BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Mathias de Miechow

1457 - 1523

 

Tractatus de duabus Sarmatiis,

Asiana et Europiana,

et de contentis in eis.

 

Epistola dedicatoria

 

___________________________________________________

 

 

[p. 127]

Reverendissimo patri et domino,

domino Stanislao Tursoni, antistiti Olomuncensi,

Mathias de Miechow, artium et medicine doctor,

canonicus Cracouiensis,  

1 pro . . . sui exilitate famulatum perpetuum cum orationibus

et celestis gloriae

fruitionem perhennem. 1

 

Dignissime presul!

 

Plures scriptorum orbem terrarum lucubrationibus suis et elucidationibus exararunt, Sarmatias vero, tanquam incognitas, pretervecti dimiserunt. Qui autem aliquicpiam de ipsis posteris scriptis carminibusve relinquere curarunt, indistincte et antiquitate premente, tanquam in media nocte, obscure dixerunt. Et quod intolerabilius est, multa ficta et fabulas inextricabiles nusquam adoptandas adsuper addiderunt. Quemadmodum est: quod ultra Sarmatias ad oceanum septemtrionalem essent campi Elisii, aura temperatissima, vita placidissima et perpetua, omni amenitate plena; at ubi multorum seculorum decursu senium tediosum incolis displiceret, ex ripis in oceanum sese deiicerent sponte submersuri tedium confectae senectutis sic evasuri. Praeterea posuerunt illic terrae nascentia ambrosia succo predulci et odore suavi, incolas tanquam in paradiso confortantia. Et aurum, quod letificat cor hominis, sine numero et mensura inventum iri. Griffones, aves horridas et rapaces, homines cum equis exacerbantes, atque in aera levantes et deserentes, aurum effodi atque asportari prohibentes. Et amplius aiunt illic astra, solem, lunam et ceteras stellas, perpetuo girantes et lucentes dies temperatissimas ac voluptuosissimas conficere. Quod in toto [p. 128] confictum est et in rei veritate illic aut alibi nequaquam repertum. Ponunt et moderni frapatores Thartarorum gentem terribilem, in campis Sarmatiae Asianae degentem, fore aeviternam, a saeculis in hanc diem in Scithia persistentem, cum tamen sit gens nova et adventicia, a partibus orientis sedibus mutatis paulo plus tricentis annis in Sarmatiam Asiae ingressa et antea non cognita, prout in initio huius opuscoli 2 dicam. Sed et montes Alanos, Hiperboreos et Ripheos, in orbe terrarum nominatissimos, in illis regionibus septemtrionis affirmaverunt et ex eis non minus famosa erupisse flumina, per cosmographos et vates celebres scripta atque decantata, Tanaim, Boristenem Maiorem et Minorem, Volhamque, maximum fluminum, declararunt. Quod cum alienum sit a vero, non abs re, experientia docente, quae est magistra dicibilium, confutandum et reiciendum est, tanquam prophanum inexperteque promulgatum 3. Scimus quidem et visu cognoscimus praefata flumina tria, magna siquidem, Boristenem, Tanaim et Volham, ex Moskouia oriri et defluere, Minorem vero Boristenem, quem Aristoteles Hipanis 4, alias Minorem Boristenem appellat, ex Russia superiori cepisse et in Maiorem Boristenem decurrere et ei commisceri. Montes autem Hiperboreos, Ripheos et Alanos nuncupatos illic non existere certo certius scimus et videmus et iam praedictos fluvios ex terra plana consurrexisse ac emersisse conspicimus.

Quare, ut haec et complura alia in Sarmatitis contenta tuae, doctissime praesul, amplitudini vera veraciter enarrarem, subsequens opusculum 5 de duabus Sarmatiis ab antiquioribus minus cognitis nominibus, quibus temporibus nostris nominantur, tibi, domino et patrono meo semper colendissimo, scribere breviuscule, ut res expostulabit, ad incitandum alios, qui maiora noverunt et elegantiori stilo scribere facile poterunt, curabo. Utque, sicut plaga meridionalis cum gentibus adiacentibus oceano usque ad Indiam per regem Portugaliae patefacta est, sic plaga septemtrionalis cum gentibus oceano septemtrionis imminentibus et versus orientem spectantibus, per militiam et bella regis Poloniae aperta, mundo pateat et clarescat.

 

Vale, decus meum, praesul dignissime.

 

 

____________

 

1 . . . 1

ed. 1521: Salutem plurimam dicit. 

2

ed. 1517/1518: Tractatus. 

3

ed. 1517/1518: provulgatum 

4

ed. 1517/1518: Diaboristenadem 

5

ed. 1517/1518: subsequentem tractatum