BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt lii

Aetatum commutatio

―――――

 

Aetates commutant mores, formam corporis et temperamentum atque habitum.

In infantia, ut audiui, eram pinguis ac ruber, in pueritia macilentus, facie longa, albus et subruber, magni incrementi adeo ut incrementum pene anno XVI perfecerim et tantus uiderer quantus nunc sum, temperatura melancholica. In inuenta rufus, mediocris habitus, mediocriter iracundus, laetus, uoluptatibus deditus, musicae praecipue 1). Consistenti aetate a XXX ad XL annum constiti in eisdem: habebam quae me pertubarent, paupertatem cum filiis et uxore, infirmum corporis statum, aemulos adeo acerbos ut, cum sanassem Bartholomaeam Cribellam matronam nobilem et post eius fratrem, ipse conualescens irrideret me, cui ego: quid faceretis 2) (alii enim secum ridebant) si non conualuisset? Ergo quid non sperandum postquam non ante XXXIX annum incepi respirare? neque tamen toto quadriennio sequenti, id est a Calendis Septembris usque ad Calendas Nouembris MDXLIII, quidquam actum est, nec priuatim nec publice, nisi ut essem liberatus ab ea cura et honore decoratus.

Primus igitur annus mutationis fortunae fuit XLIII; ab ea ad LXX intercessere ferme anni XXVII, tempus belli Peloponesiaci, in quo omnia illa scripta condidi: nam a LXXI ad LXXV quatuor anni fluxere in quibus conscripsi XII opera 3), sed libri ipsi sunt XVIII, at maior pars imprimendorum erit, partim constans ex antiqua doctrina, partim noua. In hoc ergo tempore me dedidi VII annis uoluptati, musicae atque aliis, aleae et piscationi maxime. Tunc ad disputationes me exercui, deteriusque corpore me habui; doluere dentes et cecidere pauci ex eis; podagra me inuasit, non tamen excruciauit, accessio erat XXIV horarum, reliquum ad declinationem pertinebat, usque ad LX annum uires non declinauerunt, ut appareat potius dolore animi quam aetate fore imminutas. Ab eo anno citra, curaui 4) ut consulerem rei domesticae; sed tot impedimenta affulsere, ut mirum sit me usque nunc uiuere potuisse.

Si quis enumeret labores, curas, tristitiam, dolorem 5), errores meos in uictu, rei familiaris occupationes, timorem egestatis, uigilias, molestiam uentriculi, flatus graues, pruritus et etiam phthiriasim 6), leuitatem nepotis, filii male facta, quis non miretur adhuc me superuiuere? Plurimi tamen mihi cecidere dentes, ut residui sint XV nec prorsus integri uel firmi. Tot insidiae, tot laquei, anus furaces, aurigae ebrii, omnes mendaces, ignaui, infidi et superbi; neminem habui adiutorem, unum semiauxiliarem; sexies uel circiter ob tot incommoda et errorem in uictu, dormitum iens, credidi me non amplius surrecturum, ex his bis eadem nocte periturum. Nondum testamentum quod ultimum esse uolo, confeci.

Dices: «Quomodo euadere licuit?» Dolor fuit medicina doloris, opposui primum iram indignationi et amori insano erga meos studia seria, mediocribus moeroribus ludum latrunculorum 7), falsas autem spes et excogitationes magnis; non prandebam sed res eo redacta est ut mane sim contentus pomo uno 8) cocto, uel XV uuae creticae granis, absque uino, plerumque sine aqua, si alterutrum ualde modice; nouissime induxi mihi usum qui placet, spero salutarem, ius album Galeni, atque in eo panem madefactum probe et nil aliud, coena tamen uberior.

In omnibus occurrit memoria libri de optimo uitae genere. Recordabar quid acciderit filio Syllae, quem Caesar cum uxore, quod esset Pompeii filia, iussit interfici. Quid Q. Ciceroni? Quid Marco fratri? filia sine haerede mortua est, patre uiuente, unde insaniuit, filio quamuis superstiti, nullus aut filius aut filia, ita infoelix Terentia omnibus suis superstes, cum suis centenis annis, cum coniugio olim tam florenti. O res humanas! Quid operibus Theophrasti tam pulchris atque utilibus?

Coena post longa experimenta pisces magni, leues, bene cocti, ut bene nutriant, facile concoquantur et solidum praebeant alimentum. Cyprinos eligo, sed Romae desiderantur, horum loco passeres et rhombos ac lucios a dodrante ad sesquilibram, ac pisces leues, latos, aut etiam triglas, cyprinos non fontium sed paludum (scardeas uocant) ob causas alias enarratas deuito; ius uero betarum cum allio, aut chamarum uel astacorum, uel limaciarum cum lauri foliis uiridibus, et loco betarum sonchi aut radicis cichoreae, boraginis folia sana et radices pro acetario ferculo, uel loco unius horum uitellos ouorum et recentes, ut persaepe uno 9) sim contentus. Carnes etiam albas, sed seorsum edo, bene coctas, et pedes uitulorum, et iecur pullorum et columborum, tum cerebrum et quidquid sanguinei inest. Carnes in ueru assatas, inde minutim incisas aut tenues et gladiorum dorso uerberatas, diu denuo inuolutas in omento haedi, et in patina cum iure coctas aliis omnibus praefero.

Pedes ubi frigent lauo, non 10) enim post adeo frigent, nec nisi calefactis et siccatis partibus humidis, sumo cibum. A prandio non ambulo, multo minus a coena. Factus sum animo quietior et fortior ob cognitionem, non ob regimen, et quoniam mihi iure more timenda uidetur, eam odi; caeteros 11) qui illius aduentum non reformidant, taurae 12) Campani exemplo, sinamus occurrere si expectare non satis est.

Sed redeo ad propositum, aetatum mutatione: saepe inueni in rebus meis etiam 13) reconditis tantam uariationem ut diceres adesse Larem qui omnia confunderet: ablatas pecunias, auctas, translatas alio, ne credas sublitum mihi os, aut memoria lapsum, uide quid mihi acciderit, heri 14) et nunc perseuerat (neque enim ignoro quanta possunt 15) obiici illi mutationi). Coenaui satis laetus, a coena tantum odium inuasit omnium 16) librorum, aliorum meorumque, sed editorum, ut non sustineam cogitare de illis nedum inspicere; ratio manet, agnosco 17) esse causam in me similem melancholiae, maxime cum optimi 18) supersint. At de pecuniis alia ratio est 19), non dolus, non insania, nemo subtraxit; non error, quid ergo an uiolentia?

 

――――――――

 

1) praecipue NSD : praecipue in qua desiderium minuebat scientiam et gratiam M. 

2) faceretis NSD : faceritis M. 

3) conscripsi XII opera NSD : conscripsi libros signo * seu asterico asterisco notatos qui sunt XII opera M. 

4) curaui NSD : curarem M. 

5) dolorem MNS : dolores D. 

6) phthiriasim MNS : phtiriasim D. 

7) latrunculorum MND : lacrunculorum S. 

8) uno NSD : omisit M. 

9) uno NSD : imo M. 

10) non MNS : nec D. 

11) caeteros NSD : caeteris M. 

12) taurae D : taureae MNS. 

13) etiam NSD : et M. 

14) III calen. X. bris MDLXXV M in margine. 

15) possunt NSD : possent M. 

16) omnium MNS : omisit D. 

17) agnosco NSD : omisit M. 

18) optimi NSD : optime M. 

19) est NSD : sit M.