|
|
-
- C o n f e s s i o A u g u s t a n a
A r t i c u l u m X X I
D e c u l t u s a n c t o r u m .
- ___________________________________________
- [1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria.
[2] Nam uterque rex ist. sed scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
[3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus.
[4] 1. Ioh. 2, 1: si quis peccat, habemus advocatum apud deum etc.
|
|