B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Martinus Luther
1483 - 1546
 
 
 
   


D e   c a p t i v i t a t e   B a b y l o n i c a
e c c l e s i a e   p r a e l u d i u m


D e   c o n f i r m a t i o n e .

___________________________________________


[H_iiiv]
DE CONFIRMATIONE.
     Mirum est, quid in mentem illis uenerit, ut sacramentum fimiationis facerent, ex impositione manuum, qua legimus Christum paruulos tetigisse, Apostolos dedisse spiritum sanctum, ordinasse presbyteros, & infirmos curasse, ut ad Timot. scribit Apostolus, Nemini manus cito imposueris. Cur non ex sacramento panis etiam Confirmationem fecerunt, quando scriptum est act. ix. Et cum accepisset cibum confortatus est. Et psal. ciii. Et panis cor hominis confirmet, ut sic confirmatio tria complectatur sacramenta, panem, ordinem & ipsam confirmationem? Si autem sacramentum est, quicquid Apostoli fecerunt, cur non magis praedicationem fecerunt sacramentum?
     Non haec dico, quod damnem sacramenta septem, sed quod e scripturis ea probari negem. Atque utinam esset in Ecclesia talis manuum impositio, qualis erat Apostolorum tempore, siue eam confirmationem siue curationem appellare uellemus. At nunc nihil eius relictum est, nisi quantum ipsi excogitauimus, pro ornandis officiis Epifcoporum, ne penitus sint sine opere in Ecclesia. Postquam enim sacra menta illa negotiosa una cum uerbo, aliis inferioribus, uiliora reliquerunt (nempe, quod quicquid diuina instituit maiestas hominibus oporteat esse contemptum) iustum fuit, ut facile aliquod, quod tam delicatis & magnis heroibus non esset molestum, inueniremus & nequaquam ceu uile inferioribus committeremus. Nam quod humana statuit sapientia, oportet ut hominibus sit honoratum. Ita quales sunt sacerdotes, tale habeant ministerium & offitium. Nam Episcopus non euangelisans, nec animas curans, quid est, nisi Idolum in mundo, habens nomen & figuram Episcopi? Nos autem pro hae uice, sacramenta diuinitus instituta quaerimus, interquae ut Confirmationem numeremus, nullam inuenimus causam, Ad sacramenti enim constitutione, ante omnia requiritur uerbum diuinae promissionis, quo fides exerceatur. At nihil legimus Christum uspiam de confirmatione promisisse, licet ipse multis imposuerit manus, & Marci ult. inter signa ponat, Manus egris imponent & bene habebunt. at haec nemo sacramento, sicut nec potest, aptauit Quare satis est, pro ritu quodam Ecclesiastico seu cerimonia sacramerali confirmationem habere, similem caeteris cerimoniis consecrandae aquae,aliarumque rerum. Nam si omnis alia creatura sanctificatur per uerbum & orationem, cur non multo magis hominem liceat sanctificari eisdem,quae tamen, quia promissionm diuinam non [H_iiiir] habent, sacramenta fidei dici non possunt. Neque enim salutem operantur. At sacramenta feruant credentes promissioni diuinae.