BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Mathias de Miechow

1457 - 1523

 

Tractatus de duabus Sarmatiis,

Asiana et Europiana,

et de contentis in eis.

 

Liber primus

 

___________________________________________________

 

 

[p. 129]

Tractatus primus libri primi 1

 

Capitulum primum.

Quod duae sunt Sarmatiae.

 

Antiquiores duas Sarmatias posuerunt, unam in Europa, alteram in Asia sibi invicem coherentes et contiguas. In Europiana sunt regiones Russorum seu Rutenorum, Lithuanorum, Moskorum et eis adiacentes, ab occidente flumine Vislae et ab oriente Tanai inclusae. Harum regionum gentes olim Getae nuncupabantur. In Asiatica vero Sarmatia nunc commorantur et degunt plura genera Thartarorum, a flumine Don seu Tanai ab occidente usque ad mare Caspium ab oriente contenta. Horum imperia, geneologiae, ritus et mores latitudoque terrarum, flumina et circum circa adiacentia in subscribendis explanabuntur.

 

 

Capitulum secundum.

De ortu et adventu Thartarorum.

 

Anno domini millesimo ducentesimo undecimo apparuit grandis cometes in diebus mensis maii, decem octo diebus durans et supra Polowczos, Tanaim ac Russiam girans caudamque in occasum porrigens et adventum Thartarorum significans. Unde sequenti anno gens Thartarorum, in illam diem ignota, occiso, ut fertur, proprio rege Dauid de submontibus Indiae conflictisque pluribus nationibus septemtrionis ad Polowczos venit. Polowci siquidem fuerunt gentes secundum latus septemtrionale Euxini maris commanentes ultra Paludes Meotidis, quos alii Gothos appellant. Polowci autem lingua Rutenorum sonant et interpretantur venatici seu rapaces, quia sepenumero invadentes eos spoliabant et bona ipsorum rapiebant atque abducebant, quemadmodum et Thartari hisce temporibus faciunt.

Itaque Thartaris ingredientibus terras Polowczonum postularunt per ambasiatam ipsos principes Rutenorum universis copiis et potentiis se adiuvari, quoniam par exitium et discrimen eos, sicut et Polowczos, expectaret. Supervenerunt autem et Thartarorum nuncii denuntiantes ducibus Russiae, ne immiscerent sese bello et adiutorio Polowczonum, sed potius exterminium [p. 130] eorum, tanquam adversariorum, procurarent. Russitae vero immaturo usi consilio nunciis Thartarorum comprehensis et occisis perrexerunt exercitualiter Polowcis in adiutorium terra marique, videlicet Mscislaus Romanowicz cum militia Kiouiensi, Mscislaus Mscisclawicz cum militia Haliciensi, item ceteri duces Russiae, Wladimir Rurikowicz, duces Cirneouienses, et duces Smolnenses. Iunctique exercitui omnium Polowczonum pervenerunt in Protolce et abinde, singuli ascensis equis, venerunt duodecim stativis ad fluvium Kalcza, ubi iam Thartari castra metati fuerunt. Et illico respirandi spacio non dato Thartari in eos irruerunt et contritis ac diffugientibus Polowcis acies Rutenorum disiiciuntur plurimaque caede peracta bini duces, Mscislaus Kiouiensis et Cirneouiensis captivantur. Reliqui fugientes, abhominabile dictu, a Polowcis sociis, per quorum terram fugam maturabant, trucidabantur. Equites quoque propter equos, pedites propter vestes occidebantur et in aquis suffocabantur. In illa ergo die Ruteni in pessimum horrendumque inciderunt periculum, quale in terris Russie nunquam auditum est, eaque prima clades extitit, quam Ruteni a Thartaris pertulerunt. Mscislaus autem Mscislawicz, Haliciensis dux, dum ad naves fugiendo pervenisset, superatis fluviis persecutionem Thartarorum veritus, naves abrumpi praecepit abindeque fugax in Halicz pavore et trepidatione plenus pervenit. Vladimirus autem Rurikowicz fuga et ipse salvatus in Kiow perveniens sedem accepit Kiouiensem. Alia vero omnis multitude Rutenorum, dum ad naves fugiendo pervenisset et eas abruptas offendisset, in merorem versa, dum undas tranare non posset, fame contabescens illic consumpta est praeter paucos duces et aliquos eorum milites, qui in lembis fluvios traiecerunt.

Praeterea anno domini millesimo ducentesimo vigesimo octavo in maxima multitudine Thartari Russiam ingredientes universam terram Rzesanska 2 vastaverunt, ducem occiderunt, senes et impuberes necaverunt, reliquam multitudinem in captivitatem abduxerunt, castra incenderunt.

Iterum hieme eiusdem anni venerunt Thartari in terram Susdalorum et ea universa vastata ducem Georgium et filios eius pluresque alios Susdalorum principes interfecerunt, castrum Rostow incenderunt, captivos et predam pro libito abduxerunt. [p. 131] Sequenti quoque anno in Smolnensem et Czirneouiensem regiones venientes eas crudelissima caede nulli aetati parcentes pervastaverunt, castra et fortalicia, ex quibus duces et milites pre timore fugerant, incenderunt et onusti captivorum multitudine in terras suas redierunt.

 

 

Capitulum tertium.

De crudeli vastatione Poloniae et

Hungariae per Thartaros.

 

Post praedicta Thartarorum horrenda vastatio ex ordine narrationis subnectenda est.

Anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo Thartari in Russiam venerunt et Kiow, amplissimam urbem et metropolim Rutenorum magnifice constructam funditus deleverunt. Habuit siquidem praefata urbs portas et turres firmiter edificatas et aliquarum portarum tecta deaurata et splendentia. Habuit et usque nunc habet metropolitanum de ritu Rutenorum seu Graecorum plurimis wladicis et episcopis a Danubio per Moldauiam, Valachiam, Russiam et Moscouiam presidentem, in Kiouia iam post destructionem non residentem. Habuit insuper esslesias supra tricentas ornatissimas, quarum alique in campis inter vepres et arbusta in hanc diem permanent et stant desolate pro latibulis ferarum. Ex quibus binae ecclesiae, videlicet sanctae Mariae et sancti Michaelis, aliquas laminas tecti adhuc tenent deauratas. Quas Thartari predatum venientes et inspicientes Altim bassina vocant 3, id est aureum caput habentes, quia partem tecti deaurati habent. Hac vero tempestate in monte, ubi olim castrum Kiouiense stabat, Lithuani, domini illius loci, fortalicium amplum de roboribus et lignis extruxerunt et tenent.

