B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   X X I I
D e   u t r a q u e   s p e c i e .


___________________________________________


[1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena domini, quia hic mos habet mandatum domini Matth. 26, 27: bibet ex hoc omnes.

[2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.

[3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.

[4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus.

[5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.

[6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt.

[7] Immo Gelasius papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 de consecrat., cap. comperimus [Gelasius: «comperimus autem, quod quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire»].

[8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet.

[9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata dei introducta non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. veritate, cum sequentibus.

[10] Haec vero consuetudo non solum contra scripturam, sed etiam contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est.

[11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.

[12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.