B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   V I I I
Q u i d   s i t   e c c l e s i a .


___________________________________________


[1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere credentium, tamen, cum in hac vita multi hypocritae et malii admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur, iuxta vocem Christi Math.23,2: sedent scribae et Pharisaei in cathedra Mosis etc.

[2] Et sacramenta et verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.

[3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum inutile et inefficax esse.