BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Mathias de Miechow

1457 - 1523

 

Tractatus de duabus Sarmatiis,

Asiana et Europiana,

et de contentis in eis.

 

Liber primus

 

___________________________________________________

 

 

[p. 129]

Tractatus secundus.

 

Capitulum primum.

Quae gentes quaeve natio habitat in Scythia,

quae nunc Thartaria vocatur.

 

Cum sunt tricenti et sex anni, quod Thartari ingressi occupaverunt Sarmatiam Asiaticam seu Scythiam, pulsaret forsan quempiam dubitatio, quaenam gentes inhabitarunt praefatam Sarmatiam Asiaticam, et nunc et priscis temporibus Scythiam appellatam. Ad hoc ex praecedentibus facile est secundum historias respondere, quoniam Gotthi illas terras tempore adventus et ingressionis Thartarorum incoluerunt, a vicinis Polowci nuncupati, quod sermone Slauorum, Rutenorum et Moskouitarum rapaces et spoliatores sonat, quia tunc Gotthi, quemadmodum nunc Thartari, tanquam canes venatici, vicinas invadentes nationes molestabant et spoliabant.

[p. 149] Sed altius exordiendo dicamus, quod, secundum Ptolomeum Pheludianum in .II. Quadrupertiti, angulus aquilonis septemtrionalis, ubi nunc resident Thartari, est de partitione trianguli signorum septemtrionalium aereorum dominaturque in eo Saturnus cum signo Aquarii, qui reddit praefatum angulum ferocem et horrendum secundum incolas eius, sic enim inquit idem Ptolomeus. Qui in confinibus terrarum Sarmatiae et terrae Ascardae conversantur, Aquario et Saturno assimilantur. Unde maioris sunt crudelitatis, qualitatesque animarum suarum ferocissimae. Haec ille. Malignae siquidem est influentiae ille falcifer Saturnus et humano generi infestissimus, suis contrariis qualitatibus frigiditatis et siccitatis semper contrarius. Ex illo ergo angulo consurrexerunt et usque in hanc diem insurgunt nationes rigidae et crudeles, humanum genus perturbantes, secundum quod Ieremias primo capitulo dixit: Ab aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae. Quod cui placeret examinare, manifestissimum et verum, quia divinum oraculum, apparebit. Ibi enim historiae et Ptolomeus in loco praeallegato tradunt mulieres, quae Amazones dicuntur, habitasse, illis temporibus terror mundi. Nam fragilitate sexus abiecta plures terras vexaverunt Asiamque Minorem occupaverunt et Ephesum, famosam urbem construxerunt.

His deletis et exterminatis successerunt aliae nationes, Scythae communiter nuncupatae, orbi terrarum ut saepe molestae. Tandem supervenerunt Gotthi, qui et Getae vocantur, quorum captivi a Graecis et comicis eorum Geta et a Dacia Dauus et Dacus, tanquam slavi et servi tenti et nuncupati fuerunt. Hi longo tempore possederunt illas terras, civitatesque et castra muraverunt, praeda tamen, ut semper, vixerunt, donec ex Iuhra a finibus septemtrionalis Scythiae supervenerunt Iuhri, qui postea Hugni 1, deinde Hungari sunt dicti. Hi Gotthos sui multitudine presserunt et expulerunt, ut reffert Orosius libro .VII., civitates tamen et quaedam castra non obtinuerunt.

Gotthi pulsi alienas sedes intraverunt primumque Alanos, Roxolanos, Rutenos et Vandalos eiecerunt. Tandem iuxta mare Ponti commorati, Bulgariam, Traciam et imperium Constantinopolitanum invaserunt. Quos Zeno imperator perhorrescens et [p. 150] suspectos habens, ad Italiam liberandam de manibus Odoacri Eruli misit, prout infra dicetur.

Vandali vero et Alani vagi a Constantino Magno sedem petierunt et pro mansione Pannonias acceperunt, de his specialiter inferius tangetur.

Iuhri autem multiplicati per flumina magna transeuntes, ut fertur, per venatores cervam sequentes ducti et animati, terras Russorum intraverunt et Pannoniam propere aggressi sunt praeficientesque eis Attilam in ducem fere toti Europas molesti fuerunt.

Deinceps Gotthi, qui super remanserant, pace oblata multiplicati sunt et Thartaros invasores imo et exterminatores, prout in principio huius operis diximus, acceperunt.

Haec summarie de habitatoribus Sarmatiae Asiaticae dicta sunt, in sequentibus autem amplius et particularius dicetur.

 

 

Capitulum secundum.

De Gotthis.

 

Gotthi de Scythia pulsi partim in Taurica insula et iuxta eam iuxtaque mare Ponti commorati sunt, partim vero cum Ragaso rege eorum plus quam ducenta milia Italiam invaserunt, et cum Roma tremeret et tantam potentiam expavesceret, multitudo eorum in aspero montis Fesulani iugo inedia consumpta est. Captusque et in vincula coniectus est Ragasus rex, exercitus vero, tanquam pecudes disiectus, trucidatus et venundatus est.