Itaque tota Russia cum sua metropoli et Podolia omniquaque pessundata Bathus, Thartarorum imperator, volens Hungariam ingredi misit ducem, Petam nomine, cum magno exercitu vastandum Poloniam. Aiunt Poloni Bathum, regem Thartarorum, Poloniam, Slesiam, Morauiam vastasse, verior tamen historia eorum, sic et cronica Hungarorum, referunt Bathum non fuisse in Polonia, sed duces ipsius. Qui trucidatis tirannis et principibus Rutenorum receptaque praeda in oppidis Lublin et Zawi[p. 132]chost vicinisque eorum reduxerunt eam in Russiam festinanterque redeuntes expugnaverunt Sandomiriam cum castro illicque occiderunt abbatem Pokrziwnicensem cum fratribus eius et magnum numerum utriusque sexus nobilium et ignobilium virorum ac matronarum ad conservandum vitam Sandomiriae collectorum. Inde exeuntes per Visliciam 4 in Scarbimiriam venerunt et revertebantur predam deducturi in Russiam. Dumque stativa tenerent ad fluvium Czarna apud villam, que Maior Thursko vocatur, irruit in eos Vladimirus, Cracouiensis palatinus, cum militibus Cracouiensibus. Ubi inter pugnandum omnis captivorum multitudo diffugiens in propinquas silvas se recepit. Superati tamen sunt pauci a multis, Vlodimirus, palatinus Cracouiensis, cum suis a Thartaris; verum strage suorum perculsi Thartari per silvam Stremech in Russiam recesserunt et in supplementum accersitis plurimis Thartaris cum fremitu et ira in Poloniam redierunt et, quia maximum exercitum habuerunt, ad Sandomiriam pervenientes bifariam diviserunt eum minoremque exercitum in Lancitiam, Siradiam et Kuiauiam destinarunt cum principe Cadano, quem Poloni Caydanum nuncupant; qui nullo obice apparente vastarunt crudelissime illos districtus cedibus atque igne. Maior autem exercitus Thartarorum, cuius ductor fuit Peta, Thartarorum princeps, versus Cracouiam ivit omnem oram transitui propinquam caede et incendio pervastans. Ocurrunt ergo ei in villa Chmelik prope opidum Szydlow 5 Vlodimirus palatinus, Clemens, castellanus Cracouiensis, Pacoslaus palatinus, Iacobus Raciborowicz, castellanus Sandomiriensis, cum nobilibus et militibus Cracouiensibus et Sandomiriensibus. Et facto conflictu cum una turma Thartarorum ipsaque attrita pedem referente et ad alteram praestantiorem turmam sese divertente Poloni certamine priori fessi pauci a plurimis adverso pectore confossi ceciderunt, reliqui vero in fugam conversi per itinera nota evaserunt. Ceciderunt in eo conflictu desiderati Cristinus Sulkowicz de Niedwiedz 6, Nicolaus Vitowicz, Albertus Stampoticz, Zementa, Grambina, Sulislaus, milites strenui, et alii plures validi. Ex quorum strage tantus pavor irrepsit, ut alii in alias regiones fugerent, agrestes vero cum pignoribus et pecoribus in paludes et silvas et in invia se conderent. Sed et Bole[p. 133]slaus Pudicus, dux Cracouiae et Sandomiriae, cum Grzimislaua matre et Kinga, coniuge sua, primum versus Hungariam in castrum Pienini de prope opidum Sandecz, postea vero in Morauiam ad monasterium Cisterciensium effugit.

