eidem Adolescenti Caesari consilium dant ut eo ad Bonifacium Marchionem Monferratensem propinquum penes quem concessu Procerum sacro bello militaris Imperii potestas esset et Barones ad Exercitum mittat (quod inde Venetias spatium millium passuum circiter sexaginta esset) qui ipsi Barones concilient si calamitate Adolescentis et atrocitate iniuriae Patri atque Filio per summam impietatem factae commovere queant. Sin minus res precibus procedat quacunque ratione ad opem ferendam incitent et sua obsequentia illorum condiciones superent, se magnam spem de Gallo concipere quem natura omnium maxime exorabilem esse praedicant. Deliguntur confestim qui cum Baronibus de Adolescentis conditionibus agerent. Cum in Urbem venissent consiliis Alexii detectis Barones obsecrant obtestanturque per sanctissimae amicitiae foedera et propinquitatis atque affinitatis iura quae Alexio Adolescenti cum Monferratensi Marchione intercedunt ne in summa rerum occasione deesse velint. Docentque demum quanta ipsis Baronibus, quanta Christianae Reip. et Hierosolymitanae expeditioni emolumenta, Isaacio Patre in Imperium restituto emanatura sint. Crucigeris porro copiis in Graeciam transmittere atque adversus Alexium Tyrannum fatale bellum Barones suscipere non dubitarent quando non homines solum sed ipsi propemodum Tyranno infesti sacrosancti Caelites faverent. Approperarent mo[35]do atque omnem spem in celeritate ponerent. Siquidem ab amicis et paternis clientibus adipiscendi Imperii summa spes Adolescenti esset proposita, si armata classe et terrestribus copiis nusquam interposita navigatione Constantinopolim accedat, prius quam Tyrannus patruus imparatus nihil tale veritus Graecos mercenarios milites conscribere ac propositis praemiis contracta finitimorum auxilia ex Asia in Graeciam traiicere possit. Ad ea pro Bonifacio Marchione qui nondum Venetias adventarat, Balduinus Flandriae et Hannoniae Comes, coram Dandulo, Legatis respondit: et postulata ipsorum audisse atque imis sensibus mandasse; caeterum se ad Philippum Suevum Germanorum Regem Adolescentis fratrem, certos homines, qui restitutionis conditiones dicerent cum ipso allegaturos, si Alexius authore Suevo in recipienda Syria et Palaestina, Gallis auxilia polliceatur, se quoque pro viribus Caesarem in Regnum restituturos. Scire enim Isaacium Angelum Patrem contra iura Divina atque humana, Imperio spoliatum et luminibus orbatum, squalore ac sordibus teterrimo in carcere vitam traducere. Ipsum porro miserrimum Adolescentem vagum, exulem, luctuosam ac maxime miserabilem vitam agere, quum interim immitis atque atrox Tyrannus solus regnet et dominetur. Caeterum Alexius si Hierosolymitanae expeditionis iuvandae desiderio perscriptis conditionibus integra constantique fide Baronibus Palaestinam euntibus studium suum atque opem praestaret, non laturos Barones quod Christiana pietate dignissimum existimatur, Isaacium erepto Imperio ac libertate divitius torqueri. Ipsos enim terrestribus et maritimis prolatis auxiliis Byzantium petituros atque Isaacium ab Alexii fratricidae manibus vendicaturos, qui nec Deum scelerum ultorem timeret, nec patricidii nomen apud homines vereretur. Interim Baronibus ac sociis ingens calamitas incidit, acerbissimum fatum Fulconis Nuylliaci, sanctissimi ac integerrimi viri, ut quod in prima laude ponendum est huius militiae inceptoris et si tanti progressus spem prope exploratam faciunt (sicuti certe faciunt) etiam perfectoris Venetias allatum. Id enim vero dicunt Virum bonum et castum facile Deum populo propitium impetrare, quem contra impii suppliciis ac precibus insensum atque infestum reddant. Is in re tenui natus unius cohortis Sacerdotum Episcopo Parisiorum facientum fuit. Quae res nonnullorum historicorum errori causam praebuit ut eum Parisium fuisse memoriae traderent. Hoc etiam est quod ille semper in ore habuit. Nihil numi[36]ni Divino ac menti acceptius esse quam eius cultum factis ac sermonibus retinere atque eundem ubique gentium vel persuadendo vel cogendo propagare. Ex quo ille habitare in concionibus dictus. Ita Franciae mirabiles pietatis amores excitabat ut nihil ei longius esset quam ut Ducem videret belli signum sustollentem. Duo antea viri sanctitate inprimis celebres, Petrus Eremita Ambianus et Bernardus Clarevallensis Coenobiarcha, Europa quieta et in maxima pacis tranquillitate hanc viam inierunt. Sed Fulco Nuylliacus in intestina Christianorum omnium Regum discordia, belli Syriaci Concionator et instigator, arma civilia atque odia in Impios vertere ausus est. Quae mysteria qui initiati sunt, eos religionem pure et caste Dei numini tribuere populoque aperire decet. Qui etiam satis profecisse videantur si concionibus ad eam populum cohortati commoverint. Tanta autem Fulconem in sermonibus eo rudi saeculo eloquentia fuisse constat ut vulgo in concionibus vitiorum securis diceretur ac iure id quidem. Permultas enim mulieres infames quaeque Parisiis corpore quaestum fecerant a voluptate ad religionem facile retraxerat ac revocarat. Quarum is numerus fuit ut eis alendis hospitia publice constituerentur quod eae sese vulgo reliquarum separare vellent ne contagione inficerentur. Ea de causa Fulco stipe publice emendicata Coenobium exaedificat Divoque Antonio Campestri non procul Lutetia Parisiorum dicatum mulieribus utendum fruendum dedit. Nostros tamen in hac fortuna mala certe et afflicta positos complurium fortissimorum Theutonum in Urbem Venetam adventus recreavit atque refecit. Hi admirandae virtutis nomine inter Germanici