Hi autem, qui circa Tauricam et Pontum sederunt, biffariam divisi sunt et, qui cum duce Alarico ad occasum in Italiam et Galliam profecti sunt, Vissigotthi, id est occidentales Gotthi vocati sunt; qui vero cum principe Frigiderno in locis suis ad mare Ponti permanserunt, Ostrogotthi, hoc est orientales Gotthi sunt appellati. Exinde apertum et manifestum est, unde Ostrogotthi et Vuisigotthi dicti sunt. Patet etiam, quod Gotthi sub rege Daciae in Gotthia degentes, frivole et inepte eis nomina Ostrogotthorum et Vuisigotthorum appropriant, cum non de ipsis, sed de his, quos diximus circa Pontum et Misiam commorantibus, et illis ad Gallias transeuntibus orientales et occidentales Gotthi primum et vere dictum sit. Illi autem in Gotthia in septemtrione ad oceanum in terra algidissima haud in oriente degunt maleque et absurde aliena nomina [p. 151] eis usurpant. De hoc vide Paulum Diaconum liber .XVI. capitulum .II.

Orientales quoque Gotthi Misiam et Traciam caeterasque Constantinopolitani imperii provincias ingressi sunt. Quos imperator expavescens et ab imperio Constantinopolitano semovere cupiens cum Theodorico, rege eorum, ad liberandam Italiam contra Odoacrum misit. Hi per Seremium et Pannoniam gradientes, cum prope Aquilegiam circa fluvium Soncium se suaque iumenta reficerent et pabularent, Odoacrum cum grandi exercitu venientem et eis oppugnationem inferentem fuderunt. Qui fugiens Romam pervenit et quia clausas ei portas reperit, retrocedendo ad Rauennam cucurrit. Quem Theodoricus obsidione cinxit et post triennium cum eo compositione facta dolo occidit totique Italiae dominatus est. Qui autem reges Gotthorum in Italia, Gallia et Hispania fuerunt, defacili ex historicis colliges, quoniam de his non est mihi intentio principalis scribendi.

Iuhris autem sive Hungaris de Sarmatia Asiana in Pannoniam abeuntibus reliquiae Gotthorum auctae et multiplicatae sunt, quas Thartari ab oriente supervenientes in toto deleverunt, sed et civitates castraque demoliti sunt, ut solum in Taurica insula residui reperirentur. Verum Ianuenses ex Italia Theodosiam seu Caffam, urbem famosam, in Taurica insula sub ipsis obtinuerunt et coloniam fecerunt. Tandem Thartari de familia Vlanorum, de quibus infra dicetur, per portam septemtrionalem insulam ingressi totam cum oppidis, pagis et campis occupaverunt ducibus de Mankup, qui generis et linguae Gotthorum fuerunt, dumtaxat castrum Mankup retinentibus. Postremo Machomet .VIII., imperator Thurcorum, avus moderni Selambeci imperatoris, Tauricam insulam comprehendit, Caffam expugnavit, Thartaros Precopenses seu Vlanos cum toto Chersoneso omagiales sibi fecit et ultra insulam ad septemtrionem castrum Azow in ripa Tanais incastellavit et in hunc diem Thurci tenent. Binos quoque duces et fratres de Mankup, unicos Gotthici generis ac linguagii superstites ac spem gregis Gotthorum prolificandorum, gladio percussit et castrum Mankup possedit.

Sicque Gotthi penitus, tamen circa Sarmatias, quam in Italia, Hispania et Gallia extincti sunt nec eorum geneologia peramplius comparet.

 

 

Capitulum tertium.

De Alanis, Vandalis et Sueuis.

 

[p. 152] Alani fuere gentes in Alania, regione Sarmatiae Europianae flumini Tanai contiguae et conterminae. Et est regio plana sine montibus, paucas simositates et colles habens. Caret colonis et habitatoribus, quoniam ab invasoribus eiecti et dispersi in alienis provinciis consumpti et extincti sunt. Stant campi Alaniae late profusi, tam Alanis, quam advenis possessoribus orbati ac deserti. Dumtaxat interdum Kazaci eam pertranseunt, quaerentes, ut moris eorum est, quem devorent. Kazak Thartaricum nomen est, kozak vero Rutenicum, valens in lingua latina servilem, stipendiarium, grassatorem seu reytteronem: spoliis enim vivunt, nulli subiecti gregatim latissimos et vacuos campos tres, sex, decem, viginti, sexaginta etc numero percurrentes. Crescit in illa terra calamus aromaticus uberrime, tatarskee zielee 2 a Polonis nomine a Thartaris mutuato nuncupatus, quoniam non longe a Thartarorum regione crescit et multiplicatur.

Ast Vandali sunt et fuerunt populi Germaniae, ut suis traditionibus celebrant Plinius, Suetonius Tranquillus et Cornelius Tacitus, secus flumen Vandalum, a regina eorum in libamen et sacrificium diis suis pro victoria ex inimicis adepta sponte in ipso submersa appellatum; hoc flumen Istula et Visla vocatur.

Ut autem de Vandalis completior historia refferatur, accipiendum est, quos Slaui ex Iauan, filio Iaphet, per Helisam procreati sunt. Noe siquidem genuit Sem, Cham et Iaphet. Iaphet vero Iauan quartogenitum et fratres eius. Iauan iuxta mare Ionium et Egeum Graecos edidit et multiplicavit simul et Heladicos seu Eolios Slauosque per filium suum Helisam propagavit; a Iauan enim Ionium mare dictum est; Hebrei quoque Ionios et Graecos lingua eorum Iauan vocitant. Haec est sententia Iosephi de filiis Noe.