Thartari autem post cladem apud Chmelik peractam Cracouiam in die Cinerum venerunt et eam vacuam hominibus invenientes (omnes siquidem in abdita diffugerant) in ecclesias et domos incendio sevierunt. Ecclesiam vero sancti Andreae, tunc extra muros Cracouienses extantem, vallantes oppugnabant, expugnare tamen non valuerunt quampluribus Polonis magna vi et fortitudine se et sua illic defendentibus, irrito coepto recesserunt et in Vratislauiam perrexerunt. Quam similiter ut Cracouiam desertatam habitatoribus reperientes (cives etenim Vratislauienses pavore consternati fere omnibus relictis, preciosioribus dumtaxat festine raptis fugam inierunt; quod gentes ducis Henrici de arce videntes descenderunt et opes cum victualibus in arcem inducentes urbem cum tectis eius flammis exusserunt, et Thartari in urbe nil reperientes) castrum vallarunt et post aliquos dies obsidionem solventes, ut aiunt, orationibus et lachrimis Ceslai, prioris ordinis predicatorum, et fratrum eius in castrum admissorum depulsi, recesserunt. Interimque feria secunda Pascae Thartaris, qui Kuiauiam vastaverunt supervenientibus simuliuncti in Legniczam profecti sunt. Dux etenim Henricus secundus, sanctae Heduigis 7 filius, per illud tempus ibi collegerat gentes et armigeros, tam nobiles quam agrestes Maioris Poloniae et Slesiae. Advenerant et principes cum suis militibus: Mieczlaus Kasimirides, dux Opoliensis, Boleslaus, filius Depoldi, marchionis Morauiae expulsi, qui Sepiolka cognominatus est; et Pompo de Hosterno, magister cruciferorum de Prussia, cum fratribus sui ordinis; insuper et cruce signati plures. Cumque ex opido Legnicensi duceret agmina et ea obequitaret, lapis de summitate ecclesiae beatae Mariae decidit parumque abfuit, quin caput ducis Henrici non dirupit, quod re vera infaustum omen fuit. Suburbana itaque opidi Legnicensis pretergressus quatuor acies instruxit et ordinavit. Primam de cruce signatis voluntariis et de aurifossoribus opidi Goltberk aliisque peregrinis militibus; hanc Boleslaus Siepiolka, filius marchionis Morauiae, ducebat. Altera acies fuit [p. 134] militum Cracouiensium et Maioris Poloniae; hanc Sulislaus, frater Vlodimiri, olim palatini Cracouiensis circa Chmielik occisi, ductitavit. Tertiam aciem gubernavit Mieczlaus, dux Opoliensis; in qua erant milites Opolienses et Pompo, magister Prussiae, cum fratribus et militia sua. Quartam aciem ipsemet dux Henricus ex prestantioribus militibus Slesiae et Maioris Poloniae ac precio conductis militibus rexit. Totidem erant Thartarorum agmina, sed robore et frequentia pugnatorum prestantiora, ita ut unum agmen eorum omnia Polonorum agmina excederet. In campo igitur, qui Bonus Campus dicitur, porrecto et in omnes partes lato, uterque exercitus quinto Idus aprilis, alias feria secunda post octavas Pasce, convenit. Primumque cruce signatorum et auri fossorum exercitus cum Thartaris magno impetu congressus, velut tenerae aristae a grandine percussae, a sagittis thartaricis obtritus est. Deinde duo agmina sub gubernatione Sulislai militis et Mieczlai, ducis Opoliensis, consistentia pugnare cum tribus Thartarorum agminibus ingressi validam in Thartaris stragem ediderunt, ita ut pedem referrent et fugam inirent. Quidam autem celerrimo cursu circa utrumque exercitum discurrens terribili voce clamavit: Biegaycie, biegacie! quod sonat: fugite, fugite – Polonis terrorem incutiens. Quam vocem Mieczlaus, dux Opoliensis, audiens deserto prelio fugit et secum magnam partem militum traxit. Quod videns dux Henricus ingemiscens dixit: Gorzey sie nam stalo, id est: peius et moleste nobis accidit. Inducensque suam quartam aciem fortissimorum militum, tres acies Thartarorum, a duabus aciebus Polonorum disiectas, prostravit et in fugam convertit. Quarta autem acies Thartarorum, et maior omnium, cum suo duce Peta superveniens horribili impetu bellum intulit, et bellum acerrimum inter utrosque duravit magnaque ex parte Thartaris caesis et in fugam spectantibus quidam Thartarorum vexillifer valde magnum ferens vexillum, in quo chi littera greca depicta erat, talis – X – et in summitate hastilis imago teterrimi et nigerrimi coloris cum barba prolixa, coepit incantando caput imaginis quatere. Ex quo illico fumus et nebula horrendi et intolerabilis fetoris in Polonos diffusa est, ut pene exanimati et invalidi ad bellum redderentur. Clamore itaque horrendo elevato in Polonos thartaricus exercitus conversus acies eorum, quae interim integrae erant, dirupit et eas magna strage affecit. In qua dux Bole[p. 135]slaus, filius marchionis Morauiae, dictus Siepiolka, et Pompo, magister cruciferorum de Prussia, cum multis insignibus militibus necati sunt. Dux vero Henricus corona a Thartaris circumfusus est, ut a tergo et fronte caederetur iamque ad extremum circa eum non nisi quatuor milites versabantur: Sulislaus, frater olim Vlodimiri, palatini Cracouiensis, Clemens, palatinus Glogouiensis, Conradus Konrathowicz et Ioannes Iwanowicz. Qui quanta potuerunt vi et conatu principem Henricum ex prelio educentes ad fugiendum disponebant, sed ducis equus sauciatus subsistebat. Thartari igitur veloci cursu consecutum cum tribus prefatis militibus (quarto Ioanne Iwanowicz ab eis segregato) vallaverunt. Cum quibus aliquanto tempore decertabat. Ioannes vero Iwanowicz equum recentem a Roscislao, aulico ducali, receptum penetratis hostium cuneis duci administravit. Quo ascenso  8 dux sequebatur Ioannem Iwanowicz viam per medios hostes ei parantem, ipsoque in cursu vulnerato et evadente 8 dux Henricus intercipitur et tertio circumvallatur; dumque audacissime contra Thartaros dimicaret et manu sinistra elevata Thartarum sibi obvium feriret, ab altero Thartaro lancea sub ascella transfixus ex equo demisso brachio moribundus defluxit. Quem Thartari ingenti strepitu inconditarum vocum facto capiunt et extra locum certaminis, quantum esset geminatus baliste iactus, pertractum framea caput absciderunt corpusque insignibus omnibus despoliatum nudum reliquerunt.

Occisa est in eo prelio multitudo nobilium Poloniae, inter quos clari et insignes fuerunt Sulislaus, frater Vlodimiri, palatini Cracouiensis, Clemens, palatinus Glogouiensis, Conradus Konrathowicz, Stephanus de Virbna et Andreas, filius eius, Clemens, filius Andree de Pelcznicza, Thomas Piotrkowicz, Petrus Kusza 9 et ceteri. Corpus ducis Henrici post cladem in sexto digito sinistri pedis vix cognitum et repertum per Annam, coniugem eius, in medio chori ecclesiae sancti Iacobi apud fratres minores Vratislauiae sepultum est. Pomponis vero, magistri Prussiae, et militum insigniorum supra expressorum in eodem monasterio sancti Iacobi Vratislauiae corpora tumulata sunt. Boleslai autem, filii marchionis Morauiae, funus in Lubens in choro conversorum humatum est. Super cetera corpora [p. 136] fidelium in loco prelii sepulta ecclesia in hanc diem durans constructa est.

Maxima victoria de duce Henrico et Polonis Thartari potiti lectis spoliis unicuique interemptorum unam auriculam absciderunt et novem saccos grandes ad sciendum numerum occisorum repleverunt. Ducis autem Henrici capite in longiori hasta erecto ad castrum Legnicense (oppidum enim metu Thartarorum exustum fuerat) applicuerunt mandantes, ut duce eorum occiso castrum eis aperirent, castrensibus convenienter respondentibus, quod pro uno duce occiso plures duces, filios occisi, haberent. Illi vero circa Legnicz vastatis et incensis villis in Otmuchow se receperunt, ubi quindecim diebus stativa continuando omnem regionem per circuitum vastaverunt. Exinde Ratiboriensem oram adeuntes in Boleszisko 10 octo diebus commorati in Morauiam secescerunt et Venceslao, rege Bohemiae, in castris se continente eam plus quam uno mense incendiis et caedibus vastaverunt. Tandem 11 ab Olomuncz septimis castris in Hungariam pervenerunt et maiori hordae ipsius Bathi, quae Hungariam intraverat, sese consociaverunt.

 

 

Capitulum quartum.

De cruenta vastatione Hungariae per Bathy,

imperatorem Thartarorum.

 

Bathy vastata et ad nihilum redacta Russia Hungariam cum quinquies centum milibus ingredi contendebat. Resistentem ergo inter montes Sarmaticos et in clausa dicta Russiae introitum prohibentem comitem palatinum Hungariae, a Bela quarto, rege Hungariae, cum gentibus missum, Bathy obruit et expugnavit festinanterque exurendo oppida et villas ad Ticiam fluvium, qui vulgariter Cisza 12 appellatur, ex montibus Sarmaticis versus meridiem in Danubium fluentem pervenit. Et exinde gentes Thartarorum excurrentes Vaciam cum sua cathedrali ecclesia vastaverunt et incenderunt. Ad Pest quoque, ubi rex Bela quartus exercitum contra Thartaros colligebat, ibant et redibant aliquando appropinquando, nonnunquam vero fugiendo, prout est mos pugnandi Thartaris. Cumque copiosum exercitum tam ex nobilibus, quam spiritualibus rex Bela coaduna[p. 137]verat, adversus Thartaros procedens ad fluvium Titiam applicuit et castra metatus est; adhibitaque custodia mille armatorum ad pontem putabat Thartaros non transire fluvium, quoniam altus est, limosus multum et inpermeabilis. Thartari autem, qui multo maiores fluvios transierant, invento vado Ticiam in nocte transnatarunt et in aurora exercitum Hungarorum cum Bela, rege eorum, undique circumdederunt missisque densis et quasi infinitis sagittis, velut cum grando nebulosus ac densus cum fragore descendit, Hungaros perturbarunt multos occidendo, plurimos vero 13 vulnerando. Hungari ergo, veluti impreparati et absque ordine contravenientes, cadebant. Quod alii videntes meticulosi clam discedebant et fugiebant. Thartari vero, tanquam astuti, sinebant eos per medium sui transire. Unde Colomannus, frater regis, sic et rex Bela quartus, tanquam ignoti, evaserunt. Reliquos vero conclusos Thartari crudelissime ad unum necaverunt. Inter quos spirituales maiores ceciderunt: Matthias Strigoniensis archiepiscopus, Ugolinus – Colocensis archiepiscopus, Georgius – episcopus Iauriensis, Reynaldus – episcopus Transsiluaniensis, et ecclesiae Nitriensis episcopus, Nicolaus – Scibiniensis praepositus, vicecancellarius regis, Eradius – archidiaconus Bachiensis, magister Albertus – Strigoniensis archidiaconus.

De aliis autem secularibus nobilibus et ignobilibus fere infiniti occisi sunt, et qui fugerant, consecuti in viis necati iacuerunt. In Pest etiam multi plebei 14 collecti in ore gladii supervenientibus Thartaris perierunt. Rex autem Bela quartus propere fugit ad metas Austriae, ubi captus et detentus fuit per ducem Austriae. Tandem dimissus ad reginam, coniugem suam, perveniens secessit in Slauoniam, illic usque ad persecutionem Cadan commoratus.

Vastata itaque Hungaria ex una parte Danubii, in hieme proxima gelato Danubio in partem alteram penetraverunt et sedes inter Iaurinum et Strigonium fixerunt, ubi in hanc diem fossae et tumuli habitationis eorum cernuntur. Ex quo loco praefatam trans Danubium regionem spoliis, incendiis et occisionibus crudelissime afflixerunt. Cumque in Thartariam secedere proponerent, diviso exercitu princeps Cadan adversus regem Belam in Slauoniam divertit. A facie cuius territus rex [p. 138] ad mare, tandem ad Polam civitatem fugit. Cadan autem, quemadmodum cum Bathy constituerat, pertransitis et vastatis Bosna, Seruia et Bulgaria substitit circa Danubium, donec horda imperatoris Bathy superveniret. At Bathy post discessum Cadan vallavit et expugnavit Strigonium, urbem illa tempestate notabilem, cuius incole erant varii mercatores Almani, Gallici et Italici. Et quia thesauros, quos Thartari expetebant, terra suffoderant et occuluerant, idcirco, omnes necaverunt nulli sexui nullique etati parcentes. Destructaque Strigonio secus Danubium transeuntes ad exercitum principis Cadan operientem et expectantem pervenerunt. Tandem iuxta Paludes Meotidis via priori in Thartariam abierunt. Tempus autem, quo Thartari Hungariam afflixerunt et multimode vastaverunt erat fere biennium.

 

 

Capitulum quintum.

Quomodo Innocentius papa quartus misit

ad Cham Thartarorum, ne christianos persequeretur,

et quomodo fidem Machometi susceperit.

 

Discedentibus Thartaris tota Europa contremuit et principes christianorum timore perculsi, ne redirent, consulebant invicem.

Innocentius quoque papa quartus ex concilio Lugdunensi fratrem Ascelinum ordinis praedicatorum cum pluribus fratribus eiusdem et aliorum ordinum ad eos misit anno domini 1246. Qui per Almaniam et Bohemiam in Vratislauiam venit exceptusque et veneratus est a Boleslao, Slesiae et Vratislauiae duce. Exinde transiens ad Lancitiam pervenit, a Conrado, duce Mazouiae, cum suis recollectus et hospitatus. Dehinc ad Cracouiam deductus a Boleslao Pudico, a genetriceque eius Grzimislawa et a Prandotha, ordinario loci, benigne suscepti et habiti sunt, pluribus pellibus subtilibus provisi supra id, quod proprio aere potuerunt emere, quoniam principes Thartarorum sine munere adire nephas est. Tulit autem fortuna, ut esset apud Boleslaum Pudicum, principem Cracouiae atque Sandomiriae, Vasilko, princeps Russiae, nepos matris suae. Huic itaque commendati in Russiam per ipsum deducti sunt. Ad Kiouiam vero venientes, equos acquisierunt pro conditione terrarum Thartarorum valentes, qui pedibus aquam et pabulum sub nivibus sibi quaererent. Tandem ex Kiow procedentes plures duces [p. 139] Thartarorum pertransierunt, donec an Cham seu imperatorem Thartarorum applicuerunt.