Imperii Proceres apud Caesarem in honore habiti, Germanorum Baronum superioris aevi exemplo, auxiliares Cruciatorum equitum copias vel robore vel militari usu praestantes Venetias adduxerant. Gallo equitatu minime inferiores si Equitum nobilitatem ac famam assiduis quaesitam bellis et privatae virtutis decora animo reputemus. Siquidem Fulcone concionante superioribus annis Occidentales Germani qui dextram et sinistram Rheni ripam incolunt ad sacri belli famam, Pontificii Diplomatis indulgentia excitati rubra Cruce humeros Gallorum aemulatione religiose obsignarant, tanto animi ardore dum omnes ferme Reguli liberaeque Civitates et earum Antistites opibus et authoritate praecellentes de Palaestinae recuperatione vehementer soliciti, certatim religione ac pietate contendunt, ut paucorum mensium spacio innumerabiles equestres pedestresque copias arma[37]rent. Itaque una expediti consilii celeritate, non Cisrhena modo Germania, sed et Transrhena et ea quae intra Albim et Visurgim amnes incolitur, ingentes fortissimorum Equitum turmas sub Crucis vexillum incredibili alacritate conflarant. Nobiliores vero fuere Conradus Episcopus Halberstadtensis ex inferiore Saxonia qui cum supra amplissimi Sacerdotii opes plurimorum Clientum praesidio validissimus esset, maximas equitum copias et ingentem ad bellicos sumptus pecuniam, Venetias attulerat. Eodem etiam ex veteribus Cattis Bertoldus Catzenellenbogensis Comes in Hassia ad Rhenum descendit, exemplo Hermanni Hassiae Comitis et Thuringiae Landgravii, proximi in Syriam profecti, Ludovici IIII. Landgravii Thuringiae filii Conradique Imperatoris ex filia nepotis et Caroli Magni ex Lotharii filia paterna Avia sanguine progeniti, cuius Hermanni alter frater Ludovicus sine prole non ita pridem sacro bello ad Hierosolyma gloriose occiderat. Bertholdum sequuti sunt. Garnerius Borlandus Brabantius, Theodoricus Losius, Henricus Aramaeus, Theodoricus Dietzensis ex Dietza, Rogerius Suicrensis, Alexander Villaregius, Oldovicus Thonaeus. Viri eximie bello fortes et qui Christianae pietatis minime obliti pro antiquo invictae gentis decore maiorum exemplo ad mature in Syria Christianis rebus opem ferendam undique cum Cruciatis auxiliis convolarant, non inanibus omnino votis, quum secum plerique ex tota Germania nobiles strenuique equites qui antea in Syria turmales praefecturas obierant, spectarentur. Existimabant enim se ignominia coopertos iri si uti desides et parum pii sacram militiam subterfugissent. Hic e vestigio Veneti educta classe in quam nautici panis et commeatus prout ex foedere debebant ingentem copiam attulerant, Baronibus navigia atque hyppagogas tradunt quas iisdem Equitibus ac Centurionibus seorsum attribuunt, rebus omnibus summo studio administratis. Igitur viris et equis ac Centurionibus in naves impositis, navicularii scutis quae antiquae ac ob id summae nobilitatis insignia ingenuarum gentium propalam habentur, ipsas naves earumque castella praetexere, signis Comitum et Baronum expansis vexillis atque affixis. Postremo denique tormentorum omnis generis numero amplius CCC. magno quoque numero Scorpionum, Catapultarum ac caeterorum quae ad defendendum ac ostendendum ex catastromatis seu navium tabulatis parari solent, magna copia omnique armamenta nautico et instrumento debellationi atque expugnationi Urbis necessario in naves illato. Nam tantus [38] erat Arietum, ingentium Balistarum, Tollenonum et Onagrorum qui rudi saeculo in usu reant, bellicarum machinarum et muralium tormentorum apparatus, Mangana appellabant, quibus grandiora saxa et lapides fulminis in morem longissime iaciebantur, quantus antea nusquam belli fuerat. Bombardarum artificio (quibus a sonitu nomen est inditum) quod apud Germanos a Chymista Monacho casu quodam centum quinquaginta post annis innotuit nondum reperto. Hic classis ornatus atque praeclara instructio ut militi gratissima sic spectatori iucundissima fuit et quod Gotthofredus Villharduinus suis Commentariis affirmat, tam opulentissima atque firmissima quam specie praeclarissima. Caeterum VIII. Idus Octob.ex die Divo Remigio dicatae memoria festus est, Christianae salutis anno supra millesimum et ducentesimum secundo navigationis Illyricae signum datur.dux Venetus Henricus Dandulus, toti navali negotio Praefectus, Praetoriam conscendit remigibus lanea veste et epibatis omnibus vestibus ac armaturae cultu plurimum exornatis, quum reliquae Biremes veterano expertoque remige ac magnopere peritis gubernatoribus uterentur. Eo saeculo nondum classis Triremium usu quae ternis aguntur remis comperto. Hamiralis classis Vitalis Dandulus, Eques magna virtute et idem regendae classis et in acies instruendae, pugnarum praeterea navalium nulli fere secundus, is cum praesentiendi tempestates naturamque maris et caeli, nubiumque esset peritissimus atque omnes nostri mari oras, stationes, insulas, portus, egregie doctus munus Hamiralis supra caeteros suae aetatis Venetos constantissime tuebatur. Navigiorum vero et onerariarum navium quae carchesia in malis ferrent et velis tamen agerentur in quibus equestres pedestresque copiae commeatus omnis, machinae, machinationesque et bellica tormenta deportabantur, Navarchus Gabriel Superantius: Vir aetatis suae summis honoribus navalis militiae gestis longe clarissimus. Trierarchi autem Duces rostratarum Biremium (nam cum Danduli Praetoria L. numerum complebant) quae Venetis militibus classiarisque refertae, gratuito propagandae religionis studio Baronibus attributae erant, a Dandulo ob eximiam