Illustratio Ambrosii Holbein ex editione 1518
Thomas Morus Petro Aegidio s. d.
Pudet me propemodum charissime Petre Aegidi libellum hunc, de Vtopiana republica, post annum ferme ad te mittere, quem te non dubito intra sesquimensem expectasse. quippe quum scires mihi demptum in hoc opere inueniendi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quae tecum una pariter audiui narrantem Raphaelem. quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius, atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quam Graece, & mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam & debeo & habeo.
Fateor mi Petre, mihi adeo multum laboris hijs rebus paratis detractum, ut pene nihil fuerit relictum. alioquin huius rei uel excogitatio, uel oeconomia, potuisset, ab ingenio neque infimo, neque prorsus indocto postulare, tum temporis nonnihil, tum studij. quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere scriberetur, id uero a me praestari, nullo tempore, nullo studio potuisset.
Nunc uero quum ablatis curis hijs, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negocij. sed huic tamen tam nihilo negocij peragendo, caetera negocia mea minus fere quam nihil temporis reliquerunt. Dum causas forenseis assidue alias ago, alias audio, alias arbiter finio, alias iudex dirimo, dum hic officij causa uisitur, ille negocij, dum foris totum ferme diem alijs impartior, reliquum meis, relinquo mihi, hoc est literis, nihil.
Nempe reuerso domum, cum uxore fabulandum est, garriendum cum liberis, colloquendum cum ministris. quae ego omnia inter negocia numero, quando fieri necesse est (necesse est autem, nisi uelis esse domi tuae peregrinus) & danda omnino opera est, ut quos uitae tuae comites, aut natura prouidit, aut fecit casus, aut ipse delegisti, hijs ut te quam iucundissimum compares, modo ut ne comitate corrumpas, aut indulgentia ex ministris dominos reddas.
Inter haec quae dixi elabitur dies, mensis, annus. Quando ergo scribimus? nec interim de somno quicquam sum loquutus, ut nec de cibo quidem, qui multis non minus absumit temporis, quam somnus ipse, qui uitae absumit ferme dimidium. At mihi hoc solum temporis adquiro quod somno ciboque suffuror, quod quoniam parcum est, lente, quia tamen aliquid, aliquando perfeci, atque ad te mi Petre transmisi Vtopiam ut legeres, & si quid effugisset nos, uti tu admoneres.
Quanquam enim non hac parte penitus diffido mihi (qui utinam sic ingenio atque doctrina aliquid essem, ut memoria non usquequaque destituor) non usqueadeo tamen confido, ut credam nihil mihi potuisse excidere. Nam & Ioannes Clemens puer meus, qui adfuit ut scis una, ut quem a nullo patior sermone abesse in quo aliquid esse fructus potest, quoniam ab hac herba qua & latinis literis & Graecis coepit euirescere, egregiam aliquando frugem spero, in magnam me coniecit dubitationem. siquidem quum, quantum ego recordor, Hythlodaeus narrauerit Amauroticum illum pontem, quo fluuius Anydrus insternitur, quingentos habere passus in longum, Ioannes meus ait detrahendos esse ducentos, latitudinem fluminis haud supra trecentos ibi continere. Ego te rogo rem ut reuoces in memoriam. Nam si tu cum illo sentis, ego quoque adsentiar & me
lapsum credam, sin ipse non recolis,
Nota Theologicam differentiam scribam ut feci quod ipse recordari
inter mentiri & mendacium dicere uideor mihi, nam ut maxime cura-
bo, ne quid sit in libro falsi, ita si quid sit in ambiguo, potius mendacium dicam, quam mentiar, quod malim bonus esse quam prudens.
