B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Nicolai Copernici
commentariolus
     
   



D e   h y p o t h e s i b u s   m o t u u m
c a e l e s t i u m   a   s e   c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s


[ P r a e f a t i o ]

___________________________________________


Multitudinem orbium caelestium maiores nostros eam maxime ob causam posuisse video, ut apparentem in sideribus motum sub regularitate salvarent. valde enim absurdum videbatur caeleste corpus in absolutissima rotunditate non semper aeque moveri. fieri autem posse animadverterant, ut etiam compositione atque concursu motuum regularium diversimodo ad aliquem situm moveri quippiam videretur.

Id quidem Callippus 1) et Eudoxus 2) per concentricos circulos deducere laborantes non potuerunt et his omnium in motu sidereo reddere rationem, non solum eorum, quae circa revolutiones siderum videntur, verum etiam, quod sidera modo scandere in sublime, modo descendere nobis videntur, quod concentricitas minime sustinet. itaque potior sententia visa est per eccentricos et epicyclos id agi 3), in qua demum maxima pars sapientium convenit.

Attamen quae a Ptolemaeo 4) et plerisque aliis passim de his prodita fuerunt, quamquam ad numerum responderent, non parvam quoque habere dubitationem. non enim sufficiebant, nisi etiam aequantes quosdam circulos imaginarentur, quibus apparebat neque in orbe suo deferente, neque in centro proprio aequali semper velocitate sidus moveri. quapropter non satis absoluta videbatur huiusmodi speculatio, neque rationi satis concinna.

____________

1)
Callipus de Cyzico, astronomus Graecus, floruit ca. 330 a. Chr. n.
2)
Eudoxus de Cnido (391 - 338 a. Chr. n.), astronomus Graecus.
3)
hypothesis Apollonii de Perga (floruit ca. 210 a. Chr. n.)
4)
Ptolemaeus (ca. 100 - ca. 170), astronomus Graecus.