rei bellicae peritiam et navalis militiae usum delecti: Iacobus Iustinianus, Dominicus Maurocenus, Vitalis Michael, Andreas Iacobaeus, Petrus Delphinus, Andreas Barocius, Ioannes Contarenus, Petrus Zianus, Dominicus Bonaldus, Nicolaus Nauaiosus, Thomas Faledrus, Petrus Superantius,[39] Bertucius Contarenus, Alexander Bracadenus, Petrus Zopolus, Hieronymus Zanae, Bartholomaeus Maurocenus, Ioannes Basilius, Otho Quirinus, Petrus Salamonius, Antonius Orius, Marinus Dandulus, Dominicus Syluius, Constantinus Faledrus, Matthaeus Iustinianus, Ioannes Iulaeus, Bernardus Sanutus, Raynerius Permarensus, Rogerium quidam volunt, Ioannes Michael, Dominicus Pantalaeus, Laurentius Theupulus, Ioannes Zenus, Panthaleon Barbus, Andreas Dandulus, Vitalis Istricus, Nicolaus Maistropetrus, Leonardus Fradellus, Dominicus Memmius, Raynerius Polanus, Iacobus Baduarius, Ioannes Gradonicus, Petrus Celsus, Franciscus Vionus, Ordelaphus Faledrus, Franciscus Georgius, Ioannes Bolzanius, Aurius Gatulus, Blasius Casulus, Petrus Cornelius. Itaque cum in anchoris ad Divi Nicolai Litorii insulam per multos dies fuissent, idoneum solvendi tempus expectantes quoad procellosum mare defervesceret, traiecto Illyrico (Tergestinum sinum appellant) ut antea constituerant in Istros et Tergestinos veteres Reipub. tributarios laesae Maiestatis rebelles movent. Classe Tergestum versus adnavigante Tergestini et Muglenses numerosae classis adventu terrentur. Naves enim, Biremes, Hyppagogae, Celoces praeter ingentem navigiorum copiam frequentibus exornatae vexillis conspiciebantur quae speciem aequo maiorem et terribiliorem hostium oculis praebebant. Verum id rebellium animos magnopere perturbavit quod alii atque alii minoribus navigiis praecurrentes renunciabant, pro certo Dandulum ipsum Venetiarum Ducem tantae classis Imperatorem adnavigare tantasque secum Gallorum equitum et peditum in Palaestinam euntium copias auxiliares ducere, ut nemo qui arma ferre posset in Gallia relictus esse videretur. His copiis Histrorum Piratarum qui fidem fefellerant defectionem ultum Dandulum venisse. Quam ob rem Tergestini et Muglenses, ut plerunque accidit, ex timore deteriora quaeque expectantes ad primum Classis in terram appulsum missis ad Ducem Legatis sine ulla mora deditionem faciunt. Dandulus autem venientes ad se Legatos, tanquam indignatione vehementer commotus, ita turbido infestoque supercilio excepit, ut fractam fidem et Venetae Reip. laesam Maiestatem armis vindicandam exprobraret. Aliquot dies post deditionis leges dixit his conditionibus ut Muglenses quinquaginta vini dolia, urnas vocabant, Tergestini totidem annua Veneto Duci pensitarent. Missi igitur ea gratia Venetias qui suos in perpetua fide mansuros iurarent et quotannis pacta tributa solu[40]turos. His rebus confectis ac sine vulnere Histrorum defectione vindicata, Dandulus una et Barones praemissis navibus Hyppagonibusque ex Illyrico Flanaticum sinum praetervecti (Quarnerium dicunt) Iaderam versus cursum intendunt et Iadertinum fretum ingrediuntur. Pridie eius diei, quem Martinalia appellamus, diem Divo Martino sacrum classe Iaderam appulsa, IV. Id. Novembris, recognoscunt Urbem cui aliquot in tempore ab Hungariae Rege Equitum auxilia supervenerant, muris et turribus, opinione munitiorem. Centuriones et ii in usu militari bene versati inter se colloqui, eam nulla vi, nulla ope, nisi divina, capi posse. Haec Urbs in Illyrico dives, virisque et equis potens, olim populi Romani Colonia, decem et octo passuum millibus, veteri Iadera procul sita est, cuius urbis vestigia adhuc inter se rudera ad litus cernuntur, ab Urbe Veneta ducenta passuum millia abest. Adriatico navigantibus Ionium ad laevam constituta, ad Septentriones portu reliqua mari scopuloso circundata nisi qua ad hybernum ortum in continentem via est. Itaque Classiarii ad Urbem anchoras iaciunt reliquam classem praestolaturi, quibus postera dies luce prope peculiari serena, ad socios prosperum cursum fecit. Coniuncti catena effracta quae aditum intercludebat, propugnantibus acriter Iadertinis e superioribus turribus et pinarum coronam, sagittas, lapides, missilemque ignem in ollis testaciis immittendo, Veneti et Galli portum occupant. Dein sedulo exeunt et ad veterem Divorum Philippi et Iacobi Aedem quam munitionis loco haberent, castra ponunt. Haec inter et Urbem qua sol meridiem obit portus erat interiectus. Hic innumerabiles Equites festinare itemque Centuriones in terram emicare, equi Hyppagogis celeriter produci, arma proferri, vasis, instrumentoque omni castrensi et supellectile pellibus ad tentoria naves omnes exhauriri. Exitus adeo felix omnium anims mira voluptate (ut par erat) suffudit.Veneti igitur simul et Galli die quem de more poculis genialiter ad mensam confidentes domi celebrare consuessent, nunc in maxima rerum perturbatione omnibus copiis Iaderam obsidentes, iaculis ac machinis petunt. Ex Transpadanis et Cisalpina Gallia nondum Bonifacius Marchio Monferratensis, ad quem bellicarum rerum summa respiciebat, suos consequi potuerat necessario negotio retardatus et hic nonnulli Barones desiderabantur. Stephanum quoque Perticensem et Matthaeum Monmorentiacum, duos eius aetatis Duces longe clarissimos, morbus Venetiis desidere cogebat, quo recreati Monmorentiacus navi cursum [41] Iaderam versus celeriter intendit. Sed Perticensis ad fallendum colligendi sui causa (ut dicebat) prima navigatione, quae appetente vere Martiomense in Syriam adsolet in Apuliam proficiscitur, sibique complures adiungit. In his