BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

AMURRHATES I.

 

PErfidus, impurus, nulli satis aequus, et audax,

Invalidus, vigilans, ambitiosus homo,

Factus Amurrhates patrii successor honoris,

Protulit imperium qualibet arte suum.

5

Nec minus illius favit Rhamnusia coeptis,

Quam favit votis Attila saeve tuis.

Tota novis etenim dum flagrans Graecia bellis,

Impia civiles cogit ad arma manus:

Numen Amurrhatis rex Byzantinus adorat,

10

Auxiliumque fero pressus ab hoste petit.

Cuius sollicita commotus voce tyrannus,

Ferret ut in portus regia vota suos:

Protinus ex omni numero delecta, Scytharum

Bis sex in Graios milia mittit agros.

15

A quibus adiutus regni moderator Eoi,

Quam primum victi contudit hostis opes.

Egit Amurrhati grates, Turcasque remisit:

Quae res imperii prima ruina fuit.

Namque domum Scythicae postquam rediere cohortes,

20

Sparsa est de Graio plurima fama solo.

Hanc ut Amurrhates arrectis auribus hausit,

Vidit et Argolicos pace carere duces:

Quos intestinis demens Discordia bellis

Impulerat proprios dilacerare focos:

25

Qua coit angustis Helles Nepheleidos aequor

Faucibus, et pressis fluctibus unda fremit,

Illa parte suas traducit nave cohortes,

Et Byzantini moenia regis adit.

Cuius ut affictos vindex tueatur honores,

30

Se fingit patrium deseruisse larem.

At salvis tetigit quam primum littora velis,

Et tenuit curvas anchora fixa rate:

Tum demum patuere doli, tum facta tyranni

Perfida Niliaci fraus manifesta fuit.

35

Vix etenim exposito complevit milite littus,

Primaque sunt Graio credita castra solo,

In circumventos cum stringens arma Pelasgos,

Cuncta dedit saevis diripienda Scythis.

Nec mora longa, suis adiecit plurima sceptris

40

Hellespontiaco castra propinqua freto.

Gallipolim cepit, deletis civibus, urbem,

Byzanti quondam sub ditione sitam.

Indeque digressus, Mysos victricibus armis

Abstulit, et domitam dilaceravit humum:

45

Servus ubi latus ense ferox confixit adacto,

Hoc ultus domini vulnere fata sui.

Qui dolor infernas illum demisit ad umbras,

Nec passus vita est ulteriore frui.