B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   V I I
D e   e c c l e s i a .


___________________________________________


[1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta.

[2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de doctrina evangelii et administratione sacramentorum.

[3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas.

[4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium etc.