|
|
-
- C o n f e s s i o A u g u s t a n a
A r t i c u l u m X X
D e b o n i s o p e r i b u s .
- ___________________________________________
- [1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
[2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione deo placeant.
[3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et simila.
[4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera ut olim.
[5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium.
[6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.
[7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina.
[8] Cum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:
[9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur pater.
[10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad deum, cum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: ego sum via, veritas et vita.
[11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, dei donum est, non ex operibus etc.
[12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.
[13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam fidei contra merita operum.
[14] Et similia docet Ambrosius [prosper Aquitanus] de vocatione gentium et alibi. sic enim inquit de vocatione gentium: vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.
[15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, cum certao statuunt, quod propter Christum habeant placatum deum,
[16] Quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: iustificati per fidem, pacem habemus apud deum.
[17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest.
[18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam iustitiam.
[19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem.
[20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.
[21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis.
[22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem.
[23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum.
[24] Iam qui scit se per Christum habere propitium patrem, is vere novit deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine deo, sicut gentes.
[25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.
[26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.
[27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem dei.
[28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
[29] Et quia per fidem accipitur spiritus sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.
[30] Sic enim ait Ambrosius [de vocatione gentium]: fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est.
[31] Nam humanae vires sine spiritu sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram deo.
[32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;
[33] Quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus.
[34] Talis est imbecillitas hominis, cum est sine fide et sine spiritu sancto et tantum humanis viribus se gubernat.
[35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus.
[36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere.
[37] Sine fide non invocat deum, a deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.
[38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, cum abest fides et fiducia erga deum.
[39] Quare et Christus dixit: sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5.
[40] Et ecclesia canit: sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.
|
|