Slaui itaque mox post Graecos ad occidentem terras possederunt, Seruiam, Rasciam, Dalmaciam, Misiam, Bulgariam, Bosnam, Croaciam, Pannoniam et Slauoniam. Fuerunt autem principes Lech et Czech duo fratres 3, Iauan nepotes, de femore Helisae descendentes, Croaciam ac Slauoniam, per Krupam, fluvium rapidum et velocem, disterminatas, sorte cum cognatione et familiis eorum inhabitantes, regiam locumque principalem [p. 153] suae residentiae in Psari castro ac villagio eius nominis tenentes; villa usque in hodiernum diem cum suo nomine Psari permanet ad fluenta Krupae, plures iubaiones 4 et colonos nostro evo etiam linguagii Slauonici habens. Castrum vero demolitum, solas ruinas et fundamenta arcis demonstrat.

Cum autem ex multiplicatione hominum et geneologiarum Dalmacia, Croacia et Slauonia eas non comprehendentium saepenumero iurgia et caedes inter fratres, principes et cognatos pullulabant, quapropter praefati duces Lech et Czech vitando pessima facinora, parricidia et mortes hominum, animo concordi et consilio salubri collectis rebus et gentibus eorum per familias et colonias cum tota supellectili, quantulacumque tunc habebatur, relictis sedibus nativis ad occidentales diverterunt regiones exploratum ire et percontari novas sedes. Sciebant namque orientales meridionalesque regiones colonis et habitatoribus occupatas atque reffertas et iccirco frustra eas aggrediendas et quaerendas. Profecti itaque pervenere 5 in Morauiam et Bohemiam et lustrata universa ea regione, vasta quidem et nondum culta, perspecta et aura eius salubri et gleba fertili fixerunt tentoria in monte, qui Rzip dicitur, coepitque Czech, frater minor, loci amenitate delectatus, a maiori natu germano suo Lech plurimis instantiis petere terras Morauiae et Bohemiae in hereditatem suam posterumque suorum perpetuandas et populandas. Lech autem ad obeundam et nutriendam benevolentiam fraternam condescendit votis petitionibusque Czech et valedicens processit cum suis versus orientem et septemtrionem. Deveniensque in terras incultas, a nemine unquam habitatas Slesiae et Maioris Poloniae suos suaque omnia exposuit et firmavit. Multiplicatique Lechitae, qui et Poloni, in his locis Maioris Poloniae et Slesiae creverunt deo volente in maximo numero et impleverunt Vandaliam, id est Poloniam, iuxta flumen Vandalum, qui nunc Visla nominatur; impleverunt Pomeraniam, Cassubiam et totam regionem secus mare Germanicum, ubi nunc est Marchia, Lubek et Rostok, usque ad Vestphaliam. Sortitique sunt varias nominationes, secundum varietatem locorum, quae inhabitarunt; et hii, qui [p. 154] penes fluvium Sueuum Teutonice 6 Spre seu Sprewa dictum, commorati sunt, Sueui nuncupati, et alii iuxta eos Burgundi a casis et acervis, quos lingua sua Polonica brogii 7 vocant, appellati sunt; sicque de reliquis: Drzewianie et Trawianie 8 a copia lignorum et graminum nomina perceperunt.

Tempore autem imperatoris Augusti, ut reffert Bergomensis in Supplemento, Burgundorum octuaginta milia ex septemtrione venientes ripas Reni insederunt, quos Drusus et Tyberius, nepotes Octauiani, ut reffert Paulus Orosius, expulerunt et repedare in connatas sedes compulerunt. Tandem Drusus Renum et Albim fluvios transeundo pugnavit (Albis fluvius est per Bohemiam et Misnam usque in mare Germanicum decurrens, Labia in Bohemico nuncupatus) et in Sueuos et Burgundos incidit, quibuscum cruentissimam pugnam egit cum victoria, sed victor Drusus in eodem proelio per ferocissimam Sueuorum gentem necatus occubuit et in Moguntiam relatus sepultus quievit. Exinde Caesar Octauianus, ut mitescerent sub mitiori coelo, Sueuos, ut inquit Suetonius Tranquillus, traduxit in Galliam atque in proximis Reno agris collocavit, ubi urbs Augusta in honorem imperatoris Augusti structa est. Qui translati in hunc diem Sueui a priori patria et Vindelici a linguagio Vindelicorum atque Slauorum nominantur, ipsaque urbs Augusta – Vindelicorum Augusta dicitur. Haec refferunt praefatus Suetonius Tranquillus et Martinus in sua Martiniana, parte. II. sub descriptione Caesaris Augusti.

