BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

SOLIMANNUS II.

 

CArolus Augusti quem moles nominis urget,

Cum factus patrio Caesar in orbe fuit,

Arripuit Scythicas tum Solimannus habenas,

Nil patre, nil proavis impietate minor.

5

Gazellem, Syriam quod seditiosus in arma

Hortatus, Geticas sollicitasset opes,

Per Faratis Bassae dextram sub tartara misit,

Obiciens rabidis illius ossa lupis.

Quodque suus frustra proavus tentaverat ante,

10

Phoebeam cingens obsidione Rhodon:

Hoc Solimannus felici Marte peregit,

Capta tulit dominos Insula quando Scythas.

Vicinos etiam grassatus caede per agros,

Impia Pannonicis intulit arma iugis.

15

Rex ubi signa movens vafrum Ludovicus in hostem,

Infida caesus proditione fuit.

Plurima, laus superis, posthac incommoda sensit,

Cum fuit a saevis cincta Vienna Scythis.

Quam licet innumeris clausisset viribus urbem,

20

Ipsa tamen, Christo vindice, tuta stetit.

Bacchica Theseae superavit littora Naxi,

Eius et eversam perdidit ira Paron.

Ipsa suas sparsit lacrimis Aegina ruinas,

Luxerunt Scythica capta Cythera manu,

25

Quando Propontiacum, Solmannus classibus aequor

Texit, et Euxinas remige vertit aquas.

Postea cum levibus committens proelia Persis,

Respexit trepida Patria tecta fuga.

Perpetuo tali, faxit Deus, omne pugnet,

30

Palleat ut curis praedo subinde novis:

Effuso totum qui sanguine polluit orbem,

Dum furit in coetus maxime Christe tuos.

Qui tot dissecuit vim passas ante puellas,

Qui se mentitus rettulit esse Deum,

35

Sentiat aeternam contempti numinis iram,

Proque sua poenas impietate luat.

Fallor? an hic iterum Geticas in bella phalanges

Ducens, Teutonicas fulminat ante fores?

Dum nos cognatos in viscera condimus enses,

40

Et proprias caeci dilaceramus opes.

Europae regina mihi Germania dicas,

In tantum quis te dedecus error agat?

Ut tua tam saevo des membra voranda latroni,

Ceu rerum nolis amplius esse caput.

45

Per laudes generosa tuas, per sceptra precamur,

Si non vis aliis parcere, parce tibi.

Dumque potes, foedos adeo compesce furores,

Nec proprias armes in tua fata manus.

Muta terrigenae miscentes proelia fratres,

50

Invicti dextris procubuere suis.

Deformem traxit civili Marte ruinam,

Urbs, per quam flavas Albula voluit aquas.

At tu si quid habes, ut habes, Germania mentis,

Disce peregrinis cautior esse malis.

55

Si te nil tangunt viduatae civibus urbes,

Nec movet oppressae relligionis honor:

At tua te virtus tot iam laudata per annos

Excitet, immemorem nec sinat esse tui.

Si patrios prima repetas ab origine reges,

60

Invenies fortes te genuisse viros.

Mannus et Ingaevon, Marsus, seniorque Tuiscon,

Heroas bello non habuere pares.

Cimbrica Romuleae timuerunt arma cohortes,

Consuluit pavida cum sibi Carbo fuga.

65

Rex Ariovistus victis certamine Gallis,

Rettulit ad patrios ampla tropaea deos.

Arminius, caesis Vari legionibus, heros,

Exemit Latio patria colla iugo.

Roma caput mundi nostros exusta triumphos

70

Auxit, ut a priscis est superata Gothis.

Nec dum, lethaeas nisi forsitan hauseris undas,

Ingenio virtus excidit illa tuo:

Qua fretus paucis Magnus sibi Carolus annis,

Subiecit domitas totius orbis opes.

75

Unde suum veniens tollit Sol aureus orbem,

Quaque sub occiduas praecipitatur aquas.

Submisit domino Ganges sua cornua Franco,

Teque ferunt victas Nile dedisse manus.

Ut taceam Solymos, Gallos, Siculosque subactos,

80

Et quae praeterea nomina mundus habet.

Iam quis in orbe locus virtutes nescit Othonum?

Quae radiis tantis nubila terra caret?

SI nihil ad titulos cupis addere laudis avitos,

Nec decus hoc palmis vis cumulare novis:

85

Nominis in curam saltem consurge tuendi,

Tam tibi magnanimi quod peperere duces.

Nec nova praeteritos obscuret fama triumphos,

Est aliqua acceptum laus retinere decus.

Ergo rumpe tuum, Germania, rumpe soporem,

90

Nec cessent sensus evigilare tui.

Irrita num fracto contendes spicula nervo?

Utque soles, clypeum iam moritura petes?

