BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

David Peifer

1530 - 1602

 

Imperatores Turcici,

seu de eorum vita et rebus gestis

 

_____________________________________________________________________

 

 

 

CYRISCELEBES.

 

UNus adhuc natus de Baiasete superstes,

Tristia post capti funera patris, erat.

Fugerat iratas qui solus inobrutus undas,

Mortua cum fratrum cetera turba foret.

5

Ne tamen imperii posset fulcire ruinam,

Aut aliquam lapsis addere rebus opem,

Regna Sigismundus qui sub ditione tenebat

Paeoniae, validas cogit ad arma manus.

Quoque trucem posset bellis exscindere stirpem,

10

Captatum tandem tempus adesse ratus:

Signatos regis Philadelphi nomine campos,

Collecto passim milite cinctus adit.

In quibus infausto committens omine pugnam,

Cogitur in turpem vertere terga fugam.

15

Non tamen est avido fugiens deprensus ab hoste,

Sed salvus rediit, sorte favente, domum.

Praebuit haec animos timido victoria Turcae,

Incuteret rigidas ut tibi Save minas.

Et nisi more illum tristi properata tulisset

20

Funere, si Stygias non subiisset aquas,

Territa grassantes sensisset Servia fures,

Tunc nondum servum Servia passa iugum.

Cinxissetque feris Byzantia moenia castris,

Hostis ab averso qui iaculatur equo.