Tametsi Sueui de provincia eorum, cis mare Germanicum sita, educti fuerunt, alii tamen Poloni, Vindelici et Slaui subintraverunt et illam regionem repleverunt. Unde tempore Valentiniani imperatoris, ut dicit Orosius et Bergomensis in Supplemento, Burgundi iterum ex septemtrione de terra Vindelicorum surgentes ad Rodanum fluvium pertransierunt et, quia pacifice illas terras coluerunt, a vicinis eorum intacti Burgundiam ex suo nomine vocatam constituerunt. Sed Vindelicos circa Lubek, Rostok, Mekelsburg et fluvium Sueuum imperatores Henrici, tanquam gentiles, Christum colere nolentes, expugnaverunt. Sicque ad extremum Henricus .III. devictis praedictis gentibus Theutonicos in eorum loca induxit et locavit. Reffert [p. 155] quoque historia eiusdem Henrici tercii, quod quatuor reges Vindelicorum capti, diebus festis et diebus coronationis suae, lebetes et caldaria in ignominiam eorum ad coquinam eius ferebant. Verum tamen verum usque in hodiernam diem perdurant Vindelici seu Slaui in illis locis circa Lubek, Rostok, Misnam et Marchiam, non in urbibus, sed in pagis et villagiis, praecipue hi, qui Sarbi et Vindae vocantur. Permanent et nomina Polonorum atque Vindelicorum prisca in nominatione locorum, castrorum et civitatum, nam Lubek, Rostok, Mekelsburg etc nomina sunt Polonica.

 

 

Capitulum quartum.

Continuatio de Vandalis, Alanis et Sueuis.

 

Expulsi Alani e suis sedibus ad Vandalos declinaverunt et simul Pannoniam intraverunt ipsamque quasi sexaginta annis inhabitarunt. Postea rem publicam Romanorum invadentes Gallias afflixerunt et exinde, ut refferunt historici, ad Vandaliam seu Poloniam redierunt et usque ad tempora Stiliconis commorati sunt. Intuleruntque, ut ex quibusdam signis coniicio, immensam multitudinem argenteorum cum figura et effigie Adriani imperatoris, prout titulus et superscriptio ostendit. Quam monetam in hanc diem est reperire apud Polonos secus decursus aquarum et illuvia pluviarum et in campis in cultura agrorum, vocantque eam ruricolae denarios sancti Ioannis Baptistae propter expressam imaginem capitis et colli ad similitudinem capitis sancti Ioannis in disco. Tempore autem Honorii imperatoris Stilicon, comes Romanus, cupiens filio suo Eucherio apicem et culmen imperii conquirere, Vandalos, Sueuos, Alanos et Squados concitavit ad arma et ad perturbandum dominium Romanorum, qui in Galliis debacchantes divina et humana pessundarunt atque destruxerunt. Deinde Gotthis cedentes Hispanias penetraverunt et nunc has, nunc illas terribili mente afflixerunt. Deinde ad Affricam occupandam per Bonifacium, principem Romanum, evocati transierunt et illam ferro et igni vastantes conquisierunt.

Primo itaque anno Graciani, puta anno domini tricentesimo octuagesimo primo et deinceps super Vandalos de regno Poloniae exeuntes regnavit Modigisilus annis triginta. Post hunc filius eius Gundericus in Hispaniis annis .XVI. Hic capta Hispali, cum manus in ecclesiam ipsius civitatis extendisset, a de[p. 156]mone correptus interiit. Cui Gensericus frater successit, ut reffert Paulus Diaconus, ab Hispaniis ad Affricam transiens cunctam pene Affricam ferro, flamma, rapinis crudelissime devastavit, fidem catholicam impietate Arriana infectus subvertit, episcopos exulavit. Sub hoc turbine, teste eodem Paulo Diacono et Possidonio, beatus Augustinus, episcopus Hipponensis, ne suae civitatis ruinam cerneret, expletis annis vitae suae septuaginta sex migravit ad Christum. Deinde Gensericus Carthaginem invadit atque capit, cum validissimo exercitu ex Affrica advectus Romam spoliat, multa milia captivorum cum regina Eudoxia et duabus filiabus in Carthaginem duxit, quam Transamundo, filio suo, in matrimonium copulavit; Campaniam et Apuliam flammis consumpsit, Capuam et Nolam pari ruina stravit. Inter has procellas vir piissimus Paulinus, Nolanae urbis episcopus, pro cuiusdam viduae filio sese in servitutem tradidit. Regnavit Gensericus annis quadraginta octo. Eo mortuo successit Honoricus, filius eius, qui effugatis amplius quam .CCCXXXIIII. catholicis episcopis et ecclesiis eorum clausis plebem variis suppliciis affecit et quidem innumeris manus et linguas abscidit, illis tamen expeditissime loquentibus, ut reffert beatus Gregorius in .III. libro Dialogorum et Paulus Diaconus in Gestis Romanorum. Tandem iudicio dei perculsus, scatens vermibus miserabiliter expiravit. Post hunc Guntamundus novem annis regnavit. Post quem Trasamundus, qui .CCXX. episcopos in Sardinia exilio relegavit. Deinde anno domini quingentesimo vigesimo regnavit Hildericus, filius eius, ex Eudoxia, filia Valentiniani imperatoris a Genserico captivata, genitus. Hunc pater Trasamundus ad mortem veniens sacramenti nodis astrinxit, ne unquam in regno suo catholicis consuleret. Qui mox patre mortuo, antequam regnum susciperet, omnes catholicos ab exiliis iussit revocare et episcopis ecclesias reformare, regnavit annis octo. Hunc Gilimer perimens 9 annis quinque post eum regnavit, qui tantae crudelitatis fuit, ut nec parentibus parceret. Tandem Belissarius patricius a Iustiniano imperatore missus est ad Affricam, qui magnas copias Vandalorum fudit regemque eorum Gilimerum vivum capiens cathena argentea vinctum Iustiniano Constantinopolim misit. Sic Vandalorum regnum in Affrica destructum est.

