|
|
- D e h y p o t h e s i b u s m o t u u m
c a e l e s t i u m a s e c o n s t i t u t i s
c o m m e n t a r i o l u s
D e o r d i n e o r b i u m
- ___________________________________________
- Orbes caelestes hoc ordine sese complectuntur. summus est stellarum fixarum immobilis et omnia continens et locans; sub eo Saturnus, quem sequitur Iuppiter; hunc Martius; subest huic orbis, in quo nos circumferimur; deinde Venerius; ultimus Mercurialis. orbis autem Lunae circa centrum terrae vertitur, et cum ea ceu epicyclus defertur. eodem quoque ordine alius alium revolutionis velocitate superat; secundum quod maiora minorave circulorum spatia emetiuntur. sic quidem Saturnus anno trigesimo, Iuppiter duodecimo, Mars tertio, tellus annua revolutione restituitur. Venus nono mense, Mercurius tertio revolutionem peragit.

Autographus De revolutionibus (fol.9v)
1 stellae fixae
2 Saturnus
3 Iuppiter
4 Mars
5 Tellus
6 Venus
7 Mercurius
Sol
|
|