B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Martinus Luther
1483 - 1546
 
 
 
   


D e   c a p t i v i t a t e   B a b y l o n i c a
e c c l e s i a e   p r a e l u d i u m


P r a e f a t i o .

___________________________________________

[A_iir]
I H E S V S .
Martinus Lutherus,
Augusto Hermanno Tulichio suo Salutem.
ELIM, nolim, cogor indies eruditior fieri, tot tantisque magistris certatim me urgentibus & exercentibus. De indulgentiis ante duos annos scripsi, sed sic, ut me nunc mirum in modum poeniteat editi libelli. Haerebam enim id temporis magna quadam superstitione Ro. tyrannidis,unde & indulgentias non penitus reiiciendas esse censebam, quas tanto hominum consensu cernebam comprobari. Nec mirum, quia solus tum uoluebam hoc saxum. At postea, beneficio Syluestri & fratrum adiutus, qui strenue illas tutati sunt, intellexi, eas aliud non esse, quam meras adulatorum Romanorum imposturas, quibus, & fidem dei, & pecunias hominum perderent. Atque utinam a Bibliopolis queam impetrare, & omnibus qui legerunt, persuadere, ut uniuersos libellos meos de indulgentiis exurant, & pro omnibus, quae de eis scripsi, hanc propositionem apprehendant.
INDVLGENTIAE SVNT ADVLATORVM
ROMANORVM NEQVICIAE.
     Post haec, Eccius & Emser cum coniuratis suis, de primatu Papae, me erudire coeperunt, Atque hic etiam, ne hominibus tam doctis ingratus sim, confiteor me ualde promouisse eorum opera. Nempe, cum Papatum negassem diuini, admisi esse humani iuris. Sed ut audiui & legi subtilissimas subtilitates illorumTrossulorum, quibus suum Idolum fabre statuunt (est enim mihi ingenium in his rebus non usquequaque indocile) scio nunc & certus sum, Papatum esse regnum Babylonis, & potentiam Nimroth robusti uenatoris. Proinde & hic, ut amicis meis omnia prosperrime cedant, oro librarios, oro lectores, ut iis, quae super hac re edidi, exustis, hanc propositionem teneant.
PAPATVS EST ROBVSTA VENATIO RO. EPISCOPI.
     Probatur, ex rationibus, Eccianis,Emseranis, & Lipsensis Lectoris Biblici,
      Nunc de utriusque speciei communione mihi schola luditur, & de nonnullis aliis maximis rebus, hic labor est, ne & hos frustra Cratippos meos audiam. Scripsit quidam frater Cremonensis Italus, [A_iiv] reuocationem Martini Lutheri, ad sanctam sedem. Hoc est, qua non ego (ut uerba sonant) sed quam ipse me reuocat (sic enim Itali hodie incipiunt latinisare) Scripsit in me de utraque specie sacramenti, frarer alius Lipsensis Germanus, lector ille (ut nosti) totius Canonis Biblici,facturus (ut audio) adhuc maiora & mira mirabilia. Italus sane cautus, nomen suum obticuit, forte exemplum Caietani & Syluestri ueritus. Lipsensis contra, sicut decet strenuum & ferocem Germanum, multis tituli uersibus, nomen suum, uitam suam, sanctitatem suam, scientiam suam, officium suum, gloriam suam, honorem suum, pene & Calopodia sua celebrauit. Hic procul dubio non mediocria discam,quandoquidem ad ipsum filium dei scribitur nuncupatoria Epistola. tam familiares sunt hi sancti Christo regnanti in coelis. Deinde, tres mihi picae hic uidentur loqui, una, bene latina, altera, melius graeca, tertia, optime Haebraica. Quid hic mihi, Hermanne mi, agendum putas aliud, quam, ut aures arrigam? Res Lipsiae agitur per obseruantiam sanctae Crucis.
     Hactenus ego stultus sensi, pulchrum fore, si pro laicis utraque species sacramenti porrigenda statueretur Concilio generali. Hanc sententiam frater plus quam doctissimus correcturus, dicit, Neque praeceptum esse, neque consultum, siue a Christo, siue Apostolis, ut utraque species porrigatur laicis. Ideoque, Ecclesiae relictum iuditio, quid hic faciendum omittendumue sit, cui necesse sit obedire. Haec ille.
     Rogas forte, quae intemperiae hominem agitent, aut contra quem scribat. cum ego, non damnarim unius speciei usum, & Ecclesiae in dicio reliquerim, utriusque usum statuendum. Id quod & ipse conatur asserere, eo ipso contra me pugnaturus. Respondeo, id genus disputandi omnibus familiare esse, qui contra Lutherum scribunt, ut hoc asserant quod impugnant, aut fingant quod impugnent. Sic Syluester, sic Eccius, sic Emser, sic Colonienses quoque & Louanienses, a quorum ingenio, si hic frater recessisset, contra Lutherum non scripsisset.
