B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


[ P e t i t i o n e s ]

___________________________________________


Igitur cum haec animadvertissem ego, saepe cogitabam, si forte rationabilior modus circulorum inveniri possit, e quibus omnis apparens diversitas dependeret, omnibus in seipsis aequaliter motis, quemadmodum ratio absoluti motus poscit. rem sane difficilem aggressus ac paene inexplicabilem obtulit se tandem, quomodo id paucioribus ac multo convenientioribus rebus, quam olim sit proditum, fieri possit, si nobis aliquae petitiones, quas axiomata vocant, concedantur, quae hoc ordine sequuntur.

Prima petitio
Omnium orbium caelestium sive sphaerarum unum centrum non esse5).

Secunda petitio
Centrum terrae non esse centrum mundi, sed tantum gravitatis et orbis Lunaris6).

Tertia petitio
Omnes orbes ambire Solem, tanquam in medio omnium existentem, ideoque circa Solem esse centrum mundi7).

Quarta petitio
Minorem esse comparationem distantiarum Solis et terrae ad altitudinem firmamenti, quam semidimetientis terrae ad distantiam Solis, adeo ut sit ad summitatem firmamenti insensibilis8).

Quinta petitio
Quicquid ex motu apparet in firmamento, non esse ex parte ipsius, sed terrae. Terra igitur cum proximis elementis motu diurno tota convertitur in polis suis invariabilibus firmamento immobili permanente ac ultimo caelo9).

Sexta petitio
Quicquid nobis ex motibus circa Solem apparet, non esse occasione ipsius, sed telluris et nostri orbis, cum quo circa Solem volvimur ceu aliquo alio sidere, sicque terram pluribus motibus ferri10).

Septima petitio
Quod apparet in erraticis retrocessio ac progressus, non esse ex parte ipsarum sed telluris. huius igitur solius motus tot apparentibus in caelo diversitatibus sufficit11).

His igitur sic praemissis conabor breviter ostendere, quam ordinate aequalitas motuum servari possit. hic autem brevitatis causa mathematicas demonstrationes omittendas arbitratus sum maiori volumini destinatas. quantitates tamen semidiametrorum orbium in circulorum ipsorum explanatione hic ponentur, e quibus mathematicae artis non ignarus facile percipiet, quam optime numeris et observationibus talis circulorum compositio conveniat.

Proinde ne quis temere mobilitatem telluris asseverasse cum Pythagoricis12) nos arbitretur, magnum quoque et hic argumentum accipiet in circulorum declaratione. etenim quibus physiologi stabilitatem eius astruere potissime conantur, apparentiis plerumque innituntur; quae omnia hic in primis corruunt, cum etiam propter apparentiam versemus eandem.

____________

5)
cf. Cop., de rev. 1,8; 1,9
6)
cf. Cop., de rev. 1,5; 1,9
7)
cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10
8)
cf. Cop., de rev. 1,6; 1,10
9)
cf. Cop., de rev. 1,5; 1,8
10)
cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10
11)
cf. Cop., de rev. 1,9; 1,10
12)
exempli gratia: ignis centralis Philolai (ca. 400 a. Chr. n.)