[p. 157] Habes ex praedictis, quod Vandali, Sueui et Burgundi fuerunt de regno Poloniae; a locis Poloniae, quae inhabitarunt, appellationem et nomina sortiti, linguam et sermonem polonicum profitentes et loquentes. Habes secundo, quod praefati populi Vandali, Sueui et Burgundi – Germani et non Sarmatae neque Scythae fuerunt. Ideo Sigilbertus, Vincentius in Speculo Historiali et caeteri antiquiores inconcinne et iniuste Scythas fuisse scripserunt. Collige tercio, quod praedictae gentes non de Scandia insula, sed de Polonia oriundi partem Europae occidentalem et Affricam perturbaverunt. Unde non recte antiquiores dixerunt eos Scythas ex Scandiuania 10 insula, cum Scythia proprie sit post Tanaim in Asia ad orientem, Scandia vero sive Scandiuania fuit et est ad occasum solis post mare Germanicum in septemtrione Daciae coherens, quam rex Daciae possidet, multis milibus passuum a Scythia distans. Valde ergo indistincte ac impertinenter et iamdictae gentes Alanique, Gotthi et Hugni ab inexpertis de Scandia dicuntur exisse, cum in ea nunquam fuerunt nec eam penetraverunt aut contigerunt. Collige quarto, quod Poloni, Bohemi, Sueui et omnia genera Slauorum post diluvium in hanc aetatem in suis sedibus et connatis regnis permanent et non aliunde supervenerunt,  11ut reffert Chronica Polonorum et chronica Bohemorum. Et Tacitus Cornelius hoc affirmat in libello de situ et populis Germaniae, inquiens: Ipsos Germanos indigenas crediderim minimeque aliarum gentium adventibus et hospiciis mixtos.11 Nec est verum, quod fassus est Blondus (salva venia tanti historici, in aliis doctissime scribentis 12, et modernorum sequaciumque eorum), quod Slaui a Tanai et Bosphoro ascenderunt in Iliricum, Dalmatiam et Croaciam, Lech quoque et Czech, principes Polonorum et Bohemorum, ad occidentem diverterunt et terras Vandalorum post egressum ipsorum in Gallias intraverunt, cum Slaui in ipsorum provinciis et principes Lech et Czech in Polonia et Bohemia a diluvio in nostram aetatem permanserunt, permanent et deo favente permanebunt. Verum tamen verum Ruteni cum suis principibus ascenderunt eo tempore et aliis de Russia et Bosphoro in Iliricum et Croaciam et spolia refferebant pinguia nec illic permanserunt. Etiam exeunt de Vandalia seu Polonia ar[p. 158]migeri sexaginta milia, nonnunquam centum milia ad oppugnandum hostes nec per hos desertatur regnum Polonorum, cum cives, mercatores et coloni agrorum in oppidis et villagiis intacti permanent absque desolatione, sic quod non sint loca ingrediendi et occupandi exteris, sicut fuit et tempore Honorii caesaris, quando Vandali, pugnatores dumtaxat, exiverant in Gallias. Et adhuc inquiunt historici, quod regressi Vandali, qui primum Gallias affligebant, sedes eorum in Vandalia inhabitaverunt, ergo alii ipsas non occupaverunt. Collige quinto, quod linguagium Slauorum amplissimum est et diffusum, plurimas terras et provincias possidens, veluti sunt Serui, Misii, Rasci seu Bulgari et Bosnenses, Thurco hac tempestate subiugati; veluti sunt Dalmatae, Croatae, Pannonii, Slaui, Carni, Bohemi, Moraui, Slesitae, Poloni Maiores et Minores, Mazouitae, Pomerani, Cassubitae, Sarbi, Ruteni, Moskouitae. Hi omnes Slaui et Vindelici sunt per ampla regna inhabitantes, sed et Lithuani iam slavonisant, Nugardi quoque et Pleskouienses 13 et Ohulci, vide chronicas eorum et cosmographias. Collige sexto, quod cis mare Germanicum Poloni, Sueui et Burgundi consumpti et exterminati sunt per Henricos imperatores, dumtaxat Sarbis et Vindis seu Vindelicis adhuc manentibus, ut expressum est supra.

 

 

Capitulum quintum.

De Iuhris.