     Sed accidit huic homini aliquod prae caeteris foelicius. Cum enim esset probaturus, neque praeceptum, neque consultum, sed arbitrio Ecclesiae relictum utrius speciei usum, inducit scripturas, quibus probet, praecepto Christi esse unam pro laicis statutam speciem. Vt sic uerum sit, nouo hoc scripturae Interprete, unam speciem, non praeceptam, & simul praeceptam esse a Christo. Huius genere disputationis nouae, scis, ut Lipsenses isti Dialectici, peculiariter utantur. Nonne & Emser, cum [A_iiir] priore suo libello profiteretur, sese candide de me loqui, & a me conuictus de teterrima inuidia, foedisque mendaciis, in posteriore me confutatutus, utrunque plane confitetur, & nigro & candido animo sese scripsisse. Bonus scilicet uir, ut nosti.
     Sed audi nostrum speciosum speciatorem, apud quem idem est, arbitrium Ecclesiae, & praeceptum Christi. Rursus, idem praeceptum Christi, & non praeceptum Christi. qua dexteritate probet, unam tantum speciem laicis, praecepto Christi, id est,arbitrio Ecclesiae, dandam. Literis enim maiusculis signat in hunc modum, FVNDAMENTVM INFALLIBILE. Deinde, tractat c. vi. Iohan. incredibili sapientia, ubi Christus, de pane coeli & pane uitae, qui est ipse, loquitur. quae uerba, homo doctissimus, non modo ad sacramentum altaris trahit, uerum & hoc facit, ut quia Christus dixerat, Ego sum panis uiuus. & non, Ego sum calix uiuus, concludat, non nisi unam speciem sacramenti pro laicis eo loco institutam. Quod uero sequitur, Caro mea uere est cibus, & sanguis meus uere est potus. Item, Nisi manducaueritis carnem filii hominis, & biberitis eius sanguinem, cum pro utraque specie uideretur fraterno cerebro inuicte contra unam pugnare, Hui quam foeliciter & docte eludit, in hunc modum, Quod Christus his uerbis aliud non uoluit, quam qui unam speciem acciperet, sub eadem utrunque carnem & sanguinem acciperet. Haec ille, pro fundamento suo infallibili, tam digne sancta, coelestique obseruantia structurae.
     Ex isto nunc disce & tu queso mecum, Christum c. vi. Iohan. praecipere unam speciem, sic tamen, ut hoc ipsum praecipere, sit id, quod relinqui arbitrio Ecclesiae. Ad hec, Christum in eodem capitulo loqui dumtaxat de laicis, non de presbyteris. Nam, ad hos non pertinet panis uiuus de celo, id est, una species sacrameti, sed forte panis mortis de inferno. Iam, quid de diaconibus & hypodiaconibus fiet? qui neque laici sunt neque sacerdotes. hos oportet, hoc eximio autore, neque una, neque utraque specie uti. Intelligis mi Tulichi, morem tractandae scripturae obseruanticum & nouum. Sed & hoc disces, Christum Iohan. vi. de sacramento eucharistiae loqui, cum ipse doceat, se loqui de fide incarnati uerbi, dicens, Hoc est opus dei, ut credatis in eum quem ille misit. Verum, huic Lipsensi Bibliorum professori, hoc donandum est, ut e quolibet scripturae loco, probet quodlibet. Est enim Theologus Anaxagoricus, immo Aristotelicus, cui nomina & uerba transposita [A_iiiv] eadem & omnia significant. Sic enim aptat scripturae testimonia, per totum librum, ut si uelit probare, Christum esse in sacramento, ausit incipere, Lectio libri Apocalypsis beati lohannis Apostoli, quam enim hoc uerbum apte diceretur, tam sua dicuntur omnia, & existimat homo prudens, copia allegatorum, se hanc suam maniam ornaturum.