Rodericum Monfortensem, Iuonem Insulanum ac nonnullos.Unde rumorem non satis bonum collegerunt. Postridie Martinalium Prid. Id. Novemb. Iadertini continenti duorum dierum oppugnatione in summas difficultates coniecti, cum nulla Hungariae Regis auxilia propediem ad se ventura prospicerent neque Croatiorum equitum turmas secus ac maturare intelligerent et adversus tantos Venetorum et Gallorum conatus infirmissimas Civitatis vires etiam conspicerent animum despondent. Itaque ab Urbe divisis nostrorum copiis circumsessa nec tam rerum suarum quam vitae trepida, per maritimam Divi Chrysogoni portam, superato portu mittuntur ad Dandulum qui deditionem Urbis agri fortunarumque omnium facerent, salutem corporibus suis tantum orantes. Ille respondit se nihil Baronibus inconsultis salva fide agere posse. Mox itaque cum Baronibus colloquitur. Rem Iadertinorum sui arbitrii esse noluisse sed pro suo in eos amore illis integram servasse quid ipsis placeret rogare. Nihil enim neque hoc tempore neque alias nisi de eorum sententia constituturum. Illi Ducem collaudare ac rogare deditos quibus conditionibus ei videretur in fidem reciperet. Concilio misso Dux in tabernaculum redit. Ibi discit sceleratam illam conspirationem quae Exercitum dispergi cupiebat, clandestina cum Iadertinorum Legatis colloquia habuisse falsaque pietatis specie suasisse ne deditionem facerent. Devotos milites Francos eo perduci non posse ut in Christianos arma vertant. Ita solos Venetos oppugnaturos quos Urbi capiundae impares non semel periclitati essent. Proinde ab his vix aut ne vix quidem sibi metuendum esse multis ante documentis cognovissent, si se audiant armis libertatem defendant. Una hac ratione haud dubie sartam tectam manere. Legati Robertum Bonnensem ex Devotis militibus comitem sibi adsciscunt qui militaris sacramenti immemor quae a sociis tumultuantibus ac maxime seditiosis paulo edoctus erat Iadertinis diceret atque ita ad suos pleni spe redeunt. Quinetiam illi idem factiosi homines quos modo profui continuo Abbatem Clarevallensem, Cisterciensis Sodalitatis hominem, turbarum ac seditionis mirum artificem adornant, qui Devotis authore summo Pontifice Christianae urbis oppugnatione interdi[42]ceret. Eos sacramento rogatos tantum Sarracenos Hierosolymorum Palestinaeque occupatores, terraeque Syriae Tyrannos ultum venisse, non miseros Iadertinos secum iisdem Christianis sacris initiatos in gratiam Veneti debellatum. Quibus rebus Dux graviter commotus cum iam ira et dolore exarsisset ad Comites Baronesque advolat. In Procerum tentoria ingressus perturbato pro re animo, conspectu eorum primo tacitus mox rem indignatione remittente exponit. Foedus et societatem quam maxima ceremonia ictam nisi divino numine violato imminui non posse. Praeterea Gallorum colloquia cum hostibus clandestina et flagitiosa consilia mirifice contecta edocet, nominatim autem Proceres appellat atque obtestatur. Franci, Comites et Barones re inter se communicata respondent: scire se aemulos esse quosdam nobiles ex suis nullius pene sanitatis homines, Christiano nomini insensos, qui Exercitum mirifice consentientem palmis florere iniquo animo ferrent. Nec dubitare quin ii, si Legatos commodum nacti fuerint, victoriae prope exploratae moras (ne gravius dicam) iniicerent. Nec quenquam Venetum ex eo plus doloris quam se capere quod in factiosis nonnullos amicos et necessarios habeant, sese tamen sic fidem et militare sacramentum more patrio colere assuevisse, ut quod mox vidisset iam factione paucorum contempta boni omnes iam e vestigio ad delendam ignominiam toti et mente et animo Iadertinae oppugnationi alacriter insisterent. Prima igitur luce motis castris propius portas qua Urbs ad Orientem hybernum aspicit cum tota mole copiarum incumbunt et castra locant prolatisque tormentis quae Mangana appellant, catapultis et scorpionibus crebro ingentium saxorum et sagittarum missu, Oppidanos opprimunt, muros disturbant, domos munitionesque magno civium incommodo labefactant. Iadertinis in summas angustias deductis nostri sagittis simul et iaculis velut grandinis nimbo, ingestis, defensores muro deiiciebant, una etiam cuniculis oppugnabant uno tempore. Sed qua ad Aquilonem mare alluit, Veneti navibus turres excitant, erectisque Tollenonibus qui gradarii vocantur, quod eis velut gradibus miles in hostibus muris nullo negotio integer staturetur, mutuo inter se sublevare conantur. Partim ascensu scalis tentare, partim lapides in Urbem iactare atque arietibus muros verberare. Nullum quinque dierum ipsorum tempus, continenti, maritima atque terrestri oppugnatione vacuum fuit. Iam fundamentis unius turris ferme subrutis et excisis, Iadertini secundo deditionem faciunt. Iisdem plane legibus quibus prio[43]rem conceperant. Ita Iadera Galli auxilio capta solus Veneti praeda ex pacto fuit. Dandulus Venetiarum Princeps ad Comites Baronesque gratulatum venit. Demonstrat mare prope clausum nec satis ante Paschalis dies, Aprilis mense, tempestivum futurum. Deinde ipsum mare Syriam et Aegyptum versus longa atque hyemali praesertim navigatione non satis portuosum ac tutum. Postremo civitates maritimas omnis prope commeatus inopes esse. Propterea suam esse sententiam Iaderae hyemandum quod Urbs copiosa esset et Iadertina regio rebus omnibus quae bello usui sint abundaret. Commode Gallo Urbis partem quae continenti innectitur, partem quae mare ad Aquilonem et Septentrionem spectat, Veneto attribui posse. Hoc spectavit Dandulus sed illud multo magis quod Urbem infidam quae rebellionem