Cui legatione domini papae Innocentii quarti exposita postulaverunt, ut deum universorum agnosceret atque coleret et eum, quem misit, Iesum Christum utque gentem christianam crudeli nece, quemadmodum fecit in Polonia, Hungaria et Morauia, non perderet. Et accepto response, quod Cham per quinquennium gentem christianam non invaderet, per eandem viam ad dominum apostolicum cum litteris imperatoris Thartarorum redierunt. Habes in Speculo Historiali Vincentii libro .XXXII. hanc historiam; quam caute legas necesse est, quoniam in aliquibus supersticiosa est.

Post discessum legatorum christianorum supervenerunt legati Sarracenorum persuadentes Thartaris, ut sectam et fidem Machometi acceptarent, tanquam faciliorem, tolerabiliorem, voluptatibus plenam virisque belligeris competentiorem. Christianorum autem religionem confutando dicebant esse ociosorum, imbecillium et idolatrarum imagines colentium. Sarracenorum vero legem multis utilitatibus atque voluptatibus reffertam et ceterarum religionum vi et armis expugnatricem, ut superbos debellaret, humiliatis vero tributum constitueret.

Placuit barbaris et ipsi imperatori Bathy et omnibus Thartaris, tanquam viris cordosis, audacibus et sensualibus persuasio Sarracenorum. Ideo illam et non alteram susceperunt. Et cum dicant Eissa Rocholla, id est – Iesus est spiritus domini, Machomet vero Rossola, id est –Machomet est iusticia dei, noluerunt spiritum dei, Iesum benedictum, spiritualiter vivere docentem, acceptare, sed iustitiam dei, hoc est Machomet, carnaliter et, tanquam bestiam sensualem, in spurcitiis volutantem, ab omnipotenti deo iuste in lacu penarum die ac nocte cruciandam, amplexati sunt.

Itaque ex tunc, velut et nunc, Machometum venerantes sequuntur. Pentatheuco Moisi obediunt, circumciduntur et legalia observant; campanis carent, sed quotidie Lahi illo illoloh, quod in latino sonat: Non est deus, nisi unus deus, clamant. Ingenue sese profitentur Ismahelitas, quia de Ismael ortos. Christianos vero dzincis, id est paganos, et gaur, id est infideles et sine religione appellant. Celebrant, velut alii Sarraceni, tria in anno festa. Primum kuiram, id est oblationis Pasca in memoriam oblationis Isaac, quando Abraam, multarum [p. 140] gentium pater, praecepto dei ipsum necare et offerre proposuerat. In isto festo offerunt arietes, aves, alites et cetera. Aliud festum colunt pro animabus. Tunc visitant sepulchra suorum maiorum, operibus misericordiae insistunt et alunt pauperes. Tertium festum agunt pro se suaque salute. Pro primo festo rite peragendo triginta diebus ieiunant, pro altero – uno mense, pro tertio – duodecim diebus.

 

 

Capitulum sextum.

De moribus Thartarorum et de

contentis in terra eorum.

 

Thartari sunt homines ut frequenter staturae mediae, pectore et scapulis ampli, facie lati, naso simi, colore tetri et deformes, robusti viribus et fortes, famem, frigus et aestum facile patientes, equitatu ab ineunte aetate et arte sagittandi gaudentes. Omnia sua secum ducunt; vagi et instabiles loco cum uxoribus, pueris atque pecoribus in campis degunt. Civitates, villas et domos non habent.  15Illudentesque christianis adinvicem dicunt: Non moreris in uno loco, ne tanquam christianus fedares et sub te cacares.15 Pro hieme ad relevandum a frigore ad mare Caspium divertunt, quoniam illic ratione maris temperiem aeris inveniunt; ad aestatem in suam regionem redeunt.

Aliqui eorum unam porcam, duas tresve in longum per iugera tria, quatuor et ultra sulcant, arant et milio seminant: inde cibos et bairam, id est pastas, faciunt. Non habent frumentum nec aliquod aliud legumen. Pecora et pecudes plurimas tenent, precipue caballos et cabellas pro equitatu et victu valentes. Incidunt et vulnerant equos cruoremque et per se et cum milio vorant. Carnes pecudum, pecorum et equorum comedunt etiam semicrudas. Caballos, pridie tum sponte, tum morbo mortuos, exciso loco apostemato perlibenter comedunt. Bibunt aquam, lac et cerevisiam ex milio coctam. Aquam Thurci et Thartari vocant su, interdum Thartari dicunt suha et est aqua. Cerevisiam 16 autem miliarem seu ex milio factam buzam nominant, eandem Ruteni braha vocant. Laudant lac praesertim komiz, id est acetosum, eo quod stomachum eorum confortet et medicinam purgativam faciat. In conviviis et cum hospi[p. 141]tibus advenisque bibunt araka, quod est lac sublimatum, quod mirabiliter et cito inebriat.

Non furantur neque fures inter se patiuntur. Rapto tamen vivere vicinos spoliando periucundum et deificum est apud eos. Non sunt artificia inter eos nec pecunie, sed res pro rebus commutant. Verum in horda Zauolhensi inceperunt aspros, id est argenteos obolos Thurcorum, accipere et tenere. In horda vero Prekopensi ducatos acceptant. In horda Nohaiska res pro rebus dant.

Vafri et perfidi sunt exteris, sibi invicem vero et suis omnibus fidelissimi. Indumenta sepenumero ex filtro et lana alba grosse et plane facta gerunt. Oponcze plurimum diligunt. In expressione huius nominis preponunt i, ioponcze et non oponcze nuncupantes. Et est pallium album spissum, inconsutile, pro imbribus et fluviis bene utile.

Terra eorum terra plana et absque montibus, absque lignis et arboribus, graminibus dumtaxat abundans. Vias non habent neque navigia, sed per dies iter suum computant, ut terra Zauolhensium Thartarorum citissime equitationis a flumine Volha ad mare. Caspium est quasi triginta dierum. Equitant una die viginti miliaria magna Germanica. Pedibus non gradiuntur nec itinerant.