     Praetereo caetera, ne te enecem sentina huius graueolentissimae cloacae. In fine Paulum .i. Corint. xi. adducit, qui accepisse a domino ee & tradidisse Corinthiis, & panis, & calicis usum dicit. Hic iterum noster speciator, sicut ubique, scripturas egregie tractans, docet, Paulum ibidem permisisse utranque speciem, non tradidisse. Quaeris unde probet? E capite suo, sicut & illud Iohan. vi. Nam hunc lectorem non decet rationem reddere eorum quae dicit, cum sit de professione eorum, qui uisionibus suis omnia probant & docent. Docemur ergo & hic, Apostolum eo loci non ad uniuersos Corinthios scripsisse, sed ad laicos tantum, ideo sacerdotibus illic nihil permisisse, sed priuatos esse uniuerso sacramento. Deinde, quod noua grammatica, Accepi a domino, idem sit, quod permissum est a domino. Et tradidi uobis, id est, permisi uobis. Hoc rogo insigniter nota. Nam, hinc non modo Ecclesiae, sed cuilibet passim nebuloni licebit, hoc magistro, permissionem facere, ex uniuersis praeceptis, institutis, ordinationibus Christi & Apostolorum.
     Video itaque, hominem hunc, angelo Satanae agitatum , & eos qui colludunt, hoc quaerere, ut per me nomen aucupentur in mundo, quasi digni fuerint cum Luthero congredi. sed frustrabitur eos spes sua, & contempti non nominabuntur a me imperpetuum. Vna hac contentus ero responsione ad uniuersos eorum libros. Quod si digni sunt, quos Christus ad sanam mentem reducat, oro, ut id faciat misericordia sua. si digni non sunt, precor, ut non cessent scribere tales libros, & hostes ueritatis, ut non alios mereantur legere. Vulgo & uere dicitur, Hoc scio pro certo, quod si cum stercore certo, Vinco uel uincor, semper ego maculor. Deinde, quia uideo, illis otium & chartas abundare, dabo operam, ut negotium scribendi habeant copiosum. Praecurram enim, ut dum gloriosissimi uictores, de una aliqua mea haeresi (ut eis uidetur) triumphant, ego interim nouam moliar. Cupio enim & ego hos insignes bellorum duces, multis titulis ornari. Itaque, dum illi murmurant, a me laudari utriusque [A_iiiir] speciei communionem, & in maxima ista seque dignissima re, foelicissme occupantur. Ego procedam, & iam conabor ostendere, omnes esse impios, qui utriusque speciei communionem laicis denegant. Quod, ut commodius faciam, praeludam de captiuitate Ecclesiae Romanae, suo tempore daturus plurima, ubi Papistae doctissimi, hunc librum superauerint.
     Hoc autem facio, ne si pius aliquis lector mihi fuerit obuius, offendatur stercoribus istis a me tractatis, & iuste queratur , sese nihil lege re, quod aut ingenium colat & erudiat, aut saltem occasionem det eruditis cogitationibus. Scis enim quam iniquo animo ferant amici, me occupari, istorum hominum sordidis strophis, quas ipsa lectione dicunt abunde confutari, a me uero, meliora expectari, quae Satan per eos tentet impedire. Horum consilia tandem statutum est sequi, & rixandi inuehendique negotium, crabronibus istis relinquere.
     De illo Italo, fratre Cremonensi, nihil dicam, Quod homo simplex & Idiota, aliquot locis rhetoricis, me conatur ad sanctam sedem reuocare, a qua, nondum me recessisse, mihi conscius sum, nec ullus commonstrauit. Agit enim, potissimum locis illis ridiculis, qu; gratia professionis meae, & Imperii ad Germanos translati, debeam commoueri. Videturque omnino, non tam mei reuocationem, quam laudes Gallorum & Romani Pontificis, scribere uoluisse. cui permittendum est, ut hoc, qualicunque opusculo, obsequium suum testetur. nec meretur dure tractari, cum nulla malitia uideatur agi. nec erudite confutari, cum mera inscitia & imperitia, nugetur omnia.
      PRINCIPIO, neganda mihi sunt, septem sacramenta, & tantum tria, pro tempore ponenda, Baptismus, Poenitentia, Panis, & haec omnia, esse per Romanam curiam, nobis in miserabilem captiuicatem ducta, Ecclesiamque, sua tota libertate spoliatam. Quanquam, si usu scripturae loqui uelim, non nisi unum sacramentum habeam, & tria signa sacramentalia, de quo latius suo tempore. Nunc de sacramento panis, omnium primo.
     Dicam itaque, quid & in hoc sacramenti ministerio meditatus, pro mouerim. Nam, quo tempore sermonem de Eucharistia edebam, in usu communi haerebam. nihil de Papae, siue iure, siue iniuria, sollicitus. At nunc, prouocatus & exercitatus, immo, per uim raptus in hanc harenam, dabo libere, quae sentio. Rideant siue plorent Papistae, uel uniuersi in unum.