B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Morus
ca. 1478 - 1535
     
   


D e   o p t i m o   s t a t u   r e i p u b l i c a e
d e q u e   n o v a   i n s u l a   U t o p i a


L i b e r   p r i m u s
R a p h a e l i s   s e r m o   a n t e m e r i d i a n u s

C a p i t u l u m   I
H o m o   p e r e g r i n a n s
R a p h a e l   H y t h l o d a e u s


____________________________________________________




Utopiae insulae tabula
(Illustratio Ambrosii Holbein ex editione 1518)



Sermonis quem Raphael Hythlodaeus uir eximius,
de optimo reipublicae statu habuit liber primus,
per illustrem uirum Thomam Morum inclytae
Britanniarum urbis Londini et ciuem, et uicecomitem.

     Quum non exigui momenti negocia quaedam inuictissimus Angliae Rex Henricus eius nominis octauus, omnibus egregij principis artibus ornatissimus, cum serenissimo Castellae principe Carolo controuersa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legauit in Flandriam, comitem & collegam uiri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scrinijs nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod uerear ne parum syncerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod uirtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi uideri uelim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.
     Occurrerunt nobis Brugis (sic enim conuenerat) hi, quibus a principe negocium demandabatur, egregij uiri omnes. in his praefectus Brugensis uir magnificus, princeps & caput erat, caeterum os & pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, uerumetiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi uero negocij cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies uale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi.
     Ego me interim (sic enim res ferebat) Antuerpiam confero.
     Ibi dum uersor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, inuisit Petrus Aegidius Antuerpiae natus, magna fide, & loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus & literatissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos uero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, ut uix unum aut alterum usquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum.
     Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, & tam innoxie facetus, ut patriae desyderium, ac laris domestici, uxoris, & liberorum, quorum studio reuisendorum nimis quam anxie tenebar (iam tum enim plus quatuor mensibus abfueram domo) magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, & mellitissima confabulatione leuauerit.
     Hunc quum die quadam in templo diuae Mariae, quod & opere pulcherrimum, & populo celeberrimum est, rei diuinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem uideo cum hospite quodam, uergentis ad senium aetatis, uultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex uultu atque habitu nauclerus esse uidebatur.
     At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, & uides inquit hunc! (simul designabat eum cum quo loquentem uideram) eum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere.
     Uenisset inquam pergratus mihi tua causa.
     Imo, inquit ille, si nosses hominem, sua.
     Nam nemo uiuit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio auidissimum esse te.
     Ergo inquam non pessime coniectaui.
     Nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum.
     Atqui inquit aberrasti longissime; nauigauit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; imo uelut Nempe Plato.
     Raphael iste, sic enim uocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, & latinae linguae non indoctus, & graecae doctissimus (cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine cognouit) relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat (est enim Lusitanus) orbis terrarum contemplandi studio Americo Uespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quatuor nauigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non redijt.
     Curauit enim atque adeo extorsit ab Americo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad fines postremae nauigationis in Castello relinquebantur.
     Itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui haec assidue sunt in ore, Caelo tegitur qui non habet urnam, & Undique ad superos tantundem esse uiae.
     Quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.
     Caeterum postquam digresso Uespucio multas regiones cum quinque Castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde peruenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum nauibus, in patriam denique praeter spem reuehitur.