quarto fecerat et cuius fluctuantes animi nondum a bello satis resederant non tam cito relinquendam putabat quad rem Venetam composuisset et stabiliisset. Danduli consilium dictum simul et probatum. Itaque motis castris Gallico equitatu et Cruciatorum militum copiis in Urbem introductis omnibus pro cuiusque ordine et dignitate hospitia designata. Brevi autem spatio inter Venetos et Gallos una et eadem Urbe interiecto multa lascive vicinitas ipsa patrabat. Nam tertia post die ex promiscuo coetu cum Barones et Dandulus hincinde suorum licentiam castigando iubendoque cohibere volunt sub vesperum maxima seditio militaris inter Venetos et Gallos exorta est. Quum Veneti superbas insolentium Gallorum voces et minaces vultus ferre non possent uno eodemque tempore ad arma ex omnibus partibus concurri coeptum. Quo die Devotorum res in summum pene discrimen adducta est quando irarum causae mutuis caedibus crevissent et a Votivis militibus prout erant partium studia in auxilium suorum armatae acies accurrere properarent. Tum inter se Fortuna iniquiore commissi per omnia Urbis compita cominus ensibus caesim et punctim ferire. Tum eminus maiores balistas intendere telaque et iacula ita emittere atque remittere ut hastis etiam multis utrinque caesis pluribus foede vulneratis res non incruenta gereretur. Sed Veneti numero impares tandem Gallorum incursionem et impetum nimis incitatum ac vehementem vix ferre potuerunt. Acerbum sane utrorumque et sociorum et Foederatorum spectaculum ipsis etiam hostibus miserandum. Eo armati Duces, Tribuni, Centuriones concurrere si authoritate si imperio si vi motum sedare possent. Dolebant florentissimum Exercitum intestina seditione funditus interire, do[44]lebant nihil quicquam fide et iureiurando sanctum esse. Eoque propria pericula non refugiebant quin se armatos armatis interponerent ac manu confertos vel contumeliis vel Imperii authoritate dirimerent. Sed fortuna quae nullius propriam potentiam ac felicitatem esse vult hoc utrisque potissimum incommodabat ut si quo in loco tumultuantes pacarent nihilo alibi minus ira Martis et furor pugnam redintegraret. Sic obstinatis utrinque animis saepius ad tertiam circiter vigiliam tumultuatum et pugnatum. Baronum ac Comitum superventu qui benigne ac comiter appellando deprecandoque ne tantum facinus in Venetos socios admitterent certamen iam multorum caede ac vulneribus cruentum dirimitur. Tanta tamen utrinque detrimenta accepta sunt ut omnes ante erratorum vehementer paeniteret. Eo in tumultu praeter gregarios caesos quamplurimos Aegidius Landasus Belga magni nominis Eques moritur. Tumultu autem paulum sedato Dandulus cum Baronibus per integram hebdomadam toto pectore in partium inter se reconciliationem incumbere nec ante conquiescere quam Venetus cum Gallo in gratiam rediisset. Decima quinta die quam Iaderae tumultuatum Bonifacius Monferratensis Marchio cui Barones militare Imperium attribuerant ex Insubribus, Matthaeus item Monmorentiacus, Petrus Braiaquellus multique alii fortes Viri ex Gallia Illyrium appulsi in Urbem ingrediuntur. Altero tanto post tempore Legati qui ex castris ad Philippum Suevum Germanorum Regem cum Alexio Caesare adolescente profecti erant, Iaderam ad Proceres revertuntur. Eos continuo Dux cum Baronibus domum suam quo omnes convenerant intromitti iubet. Princeps Legationis dixit Philippus Rex una et Isaacii Angeli Constantinopolitani Imperatoris Filius Alexius, Irenes Philippi Uxoris frater, ut ex ipsorum litteris cognoscetis nos cum mandatis dimittunt. Primum Deo Opt. Max. Alexium Caesarem Philippus dedicat. Deinde vestrae fidei commendat totumque vobis de manu (ut aiunt) in manus vestras cum Victoria Iadertinorum tum aequitate ac iustitia praecellentes tradit. Cum Adolescente Fortuna certe rerum domina inique commutat, ut (quod ipsum cum nos a se dimitteret vehementer oppudebat et taedebat) vobis prius oneri quam honori et usui in hoc Syriaco bello esse cogatur, quem felicem nasci quidem voluit, utpote Porphyrogenitum ad tanti Imperii fastigium natum nimium quam diu versat, ut eum tandem in temporis puncto evertat. At ille infelix patria extorris qui vel ipsi Fortunae [45] teterrimum et luctuosissimum spectaculum praebet. Tamen sic egregia est de vobis et Christianis omnibus aliquando bene merendi voluntate, ut quanquam neque aditum neque causam auxilii rogandi iustam haberet, Vos tamen iustitiae et pietatis laude praeter caeteros insignes nostro supplicio atque ore sibi precari audeat. Quoniam vero bellum insignite pium ad Sarracenos et Aegypti Syriaeque Sulthanos impios Hierosolymorum et Sacrosancti Sepulchri occupatores, vindicandos coniurastis, Alexii Angeli Tyranni impietatem caecato fratre et eodem cum filio in vincula abrepto nobilem, qui fratris a quo ille mancipium Turci hostis pridem redemptus esset, oculorum cruciatu, oculos exaturavit eiusdemque sordibus et squalore etiamnum quotidie pascit, ex itinere vos Philippus Rex vestri amantissimus per Deos orat ulciscamini, socerumque Augustum cum filio Caesare exule et supplice in avitum atque omni iure debitum Orientis Imperium restituatis. Huic immortali beneficio nullam satis dignam gratiam Alexius Caesar adolescens invenire se confitetur, quandam tamen novam et ante hoc tempus inusitatam et praesenti votivo bello conficiendo accommodatissimam referre constituit. Diferre enim mandavit ut Constantinopoli vestra virtute recuperata seque cum Isaacio Patre in Regnum restituto, vobis polliceremur ipsos Orientis Imperium una et universam Ecclesiam