BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

BAIASETES I.

 

SAevus Amurrhates binis ex coniuge natis

Attribuit Scythicas, quum moreretur, opes.

Sed prius ignifero gaudebit noctua sole,

Securasque lupus dormiet inter oves:

5

Quam furiosa parem possit perferre tyrannis.

Oderunt socias omnia sceptra manus.

Roma parum cultos includens aggere colles,

Urbs nondum, parvae spes tamen urbis erat.

Cum nova disperso maculatur fossa cerebro,

10

Fraternoque miser concidit ense Remus.

Mutua Cadmei miscentes proelia fratres,

Alter in alterius sustulit arma caput.

Cambyses Stygias germanum misit ad umbras,

Ut patrias haeres solus adiret opes.

15

Digna Getis feritas, Turcarum digna tyranno,

Barbaries nostros non decet ista duces.

Haec Baiasetes, sceptri quod honore fruatur,

Solus pro caeso commoda fratre ferat.

Qui simul ac patrii cepit moderamina regni,

20

Tristia collectos traxit in arma Scythas.

Bulgaricisque ferox Marco congressus in armis,

Cum tota fudit nobilitate ducem.

Nec prius insani dimisit Martis amorem,

Quam novus Argolico victor in orbe stetit.

25

Hinc Constantini tandem fuit ausus ad urbem,

Undique praestructis castra locare viis.

Quae postquam longo premeretur tempore, duram

Passa fuit, victu deficiente, famem.

Caesar ob id capti linquens Orientis habenas,

30

Ad Gallos profugum per mare fecit iter.

Cumque suas illic extenno robore vires

Auxisset Graiam rursus adivit humum,

At non Fortunae secum quoque vela reduxit,

Candida sed tristi littora pressit ave.

35

Vix sua, Nicopolim cingens, tentoria fixit,

Cum dedit obsessa pulsus ab arbe fugam.

Et desperatis iam rebus, in ultima ferro

Decertans, Scythico caesus ab hoste fuit.

Rexque Sigismundus, communia castra secutus,

40

Euasit tacita, victus et ipse, fuga.

His Baiasetes faustis successibus usus,

Constantinopolim rursus adire parat.

Forsan et eversis capturus moenibus urbem,

Christiadum victam caede rigasset humum:

45

Ni Tamberlanes, Scythicae regionis alumnus,

Propositum bellis impediisset opus.

Hic etenim Galatas inopino Marte subactos,

Traxerat imperii sub iuga curva sui.

Quem Baiasetes cupiens delere, priusquam

50

Vis eius longis cresceret aucta moris:

Navibus Angorium petit, obsidione relicta,

Et Tamberlanem multa minatus adit.

Ista sed immitem spes est frustrata tyrannum,

Arma nec haec placide mota fuere Deo.

55

Nam prope radices Stellae, quo Pontica Magnus,

Pompeius quondam contudit arma loco:

Illius tenues victoria cessit in auras,

Et Scythico Turcae succubuere duci.

Ipseque rex, collum praebens ad vincula, venit

60

In Tamberlanis praeda petita manus.

Gentibus utque procul caeli regione remotis

Incuteret gelidos publica fama metus,

Auratis victor captivi colla catenis,

Cruraque compedibus diminuenda dedit:

65

Et cavea septum, captarum more fer arum,

Ante coronatos curribus egit equos:

Donec ad infernas sedes descendit, ut illic

Membra daret poenis discrucianda novis.

Talia funereis debentur fata tyrannis,

70

Per quos emendat crimina nostra Deus.

Scilicet ut toti fiant ludibria mundo,

Et tandem Stygiis dent alimenta focis.