Ferae apud eos reperiuntur: cervi, damae, dorcae et swak 17. Et est animal quantitatis ovis, in terris aliis non visum, lana griseum, duo parva cornua habens, cursu velocissimum et esu carnium eius suavissimum. Et dum grex swak in aliquo campo inter gramina conspicitur, Cham seu imperator Thartarorum cum suorum multitudine equestres vadunt et omniquaque circumdant in altissimis graminibus delitescentes. Dumque timpanis incipiunt sonare, tunc swak, tanquam metu perculsae, rapidissime hinc atque illinc ab una parte circumstantium ad alteram percurrunt et iterum atque iterum decursando vadunt, usque quo fatigati deficiant: tunc irruentibus Thartaris cum clamore occiduntur.

 

 

Capitulum septimum.

De finibus et metis Thartarorum

Zauolhensium.

 

[p. 142] Clauditur terra Cham et Thartarorum Zauolhensium ab ortu solis mari Caspio seu Hircano. A septemtrione campis longissime latissimeque protensis. Ab occasu fluminibus Tanai et Volha. A meridie partim mari Euxino seu Ponti, partim altissimis montibus Iberiae et Albaniae. Mare Caspium vocant Ruteni Chwalenskee morze et est mare non ab oceano, sed a fluminibus illic defluentibus congestum. Fluunt multa ac magna flumina in alvearium illius maris de ripis altis impetuose et quasi per saltum ex alto in medium decidentibus 18 et iuxta ripas sub ipsas transeuntibus iter prebentibus 19. Unde fit, ut ibi in aestate a Persis et Medis refrigerium quaeratur et in hieme ratione evaporationum temperies conflatur. Iuxtra illud mare et post ad orientem, ut Ruteni proferunt, sunt Thartari criniti, quos Thartari Kalmuchi et paganos nuncupant, quoniam ritum machometicum non colunt nec crines capitis abradunt, quemadmodum Thartari omnes radunt, praeter adolescentes, qui rasa coma binos radios crinium ab aure dextra et alium a sinistra usque in brachia prominentes in signum innubilitatis aut virginitatis relinquant.

Ab occasu sunt flumina Tanais et Volha. Thanaim Thartari Don appellant. Qui secundum fontes suos ex ducatu Rzesensko 20 a duce Moscouiae occupato versus septemtrionem fluit. Post flectitur in meridiem et tribus hostiis Paludes Meotides ingreditur, immo ipse Paludes Meotidas causat. Sunt iam circa Tanaim arbores pomaque et alii fructus. Sunt et mellificia quercina nonnulla et pauciora de pino. Inde est, quod Thartari sanctum Don dicunt, quia iuxta illum victum ex fructibus, melle et piscibus reperiunt. Volha fluvius, thartarice Edel nuncupatus, ex Moscouia profluit ex fontibus septemtrionalioribus et occidentalioribus, quam Tanais. Qui cum ad septemtrionem flueret longo Tanaim circuens intervallo, deflectitur in orientem et meridiem et viginti quinque hostiis seu fluminibus in mare Euxinum delabitur. Distat Tanais a Volha quinque hebdomadarum itinere, ad minus, veloci cursu, trium hebdomadarum equita[p. 143]tione vel plus. Et est Volha in triplo maior, quam Don, viginti quinque autem partitiones seu particularia flumina ipsius Volhae sunt magna: minora autem ex eis sunt tanta, quantus Tiberis Romae aut Visla post Cracouiam. Sunt multum piscosi praefati fluvii, ita quod framea Thartari caeterique transeuntes in ripa stando pisces cum aqua decurrentes secent et tollant.

Est iuxta hos fluvios Tanaim et Volham air, id est calamus aromaticus, qui et brostworce dicitur, in maxima copia. Ibidem reuponticum, quod Thartari nominant czynirewent 21 crescit, et czynirewent nomen est persicum. Item kuczylabuka vel, ut alii exprimunt kylczabuha et in latino sonat oculus cornicis, et est multe calefactionis.

De ortu horum fluminum, Don et Edel, cum de Moscouia tractavero, clarius dicam.

Quotiens autem Thartari Zauolhenses in terras nostras spoliatum ire vadunt, per hec et alia flumina absque navigio alligatis sarcinis desuper coniugibusque et pueris in dorsis equorum sedentibus, ipsimet caudas caballorum tenentes transnatant et rapinas crudelitatesque plurimas inferunt.

Ad meridiem versus mare Caspium sunt montes Iberiae et Albaniae, quos  22Ruteni a gente Piecihorscii Czyrkaczi22, quasi quinquemontani Czyrkaczi vocant. Inter illos siquidem montes sunt Gasarorum gentes, quas, ut vestra Morauica legenda depromit, sanctus Cirullus 23 et Metudius fratres, per Michalem, imperatorem Constantinopolitanum, missi, ad fidem Christi converterunt; et usque nunc fidem et ritum Graecorum profitentur. Sunt homines bellicosi, in tota Asia et Aegipto acceptabiles, apud hos Thartari Zauolhenses tela comparant. Verum hac aetate Graeci illas gentes Abgazari et Abgazeli nominant. Et vicinae iuxta illas sunt gentes Circassi et Mengrelli omnes de ritu graeco, per beatum Cirullum in fidem Christi reductae. Inde sanctus Cirullus rediens, ex mari Euxino seu Pontico (in quo omnipotens deus, mirabilis et gloriosus in sanctis suis, dederat habitaculum et ecclesiam marmoream per manus angelorum sancto Clementi structam, quam singulis annis in festo sancti Clementis et septem diebus mari recedente et siccato secure [p. 144] circumsiti incolae aggrediebantur sanctum dei venerando, colendo et extollendo) sustulit corpus sancti Clementis et in Morauiam predicaturus Christum dominum secum tulit et asportavit. Deinde Romam evocatus et per papam Nicolaum citatus praedictum corpus sancti Clementis Romam detulit et in ecclesia sancti Clementis honorifice deposuit. Ipse Cirullus cum Metudio fratre in eadem basilica beati Clementis Rome sepulti, sed non sunt reperta ossa illorum per tuam R. P. summe desiderata in eadem basilica quaesita.