 

Iuhri de Iuhra, terra Scythiae septemtrionalissima et frigidissima iuxta oceanum septemtrionis, a Moskouia, civitate Moskorum, ad orientem et septemtrionem quingentis miliariis magnis Germanicis distante, ascenderunt et venerunt per terram planam ad meridiem in regionem Gotthorum in Scythia, ubi nunc Thartari Czahadaienses seu Zauolhenses degunt. Presseruntque sui multitudine et eiecerunt Gotthos de Gotthia in Sarmatiam. Cumque coaluissent et pene in infinitum multiplicati fuissent, audientes a venatoribus, qui cervam sequentes transierant flumina Volhae et Tanais, quod esset terra Sarmatarum Europae fertilior et aurae mitioris, coacervatim praefata flumina transnatantes Sarmatas et Rutenos conflixerunt Gotthosque insequentes cum eis in Misia et Tracia bellarunt et eos superarunt. Intrantesque [p. 159] Pannoniam, solo, vino et regionis ubertate delectati, mansionem in ea fixerunt. Maternum et Detricum, capitaneos Romanorum, cum eorum gentibus aggressi conflixerunt et Materno occiso Detricum in fugam verterunt. Praeterea regem elegerunt et supra se constituerunt, virum vafrum, animosum et strenuum, Attilam nuncupatum, quem Hungari suo idiomate Ethele vocant. Is advocatis et recensitis multis regibus et gentibus Gallias ingressus eas tyranniter et crudeliter vastavit. Et cum ad campos Cathalaunicos, longe lateque patentes devenisset, Ethius patricius cum Romanorum cohortibus, cum Theodorico, rege Gotthorum, multisque aliis gentibus adversus eum accelerabat. Quo comperto Attila aruspices de victoria consuluit, qui inspectis extis superatum iri inferioremque ipsum in illo bello fore dixerunt adicientes, quod maior de inimicis occideretur; putabatque Attila, quod Ethius, supremus dux partis adversae, caderet, aliquo modo de morte ipsius gaudens (terribilis enim visa est ei potentia Ethii) acies ordinavit et instruxit cauteloseque ad vesperum, non in meridie tubas canere iussit et congredi. Ubi numerosissimus populus caesus est et Theodoricus, rex Gotthorum, non Ethius, quod Attila optabat, cecidit et occubuit, Attila videns se victum, se et suos inter currus in medium castrorum recepit (nox enim aderat) praecepitque e sellis equitum in strugem congestis focum accendere, ut si impeteretur, praecipitaret sese in ignem et ardaret potius, quam in manus hostium deveniret. Altera autem die Thorismundus, filius Theodorici, regis Gotthorum, ultum iri cupiens necem genitoris, contra Attilam acies instruebat. Ethius vero suspectam habens potentiam Gotthorum, tanquam et Hugnorum, persuasit Thorismundo, ut obmissa pugna ad possidendum solium paternum properaret, ne frater eius regnum praeoccuparet. Quo permotus discessit Ethiusque et omnis exercitus ipsius solutus recessit.

Tunc Attila exhilaratus spes iniquas ultionis coquebat et e loco secedens urbem Remensem obsedit et expugnavit sanctumque Nicasium, eiusdem urbis praesulem, cum sorore eius Eutropia 14 et omnibus civibus trucidavit. Ad Trecas autem cum accessisset, occurrit ei pontifex sanctus Lupus et percontando dixit: Tu quis es? Cui ille: Attila sum, inquit, flagellum irae dei. Et [p. 160] Lupus arrepto freno equi eius introduxit eum cum suo exercitu in civitatem dicens: Bene veneris, flagellum irae dei. Ille autem cum suis cecitate percussus, ut aiunt, pertransiit urbem in partem alteram pacificus. Mulier autem pauperrima, habens decem filias, timore perculsa de suburbio fugiebat filiam postremo editam et in bimatu natam in sindone ad collum ligata 15 gestabat duasque minorennes puellulas in iumento, quod ante se pellebat, portabat, reliquae filiae circum circa matrem gradiebantur et ambulabant. Hanc cum bellatores Attilae consecuti sunt, filiae eius territae ad matrem concurrerunt. Mater autem stupida et sui incompos viso fluvio properanter currebat volens se praecipitare et in fluvio submergere, sed milites eam insecuti in ripa fluvii rapuerunt et cum filiabus ad Attilam perduxerunt. Quae supplex ad terram procidens graciam precabatur. Cui Attila misertus datis pluribus nummis et vestibus liberam cum prole sua dimisit, sed et aliis, qui cum ea adducti fuerunt, propter ipsam pepercit.

Deinceps Attila in Germaniam descendit castraque, oppida et villas eius vastabat, donec audiret, quod Ethius et Gotthi denuo novum militem contra eum pararent. Quo permotus ad Pannoniam abscessit et renovato exercitu vir ultivus in Italiam per Stiriam et Coritaniam properabat. Ab exploratoribus autem certior redditus, quod Ethius et innumerae gentes in radicibus Alpium operirentur eum, declinavit et divertit ad Dalmatiam et Hisiriam eversisque notabilibus urbibus iuxta mare Adriaticum ad Aquilegiam venit et per triennium obsedit. Et cum victualia obsessoribus etiam in longinquo defecissent militesque prae inedia contra eum murmurarent, coepit iterum obequitare urbem proficiscens, qua parte impeteret eam et dirumperet. Viditque avem, quae cyconia vocatur, pullum suum e summitate arcis rostro in propinquum arundinetum portare, sic consequenter et alium. Et exclamans dixit avem, praesciam futurorum, nosse urbem perditum iri, ideo fugere. Et invalescens contra civitatem cepit eam et more tyrannico omnes, quos in ea reperit, in ore gladii trucidavit. Eo tempore urbs magnifica et praepotens Venetiarum ob metu Attilae exstructa est.

