BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

ELEGIA DE CAESARIBUS TURCICIS,

Davidis Peiferi Lipsici, Poetae Laureati:

scripta ad Studiosam iuventutem Academiae Lipsicae,

auctore FRIDERICO TRAUBOTO Salcensi.

 

SALVE Lipsensis pubes studiosa Lycei,

Pars Latonigenae non renuenda Deo:

Unde salutatrix mittatur epistola quaeris?

Accipe non rigida, quae cano, fronte precor.

5

Vestri vobiscum communia sacra Lycei

Sunt mihi, Castalius non negat ista chorus.

Tu quoque Cecropiae decus insuperabile linguae,

Dices, et Latiae spes Ioachime domus:

Saepe severa meam iuvit censura Thaliam

10

Iudicii, niti quo fuit ausa, tui.

Tuque Machaoniae princeps Meurere catervae,

Et mihi germani patris amate loco.

Cuius flexanimo nectar diffundit ab ore,

Attico et Ausonio lingua polita sono.

15

Nam mea Musa tui capitis cum pilea vidit

Rubra, novis coepit plectra ciere modis.

Tuque Esrome meis numquam reticende Camenis,

Quae quondam ad taedas concinuere tuas.

Tuque colende mihi cunctum praeceptor in aevum,

20

Gloria Pegasei summa Sibote gregis.

Tuque sacri iuris non ultima fama Sinapi,

Cum me susciperet Lipsia, rector eras.

Vos quoque dilecti mihi tempus in omne sodales,

Quos alio referet post mea Musa loco.

25

Ad te nunc redeo pubes generosa, tibique

Carmina, quae peperit non mea vena, dico.

Et facio, veluti est inopum mos inter amicos,

Queis cum non proprio luceat igne focus,

Convivas ut ad alterius lautissima quaeque

30

Fercula, quae nimium sunt pretiosa, vocent:

Sic te Lipsensis praeclara iuventa Lycei,

Oblectare volo versibus alterius.

Heroes etenim dum voluis, subdita quorum

Imperio quondam Pannonis ora fuit:

35

Quos tibi Davidis doctae retulere Camenae,

Cui Rex armipotens laurea serta dedit:

Sarmaticos ritus hinc disces, utilitasque

Accedet studiis hac quoque parte tuis.

Sanguinei referunt alii vibrantia Martis

40

Arma, alii divae tela Cupidineae.

Harpyas alii saevas, celeremve Dianam,

Iunge Tomitanos si libet hisce duces.

Dumque illis tempus fallis, da tempus et hisce

Exiguum, vatum carmina quisquis amas.

45

Ad nostras epulas posthac conviva voceris,

Fundet ubi Phoebus cum Ganymede merum.

Forsan et hinc poteris mollem recreare palatum,

Pegaseoque tuam stinguere fonte sitim.

Nos quoque Pieriis cum versaremur in hortis,

50

Hic ubi Pimplei sunt tibi Phoebe lares.

Hic ubi Thespiades nemorosa morantur ad antra,

Et ter trinus habet templa domusque chorus.

Fons ubi divitibus manat cum numine venis,

Ungula Gorgonei quem cava fodit equi.

55

Latona, memini, genitus, vatumque patronus

Insevit, dextra cunctipotente, piros.

Et dixit, maneas Clariae pars iuncta coronae,

Maturus posthac hinc tibi fructus erit.

Hei cur vibranti pirus haec est fulmine tacta?

60

Promissos fructus quod tulit ante mihi.

Phoebeasque miser patiar putrescere dotes?

Cogar et ingenii venam aperire mei?

Opudor, facinus, quam saecula iniqua Poetis,

Exulat Aoniae turba noverca domus.

65

Ridet Pierios ignobile vulgus alumnos,

Ut centum vates vix emat asse levi.

Primores spernunt, quasi non de pane lucrando

Sint studia Aoniae liberiora scholae.

Ora Camenalis si rari Aganippidos undis,

70

Quamvis inde fluat gloria vera, rigant.

Causa mali: quoniam est ignoti nulla cupido,

Pauci Hippocrenae nectar inesse sciunt.

Obstat et ingluvies, et amor sceleratus habendi,

Quilibet hoc multas tempore quaerit opes.

75

Virtus post nummos, aut nulla requiritur unquam,

Osaecla hirsutis barbariora Getis.

Si modo sis dives, Tyrioque micantia lumbos

Murice si velent pallia forte tuos,

Doctus eris, veteresque inter referere sophistas:

80

At tua si pendet aere crumena levis,

Non est quod iactes castas Heliconis alumnas,

Cum Musis fies fabula vana novem.

Ast ut tractantur Pimplei numina montis,

Spargent in nostris sic sua dona plagis:

85

Doctorum fugient, ceu toxica dira, recessus,

Barbaries pressis crassa redibit iis.

Quo laudanda magis priscorum saecula vatum,

Saecla per aeternos commemoranda dies.

Non vates derrant, sed erant quoque Maecenates:

90

Posteritas paribus laudat utrosque modis.

Splendida tecta ruunt, et opum furiosa libido

Desinit: ingenio stat sine fine decus.

Omnia tempus edax, ut sint adamantina, rodit:

Carmina non ulla clade perire queunt.

95

Nunc age Memphi tuos ostende superba penates,

Pyramides acie quos tenuere sua.