Ex montibus Circassorum Piecihorski seu Quinquemontium fluit magnus fluvius, Tirk in thartarico nuncupatus, rapidissimo cursu lapides secum volvens et multos pisces, in mare Caspium defluit. Post hunc ex eisdem montibus fluvius Coban minor, quam Tirk, in prenominatum mare Caspium descendit.

 

 

Capitulum octavum.

De geneologia imperatorum trans

Volham incolentium.

 

Quattuor sunt hordae Thartarorum, totidem imperatores eorundem, scilicet horda Zauolhensium, horda Przecopensium horda Cosanensium et quarta horda Nohacensium; quintam addunt, que imperatorem non tenet, et nuncupant eam Kazacka 24. De his inferius dicetur.

Horda in thartarico multitudinem significat. Principalis ergo horda est Czahadaiorum sive Zauolhensium. Que Tak Xi, id est capitalem hordam vel homines principales et liberos sese nominat, tum quia nulli subicitur, tum quia ab ipsa caeterae hordae propagatae sunt; ob hoc et Moscouitae magnam hordam Zauolhensium hordam appellant. Inde etiam, imperator eorum Ir Tli Xi lingua ipsorum, hoc est liber homo dicitur. Dicitur et Vlucham, quod sonat magnus dominus sive magnus imperator, Vlu enim magnus, Cham vero dominus et imperator est. Eundem aliqui magnum canem dixerunt et male interpretati sunt, quia Vlucham non significat magnum canem; Cham etenim cum aspiratione dominum aut imperatorem et cam sine aspiratione cruorem et nunquam canem sermone Thartarorum designat. Produnt itaque et referunt Thartari, quod quaedam vidua concepit et peperit filium nomine Cingkis, et, cum filii ipsius, tanquam [p. 145] adulteram necare voluerunt, finxit et excusavit se non ab homine, sed a radiis solis concepisse. Cui figmento filii credentes matrem liberam dimiserunt. Natus ergo eius Cingos vel Cingkis, homo sortis humilis, crevit in virum magnum et fortem. Et is fuit primus propagator et sator imperatorum Czahadaiorum seu Zauolhensium. Huius filius fuit Iocucham, gentilis et paganus. Iocucham genuit Zaincham, tertium imperatorem, qui in orbe terrarum et maxime in Polonia, Hungaria ei Russia dicitur Bathy. Iste destruxit Gotthiam et Russiam et vastavit Poloniam, Slesiam, Morauiam et Hungariam, prout a principio dictum est. Idem Bathy fuit gentilis primum, tandem sectam Machometi persuasus cum Thartaris suscepit, quam in hanc diem tenent et sequuntur. Quartus imperator ex Bathy genitus fuit Temir Kutlu, et interpretatur ex thartarico felix ferrum: Temir – felix et Kutlu – ferrum: erat siquidem felix et bellicosus. Iste est ille Temerlanes in historiis celebratus, qui totam Asiam vastavit et usque ad Aegiptum pertransiit. Iste imperatorem Turcorum Pesaitem primum conflixit et captivatum catenis aureis alligavit et post in brevi dimisit. Iste habuit exercitum duodecies centena milia. Fuit et alius princeps Thartarorum eo tempore, Aksak Kutlu, quod in latino sonat claudus vel claudum ferrum, quoniam claudus erat, sed ferox. Is multa bella feliciter gessit et civitatem magnam in terra Czahadai, id est Thartarorum Zauolhensium, nomine Kumumedczar expugnando desertavit et in solitudinem redegit. Stant domus illius civitatis muratae vacuae et ecclesiae olim Gotthorum tricente in ritum machometicum et mesquitas, absque habitatoribus redactae. In castro illius civitatis fit sepultura imperatorum Zauolhensium. Quintus imperator ex Temir Kutlu progenitus fuit Temir czar. Iste, ut dicitur, per Vitoldum, ducem Lithuaniae et Vladislaum, regem Poloniae, in auxilium contra cruciferos Prussiae evocatus fortiter pugnans ferro occubuit. Sextus imperator ex Temir czar genitus fuit Machmet czar. Ex isto genitus est Achmet czar septimus imperator, et achmet sermone Thartarorum exponitur componibilis. Achmet genuit Sziachmet, octavum imperatorem. Sziachmet sonat quasi religiosus Achmet, et Thartari cognominant ipsum Sachmet, quod est martirisatus Achmet, quia per Lithuanos captus detinetur in Kowno incarceratus. Iste evocatus per Albertum, regem Poloniae et per Alexandrum, magnum ducem Lithuaniae in solatium contra Mendligeri, imperatorem Przeko[p. 146]pensium Thartarorum, anno domini millesimo quingentesimo venit sub hiemera cum sexaginta milibus pugnatorum, mulieres vero et pueri fuerunt supra centum milia. Et quia hiems fuit horrida intensique frigoris, coniunx eius per imperatorem Przekopensem clam vocata, frigus et inediam non ferens, in Przekop a Sziachmet, marito suo, cum magna parte exercitus fugit. Itaque Sziachmet militibus diminutus et intensissimo frigore pressus, per Mendligeri Przekopensem oppugnatus, disiecto eius exercitu conflictus est et cum tricentis equis versus Baizetum, Turcorum imperatorem fugit. Cumque in Bialygrod, quod sonat Album Castrum, iuxta mare Ponticum pervenisset, intellexit se captivandum mandato imperatoris Baizet. Idcirco praepeti cursu retro cum quinquaginta equis fugit et in campos prope Kiow evasit. Capitaneus vero Kiouiensis per exploratores de ipso certior redditus circumdedit eum cum suis et captivavit in Vilnamque Lithuanis misit, unde alquotiens fugerat et consecutus, comprehensus et reductus est. Alexandro autem, rege Poloniae et magno duce Liihuaniae, conventionem generalem in Brzesce Rutenorum agente advenit mandato eius Sziachmet ex Vilna et magnifice per regem Alexandrum ad unum miliare in obvium sibi eunti susceptus est. Deinceps in Radom per Polonos, ut reduceretur in Thartariam trans Volham conductis aliquot milibus armatorum levis armaturae, decretum est. Et ut competentior reductio et a suis laudabilior susceptio fieret, premiserunt Kazak Soltan, fratrem germanum Szachmet. Qui trans Volham pervenit et cum Albugerim czar, patruo Szachmet, in Czahadai terra eorum connata moratur. Szachmet vero pro expeditione armatorum in Lithuaniam transiens suggestione Mendligeri, Przekopensis imperatoris, captivatus est denuo per Lithuanos et in Kowno, quod est castrum iuxta mare Balteum, detrusus ac incarceratus est. Vere Szachmet, id est martirisatus, a suis nuncupatus.

