Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
____________________________________________________________________________
|
|
capvt liiiConuersationis qualitas―――――
Ad conuersationem ob multas causas et eo magis hac aetate parum idoneum me esse intelligo.Primum quia diligo solitudinem, numquam enim magis sum cum his quos uehementer diligo quam cum solus sum; diligo autem Deum et spiritum bonum. Hos dum solus sum contemplor: immensum bonum, sapientiam aeternam, lucis purae principium et authorem, gaudium uerum in nobis, ubi periculum non est ne nos deserat, ueritatis fundamentum, amorem uoluntarium, authorem omnium, qui beatus est in seipso et beatorum omnium tutela et desiderium, iustitia profundissima seu altissima, mortuos curans et uiuentium non oblitus. Spiritus autem mandato illius me defendens, misericors, consultor bonus et in aduersis auxiliator et consolator.Quem ergo mihi propones hominum cuiuscumque conditionis qui secum perpetuo non deferat manticam stercoris et matulam urinae, etiam in uenis? et plerique cum sint gratiosiores, uentrem habent uermibus refertum; multi ex his, multaeque quae placere solent, ut omnia aequa lance distribuerentur, etiam pediculis scatent, aliis alae, aliis pedes, pluribus os foetet. Cum haec considero, quemnam mortalem (ad corpus respiciens) amare potero? quinimo catulus aut capreolus multo purior et nitidior erit.Sed animam amplector, quod animal insidiosius, improbius, fallacius est homine? Mitto 1) partes animae perturbationibus subiectas, et intellectum amare uolo. At 2) quis intellectus sincerior diuino, altior, securior et qui uera docere possit? Replentur bibliothecae libris, animae eruditione spoliantur. Transcribunt non scribunt, non desunt ingenia, sed alia. Quid ergo est, quod ex hominum consortio sperare possim? garruli, auari, mendaces, ambitiosi. Ostendite in seculo tam florenti, in occasione tam utili typographiae, qui uel centesimam partem inuenerit eorum quae Theophrastus, et do manum. Quinimo suis nugis, et.. ac.. 3), perturbant bene illa inuenta, pulchra.Sed neque hoc expedit rebus ipsis: inuentiones enim debentur tranquillitati et quieti ac stabili cogitationi, necnon experientiae, quae omnia sunt solitudinis, non societatis hominum, ut de Archimede legitur. Ego quod ad me attinet, LX inuentorum forsan, ne XX quidem aliis aut societati debeo: nolim teneri de mendacio si aliquando pauciora 4) sint, fateor in mathematicis aliqua, sed paucula a fratre Nicolao accepisse, sed quot exciderunt? tanta multitudo aliis debetur causis, sed adhuc etiam latenti ui illi splendoris aut meliori. Quid ergo mihi cum hominibus?Alia ratio, beati non dignantur mea societate, ego miserorum non opus habeo: si blandiri uelim, non sanabo, si exasperare in malam trahent partem. Sunt praeterea senes morosi, tristes, queruli, inuidi, dictis illorum quae accessio fiet? Est etiam temporis angustia,Dies nostri LXX anni et in potentatibus LXXX, ut parum supersit ad nugas, quam enim partem dedero illis? contemplationis, iniustus et impius, scribendi, stultus, ut redeam ad labores quos subterfugere poteram, otii parricida mei: ut etsi exercitationis, somni, domesticorum negotiorum? Deinde cum quibus, amicis? frustra, operam enim meam desiderabunt, non colloquia; aliis quorsum? peritis? illi plus multo forsan existimabunt se scire quam ego. Et si sciant contentio erit de genere, si uelim 5) discere quorsum? si docere, erit 6) impudentia et prodigalitas 7), sua effundere ut nil nisi odium quaeras. An etiam uni soli, an multis simul? si multis, quando finis? Si uni an tibi is Deus erit? Mouebis 8) etiam aliis inuidiam, ut rursus in pelagus cogaris descendere turbulentum: loquuntur etiam plures simul, et clam te irridebunt; multis occasionibus te 9) expones nullo lucro. Quod propterea summum est, in confabulatione lepor, in conuersatione iucunditas, ab his utrisque plurimum abest natura senis ac mores: in omnibus testem alium non aduoco quam Aristotelem.Ob haec igitur semper difficilis fui conuersationis, quae etiam una fuit ex causis, ne itarem ad conuiuia; non tamen reiicio aut excludo bonos ac iustos, praesertim miseros, nec bene meritos de me, neque sapientes.Sed dices: homo animal est sociale, et quid ages cum renunties hoc facto mundi regno, amicis, quid poteris? gloriaris te habere amicos potentes, aut ergo frustra haec est iactantia, aut cui lucro? Cum enim sint qui eisdem placeant 10) conuiuando, iocis, ludis, quid est ut illos deserant, te amplectantur? quid studia proderunt si non credant?«Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.» 11)Deinde si deerunt necessaria naturae, multa patieris incommoda: haec scio mibi obiici posse, at non 12) me latet multa dura uideri et absurda, quae tractata secus apparent; ut etiam contra, alia mollia et utilia, quae secus absurda sunt et dura. Et mihi cum 13) hoc plerumque seruatur 14) quantum satis est, ob illos quos dixi me admittere, sufficiunt enim illi, et plus turba utiles sunt ac magis securi.
―――――――― 1) Mitto partes NSD : Mitto, dicis, partes M. 2) At NSD : Et M. 3) et.. ac.. NSD : et.. ac.. M. 4) pauciora sint, fateor NSD : pauciora sint, sunt pene anni L quibus operam inuentioni dare coepi (nam de studiis sunt XXX aut paulo plures) erunt ergo dies XVIII uel si tria singulis diebus dederis fient LIIII DCCL, si quatuor LXXIII at quanto sunt propiora quatuor quam tribus? atque id saepe expertus sum: fateor M. 5) uelim NSD : uolam M. 6) erit NSD : absit M. 7) prodaligitas NSD : prodigitas M. 8) Mouebis MNS : Monebis D. 9) te NSD : omisit M. 10) placeant NSD : placebant M. 11) alter. Deinde NSD : alter. « Et certe fateor difficile est, ubicumque gratia plus potest quam uirtus et uerba quam res, deinde M. 12) posse, at non NSD : posse quot gentes Deum ignorant et Anthropophagi? et si ita cur Deus uoluerit haec nos latere? Dictum est de impiorum multitudine alias: ut de superficie spherae quod uix norunt decem homines et tamen uerum est: nunc dico diuina consilia esse imperscrutabilia, cur uero noluerit sciri illius causam id est inanitatis ac uanitatis huius mundi, profunditas et abyssus diuinae sapientiae. Non M. 13) et dura. Et mihi cum NSD : et dura. Quod tamen cum his multa incommoda, cum plures, ut ego nuper, seruentur etiam in uita, et a maximis meroribus leuentur sola spe? Quis emptum nolit illa? Et etiam cum M. 14) seruatur MND : seruatut S. |