Non'ne vides, quanto navis tua fluctuet aestus?

Nexa tuis humeris vincula nonne vides?

95

Dum Scyllam salva potes evitare carina,

Subduc irato candida vela mari.

Nil profecturo pulsabis remige pontum,

Cum semel abreptam merserit unda ratem.

Tandem accensa odiis civilia bella relinque,

100

Saeva quid in socios sanguinis arma geris?

Iste tibi totum potuisset subdere mundum,

Perfundit proprius qui tua membra cruor.

At vero tanto si flagras Martis amore,

Materiam belli publica damna dabunt.

105

Sunt tibi quos vincas, saevissima turba latrones,

Oblita qui nostro tela cruore ferunt.

Sunt repetenda tibi Graii moderamina regni,

Captaque crudeli nuper ab hoste Rhodus.

Debentur nostris Byzantia moenia sceptris,

110

Pannonis auxilium postulat ora tuum.

Non'ne Palaestinam Christum tenuere professi?

Haec quoque Teutonicam terra reposcit opem.

Pyramides, Memphis, Babylon, freta Caspia, Nilus,

Sunt loca Martigenis eripienda Scythis.

115

Et prius Euxini fluctus digessero ponti,

Illaque quot pisces nutriat unda canam:

Quam tot praeclaras terras, tot regna, tot urbes,

Enumeret versu nostra Thalia suo:

Quot nobis bello Mahumeticus hostis ademit,

120

Dum movet in patrios quilibet arma focos.

Nec satis est urbes saevo cepisse tyranno,

Aequa sed herbosae moenia reddit humo.

Si qua nitent Pariis divm delubra columnis,

Latro profanatis deicit illa sacris.

125

Quasque prius populus votis oneraverat aras,

Vertit in immundas impius hostis haras.

Amplius innocuis non parent legibus urbes,

Nemo pudicitiam, numina nemo colit.

Sacrarum servant vires examina legum,

130

Et quod quisque potest robora iuris habet.

Vita feris similis lumen rationis obumbrat,

Nec sinit humano vivere more Scythas.

Atque semel brevibus complectar ut omnia verbis,

Stant illis uno fasque nefasque loco.

135

Si non ista tuam tangunt Germania mentem,

Crimina nec poenam solvere tanta iubes:

Tum mihi Caucaseis dicris nata sub antris,

Et silices credam pectus habere tuum.

Par est in foedos te bella capescere porcos,

140

Par est in tales cominus ire feras.

Ista tibi iustos poterunt dare tela triumphos,

Inficiunt titulos cetera bella tuos.

In tua crudeles armas cum viscera dextras,

Quo rogo, si vincas, nomen ab hoste trahes?

145

Sic quoque, si sociam laus est turbare quietem,

Publicus in niveis latro vehetur equis.

Ah tibi ne Martis veniat tam dira libido,

Ut sis in clades ingeniosa tuas.

Utilius, si bella iuvant, pugnabis in hostem,

150

Qui madidum nostro sanguine guttur habet.

Innumeras victus gazas dabit, ampla tropaea

Ad patrios referes inde reversa lares.

Sub iuga devicti Daci cum Thracibus ibunt,

Sentiet imperium Varna recepta tuum.

155

Eoas felix iterum regina per urbes,

Dictabis populis iura sacrata novis.

Illud, Abydena Seston quod separat urbe,

Per mare Teutonicas auferet aura rates.

Tunc Asiam nostris reddes Germania sceptris,

160

Et primi venient in tua iura Phryges.

Lydia tota fremet, fulvis Pactolus arenis

Ad bellum largas suppeditabit opes.

Mitior applaudens cycnea voce Cayster,

Laetitiae testem mittet ad astra sonum,

165

Finitimas illis quando regionibus urbes,

Imperii coges frena subire tui.

Ad te Cappadoces trepidantia brachia tendent,

Orabit pacem supplice voce Cilix.

Euphrates tumidas substernens navibus undas,

170

Caerula de mediis exseret ora vadis:

Attonitaque videns Germanas fronte phalangas,

Bellica prae nimio vix feret arma metu.

Illinc ingentes hominum mirabitur artus,

Hinc quas dant saevos tympana pulsa sonos.

175

Cumque frement tremulas strepitu tormenta per auras,

Quae sternunt iactis moenia firma globis:

Mentis inops medias iterum caput abdet in undas,

Et coram vivos credet adesse deos,

Missile qui spargant adversos fulmen in hostes,

180

Collegit vires cum gravis ira suas.

At tu devictum Germania laeta per orbem

Ibis, et in niveis alta vehere rotis:

Divini donec contingas claustra sepulchri,

In quo Christiadum vita sepulta fuit:

185

In quo siderei soboles aeterna parentis

Decumbens, somno membra levanda dedit.