Progrediens autem ad Lombardiam Attila crudeliter afflixit et vastavit eam. Cumque ad Rauennam venisset, advolavit Leo [p. 161] papa, obnixe et humiliter supplicans, ut a vastatione urbis Romae et totius Italiae supersederet et cessaret, quod et fecit. Et dum pugnatores eius admirantes adinvicem replicarent, quod Attila neminem timeret, nisi bina animalia, lupum et leonem, de pontificibus, propter quos genti eorum pepercit, parabolam sumentes, respondit Attila maturum virum clericali habitu indutum iuxta Leonem cum gladio bis acuto stetisse et vibrare gladio mortem ei comminasse, nisi pacem redderet petitorem exaudiendo. Abscessit itaque et in Pannoniam rediit celebransque nuptias cum una pulcherrima virgine multum vini hausit et in nocte inter cubandum apoplexia suffocatus centum et viginti quatuor annis aetatis expletis interiit, et sanguis per nares et os ipsius fluxit. Illa nocte Marcianus imperator in Constantinopoli per somnium vidit Attilae arcum fractum: arcubus enim gens Iuhrorum potissime utebatur.

Defuncto autem Attila insurrexerunt inter Hungaros dissensiones, digladiationes et strages, ita ut plures eorum occisi perirent, reliquos cum Chaba, filio Attilae, rex Gepidarum et alii olim Attilae subiecti de Pannonia expulerunt. Qui in Gotthiam per Paludes Meotidas transierunt, tria vero milia ex ei inter eundum de Pannonia segregaverunt se ab eis et in Transsiluania manserunt et, ne a vicinis impeterentur, Siculos, in vulgari eorum Czakle, se nominaverunt. Qui autem trans Meotidas et mare Euxinum penetraverunt, saepenumero reminiscentes fertilitatis abundantiaeque panis et vini ipsius Pannoniae, suis posteris disserebant et narrabant, utque in Pannoniam redirent hortabantur. Factumque est, ut post mortem Attilae anno .CCCI. recensitis pugnatoribus .CC. et .XVI. milibus viam patrum eorum ingressi iuxta Paludes Meotidis per Sarmatiam in Pannoniam pervenerunt temporibus Constantini imperatoris quinti et Zachariae papae, videlicet anno domini septingentesimo quadragesimo quarto. Primumque in Iaziges ascenderunt et illic septem capitaneos elegerunt unicuique eorum propter insultum inimicorum .XXX. milia pugnatorum consignantes et, ut melius ab hostibus tuerentur, septem castra, cuique capitaneo unum assignando, rude et grosse de terra fecerunt et errexerunt, a quibus septem castris in hanc diem terra Septemcastrensis dicitur.

Praeterea miserunt exploratum ire Pannoniam quendam e suis militibus, Kusid appellatum. Is offenso et reperto rege [p. 162] Pannoniae, Swiatoplug nomine (Slauus hic erat, nam et tota Pannonia terra Slauorum fuit, licet Romani eis capitaneos et armigeros extraneos praeficiebant), ipsum nomine Iuhrorum advenarum praesalutando equum album cum sella et freno deauratis obtulit et parum terrae, aquae et herbae ab eo postulavit, quod rex Swiatoplug concessit. Estimabat enim agricolas fore et tanquam hospites aliquicpiam terrae pro cultura exposcere. Ideo subridens ait: habeant, quantum volunt. Kusid ergo lagenam terrae, alteram aquae Danubii, terciam graminis reportavit et, quae egit, suis exposuit. Iuhri cognoscentes Pannoniam terram feracem et optimam esse, nomine primi praefecti, Arpad nuncupati, Swiatoplug intimaverunt, ut peramplius in terra eorum, pro equo albo, sella et freno deauratis empta, non maneret. Is sero intelligens bellum ei imminere exercitum coadunabat. Iuhri autem festine accelerantes ad regem prope Danubium venerunt et facta pugna Pannonios cum rege eorum profligaverunt. Rex quoque Swiatoplug a facie eorum fugiens in Danubium incidit et aquis vehementibus absorptus periit. At Iuhri Slauos incolas Pannoniae trucidarunt terramque eorum in hanc horam possederunt Slauis undique in finibus Pannoniae remanentibus et habitantibus.

Accipe primo, quod Iuhri a Iuhra, regione Scythiae, de qua oriundi exiverunt, vocati sunt et usque in nostra tempora a Bohemis, Polonis et Slauis Huhri appellantur, ab aliis autem Hugni, tandem et Hungari dicti sunt.

Accipe secundo, quod idem linguagium et loquaela pronunciatioque acuta sunt Iuhrorum in Hungaria et illorum, qui in Scythia in Iuhra degunt. Verum Hungari in Pannonia christicolae sunt et politiores abundantioresque in omnibus, Iuhri autem in Scythia usque huc idolatrae sunt et agrestes.