Graecam dicto audientem Romano Sacrosancto Pontifici Max. tradituros, cuius iure ac mancipio sese iampridem subduxerat. Hoc Alexius probe intelligit vos procul patria, parentibus, necessariis, amicis et religionis causa exulibus proximos, innumerabilem vim pecuniae effudisse, inde adeo ab re nudos vitam trahere. Idcirco ducenta millia argenti pondo liberaliter daturum commeatusque uberrimos toti Exercitui in annum. Deinde peditum decem millium vobiscum usus erit auxilium adversus Sarracenos missurum. Qui annum continuum Imperante Bonifacio Marchione mereant. Ipsum praeterea Alexium CCCCC. Equites sub signis in Iudaea Syriaque tota vita habiturum eisque stipendium quotannis persolvuturum. Huius fidei aequiorem sponsorem nec esse nec fore quam Philippum Suevum fratrem sororium, accepti beneficii insignite memorem. Cuius nulla in utriusque pectore vel futura est oblivio ob id praesertim quod ingrati nomen Isaacius Pater et Filius iampridem execrentur, perennique amicitia Latinorum adeo propinquis ex Syria Palaestinaque praesidiis confirmari suas opes et Asianorum studia conciliari, Alexius adolescens non ignorat. Has conditiones Philippus Germaniae [46] Rex et Alexius Caesar suo nomine, ut fide et iureiurando sanciamus, certo animi iudicio voluerunt iusserunt. Id utrique in animo est plane perficere si ita vobis cordi est. Equidem sic existimo qui his conditionibus refragetur unius pietatis fontibus longe augustissimis eum nihil elato animo et regio de gloria et honore cogitare. Antiquitas Regum nomen semper sanctum habuit quod Dei munere ac dono terris dati essent, qui ut ille nutu ac mente mundum, sic Reges populum legibus atque armis turentur. Nunc si quid eorum afflictae fortunae (ut solet) vos ad misericordiam alliciunt, pietatis laudem, Patre et Filio in avitum Imperium restituendis, supplices rogamus ne repudietis. Quandiu ii posterique eorum stirpis Orientis Imperio potirentur, tandiu accepti apud eos immortalis beneficii memoriam duraturam futurumque esse, ut si Venetis et Baronibus mature opem ferentibus in Orientis Imperium restituerentur expulsoque hoste firmarentur. Alexius Adolescens posterique omnes Venetum Principem et Gallos tanquam praecipuos Patronos ac tutelares Dominos studiosissime colerent. Legatis respondent inter se deliberaturos, in diem crastinum reverterentur. Postridie eius diei Concilio convocato Coenobiarcha Clarevallensis, quod Coenobium in Cisterciensium sodalium religione tenetur, caeteris turbidior et eloquentior, seditiosissimo quoque eius factionis equitum incitante cum reliquis qui Exercitum Bonifacii sacramento rogatum dilabi atque evanescere volebat concionabundus omnia in castris miscere, praecise etiam negare, sese de Caesaris Alexii restitutione consensuros. Quod Constantinopolis iam inde ab Divo Constantino Magno bonorum omnium qui Christiani nominantur thesaurus esset. Non passuros Christianorum Exercitum votivum et Barones thesaurarium furem esse et praedonem, cum ad Franciae ignominiam tum vero ad sempiternum Christiani nominis dedecus, quos certo scirent initio ad Hierosolymorum et Palaestinae recuperationem, sacramento Theobaldi Campaniae Comitis addictos coisse. Idque se Barones testari, summumque Pont. Innocentium III. una Hierosolyma petentibus bene precantem, iisdem oppetentibus praesentem in caelum aditum solemni carmine a Deo certe propitio pollicitum. Altera pars et ea circumspectior nec ullo in bene consulentes odio infuscata atque omni gratia vacua contradicere in Syria et Aegypto hyeme nihil memorabile bello proponere. Indicare tot signorum desertores qui sine commeatu palati alios portus turpiter petierunt. Illud eruditorum hominum atque expertorum fide con[47]stare, Iudaeam et Syriam nulla via nisi per Babylonem et Aegyptum aut Asiam prout antea auxiliaribus Constantinopolitani Imperatoris copiis, Petri Eremitae temporibus, invadendam esse. Hinc gradus in Syriam proprie iaci, cui consilio nisi tota mente adhaerescant omnibus ludibrio fore. Hae partium singularum studio de industria diffentientium conciones habebantur, nec mirandum. Monachi enim Syndonis candidae, Sodales Cistercienses qui in castris erant, inter se valde dissidebant. Verum Archimandrites, Abbatem dicunt, Lucedii (Lucedium Cisterciense Monasterium Divae Mariae dicatum in Padanis Mediterraneis sub Lepontiis Alpibus inter Sessitem et Duriam fluvios interiectum a Monferratensibus Marchionibus magnificentia quam maxima potuit conditum) homo incredibili sapientia optimarumque artium studiis exultus, cum pluribus Coenobiarchis Cisterciensibus qui Bonifacium ex Transpadanis honoris causa in Syriam secuti erant, in Baronum sententiam pedibus ire. Idemque mirum in modum Principes hortari ut Exercitum in concordia retinerent nec piam Alexii reductionem eiusque liberalitatem negligerent. Illis nervis et opibus Constantinopolis modico labore bellum Syriacum profligari posse. Contra Clarevallensis Coenobiarcha et qui cum eo sentiebant concionabundi in Exercitu consilium Baronum identidem reprehendere et vellicare eorumque fidem fugillare, qui iureiurando se Hierosolyma recuperaturos confirmassent. Idcirco recta in Syriam contendendum protinusque portu exeundum. Tum Bonifacius Marchio, Balduinus Comes, Ludovicus Comes Blesensis, Hugo Comes Sancti Pauli et qui earum partium erant fautores et adiutores seorsum conveniunt. Atque uti erant cauto gravisque ingenio et eo quidem cum Christianae pietatis et decoris causa rerumque necessitas accederet, flagranti atque expedito demonstrant