Perque duas cum iam micuissent sidera noctes,

Et nunc inciperet tertius ire dies,

Ex illo superas propria vi venit ad auras,

190

Nec verum potuit mors retinere Deum.

Illius hic tumulum genibus vener abere flexis,

Et fundes castas assacra busta preces.

Sic caput immensi fies Germania mundi,

Nec mendax victo nomen ab orbe trahes.

195

Sic, tua, cum docti peragent praeconia vates,

Asera laudes posteritate feres.

Atque aliquis forsan peregrino natus in orbe,

Illa legens, solvet talibus ora sonis:

Huius me vellem consortem gentis haberi,

200

Quae meruit tantum per sua bella decus.

Forsitan et multus nostros petet advena campos,

Teutonico saltem possit ut ore frui.

Si tibi nil aliud subdit Germania calcar,

Commoveant animum commoda tanta tuum.

205

Adde quod ex facili veniet tibi palma labore,

Si sub iudicium cuncta vocare voles.

Quis labor est, timidos armis exscindere Turcas?

Ex quibus intrepidi pectora nemo gerit.

Consule de rerum causis et origine libros,

210

Qui quantum valeant quaelibet astra docent:

Imbelles dicent Asiam producere gentes,

Quarum flagranti membra vigore carent.

Quis precor his demens galeas imponat ahenas,

Dura quibus caelum gentibus arma negat?

215

Tela viri sumant, magnos Europa Gigantes

Educat, hi forti pectore bella gerant.

His natura parens insevit Martis amorem,

Et tribuit validas ad fera tela manus.

Sed malus interpres aliquis mihi vellicat aurem,

220

Et me mentitis ludere rebus ait.

Percurrensque suos digitos, Germana tot inquit

Proelia successus non habuere suos.

Quisquis es, attentos animos adverte: docebo,

Hoc cupiam bellum qua ratione geri.

225

Non iubeo ratibus siculam tentare Charybdim,

Nec rapidum placidas in pecus hortor oves.

Ante velim lanient avidae mea membra volucres,

Simque prius rabidi flebilis esca lupi:

Quam mihi tam turpes veniant in pectora curae,

230

Ut laeter lacrimis patria cara tuis.

Si prius infausto commisimus omine pugnas,

Pannona Christiadum si cruor arva rigat:

Aut illud nostrae meruerunt crimina vitae,

At fusi falsa proditione sumus.

235

At tu Niliacum eum signa movebis in hostem,

Et iam castra sequi Teutonis ora voles,

Sit tibi cura prior, summum placare Tonantem:

Vincitur, irato qui movet arma Deo.

Ergo piis precibus sceleratam corrige vitam,

240

Si vis Phoebea cingere fronde caput.

Nec vitiis iterum caelestem contrahe poenam:

Crimen enim maius, si geminetur, erit.

Ne sacris spolies dium penetralia donis:

Saepe duces magnos perdidit iste furor.

245

Impia non faciat scriptus convicia miles:

Blasphemo superm laeditur ore pater.

Dumque foris Scythicum ferrum moliris in hostem,

Suscipiat vulgus publica vota domi.

Imbellisque aetas precibus delubra fatiget,

250

Absentes sternent haec quoque tela Scythas.

Amramides Pharii letalia signa tyranni,

Nullius extinxit militis usus ope.

Hausit Erythraeum miles Memphiticus aequor,

Et Pelusiacos obruit unda duces.

255

At dux Isacidum per verba precantia Moses,

Cedere iussit aquam, iussa recessit aqua.

His etiam telis inimicos Iosua reges

Extinxit, cursus sole tenente suos.

Perlege primaevos divina volumina libros,

260

Invenies armis plus potuisse preces.

Ecquid adhuc dubitas foedos eradere lapsus,

Teque fuisse malam Teutonis ora queri?

Ipse Deus faciles peccata fatentibus aures

Praebet, et in veniam pectora prona gerit.

265

Tu modo, sublatis ad lucida sidera palmis,

Promissam nostri posce parentis opem.

Et tandem validas educ in bella cohortes,

Eveniet placido nil tibi triste Deo.

Aspicio Scythico spumantes sanguine campos,

270

Vae tibi quas poenas perfide Turca dabis.

Nil fuga, cui fidis, nil flexus proderit arcus,

Nec feret optatam Persicus ensis opem.

Livida Germanis innectens colla catenis,

Ante triumphales turpiter ibis equos,

275

Exuet antiquum Christi plebecula luctum,

Et tua quem tangant tristia nullus erit.

Hanc nobis lucem spectacula grata ferentem,

Aequa precor celeri turbine Parca trahat.

Tum gravibus pangam resonantia carmina nervis,

280

Carmina Maeonio quae pede bella tonent.

Dummodo producat iuvenes mihi Iuppiter annos,

Nec mea fila secet de tribus una soror.

 

 

Finis.