Accipe tercio, quod Iuhra septemtrionalissima est absque altissimis et inaccessibilibus montibus, nec tantis, ut sunt Alpes iuxta Italiam, neque sicut montes Sarmatici. Non recte ergo quidam historici tradiderunt dicentes Hugnos exisse de provincia eorum, de montibus maximis et inaccessibilibus. Enimvero sunt montes in Iuhra cum densis silvis, patentes et bene permeabiles, quantitatis mediae et altitudinis, petrosi et saxosi, quales sunt per totum septemtrionem in fine terrae iuxta oceanum septemtrionis. Et scias, quod ex oceano septemtrionis quidam pisces, idiomate Moskouitarum morss nun[p. 163]cupati, in summitatem 16 montis mari adiacentis scandunt et dente fricando se in ascendendo appendunt de culmineque montis deorsum in partem alteram prolabuntur et cadunt. Quos Iuhri et caeteri incolae septemtrionis capiunt dentesque eorum, qui ponderosissimae sunt gravitatis, in Moskouiam mittunt et post ad Thurcos et Thartaros, de quibus manubria et tenacula ensium, framearum et cultellorum faciunt, ut impetuosiores ictus gravitate adiuvante impellant.

Accipe quarto, quod montes Riphei et Hyperborei non sunt in rerum natura non in Scythia, non in Moskouia, nec usquam locorum, et cum fere omnes cosmographi asserant Tanaim, Edel seu Volham, Dzwina et magnos fluvios ex praedictis montibus effluere, conficta conficte et potius fabulosa inexperti scripsere. Fluit Tanais, Volha et maxima flumina ex Moskouia, de terra plana, scenosa 17 et nemorosa, nullis montibus obsita, prout de Moskouia, cum perventum fuerit, dicam,  18si deus annuerit.18

Reverendissime domine praesul! Hic est baratrum profundissimum propter clarissimos scriptores, montes Ripheos et Hyperboreos ponentes. A quorum contradictione tua amplissima dignitas me tueatur et defendat pro omnibus argutis rationibus experientiam rerum opponendo, ut, qui non credit, videat et experiatur, quod ita est, quemadmodum dixi.

Accipe quinto, quod Iuhri in Iuhra Schithiae non colunt agros, non seminant, non habent panem, vinum aut cerevisiam, degunt miserrime, in silvis et foveis subterraneis 19, piscibus vescendo et carnibus ferarum, quarum copiam habent, et aquam bibunt, pellibus induuntur ex diversis animalibus in unum consuendo, pellem lupi, cervi, vulpis, marduris etc. Misera ergo regio est sub polo artico, ut dixit Hippocras in libro De regionibus, aere et aqua. Subiecti sunt duci Moskouiae et pendunt pro tributo pelles sabellorum, scismorum et similium, quoniam aliis donativis carent.

Accipe sexto, quod aliqui famosi cosmographi et historici in illo angulo ad mare septemtrionis temperatissimas regiones confinxerunt, in quibus propter temperiem et auram placidissimam beate et diutissime vivant, donec tedio affecti de mon[p. 164]tibus sese in oceanum praecipitent. Hoc totum fabulosum est: qualis etenim beatitudo sit non habere panem, merum et caetera delectabilia? Qualis temperies est continuum frigus, quod illic est, pati, in solstitio hiemali perpetuam et continuam noctem sentire, in solstitio vero aestivo permanentes et parum tepentes soles videre? Sed haec obmitto.

Accipe septimo, quod in Iuhra et locis septemtrionis non effoditur aurum, argentum nec aliae minere, nec correspondet fabulae, quod illic essent griffi et magnae aves prohibentes fodere et efferre aurum. Unde secundum hoc dico, contrarium auctoribus antiquis, quod griffi 20 non sunt in rei veritate in illa parte septemtentrionis nec in aliis partibus orbis. Affertur autem ad nos avis quaedam rapina vivens quantitatis aquilae, sed alis et cauda prolixioribus, quam aquila, in similitudinem accipitris et vocant eam Moskovitae krzeczot, nostri vero homines vocant ipsam bialozor, quasi albicans splendor, quia subalba est secundum ventrem. Hanc omnes aves, accipitres, falcones et caeterae rapto viventes intantum metuunt, quod inspecta ea tremunt, cadunt et extinguuntur.

Accipe octavo, quod in septemtrione post Gotthiam, Sueciam, Filandiam, Iuhram et post mare Caspium non sunt monstrosi homines, scilicet monoculi, bicipites, canina capita habentes etc, sunt nobis similes, rare, sparsim et abinvicem distantes, pauci numero habitantes; colore, ut frequenter, lividi propter frigus lividitatem corporibus eorum imprimens. Haec vera sunt, et, qui scripsit, verum scripsit et scimus, quia verum est testimonium eius.

 

 

____________

 

1

in omnibus ed.: Hugui, in Chronica Polonorum (1521) autem: Hugni. 

2

ed. 1517 et 1518: Tatarskye zele. 

3

ed. 1517 et 1518: bini fratres. 

4

prob.: ivagiones. 

5

ed. 1521: pervenire. 

6

ed. 1517 et 1518: Sueuum, nunc in Theutonico. 

7

ed. 1517 et 1518: brogy. 

8

ed. 1517 et 1518: Drzeuyanye et Trauyane. 

9

ed. 1521: pertimens. 

10

sic in omnibus ed. 

11 . . . 11

in ed. 1517 et 1518 deest. 

12

in omnibus ed.: scribentes. 

13

ed. 1517 et 1518 add.: Smolnenses. 

14

ed. 1521: Eutorpia. 

15

sic in omnibus ed. 

16

ed. 1521: summitate. 

17

prob.: coenosa. 

18 . . . 18

deest in ed. 1521. 

19

ed. 1517 et 1518: subterratis.  

20

ed. 1521: Griffes.