Quanquam facile fuerit huic mederi morbo, si ex Raphaele ipso, aut praesens scisciteris, aut per literas, quod necesse est facias, uel ob alium scrupulum, qui nobis incidit nescio mea ne culpa magis, an tua, an Raphaelis ipsius. Nam neque nobis in mentem uenit quaerere, neque illi dicere, qua in parte noui illius orbis Vtopia sita sit. Quod non fuisse praetermissum sic, uellem profecto mediocri pecunia mea redemptum, uel quod subpudet me nescire, quo in mari sit insula de qua tam multa recenseam, uel quod sunt apud nos unus & alter, sed unus maxime, uir pius & professione Theologus, qui miro flagrat desyderio adeundae Vtopiae, non inani & curiosa libidine collustrandi noua, sed uti religionem nostram, feliciter ibi coeptam, foueat atque adaugeat.
Quod quo faciat rite, decreuit ante curare ut mittatur a Pontifice, atque adeo ut creetur Vtopiensibus Episcopus, nihil eo scrupulo retardatus, quod hoc antistitium sit illi precibus impetrandum. Quippe sanctum ducit ambi-
tum, quem non honoris aut quaestus ratio, sed
Sanctus ambitus pietatis respectus pepererit. Quamobrem te
oro mi Petre uti aut praesens, si potes commo-
de, aut absens per epistolam, compelles Hythlodaeum, atque efficias, ne quicquam huic operi meo, aut insit falsi, aut ueri desyderetur. Atque haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius aeque sufficit, si quid est erratum corrigere, neque is ipse aliter hoc praestare potest, quam si quae sunt a me scripta perlegerit. Ad haec: fiet ut hoc pacto intelligas, accipiatne libenter, an grauatim ferat, hoc operis a me conscribi. Nempe si suos labores decreuit ipse mandare literis, nolit fortasse me: neque ego certe uelim, Vtopiensium per me uulgata republica, florem illi gratiamque nouitatis historiae suae praeripere.
Quanquam ut uere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino aediturus. Etenim tam uaria sunt palata mortalium, tam morosa quo-
rundam ingenia, tam ingrati animi, tam absur-
Ingrata hominum iudicia da iudicia, ut cuni hijs haud paulo felicius agi
uideatur, qui iucundi atque hilares genio indul-
gent suo, quam qui semet macerant curis, ut aedant aliquid quod alijs, aut fastidientibus, aut ingratis, uel utilitati possit esse, uel uoluptati.
Plurimi literas nesciunt: multi contemnunt. Barbarus ut durum reijcit, quicquid non est plane barbarum, Scioli aspernantur ut triuiale, quicquid obsoletis uerbis non scatet. quibusdam solum placent uetera, plerisque tan-tum sua. Hic tam tetricus est, ut non admittat iocos, hic tam insulsus, ut non
ferat sales. tam sinu quidam sunt, ut nasum
Simos, uocat homines omnem uelut aquam ab rabido morsus cane,
nullo naso reformident. adeo mobiles alij sunt, ut aliud
sedentes probent, aliud stantes. Hi sedent in tabernis, & inter pocula de scriptorum iudicant ingenijs, magnaque cum autoritate condemnant utcunque lubitum est, suis quenque scriptis, ueluti capillicio uellicantes, ipsi interim tuti, & quod dici solet, ἔξω βέλους. quippe
tam leues & abrasi undique, ut ne pilum
Proverbium quidem habeant boni uiri, quo possint appre-
hendi. Sunt praeterea quidam tam ingrati, ut
quum impense delectentur opere: nihilo tamen magis ament autorem. non
absimiles inhumanis hospitibus, qui quum
Mira collatio opiparo conuiuio prolixe sint excepti, saturi
demum discedunt domum, nullis habitis
gratijs ei, a quo sunt inuitati. I nunc & hominibus tam delicati palati: tam uarij gustus: animi praeterea tam memoris & grati, tuis impensis epulum instrue.
Sed tamen mi Petre tu illud age quod dixi cum Hythlodaeo. postea tamen integrum erit hac de re consultare denuo.
Quanquam si id ipsius uoluntate fiat: quandoquidem
scribendi labore defunctus: nunc sero sapio:
quod reliquum est de aedendo:
sequar amicorum consilium:
atque in primis tuum.
Vale dulcissime
Petre Aegidi:
cum optima coniuge:
ac me ut soles ama: quando
ego te amo etiam plus quam soleo.
Finis