 

 

Capitulum nonum.

Quod gentes Scithiae inquietae sunt

et semper rapaces.

 

Non possunt Thartari in quiete vivere, quin semper vicinos impetant ac invadant, praedamque ex spoliis hominum et pecorum abigant et reportent. Et hoc commune est omnibus hordis Thartarorum ab exordio et ingressu eorum in hanc [p. 147] diem. Unde pauca pro multis exemplificando: anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto ingens Thartarorum exercitus ex multis legionibus conflatus et per gentes Rutenorum atque Litauanorum adauctus, cum ducibus Thartarorum Nogay et Thelebuga post festum sancti Andreae in terram Sandomiriensem advenit transiensque 25 glacies induratas fluvii Vislae tam civitatem, quam ecclesias eius incendit castrumque, in quod universa Sandomiriensis regio cum uxoribus, pignoribus ac fortunis confugerat, cinxit et illud nocte et interdiu expugnavit, sed, cum non praevaluisset, duces Russiae Vasilko et Leo, filii Danielis, regis Russiae, dolose suaserunt omagium et subiectionem praestituros propter securitatem. Quod Sandomirienses fecerunt. Thartari autem fide violata clamore valido et concursu invecti in castrum, omnes crudelibus suppliciis truculentissime enecaverunt. Fluxitque sanguis occisorum de colle arcis, tanquam quidam rivus in Vislam. Alios vero homines occidere fastidientes, tanquam gregem, cumulatos in Vislam impulerunt et submerserunt. Effusique e Sandomiria Thartari ducatum praebentibus Rutenis in Cracouiam venientes et eam vacuam habitatoribus reperientes in tecta et valitudinarios sevierunt tribusque mensibus grassati, nullam resistentiam passi onusti praeda in Thartariam reversi sunt. Praeterea apud Cracouiam puer natus, vix semestris, mirabile dictu, articulata voce Thartaros venturos et Polonorum capita praecisuros praedixit. Cunctis trementibus interrogatu, an ipse etiam Thartarorum adventum timeret, respondit plurimum sese timere, cum inter alios suum caput essent praecisuri. Et ecce sub intensissimis frigoribus et densissimis nivibus ferocissima gens Thartarorum famem sedatura ducibus Nogay et Thelebuga primum in Lublinensem et Masouiae, expost in Sandomiriensem, Siradiensem et Cracouiensem oras in numero locustarum venit.

A Castro et civitate Sandomiriensi cum ignominia et strage militibus, qui in praesidio erant, strenue tutantibus repulsi plures ecclesias, monasteria et munitiones obtinuerunt et incendarunt. Ad Cracouiam autem in vigilia nativitatis Christi applicantes et eam expugnare adorsi aliquot insignes eorum amiserunt ululatuque edito ab ea discesserunt et depopulationem [p. 148] cum spoliis longius extenderunt. Dux Lestko Niger de viribus suorum militum diffidens in Hungariam cum Griffina, sua coniuge, secessit. Et Thartari grassantes ad Alpes Pannonias et ad Slesiam pervenerunt.

Terris itaque praedictis spoliatis, sacerdotibus, lactantibus et senibus trucidatis cum ingenti praeda hominum ac pecorum abscesserunt, quam apud Vladimiriam Russiae partientes viginti unum milia de virginibus dumtaxat nondum nuptis computaverunt, ex quo multitudo caeterorum virorum et feminarum poterit estimari.

Eodem fere tempore Thartari per Cumanos inducti Hungariam caedibus et spoliis usque ad Pest vastaverunt et in ea ab octava Epiphaniarum usque ad festum Paschae commorati sunt. Item eodem anno Thartari imperium Constantinopolitanum invaserunt et plurimis hominibus trucidatis multa loca desertaverunt.

Unde ex his liquet, quod Thartari nunquam sine spoliis vivunt et quod vicinas gentes turbant et invadunt, veluti istis annis Thartari Przecopenses saepenumero Valachiam, Russiam, Lithuaniam et Moskouiam affligunt. Thartari vero Nohaienses et Kosanenses Moskouiam iuvadunt et spoliis atque caedibus implent.

 

 

____________

 

1

ed. 1521: Tractatus primus libri primi - Liber primus. De Sarmatia Asiana. 

2

ed. 1521: Rzessensem. 

3

in ed. 1517 et 1518: Altim bassina Altim bassina 

4

sic in ed. 1521; ed. 1517 et 1518: Vislicam. 

5

sic in ed. 1521; ed. 1517 et 1518: Sidlow. 

6

sic in ed. 1521; ed. 1518: Nyeduca. 

7

ed. 1517 et 1518: Heduis. 

8 . . . 8

in ed. 1521 deest. 

9

ed. 1517 et 1518: Kussa. 

10

ed. 1517 et 1518: Bolesisco. 

11

in ed. 1517 et 1518 deest. 

12

ed. 1517 et 1518: Cisa. 

13

in ed. 1521 deest. 

14

ed. 1517 et 1518: plebani. 

15 . . . 15

haec sentencia notabilis deest in ed. 1517 et 1518. 

16

ed. 1517 et 1518: cervisiam. 

17

ed. 1517 et 1518: snak. 

18

prob.: decidentia. 

19

prob.: prebentia. 

20

ed. 1521: Rzessensi. 

21

ed. 1517 et 1518: cinireuent; et postea: kilcabuha. 

22 . . . 22

ed. 1518: Rutenia gente Pyacihorsci Cirkaczi. 

23

sic omnes ed. 

24

ed. 1521: Kosanska. 

25

in ed. 1517 et 1518: per glacies.