B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Thomas Morus
ca. 1478 - 1535
     
   


D e   o p t i m o   s t a t u   r e i p u b l i c a e
d e q u e   n o v a   i n s u l a   U t o p i a


L i b e r   p r i m u s
R a p h a e l i s   s e r m o   a n t e m e r i d i a n u s

C a p i t u l u m   I I
P e r e g r i n a t i o n e s   R a p h a e l i s


____________________________________________________




Illustratio Ambrosii Holbein ex editione 1518

     Haec ubi narrauit Petrus, actis ei gratijs quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.
      Narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Uespucius abierat, ipse, socijque eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam (cuius & patria mihi, & nomen excidit) grati, charique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque uiaticum ipsi & quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret.
     Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.
     Nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatij solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas.
     Squalor undique & tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxijs.
     Caeterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia.
     Inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur.
     Naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea. post uero acuminatas carinas canabea uela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris ac caeli non imperiti.
     Sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consueuisse sese, neque alias temere, quam aestate credere.
     Nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hyemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.
     Quid quoque in loco se uidisse narrauit, & longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, & alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa.
     His enim de rebus & nos auidissime rogabamus, & ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum.
     Nam Scyllas & Celenos rapaces, & Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non inuenias, at sane ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet.
     Caeterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda.
     Nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deuentum est.