I Mausolaei vestigia quaere sepulchri,

Eleae monstra sidera picta domus:

Et reliqua ex septem trifidi miracula mundi:

100

Ante quod effulsit, nunc nihil illud erit.

Integra sed restant, nullaque aetate prementur,

Fecit Apollineus quae monimenta chorus.

Argolicae aeternus quasi fons et origo loquelae,

Immortale dedit Magnus Homerus opus:

105

Bella cothurnatis qui scripsit grandia Musis,

Errantemque Ithacum per duo lustra mari.

Aeschylus, Euripidesque, Sophocleusque cothurnus,

Augent Actaeum per sua scripta decus.

Fulminat hinc Lyrico divinus Pindarus ore,

110

Lesboum Aeoliae iunge poema Saphs.

Arma virmque refert Andini Musa poetae,

Postque nemus tenerum rura colenda docet.

Aemathias acies, et belli grande nefandi,

Lucanus docto concinit ore nefas.

115

Silius altisona Libycae periuria gentis,

Et simili promit Punica bella tuba.

Ecce vides Paphios Peligni vatis amores,

Cuius vena potest non reperire parem:

Sive Palaepaphiae referat dulcissima divae

120

Furta, quibusve modis mollis alendus amor,

In nova seu memorat mutatas corpora formas,

Seu canat exilii fata stupenda sui.

Aridiore stilo sed gaudet Musa Catulli:

Spargit et horrendos, nec sine felle, sales.

125

At veluti puro manat de fonte Tibulli

Sermo, tuas celebrans Lesbia pulchra faces.

Proximus accedit, tenerique Propertius oris,

Captus blanditiis Cynthia victa tuis.

Grandaevaque chely canit, et magis ore rotundo

130

Gallus, amata tuum molle Lycoris opus.

Persius et funi ducit Iuvenalis eodem,

Silvicolas Satyros, capripedesque deos,

Ut taxent hominum mores, et turpia monstrent,

Et doceant casto quae fugienda choro.

135

Archilochus rabidis hinc quae munivit iambis,

Tela Lycambaeo tincta cruore vides.

Flaccus et, Ausonia Lyricas testudine divas

Qui docuit primum ludere, primus adest.

Facta patrum veterum grandi canit Ennius ore,

140

Paccuvii retinet posteritasque libros.

Et qui praeterea (quis enim numeraverit omnes)

Scripserunt Clario carmina digna Deo.

Illis nostrates libeat quoque iungere vates,

Qui meruere sui temporis esse decus.

145

Ingenii donis Hessus, venaque fluente,

Exule Sarmatico non fuit inferior.

Hic Elegis, praeter tam multa poemata, sanctis

Vertit psalmographi nobile Regis opus.

Aequo tibi doctum, patiare, Tibulle Sabinum,

150

Carmen vel Clario purius amne fluit:

Cum canit imparibus numeris regesue ducesque,

Qui sunt Ausoniae Teutonidumve decus.

Quodneque Stigelius cedat tibi docte Properti,

Maxime tu testis, credo, Melanchthon eris,

155

Ingenium meritis qui tollis laudibus eius:

Principibus laus est vera placere viris.

Proximus accedit, genuit quem Mantua, vati

Huttenus, proavis clarus et ingenio,

Cum canit heroo crepitantia fulmina plectro

160

Martis, et eximios tollit in astra duces.

Sive leves Elegos facili diffundit ab ore:

Aequandus cui sit, non nisi Galliis erit.

Docte Gigas celebres inter non ultime vates,

Cui debet quicquid nostra Thalia potest,

165

Te memini Portae viguit rectore poesis,

Et disciplinae pulchrior ordo fuit.

Bruschius aeterna redimitus tempora lauro,

Historiae multum nomine laudis habet.

Auget et Aoniam turbam Franciscus Hymannus,

170

Ingenii prodit spemque decusque sui,

Antiquos memorans sollerti carmine reges,

O patrii fiet gloria quanta soli?

Hinc velut Oceano surgens Tithonia coniux,

Illustrat bifidum veste micante polum,

175

David Lipsensi natus Peiferus in urbe:

Tale decus gignit Misnia tota tibi.

Inque decus patriae maiestas regia laurum

Donavit: tali munere dignus erat.

Talia Phoebicolae iactant insignia vates,

180

Ut lauro atque hedera tempora vincta gerant.

Lenaeus quoniam pater, et Latonia proles,

Sacrata Aoniae numina rupis habent.

Haec pulchras lauros, hederas habet ille virentes,

Illorumque omni tempore fama viret.

185

Et servatur in aeternum laus inclita vatum,

Nescia Davidis sunt monimenta necis.

Sint modo propitiae, nec frangant licia Parcae,

Carminibus dices omen inesse meis.

Sic tibi Lipsensis laudata iuventa Lycei,

190

Non desunt vates, quos imitere, sacri.

Nec deerunt Maecenates, quod si modo Martis

Dira Panomphaeus reprimat arma Tonans,

Supplicibus votis caelestia numina flecte,

Impendent patriae tristia damna plagae.

195

Audiet aeternus Pater, et sua pignora, natum

Mittet, ut aethereum nos vocet ante thronum:

Iudicet, et cunctos hircos seiungat ab agnis,

Quam non mundus habet, pace suosque beet.

Nuntiet hanc utinam superae puer aliger aulae

200

Horam, quam primum latisonante tuba.

Haec meditanda tibi linquo studiosa iuventus,

Grata Deo tua sunt vota, precesque: Vale.

 

 

Finis.