B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Philippus Melanchthon
1497 - 1560
     
   


C o n f e s s i o   A u g u s t a n a

A r t i c u l u m   V I
D e   n o v a   o b o e d i e n t i a .


___________________________________________


[1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a deo facere propter voluntatem dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram deo mereri.

[2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: cum feceritis haec omnia, dicite: servi inutiles sumus. idem docent et veteres scriptores ecclesiastici.

[3] Ambrosius enim inquit: hoc constitutum est a deo, ut, qui credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum.