|
|
-
- D e c a p t i v i t a t e B a b y l o n i c a
e c c l e s i a e p r a e l u d i u m
D e s a c r a m e n t o b a p t i s m i .
- ___________________________________________
- [E_iir]DE SACRAMENTO BAPTISMI.
¶ Benedictus deus & pater domini nostri Iesu Christi, qui secundum diuitias misericordiae suae saltem hoc unicum sacramentum seruauit in Ecclesia sua, illibatum & incontaminatum [E_iiv] a constitutionibus hominum, liberumque fecit omnibus gentibus, omniumque hominum ordinibus. nec passus est, & ipsum teterrimis quaestus & impiissimus superstitionum portentis opprimi, eo scilicet consilio usus, quod paruulos, qui auaritiae & superstitionis capaces non sunt, eo uoluit initiari, & simplicissima fide uerbi sui sanctificari, quibus & potissimum hodie prodest baptismus. Nam, si adultis & maioribus donandum esset hoc sacramentum, non uidetur potuisse & eius perseuerari uirtus & gloria, prae tyrannide Auaritiae & superstitionis, quo omnia diuina nobis supplantauit. Inuenisset sine dubio & hic prudentia carnis suas praeparationes & dignitates, deinde reseruationes, restrictiones, & si qua sunt similia rhetia pecuniarum, quibus aqua non uilior, quam nunc membranae, uenderetur.
Verum, ubi uirtutem Baptismi in paruulis non potuit Satan extinguere, praeualuit tamen, ut in omnibus adultis extingueret, ut tam fere nemo sit, qui sese baptisatum recordetur, nedum glorietur, tot repertis aliis uiis remittendorum peccatorum, & in coelum ueniendi. prebuit his opinionibus occasionem uerbum illud periculosum diui Hieronymi, siue male positum, siue male intellectum, quo poenitentiam appellat secundam post naufragium tabulam, quasi baptismam non sit poenitentia. Hinc enim, ubi in peccatum lapsi fuerint, de prima tabula seu naue desperantes uelut amissa, secundae tantum incipiunt niti & fidere tabulae, id est, poenitentiae. Hinc nata sunt uotorum, religionum, operum, satisfactionum, peregrinationum, indulgentiarum, sectarum infinita illa onera, & de iis, maria illa librorum, quaestionum, opinionum, traditionum humanarum, quas totus mundus iam non capit, ut incomparabiliter peius habet Ecclesiam dei ea tyrannis, quam unquam habuit synagogam aut ullam nationem sub coelo.
At pontificum erat, haec omnia tollere, & Christianos omni cura ad synceritatem baptismi reuocare, quo intelligerent, quid essent, & quid facere Christianos oporteat. Verum unum est hodie eorum offitium, populos quam longissime abducere a baptismo, & diluuio tyrannidis suae omnes immergere, & facere, ut populus Christi (sicut Propheta ait) obliuiscatur eius imperpetuum. O infoelices omnes, qui hodie pontificum nomine censentur, qui non modo nihil sciunt nec faciunt, quod Pontifices decet, sed ignorant quoque, quid [E_iiir] scire & facere eos oporteat. Et implent illud Esaie. lvi. Speculatores eius caeci omnes, nescierunt uniuersi, ipsi pastores ignorauerunt intelligentiam, omnes decliauerunt in uiam suam, unusquisqus ad auaritiam suam etc.
¶ Primum itaque in Baptismo obseruanda est diuina promissio, quae dicit, Qui crediderit & baptisatus fuerit, saluus erit, Quae promissio praeferenda est incomparabiliter uniuersis pompis operum, uotorum, religionum, & quicquid humanitus est introductum, Nam in hac pendet uniuersa salus nostra, sic autem est obseruanda, ut fidem exerceamus in ea, prorsus non dubitantes, nos esse saluos, postquam sumus baptisati. Nam, nisi haec assit aut paretur fides, nihil prodest baptismus, immo obest, non solum tum, cum suscipitur, sed toto post tempore uitae. incredulitas enim eiusmodi mendacem arguit promissionem diuinam, quod est summum omnium peccatorum. Hoc exercitium fidei si apprehenderimus, statim intelligemus, quam arduum sit credere promissioni huic diuinae. Humanae enim imbecillitas, peccatorum suorum sibi conscia, difficillime omnium credit se esse saluam aut saluandam, & tamen, nisi id credat, saluari non poterit, quia non credit ueritati diuinae promittenti salutem.
Haec erat praedicatio sedulo inculcanda populo, assidue recantanda ista promissio, semper repetendus baptismus, iugiter excitanda, fouendaque fides. Sicut enim, semel super nos lata diuina haec promissione, usque ad mortem ueritas eius perseuerat, ita fides in eandem nunquam debet intermitti, sed usque ad mortem ali & roborari perpetua memoria promissionis eiusdem in baptismo nobis factae. Quare, dum a peccatis resurgimus siue poenitemus, non faciamus aliud, quam quod ad baptismi uirtutem & fidem, unde cecideramus, reuertimur, & ad promissionem tunc factam redimus, quam per peccatum deserueramus. Semper enim manet ueritas promissionis semel factae, nos extenta manu susceptura reuersos. Atque id, ni fallor, uolunt, qui obscure dicunt, Baptismum esse primum & fundamentum omnium sacramentorum, sine quo nullum queat aliorum obtineri.
Proinde non parum profuerit, si poenitens primo omnium baptismi sui memoriam apprehendat, & promissionis diuinae, quam deseruit, cum fidutia recordatus, eandem confiteatur domino, gau[E_iiir]dens se tantum adhuc in praesidio habere salutis, quod baptisatus sit, detestansque suam impiam ingratitudinem, quod a fide & ueritate eiusdem defecerit. Mire enim cor eius confortabitur, & ad spem misericordiae animabitur, si consyderet, diuinam promissionem sibi factum, quam impossibile est mentiri, adhuc integram & non mutatam, nec mutabilem ullis peccatis esse, sicut Paulus dicit .ii. Timot. ii. si non credimus, ille fidelis permanet, seipsum negare non potest. Haec, inquam, ueritas dei eum seruabit, ita ut, si caetera omnia ruant, haec tamen eum credita non derelinquet. Habet enim per hanc, quod insultanti aduersario opponat, habet, quod turbantibus peccatis conscientuam obiiciat, habet, quod horrori mortis & iudicii respondeat. Habet denique, quod uniuersis tentationibus solatium sit. Nempe, hanc unam ueritatem, dicens, Deus est uerax in promissionibus suis, cuius signum in baptismo suscepi, Si deus pro me, quis contra me?
Si enim filii Israel, ad poenitentiam reuersuri, primo omnium exitum de Aegypto memorabant, & hac memoria ad deum, qui eduxerat eos, reuertebantur, quae memoria & hoc ipsum praesidium eis toties a Mose inculcatur, & a Dauid repetitur, quanto magis nos nostrum de Aegypto nostra exitum debemus memorare, & eius memoria redire ad eum, qui nos eduxit, per lauacrum regenerationis nouae, cuius memoria in hoc ipsum nobis commendata est? Id quod omnium comodissime fieri in sacramento panis & uini potest. Sic enim olim tria ista sacramenta, poenitentia, baptismus, panis, simul eodem offitio frequentabantur, & alterum alterum iuuabat. Ita legitur de quadam sancta uirgine, quae, quoties tentabatur, non nisi Baptismo suo repugnabat, dicens breuissime, Christiana sum, Intellexit enim hostis statim uirtutem baptismi & fidei, quae in ueritate dei promittentis pendebat, & fugit ab ea.
Ita uides, quam diues sit homo Christianus siue baptisatus, qui etiam uolens non potest perdere salutem suam quantiscunque peccatis, nisi nolit credere. Nulla enim peccata eum possunt damnare, nisi sola incredulitas. caetera omnia, si redeat uel stet fides in promissionem diuinam baptisato factam, in momento absorbentur, per eandem fidem, immo ueritatem dei, quia seipsum negare non potest, si tu eum confessus fueris, & promittenti fideliter adhaeseris. Contritio autem & peccatorum confessio, deinde & satisfactio, & [E_iiiir] omnia illa hominum excogitata studia, subito te deserent, & infoeliciorem reddent, si oblitus ueritatis huius diuinae, in ipsis tete destenderis. Vanitas enim uanitatum & afflictio spiritus est, quicquid extra fidem ueritatis dei laboratur.
Simul uides, quam periculosum immo falsum sit, opinari, poenitentiam esse secundam tabulam post naufragium, & quam perniciosus sit error, putare, per peccatum excidisse uim baptismi, & nauem hanc esse illisam. Manet illa una, solida, in inuicta nauis, nec unquam dissoluitur in ullas tabulas, in qua omnes uehuntur, qui ad portum salutis uehuntur, quae est ueritas dei in sacramentis promittens. Hoc sane fit, ut multi e naue temere in mare prosiliant & pereant; hi sunt, qui deserta promissionis fide, in peccatum sese praecipitant. Verum, nauis ipsa permanet & transit integra cursu suo, quod si qua gratia ad nauem reuerti potest, nulla tabula, sed solida ipsa naue feretur ad uitam; hic est, qui ad promissionem dei stabilem & manentem per fidem reuertitur. Vnde Petrus .i. Pet. i. arguit eos qui peccant, quod obliuionem accipiant purgationis ueterum delictorum suorum, sine dubio ingratitudinem accepti baptismi, & impietatem infidelitatis eorum taxans.
Quid ergo prodest, de baptismo tam multa scribere, & hanc fidem promissionis non docere? omnia sacramenta ad fidem alendam sunt instituta, & hanc ipsam adeo non tangunt, ut etiam asserant, impii homines, non debere hominem esse certum de remissione peccatorum, seu gratia sacramentorum, qua impietate orbem totum dementant, & sacramentum baptismi, in quo stat prima gloria conscientiae nostrae, funditus extinguunt nedum captiuant, interim insanientes in miseras animas suis contritionibus, anxiis confessionibus, circunstantiis, satisfactionibus, operibus, & id genus infinitiis nugis. Esto ergo prudens lector, immo contemptor Magistri sententiarum libro quarto, cum omnibus suis scribentibus, qui tantum de materia & forma sacramentorum scribunt, dum optime scribunt, id est, mortuam & occidentem literam sacramentorum tractant. Caeterum, spiritum, uitam & usum, id est, promissionis diuinae ueritatem & nostram fidem, prorsus intactas relinquunt.
Vide itaque, ne te fallant operum pompae, & humanarum traditionum fallatiae, ut ueritati diuinae & fidei tuae non facias iniuriam. A fide sacramentorum tibi incipiendum est, sine ullis operibus, [E_iiiiv] si saluus fieri uoles, fidem autem ipsa sequentur opera, tantum ne uilem habeas fidem, quae opus est omnium operum excellentissimum & arduissimum, quo solo, etiam si caeteris omnibus carere cogereris, seruaberis. Est enim opus dei, non hominis, sicut Paulus docet. Caetera nobiscum & per nos operatur, hoc unicum in nobis, & sine nobis operatur.
Ex his perspicue discernere possumus, quid inter ministrum hominem, & autorem deum intersit, in baptisando. Homo enim baptisat & non baptisat, Baptisat, quia perficit opus, dum mergit baptisandum; Non baptisat, quia non fungitur in eo opere sua autoritate, sed uice dei. Vnde oportet nos baptismum de manu hominis non aliter suscipere, quam si ipse Christus, immo ipse deus, nos suis propriis manibus baptisaret. Non enim hominis est, sed Christi & dei baptismus, quem recipimus, per manum hominis. Sicut quelibet alia creatura, qua utimur per manum alterius, non est nisi dei. Caue ergo sic discernas baptismum, ut externum homini, internum deo tribuas, utrunque soli deo tribue, nec conferentis personam aliam, quam instrumentum uicarium dei accipe, per quod dominus in coelo sedens, te in aquam suis manibus propriis mergit. & remissionem peccatorum promittit in terris, uoce hominis tibi loquens per os ministri sui.
Hoc & ipsa uerba tibi dicunt, cum dicit, Ego baptiso te in nomine patris & filii & spiritus sancti Amen. Non dicit, Ego baptiso te in nomine meo, quasi dicat, id quod facio, non mea autoritate, sed uice & nomine dei facio, ut non aliter habeas, quam si ipse dominus uisibiliter fecisset. autor & minister diuersi sunt, sed opus idem utriusque, immo solius autoris, per ministerium meum. Sic enim ego arbitror, 'In nomine' referre personam autoris, ut non tantum sit, nomen domini praetendere & inuocare in opere, sed ipsum opus tanquam alienum alterius nomine & uice implere. Quo tropo, Matt. xxiiii. Christus dicit, Multi uenient in nomine meo, Et Ro. i. per quem accepimus gratiam & Apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius.
Hanc sententiam ego libentissime sequor, quod sit plenissimum solacii & efficax fidei adiutorium, nosse se esse baptisatum, non ab homine, sed ab ipsa trinitate per hominem, qui nomine eius rem gerat apud nos. Quo cessat illa ociosa contentio, qua de forma bap[F_ir]tismi (quam appellant ipsa uerba) litigant, Graecis dicentibus, Baptisetur seruus Christi, Latinis, Ego baptiso. Item, alii rigidissime nugantes, damnant sic dici, Ego baptiso te in nomine Iesu Christi, quo ritu certum est Apostolos baptisasse, ut in actis apostolicis legimus, uoluntque nullam aliam deinceps ualere quam istam, Ego baptiso te in nomine patris & filii & spiritus sancti Amen. Sed frustra contendunt, nihil enim probant, sua somnia duntaxat asserunt. Quocunque modo tradatur baptismus, modo non in nomine hominis, sed in nomine domini tradatur, uere saluum facit, immo non dubitem, si quis in nomine domini suscipiat, etiam si impius minister non det in nomine domini, uere baptisatum esse in nomini domini. Non enim in conferentis tantum, quantum in suscipientis fide uel usu, sita est uirtus baptismi. Sicut legitur exemplum de quodam Mimo, per iocum baptisato. Istas & similes disputationum & quaestionum angustias fecerunt nobis ii, qui fidei nihil, operibus autem ritibusque omnia tribuerunt, cum soli fidei omnia & nihil ritibus debeamus, quae nos facit liberos spiritu, ab omnibus istis scrupulis & opinionibus.
¶ Alterum, quod ad baptismum pertinet, est signum seu sacramentum, quod est ipsa mersio in aquam, unde & nomen habet. Nam baptiso graece, mergo latine, & baptisma mersio est. Dictum est enim, iuxta promissiones diuinas dari & signa, quae id figurent, quod uerba significant, seu, ut recentiores dicunt, sacramentum efficaciter significat, quod quale sit uidebimus. Arbitrari sunt quam plurimi, esse aliquam uirtutem occultam spiritualem, in uerbo & aqua, quae operetur in anima recipientis gratiam dei. His alii contradicentes statuunt, nihil esse uirtutis in sacramentis, sed gratiam a solo deo dari, qui assistit ex pacto sacramentis a se institutis. Omnes tamen in hoc concedunt, sacramenta esse efficatia signa gratiae, ad quod hoc unico mouentur argumento, Non uideri alioqui, qua ratione nouae legis sacramenta praestarent uetustis, si solum significarent. Et hinc impulsi sunt tantum tribuere sacramentis nouae legis, ut prodesse ea statuerent etiam iis, qui in peccatis mortalibus sunt, nec requiri fidem aut gratiam, sed sufficere, non posuisse obicem, hoc est, actuale propositum denuo peccandi.
Haec autem, quia sunt impia & infidelia, contra fidem & naturam sacramentorum pugnantia, diligenter sunt cauenda & fugienda. Er[F_iv]ror enim est, sacramenta nouae legis differri a sacramentis ueteris legis, penes efficatiam significationis, utraque aequaliter significabant. Idem enim deus, qui nos nunc per baptismum & panem saluat, sauauit Abel per sacrifitium, Noe per arcum, Abraham per circumcisionem, & alios omnes per sua signa. Nihil itaque differt sacramentum ueteris & nouae legis, quo ad significationem, modo ueterem legem appelles, quicquid in patriarchis & aliis patribus tempore legis operatus est deus. Nam ea signa, quae in patriarchis & patribus facta sunt, longe sunt discernenda a figuris legalibus, quas Moses in lege sua instituit, quales sunt ritus sacerdotales, in uestibus, uasis, cibis, domibus & similibus, ab his enim non modo longissime differunt nouae legis sacramenta, sed & ipsa signa, quae pro tempore deus patribus dedit in lege uiuentibus, quale fuit Gedeonis in uellere, Manue in sacrifitio, quale & Isaias obtulit Achas, Isa. vii. in iis enim simul promittebatur aliquid, quo fides in deum exigebatur.
In hoc ergo differunt legales figurae a signis nouis & uetustis, quod legales figurae non habent annexum uerbum promissionis, quod fidem exigat, unde non sunt signa iustificationis, quia non sunt sacramenta fidei, quae sola iustificant, sed sunt sacramenta operis tantum. Tota enim eorum uis & natura erat opus, non fides. Qui enim ea faciebat, implebat ea, etiam sine fide operans. At nostra & patrum signa seu sacramenta habent annexum uerbum promissionis, quid fidem exigit, & nullo opere alio impleri potest, ideo sunt signa seu sacramenta iustificationis, quia sunt sacramenta iustificantis fidei & non operis, unde & tota eorum efficatia est ipsa fides, non operatio. Qui enim eis credit, is implet ea, etiam si nihil operetur. Inde prouerbium illud, Non sacramentum, sed fides sacramenti iustificat. Sic circuncisio non iustificauit Abraham & semen eius, & tamen Apostolus eam appellat signaculum iustitiae fidei, Quia fides in promissionem, cui iuncta fuit circuncisio, iustificabat & implebat id, quod circuncisio significabat. Fides enim fuit circuncisio prepucii cordis in spiritu, quam figurabat circuncisio carnis in litera. Sic sacrificium Abel plane non eum justificabat, sed fides, qua se deo totum obtulit, quam sacrificium externum figurabat.
Ita baptismus neminem iustificat, nec ulli prodest, sed fides in uerbum promissionis, cui additur baptismus, haec enim iustificat, [F_iir] & implet id, quod baptismus significat, Fides enim est submersio ueteris hominis & emersio noui hominis. Quare fieri non potest, ut sacramenta noua differant ab antiquis sacramentis, Habent enim aeque promissiones diuinas & eundem spiritum fidei, licet a figuris antiquis incomparabiliter differant, propter uerbum promissionis, quo est medium unicum & efficacissimum differentiae. Sicut & nunc pompa uestium, locorum, ciborum & infinitarum ceremoniarum sine dubio figurat egregia in spiritu implenda, & tamen, quia nullum adest eis uerbum diuinae promissionis, nulla ratione cum signis baptismi & panis conferri possunt, nec iustificant aut prosunt ullo modo, cum impletio eorum sit ipse usus seu opus eorum sine fide; dum enim fiunt, seu aguntur, implentur. Sicut & Apostolus Colos. ii. de eis dicit, quae omnia ipso pereunt usu, iuxta praecepta & doctrinas hominum etc. At sacramenta non implentur dum fiunt, sed dum creduntur.
Ita nec uerum esse potest, sacramentis inesse uim efficacem iustificationis, seu esse ea signa efficatia gratiae. Haec enim omnia dicuntur in iacturam fidei, ex ignorantia promissionis diuinae, nisi hoc modo efficatia dixeris, quod, si assit fides indubitata, certissime & efficacissime gratiam conferant. At non hoc modo efficatiam illis tribui, probat, quod ea prodesse dicunt omnibus etiam impiis & incredulis, modo non ponant obicem, quasi ipsa incredulitas non sit omnium obstinatissimus & hostilissimus obex gratiae, adeo ex sacramento praeceptum, ex fide opus facere moliti sunt. Nam, si dat gratiam mihi sacramentum, quia suscipio, iam uere ex opere meo, non ex fide gratiam obtineo, nec promissionem in sacramento apprehendo, sed solum signum institutum & praeceptum a deo. ita clare uides, quam nihil sacramenta intellecta sunt sententionariis Theologis, quod nec fidei nec promissionis ullam in sacramentis rationem habuerint, tantum in signo & usu signi herentes, & ex fide in opus, ex uerbo in signum nos rapientes, qua re (ut dixi) sacramenta non modo captiuauerunt, sed penitus, quod in eis fuit, aboleuerunt.
Nos ergo aperientes oculum discamus, magis uerbum quam signum, magis fidem quam opus seu usum signi obseruare, Scientes, ubicunque est promissio diuina, ibi requiri fidem, Esseque utrunque tam necessarium, ut neutrum sine utro efficax esse possit. Neque enim credi potest, nisi assit promissio, nec promissio stabilitur, nisi credatur, [F_iiv] ambae uero, si mutuae sint, faciunt ueram & certissimam efficatiam sacramentis. Quare efficatiam sacramenti citra promissionem & fidem querere, est frustra niti & damnationem inuenire. Sic Christus, qui crediderit & baptisatus fuerit, saluus erit, qui non crediderit, condemnabitur. Quo monstrat, fidem in sacramento adeo necessariam, ut etiam sine sacramento seruare possit, ideo noluit adiicere, Qui non crediderit & non baptisatus fuerit.
Significat itaque baptismus duo, mortem & resurrectionem, hoc est, plenariam consumatamque iustificationem. Quod enim minister puerum immergit in aquam, mortem significat, quod autem rursum educit, uitam significat. Ita Paulus Ro. vi. exponit, Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit ex mortuis, per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulemus. Hanc mortem & ressurrectionem appellamus nouam creaturam, regenerationem, & spiritualem natiuitatem, quam non oportet allegorice tantum intelligi, de morte peccati & uita gratiae, sicut multi solent, sed de uera morte & resurrectione. Non enim baptismus significatio ficta est, Neque peccatum moritur, neque gratia surgit plene, donec corpus peccati, quod gerimus in hac uita, destruatur, ut ibidem Apostolus dicit. Nam donec in carne sumus, desyderia carnis mouent & mouentur. Quare, dum incipimus credere, simul incipimus mori huic mundo, & uiuere deo in futura uita, ut fides uere sit mors & resurrectio, hoc est spiritualis ille baptismus, quo immergimur & emergimus.
Quod ergo baptismo tribuitur ablutio a peccatis, uere quidem tribuitur, sed lentior & mollior est significatio, quam ut baptismum exprimat, qui potius mortis & ressurrectionis symbolum est. Hac ratione motus uellem baptisandos penitus in aquam immergi, sicut sonat uocabulum & signat mysterium, non quod necessarium arbitrer, sed quod pulchrum foret, rei tam perfectae & plenae signum quoque plenum & perfectum dari, sicut & institutem est sine dubio a Christo. Peccator enim non tam ablui quam mori debet, ut totus renouetur in aliam creaturam, & ut morti ac resurrectioni Christi respondeat, cui per baptismum commoritur & corresurgit. Licet enim possis Christum dicere ablutum a mortalitate, dum mortuus est er resurrexit, segnius tamen dixeris, quam si in totum mutatum & re[F_iiir]nouatum dixeris; ita ardentius est, per baptismum nos significari omnibus modis mori & resurgere in aeternam uitam, quam ablui a peccatis.
Hic iterum uides, Baptismi sacramentum, etiam quo ad signum, non esse momentaneum aliquod negotium, sed perpetuum. Licet enim usus eius subito transeat, tamen res ipsa significata duret usque ad mortem, immo resurrectionem in nouissimo die. Quam diu enim uiuimus, semper id agimus, quod baptismus significat, id est, morimur & resurgimus, Morimur inquam non tantum affectu & spiritualiter, quo peccatis & uanitatibus mundi renunciamus, sed reuera, uitam hanc corporalem incipimus relinquere, & futuram uitam apprehendere, ut sit realis (quod dicunt) & corporalis quoque transitus ex hoc mundo ad patrem.
Quare nobis cauendum est ab iis, qui baptismi uim eo redegerunt tenuitatis & paruitatis, ut gratiam in eo dicant quidem infundi, sed postea per peccatum effundi, tum alia uia, ac iam quasi baptismo penitus irrito facto, ad coelum eundum. Non sic tu arbitrabere, sed intelliges eam esse baptismi significationem, qua moriatis & uiuas; ideo non posse te siue per poenitentiam, siue per quancunque aliam uiam redire, nisi ad uim baptismi, ac denuo illud facere, quod baptisatus es ut faceres, quodque baptismus tuus significabat. Nunquam fit baptismus irritus, donec desperans redire ad salutem nolueris. aberrare quidem poteris ad tempus a signo, sed non irritum est signum. Ita semel es baptisatus sacramentaliter, sed semper baptisandus fide, semper moriendum, semperque uiuendum. Baptismus totum corpus absorbuit, & rursus edidit; ita res baptismi totam uitam tuam cum corpore & anima absorbere debet, & reddere in nouissimo die, indutam stola claritatis & immortalitatis. itaque nunquam sine baptismi tam signo quam re ipsa sumus, immo semper sumus baptisandi magis ac magis, donec signum perfecte impleamus in nouissimo die.
Intelligis ergo, quicquid in hac uita gerimus, quod ad mortificationem carnis & uiuificationem spiritus ualet, ad baptismum pertinere, & quo breuius a uita absoluimur, eo citius baptismum nostrum impleamus, & quo atrociora patimur, eo foelicius baptismo respondeamus, ideoque Ecclesiam tunc fuisse foelicissimam, quando marty[F_iiiv]res mortificabantur omni die, & aestimabantur sicut oues occisiones; tunc enim regnabat in Ecclesia uirtus baptismi, pleno imperio, quam hodie ignoramus etiam, prae multitudine operum & doctrinarum humanarum. Quicquid enim uiuimus, Baptismus esse debet, & signum seu sacramentum baptismi implere, cum a caeteris omnibus liberati uni tantum baptismo simus addicti, id est, morti & resurrectioni.
Hanc gloriam libertatis nostrae, & hanc scientiam baptismi esse hodie captiuam, cui possumus referre acceptum, quam uni tyrannidi Romani pontifices? qui, ut pastorem primum decet, unus omnium maxime debuit esse praedicator & assertor huius libertatis & scientiae, sicut Paulus .ii. Corint. iiii. dicit, Sic nos existimet homo, sicut ministros Christi & dispensatores mysteriorum seu sacramentorum dei, ipse solum id agit, ut suis decretis & iuribus opprimat, & in potestatis suae tyrannidem captiuos illaqueet. Obsecro, quo iure (ut non dicam, quam impie & damnabiliter haec mysteria omittat docere) Papa super nos constituit leges? Quis dedit ei potestatem, captiuandae huius nostrae libertatis, per baptismum nobis donatae? Vnum (ut dixi) nobis in tota uita agendum est propositum, ut baptisemur, id est, mortificemur, & uiuamus per fidem Christi, quam & unice doctam oportuit, maxime a summo pastore. At nunc, tacita fide, infinitis legibus operum & ceremoniarum extincta est Ecclesia, ablata uirtus & scientia baptismi, impedita fides Christi.
Dico itaque, neque Papa, neque Episcopus, neque ullus hominum, habet ius unius syllabae constituendae super Christianum hominem, nisi id fiat eiusdem consensu. Quicquid aliter fit, tyrannico spiritu fit. ideo orationes, ieiunia, donationes, & quaecunque tandem Papa in uniuersis suis decretis tam multis quam iniquis statuit & exigit, Prorsus nullo iure exigit & statuit, peccatque in libertatem Ecclesiae, toties quoties aliquid horum attentauerit. Hinc factum est, ut Ecclesiastici hodierni strenui quidem sint tutores libertatis Ecclesiasticae, id est, lapidum, lignorum, agrorum & censuum (sic enim hodie Ecclesiastica sunt idem quod spiritualia), sed eisdem fictis uerbis ueram Ecclesiae libertatem non modo captiuent, sed pessundent penitus, etiam plus quam Turca, contra Apostolum, qui dicit, Nolite fieri serui hominum. Hoc enim uere est hominum seruos fieri, statutis & tyrannicis eorum legibus subiici. [F_iiiir]
Adiuuant hanc impiam & perditam tyrannidem discipuli Papae, huc torquentes & deprauantes illud Christi, Qui uos audit, me audit. Magnis enim buccis hoc inflant uerbum pro suis traditionibus; cum Christus hoc dixerit Apostolis euntibus praedicare Euangelium, & ad Euangelium tantum referri debeat, ipsi omisso Euangelio suis tantum fabulis id aptant. Dicit enim Iohan. x. Oues meae uocem meam audiunt, alienorum autem uocem non audiunt. ideo & relictum est Euangelium, ut uocem Christi sonarent Pontifices, at ipsi suas uoces sonant, audiri denique uolunt. Apostolus quoque dicit sese missum esse, non baptisare, sed Euangelisare, itaque nemo est obnoxius pontificis traditionibus, nec oportet eum audiri, nisi dum Euangelium & Christum docet, nec aliud ipse docere debet quam fidem liberrimam, cum autem Christus dicat, Qui uos audit, me audit, Cur non Papa quoque audit alios? non enim soli Petro dicit, qui te audit. Denique, ubi est uera fides, ibi & uerbum fidei esse necessarium est. Cur ergo Papa infidelis non audit quandoque seruum suum fidelem habentem uerbum fidei? Caecitas, Caecitas in Pontificibus regnat.
Alii uero multo impudentiores ex illo Matt. xvi. Papae arrogant potestatem legum condendarum, Quodcunque ligaueris etc. cum ibi Christus de peccatis ligandis & remittendis agat, non de Ecclesia tota captiuanda & legibus opprimenda. ita omnia agit ista tyrannis fictis suis uerbis, tortis per uim ac deprauatis uerbis dei. Hoc sane confiteor, Esse tyrannidem istam maledictam ferendam Christianis, sicut quamlibet aliam uiolentiam huius mundi, iuxta illud Christi, Qui te percusserit in maxillam dexteram, prebe ei & alteram, sed hoc quaeror, quod impii pontifices se id iure posse & facere iactant, & rei Christianae sese consulere hac Babylone sua praesumunt, hanc ipsam opinionem omnibus persuadentes. Si enim conscientia impietatis & tyrannidis ea facerent, aut nos pateremur uim eorum, inter ea securi numeraremus, quae ad mortificandam uitam hanc, & implendum baptismum ualent, integra nobis relicta conscientiam glorianda de iniuria illata. At nunc uolunt sic conscientiam libertatis nostrae illaqueari, ut credamus bene a se geri, quae gerunt, nec licere ea reprehendi aut inique gesta quaerulari, & cum sint lupi, uideri uolunt pastores, cum sint Antichristi, uolunt honorari pro Christo. pro hac duntaxat clamo libertate & conscientia, clamoque fidenter. [F_iiiir]
Christianis nihil ullo iure posse imponi legum, siue ab hominibus siue ab angelis, nisi quantum uolunt, liberi enim sumus ab omnibus. Quod si quae imponuntur, sic ferenda sunt, ut libertatis conscientia salua sit, quae sciat & certo affirmet, iniuriam sibi fieri, quam cum gloria ferat, ita cauens, ne iustificet tyrannum, ut ne murmuret contra tyrannidem. Quis enim est (ait Petrus), qui uobis noceat, si bonum emulati fueritis? omnia cooperantur electis in bonum. Attamen quia hanc baptismi gloriam & libertatis Christianae foelicitatem pauci nouerunt, nec prae tyrannide Papae nosse possunt, ipse me hic expedio, & conscientiam meam redimo, compellans Papam & omnes papistas, Quod nisi sua iura & traditiones sustulerint, & ecclesiis Christi libertatem suam restituerint, eamque doceri fecerint, reos esse eos omnium animarum, quae hac misera captiuitate pereunt, Esseque papatum aliud reuera nihil, quam regnum Babylonis & ueri Antichristi. Quis enim est homo peccati & filius perditionis, quam is, qui suis doctrinis ac statutis peccata & perditionem animarum auget in Ecclesia, sedens tamen in Ecclesia sicut deus? At hoc totum abunde impleuit tyrannis papalis, iam a multis saeculis, quae fidem extinxit, sacramenta obscurauit, Euangelium oppressit, suas autem non modo impias & sacrilegas, uerum etiam barbaras & indoctissimas leges imperauit, & sine fine multiplicauit.
Vide ergo miseram captiuitatis nostrae, Quomodo sedeat sola ciuitas plena populo, & facta sit uidua domina gentium, princeps prouintiarum sub tributo. Non est qui consoletur eam, etiam amici eius spreuerunt eam etc. Tot ordines, tot ritus, tot sectae, tot professiones, tot studia, tot opera sunt, quibus hodie Christiani occupantur, ut obliuiscantur baptismi sui, & nemo prae harum locustarum, erucarum, bruchorum multitudine meminisse possit, sese esse baptisatum aut quid in baptismo consecutus sit. Decebat enim nos esse, sicut paruuli baptisati, qui nullis studiis, nullisque operibus occupati, in omnia sunt liberi, solius gloria baptismi sui securi & salui. Sumus enim & ipsi paruuli, in Christo assidue baptisati.
Opponetur forsitan iis, quae dicta sunt, baptismus paruulorum, qui promissionem dei non capiant, nec fidem baptismi habere possunt, ideoque aut non requiri fidem, aut paruulos frustra baptisari. Hic dico, quod omnes dicunt, fide aliena paruulis succurri, [G_ir] illorum, qui offerunt eos. Sicut enim uerbum dei potens est, dum sonat, etiam impii cor immutare, quod non minus est surdum & incapax, quam ullus paruulus, ita per orationem Ecclesiae offerentis & credentis, cui omnia possibilia sunt, & paruulus fide infusa mutatur, mundatur, & renouatur. Nec dubitarem, etiam adultum impium, eadem Ecclesia orante & offerente, posse in quouis sacramento mutari, sicut de paralytico Euangelico legimus, aliena fide sanato. Atque hac ratione libens admitterem, sacramenta nouae legis esse efficatia ad dandam gratiam, non modo non ponentibus, sed etiam obstinatissime ponentibus obicem. Quid enim fides Ecclesiae & oratio fidei non tolleret, cum Paulum Apostolum Stephanus hac ui conuertisse credatur? At tunc sacramenta non sua, sed fidei uirtute faciunt quod faciunt, sine qua nihil prorsus faciunt, ut dixi.
Queritur etiam adhuc, an paruulus nondum natus possit, porrecta ex utero manu uel pede, baptisari. Hic nihil temere iudico, meamque ignorantiam confiteor. Nec scio, an id satis sit, quod pro fundamento habent, Esse uidelicet animam in qualibet parte corporis totam. Non enim anima, sed corpus baptisatur aqua externe. Sed nec hoc iudico, quod dicunt, renasci eum non posse, qui natus nondum sit, & si uehementer urgeat. ideo magisterio spiritus haec relinquo, interim sinens quenque suo sensu abundare.
Vnum hic addo, quod utinam cunctis queam persuadere, id est, ut uota prorsus omnia tollerentur aut uitarentur, siue sint religionum, siue perigrinationum, siue quoruncunque operum, maneremusque in libertate religiosissima & operosissima baptismi. Dici non potest, quantum detrahat baptismo & obscuret scientiam libertatis Christianae opinio illa uotorum plus nimio celebris, ut interim taceam infanda etiam eaque infinita pericula animarum, quae uouendi ista libido, inconsultaque temeritas quotidie auget. O impiissimi pontifices & infoelicissimi pastores, qui secure stertitis, & in uestris cupiditatibus lasciuitis, & nihil compatimini super ista contritione Ioseph pessima & periculosissima.
Oportuit hic generali edicto, uel tollere uota, illa praesertim perpetua, & ad baptismi uota cunctos reuocare, uel diligenter monere, ne quis temere uoueret, nullum inuitare, immo difficiles tardosque esse ad uota permittenda. Abunde enim uouimus in baptismo, & plus [G_iv] quam possimus implere, sat negocii habituri, si huic uni intenderimus. At nunc mare & aridam circuimus, ut multos proselytas faciamus, mundum sacerdotibus, monachis, monialibus implemus, & hos omnes perpetuis uotis incarceramus. Hic inuenias, qui disputent & statuant, opus intra uotum esse prestancius opere extra & citra uotum, & nescio quantis premiis in coelo aliis praeferendum, Pharisei caeci & impii, qui ex operum magnitudine & multitudine aliaue qualitate metiuntur iustitiam & sanctitatem, quae ex sola fide apud deum mensuratur, apud quem nulla est differentia operum, nisi quanta est fidei differentia.
Faciunt hac bucca sua homines impii suis inuentionibus opinionem, & opera hominum inflant, ad alliciendum stolidum uulgus, quod specie operum fere ducitur, in magnam iacturam fidei, obliuitionem baptismi, iniuriam libertatis Christianae. cum enim uotum sit lex quaedam & exactio, necessario, multiplicatis uotis, leges & opera multiplicantur, quibus multiplicatis fides extinguitur, & baptismi libertas captiuatur. Hiis blandiciis impiis non contenti, addunt alii, Ingressum religionis esse uelut nouum baptisma, quod deinceps licet tocies renouari, quoties ab integro propositum religionis renouatur. ita uotarii isti sibi solis iustitiam, salutem, gloriam tribuerunt, Baptisatis prorsus nihil relinquerunt, quo possint eis conferri. Iam Romanus pontifex, superstitionum omnium fons & autor, magnificis bullis & indultis has uiuendi rationes confirmat, approbat, ornat, Baptismum uero nemo uel memoria dignatur. Atque iis pompis speciosis (ut dixi) sequacem populum Christi in quascunque uolent symplegadas pellunt, ut, ingrati suo baptismo, praesumant meliora suis operibus prestare, quam alii sua fide.
Quare & deus rursus cum peruersis peruersus, ulturus ingratitudinem & superbiam uotariorum, facit, ut uota sua non seruent, aut cum ingenti labore seruent, maneantque in eis immersi, nunquam fidei & baptismi gratiam cognoscentes, &, cum non sit creditus cum deo spiritus eorum, perseuerent in hypocrisi sua inperpetuum, & tandem ludibrio sint toti mundo, semper iustitiam sectando, & ad Iustitiam nunquam perueniendo, ut impleant illud Isaie .ii, Et terra repleta est Idolis.
Ego sane non prohibuerim nec repugnauerim, si quis priuatim [G_iir] arbitrio suo quippiam uelit uouere, ne uota penitus contemnam aut damnem, sed publicum uitae genus hinc statui & confirmari, omnino dissuaserim. Sufficit cuique uouendi priuata licentia periculo suo, publicam uero commendari rationem uiuendi in uotis uouendis, arbitror perniciosum esse Ecclesiae & (W540) animabus simplicibus. Primum, Quod non parum Christianae uitae repugnet, in hoc, quod uotum est lex quaedam cerimonialis & humana traditio seu presumptio, a qua Ecclesia per baptismum liberata est. Christianus enim nulli legi addictus est, nisi diuinae. Deinde, quod non habeat exemplum in scripturis, praecipue castitatis, obedientiae, paupertatis perpetuae uotum. Quod autem e scripturis exemplum non habet, periculosum est, nulli prorsus suadendum, multo minus pro uulgari & publico uiuendi genere statuendum, & si cuilibet audere suo periculo, quod uoluerit, sit permittendum. Opera enim quaedam spiritus in paucis operatur, quae in exemplum aut uiuendi modum nequaquam sunt uocanda.
Sed & uehementer metuo, ne uotiuae istae uiuendi rationes religiosorum sint de numero earum, de quibus Apostolus praedixit, Erunt docentes in hypocrisi mendatium, prohibentes nubere & abstinere a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione. Nec mihi quisquam obiecerit sanctum Bern., Franciscum, Dominicum & similes religionum uel autores, uel auctores. Terribilis & mirabilis est deus in consiliis suis super filios hominum, potuit Danielem, Ananiam Azariam, Misael in Babylonici regni (id est, in media impietate) administratione seruare sanctos, cur non potuisset & hos in periculoso uitae genere sanctificare, aut singulari opere spiritus gubernare, quod tamen exemplum aliis fieri nollet. Et certum est, nullum illorum, per uota sua & religionem fuisse saluatum, sed per fidem solam, in qua omnes saluantur, contra quam maxime omnium pugnant speciosae illae seruitutes uotorum.
Sed abundet hic sensu quisque suo, Ego quod cepi prosequar; cum pro libertate Ecclesiae & gloria baptismi nunc loquar, in medium consulere debeo, quod spiritu magistro intellexero. Quare consulo, Primum magnatibus Ecclesiarum, ut omnia ista uota seu uitas uotariorum tollant, uel non probent & extollant, Aut si hoc non fecerint, suadeo omnibus, qui uolunt securius salui fieri, ut sibi ab omnibus uotis, praesertim magnis & perpetuis temperent, maxime adolescentes & iuuenes. [G_iiv] Hoc consulo primum ideo, quod hoc uitae genus, ut dixi, nullum habet in scripturis testimonium & exemplum, sed solis hominum pontificum bullis, & uere bullis est inflatum. Deinde, quod procliue sit in hypocrisim, propter suam speciem & singularitatem, unde nascitur superbia & contemptus communis Christianae uitae. Atque si nulla alia esset causa eadem uota tollendi, haec una satis haberet ponderis, Quod per ipsa fidei & baptismo detrahitur, & opera magnificantur, quae sine pernicie magnificari non possunt. Nam, inter multa milia uix est unus, qui non magis opera in religionibus suscipiat quam fidem, qua insania & sese mutuo praeferunt, tanquam strictiores & laxiores, ut uocant.
Quare ego nulli suadeo, immo omnibus dissuadeo ingressum cuiuscunque religionis aut sacerdocii, nisi sit ea scientia praemunitus, ut intelligat, opera quantumlibet sacra & ardua religiosorum & sacerdotum in oculis dei prorsus nihil distare ab operibus rustici in agro laborantis, aut mulieris in domo sua curantis, sed sola fide omnia apud eum mensurari, sicut Hiere. v. dicit, Domine, oculi tui respiciunt fidem, Ecclesi. xxxii, In omni opere tuo crede ex fide animae tuae, haec enim est conseruatio mandataorum dei, immo frequentius contingere, ut gratius sit ancillae aut serui domesticum & uile opus, quam omnia ieiunia & opera religiosi & sacerdotis, ob fidei defectum. Cum ergo probabile sit, uota hodie non nisi ad operum ualere iactantiam & praesumptionem, metuendum est, nusquam minus de fide & Ecclesia esse, quam in sacerdotibus, monachis, & Episcopis, & eos ipsos esse reuera gentiles seu hypocritas, qui se Ecclesiam, aut cor Ecclesiae, item spirituales & rectores Ecclesiae arbitrantur, cum sint nihil minus, Et hunc esse uere populum transmigrationis, in quibus captiua sunt omnia, quae nobis in baptismo libera donata sunt, relicto populo terrae paupere & modico, qui, uelut coniugatis contingit, uiles in oculis illorum apparent.
¶ Ex his duos insignes errores Romani pontificis cognoscimus. Prior, quod dispensat in uotis, facitque id, quasi solus prae omnibus Christianis habeat autoritatem, tanta est hominum impiorum temeritas & audacia. Si enim uotum dispensari potest, quilibet frater cum proximo & ipse secum dispensare potest; sin dispensare proximus non potest, nullo iure Papa potest. Vnde enim habet hanc autoritatem? [G_iiir] Ex clauibus? At heae omnibus communes sunt, & super peccata duntaxat ualent, Matt. xviii. Cum autem & ipsi fateantur, uota esse iuris diuini, quid miseras fallit & perdit animas dispensans in iure diuino, quod est indispensabile? Blatterat quidem tit. de uot. & uoti redem. se posse mutare uota, sicut olim in lege primogenitum asini mutabatur oue, quasi idem sit primogenitum asini & uotum, quod tam constanter ubique exigit reddi, aut, si dominus in lege sua ouem pro asino statuat mutari, mox etiam homo Papa, in lege non sua, sed eiusdem dei, eandem habeat potestatem. Non Papa hanc decretalem fecit, sed asinus pro Papa mutatus, sic insigniter & delyrus & impius est.
Posterior, quod rursus decernit, matrimonium dirimi, si alter, altero etiam inuito, monasterium ingrediatur, nondum consumato matrimonio. Obsecro, Quis satan haec inspirat Papae portenta? deus praecipit homini seruari fidem, & ueritatem inuicem custodire. deinde, de suo quenque facere bonum. odit enim rapinam in holocaustum, ut per Isaiam dicit. At coniunx alter alteri per pactum fidem debet, nec suus est, quam nullo iure potest dissoluere, & quicquid de se facit, de rapina facit, altero inuito. Aut quare non etiam hac regula, qui aere alieno premitur, religionem intrat & suscipitur, ut a debitis liberetur, ut fidem liceat negare? Caeci, caeci! Quid est maius? fides a deo praecepta, an uotum per hominem excogitatum & electum? Tu es pastor animarum, Papa? & uos estis doctores sacrae Theologiae, qui haec docetis? Qua enim causa sic docetis? Nempe, quod uotum meliore opere quam coniugium ornastis, sed non fidem, quae sola magnificat omnia, sed opera magnificatis, quae nihil sunt coram deo, aut omnia aequalia, quantum ad meritum attinet.
Ego itaque non dubito, in uotis, si recta sunt, neque homines neque angelos posse dispensare. Sed hic non sum plane mihi ipsi persuasus, an ea sub uoto cadant omnia, quae hodie uouentur. Quale est illud mire ridiculum & stultum, quod parentes uouent prolem uel nondum natam uel infantem ad religionem seu perpetuam castitatem, immo hoc sub nullo uoto cadere certum est, & uidetur esse quaedam irrisio dei, dum ea uouent, quae nullo modo in sua sunt potestate. Ad religiosos uenio, quorum tria uota, quo magis consydero, eo minus intelligo, mirorque, unde inoleuerit ista uotorum ex[G_iiiv]actio. iam hoc multo minus intelligo, quo aetatis anno uoueri possunt, ut legitima sint & ualeant. In hoc placet conuenisse omnes, ante annos pubertatis nihil ualere uota eorum, licet magnam partem puerorum hic fallant, ignaram tam suae aetatis, quam rei quam uouent, non enim obseruant in suscipiendis annos pubertatis, tum professos dira conscientia, quasi consensu postea secuto, captiuos tenent & deuorant, quasi uotum, quod irritum fuit, tandem ratum fiat succedentibus annis.
At mihi stultum uidetur, ab aliis praestitui terminum legitimi uoti alterius, qui sibi ipsis non possunt praestituere. Nec uideo, cur valeat uotum decimo octauo anno factum, & non decimo aut duodecimo. Nec satisfacit, quod decimo octauo sentit homo carnem suam. Quid, si vix uicesimo aut tricesimo senciat? aut fortius tricesimo quam uicesimo senciat? Aut cur non diffinitur aeque terminus paupertati & obedientiae? Sed quod tempus dabis, quo se auarum & superbum sentiat, cum etiam spiritualissimi hos affectus uix deprehendant? Ergo nunquam erit ullum uotum certum & legitimum, nisi donec spirituales facti fuerimus, & uotis iam non eguerimus. Vides itaque res istas incertas & periculosissimas esse, unde salutare consilium foret, has sublimes uiuendi rationes, uotis liberas, soli spiritui relinquere, sicut olim fuerunt, & nequaquam in genus quoddam perpetuae uitae mutandas esse. Verum haec interim de Baptismo & libertate eius satis. Suo forte uenient tempore uota latius tractanda, ut sunt tractatu uehementer necessaria.
|
|