suae dignitas esse, Alexio Caesari, prout a Baronum aequitate et virtute supplex et exul sperabat fidem porrigere. Eam in tam optima pietatis causa cuius tutores essent deseri sine maximo suo flagitio et dedecore non posse. Nec si Virimolitanum Diis hominibusque insensum impune de piorum manibus elabi oportere, propterea se libenter omnes conditiones de Legatis stip[ulari, recta ad Dandulum concedunt. Eo Legatis accersitis et in Principis domum introductis respondent se ex litteris signo Alexii obsignatis omnia intellexisse quae in Concilio Legati pronuntiassent omnibus libenter assentire. Ita Baronibus et Dandulo [48] Legatisque utrinque adstipulantibus et recipientibus restitutionis conditionibus diserte praescriptis tabulisque confectis, pacta iureiurando sanciuntur. Tempus navigationis post vernum aequinoctium quo maris est tempestivitas constituitur. Ad quod tempus Alexius Caesar ex Germania circiter XI. Kal. Maii, decima quinta post Pascha die in castra accederet. Ita dimittuntur Legati. Francus vero Exercitus adeo partium factionibus flagrabat, ut iam res nec modo nec ratione sed vi paucorum et impotentia agiterentur. Quod tunc maxime cognitum fuit, siquidem non plures duodecim pactiones iurarunt. Marchio Monferratensis, Comes Flandriae et Hannoniae, Blesensium et Carnutum Comes, Sancti Pauli Comes ac reliqui octo Franci qui se Principibus modo nominatis sponte addixerant. Iaderae Barones hybernare constituunt, Urbem atque agrum contra Hungarorum Regem propugnaturi, sed nondum partium studia conquieverant. Alteri hoc unum studere paucorum potentiae invidentes, ut Exercitus dispergeretur. Alteri contra niti ut incolumis, complures tamen gregarii clam elabi et onerarias praeternavigantium naves conscendere quae naufragium fecerunt, quingentis vectoribus submersis, aliquot maris nauseam et diuturnae navigationis incommoda reformidantes, per Liburnos, Illyricos et Dalmatas, Macedoniam, Syriam pedibus petere contenderunt. Quorum partim ab Illyricis montanis latronibus caeduntur, partim caede elapsi, Iaderam ad Exercitum revertuntur. Ne si ulterius progrederentur persimili casu inter acclives atque arduas rupium crepidines, foedissime ab iisdem interficerentur. Illyrici enim montani latrones (Martelosios vocant) feritate pernicitateque insignes speluncis et cavis arborum pro domo utuntur et parva secure clavaque armati, Illyricis montibus latrocinia exercent ac viatoribus insidiantur. Quum longissimis itineribus per asperrimas rupes parvo tempore emensis, incautos obruunt et captivos trahunt, ut vel brevi spiculo transigant vel cervices abscindant Numidarum more. Caeterum nulla fere dies intercessit quin ea rerum perturbatione alicuius fuga dolentius audiretur. Exercitum quotidie rariorem atque exiliorem fieri deplorabant. Per eosdem dies Garnerius Borlandus, Theutonus, homo non minoris calliditatis quam audaciae in Syriam cogitat. Is brevi in navem onerariam irrepsit, quae res homini insignem ignominiae notam inusit. Eodem tempore ex Francis Baronibus vir summae authoritatis, Reginaldus Monmirallus, magnis precibus legationem de Dandulo ac Baronibus in Syriam [49] impetrat. Erant eo tempore in Syria Hierosolymitani Regni reliquiae, Christiani nominis Principes Boemundus III. Antiochenus, Raymundi Pictaviensis filius et Raymundus iunior Tripolitanus Comes, quem recutitum appellarunt quod in Sarracenorum gratiam ad Mahometis sacra defecisset nunnullique Barones. Hi praeter Antiochiam et Tripolim pauca quaedam orae maritimae Oppida, Issicum versus, quem hodie Agiacium sinum nominant, ab Damasci Syriaeque Sulthanorum incursionibus non latis admodum finibus fortiter tuebantur. Ad Antiochenum igitur et Tripolitanum Monmirallus periculo territus Legationis munus petens honestae fugae specie divertit, Ludovice Blesensi Comite (qui eius frater amitinus erat) deprecatore usus. Eo navem classiarum sumit iuratque dextra Evangeliorum libros tangens qua iurisiurandi religione nihil more Christiano sanctius habetur se cum Henrico Castellano nepote, Guilielmo Carnutum Vice Domino, Gotthofredo Bellomontano, Ioanne Froeuillano et Petro eius fratre multisque nobilibus (quos comites secum veheret) decima quinta die, qua apud Francos Principes in Syria Legationis munus obiisset in castra remeaturum. Verum fidem iusiurandumque neglexerunt. Non enim periculi metu reversi sunt nisi in sequenti anno postquam suos Orientis Imperio iam potitos intellexerunt ut eorum honor statim omnium sermonibus carperetur et fodicaretur. Caeterum sub idem temporis Exercitui iucundissimus nuncius adfertur, classem Flandrorum quam supra Balduino Comiti iureiurando dato Belgio solvisse diximus ex longa Oceani Armorici et Cantabrici navigatione in portum tandem Massiliensium appulsam. Ioannes Nigellanus, Castellanus Brugarum, Classis preaefectus, Theodoricus qui Philippi Namurci et Louanii Comitis filius fuerat, Nicolaus Mayllius, ad Balduinum Comitem, suum dominum, paulo ante litteras dederant quibus significabant se Massiliam ad maritimam oram Narbonensem cursum inflexuros, ut eo portu hybernarent. Ea propter quid se agere quove prima navigatione accedere vellet certiores faceret. Balduinus Comes de Baronum et Danduli Venetiarum Principis sententia (nihil enim inconsulto Dandulo maris et navigationis peritissimo Imperatore neque ea re neque aliis faciebat) rescribit, ut Martii mensis exitu adversum se moverent et in Peloponneso Methonaeorum portum peterent. Sed homines natura obstinati et pervicaces et se ipsis fatali superbia elatiores et pertinaciores facti e veteri sua sententia cum nullo modo dimoverentur iurisiurandi iampridem [50] dati et fidei litteris nuper consignatae, levissime obliti, in Syriam ubi se solos nihil memorabile gesturos prospicerent cursum dirigunt ac nisi sapientia in Francis et Veneto fuisset vel nisi potius Deus suo numine rebus adeo afflictis et miserandis subvenisset de suscepta Constantinoplitana expeditione actum fuisset. Copiolas igitur quanquam perduellium fuga attenuatas sic tamen concordia affectas et conspirantes, Deo maximo cordi esse ultimae prosperitates fateri cogunt, quae enim mentem humanam sua caligine et tenebris sic offundunt quae consilium et naturam superant, ut nihil cerni possint, numinis esse divini negare non possumus, quae vero virtute vel fortuna aguntur haec nobis cum multis communia. Sed hactenus ingruerunt ut Uni Deo Divisque gratulari habeamus. Haec opinio Gallorum Comitum et Baronum animos cum imbuisset, Innocentium III. Pontificem Max. per Legatos placandum censent, quem Iaderae expugnatione offensum esse rumor erat. Delecti et Equites et Clerici qui huic rei praeter caeteros idonei viderentur. Sed quatuor omnino Legationis principem locum obtinebant: ex sacratis viris, Nubilo Suessionum Episcopus mirae pietatis Antistes et Ioannes Nouidunensis, Balduini Flandriae et Hannoniae Comitis Cancellarius sacrarum litterarum cognitione clarissimus. Equites vero Ioannes Frisaeus et Robertus Bonnensis militaribus honoribus insignes. Hos iureiurando dato se optima fide Legationem quam primum liceret obituros et Gallo Venetoque renunciaturos Romam mittunt. Veneti munus suum integra fide praestiterunt. Ex Gallis tres probe officio functi Legationem obiunt. Robertus Bonnensis solus fidem violat. Innocentio Pont. Max. demonstrant veniam de Iadera capta ab ipso suis verbis supplices Barones petere si quid animadversione in rebelles a Dominis peccatum est. Exercitum vero agentem ab nulla re praeter ferrum paratum contineri non potuisse eundemque Veneto summe obaeratum eorum praesertim culpa qui aliorsum viam inierant et promissae solutionis sacramentum fefellerant nisi iureiurando de Iadera recipienda rem suam cum Veneto explicare nequiisse. Tanti Gallum fidem facere ut prius vitam quam creditum abiuret. Illud secundo loco ostendunt sibi semel iudicatum esse, Innocentio III. Pont. Max. communi omnium parenti, omnia obsequi, idcirco quae vellet imperaret. Ad haec Pontifex humanissimis verbis excusationem accipiens, scio (inquit) commissum quorundam pusillo animo atque perfidia qui pertaesi nauseam maris et longinquae navigationis incommoda reformidan[51]tes, Cruciarum multitudinem, ut signa desererent seditiosis sermonibus consternaverant, ne Cruciati in unum locum cogerentur quo iusto Exercitu conata perficerent vosque eo adactos, ut cum Venetis creditoribus depaciscendum esset. Cui calamitati iam illachrymatus esse. Eadem fere Baronibus in universum rescribit ad quos breves illas quidem, sed amoris plenas litteras dat. Quibus Balduino, Blesensi item Monferratensi reliquoque votivo Exercitui se veniam dare delictisque omnibus ceu filios amanter absolvere. Iisdem litteris Comites ac Barones orat ne defatigentur iubetque Exercitum in fide contineant neu vincula concordiae, quibus coniunctissimos inter se merere intelligit, laxare velint. Sine iusto Exercitu Hierosolymorum et Palaestinae recuperationem quam Deo per sua liberorumque capita vovissent desperandam esse. Quamobrem redeuntibus in castra Nubilono Suessinum Episcopo et Ioanni Nouiodunensi Theologo, quem magistrum Franci appellant, in Devotos ligandi solvendi potestatem tantisper dedit dum intra paucos dies suprema authoritate attributa Cardinalem ad Exercitum legaret. Hyberna Barones Iaderae exegerant. Inde omnes post VI. Id. Aprilis Resurrectionis Dei CHRISTI peractis solennibus moturi rem nauticam diligenter apparant. Itaque classe instructa paratoque in naves omnis generis commeatu abunde congesto. VII. Id. Aprilis postridie Paschatis Devoti priores Urbe egressi motis castris ad portum hospitantur. Venetis in Urbe relictis qui ut Iadertinos humiliores infirmioresque redigerent muros cum turribus complanare cupiebant. Eodem tempore quae maxima calamitas fuit Symon Monfortensis (quem Principibus proximum numerare possis) quo deficeret, occasionem turpissimam nactus neglecto Cruciatae militiae sacramento castris digreditur et per Illyricos montes clanculum cum Hungarorum Rege, nostrorum hoste, concilium init. Cum prius Guidoni Monfortensi Fratri, Symoni Nealfensi, Roberto Maluicino, Drusio Cressonessaro persuasisset, ut secum ad Regem opima apud quem forent stipendia proficiscerentur. Quinetiam Coenobiarcha Clarevallensis, Sodalitati Cisterciensi (ut dictum est) dedicatus aliique complures seditiosi castris propter ingenii levitatem praeclara malignitate cumulatam abeunt. Sub eorum abitum Enquerardus Bonnensis ex Bonna olim Ubiorum oppido multi inter Devotos equitis nominis [52] cum germano fratre Roberto cumque suis Clientibus et popularibus aeterno ignominiae probro notatis, quos ad hoc facinus perducere potuerunt, eodem ad hostes in Hungariam perfugiunt. Talium tantorumque virorum defectio ut Exercitui incommodum attulit sic flagitii plena et dedecoris fuit. Dandulus tamen Baronesque tot incommodis perturbati ne rerum gerendarum occasio elaberetur, neve Iaderae aestatem consumerent bellumque in Autumnum producerent, maturius quam vellent, discessum accelerare nullamque eius rei causa moram interponi cupiebant. |