BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

OTTOMANNUS.

 

SOlmanno caeso, rerum praefectus habenis

Turcarum longo tempore nemo fuit.

Nec quisquam nostras fama pervenit ad aures,

Qui Mahumetigenas dux tenuisset opes:

5

Tempus ad usque, sacer devoti militis ordo

Quo celebrem victo cepit ab hoste Rhodon.

Tunc primum Scythico caput Ottomannus in orbe

Extollens, titulis nomina plena tulit.

Qui nova funesti iaciens fundamina sceptri,

10

Est ausus profugis reddere iura Scythis.

Primus et heredi nomen regale reliquit:

Qui cito, dii faxint, emoriatur honor.

Hac ego quum nuper de re Phoebea rogarem,

Ex adytis tales antra dedere sonos:

15

Hic morietur honor, vitae delicta prioris

Propitium quando flebitis ante Deum.

Et quem vos sceleris finem statuetis in orbe,

Peccati poenas finiet ille dies.

At si pergetis scelus in scelus addere, vires

20

Impietas vestris hostibus ista dabit.

Dux Ottomannus tantos quod fecerit auctus,

Peccatis vestri promeruere patres.

Illius hinc etiam cesserunt omnia votis,

Sive domi faceret proelia, sive foris.

25

Eius triste iugum Bithynia capta subivit,

Quodque ducis Tyrii contegit ossa solum.

Cepit et Euxini penetrans confinia ponti,

Plurima caeruleis oppida iuncta vadis.

Ex quibus et Sivam, quae dicta Sebastia priscis

30

Urbs fuit, imperio subdidit ille suo.

Cumque quater septem per messes sceptra tulisset,

A furiis raptus sub cava busta fuit.