David Peifer
1530 - 1602
|
Imperatores Turcici,seu de eorum vita et rebus gestis
|
_____________________________________________________________________
|
|
ORCHANNES I.
FIlius Orchannes, patriis virtutibus omnesIngenii iunxit nobilioris opes.Quarum praesidio vicinas diruit urbes,Bellaque felici plurima sorte tulit. | |
5 | Nec quisquam procerum, quos aetas illa ferebat,Contulit in famulos munera plura suos.Scilicet hac non est praestantior altera virtus,Quae prius obscuros tollat in astra duces:Quae citius longae reges committere famae, |
10 | Et caput a tenebris exonerare queat.Adde quod hic longa pugnarit saepius hasta,Pro patriis doctus bella movere focis.Hinc sibi reginam socio devixit amore,Cuius erat Cilicum subdita terra iugo. |
15 | Saepius et contra Micaelem bella peregit,Qui Constantini Caesar in urbe fuit.Sensit et illius vires urbs Prusia, cuiusMoenia tum Scythica capta suere manu.Non impune tamen: nam cum sua forte moneres |
20 | Agmina portarum vi reserare fores,Ipseque pugnaces non segnior iret in hostes,Accepto Stygias vulnere pavit aves:
|