BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt liv

Et est epilogus

―――――

 

Ergo iam securus de mendacii suspicione, ut qui in ueritatis studio consenuerim, cum quo et Dei amor, et immortalium spes, et tantae amplitudinis possessio, et sapientiae lucrum coniuncta sunt, nolo 1) iactu uno cuncta confundere. Sinamus haec his, qui ob imperitiam falluntur, aut qui mentiri gaudent, uel audita, lecta, uel etiam uisa adaugent, dum sperant imponere posse. At rogabunt qua spe freti de iis quorum 2) ne unum mille uiri unius, mille referentis, testimonio subscribent 3)?

Ergo 4) nil aliud nisi ueritatis amor: at dissentiunt 5) plane homines, ut carniuorae uolucres, aliae sordidae, corui, cornices qui in libidinibus, rapinis, dolis, saeuitiaque uersantur; alii nobiliores, ut aquilae et accipitres: hi fastu nimio et iracundia flagrant. Quid mirum si haec non animaduertant, quamuis talibus tamen exemplis omnium historicorum tam sacrorum quam profanorum libri pleni sint, et nobis eorum uice qui aduersantur, Deus ac plena machina beatis et his qui sapiunt consentit: infiniti pro exiguo numero, ueraces pro mendacibus, sapientes pro stultis. Hoc unum deberent 6) curare 7) principes, ut eos 8) qui in probos et eruditos inuehuntur, iustis poenis ueterum exemplo punirent 9). Quod si neglexerint, unus de omnibus et pro omnibus (praeter quod potentia euertetur) exiget.

Ea ergo ratione non laudis meae exempla superius in arte adduxi (an putant me esse adeo ineptum, ut hoc medio uelim redire ad sarcinam?) sed ut intelligant 10) homines me talem esse, scilicet ueracem et probum ac potentem diuino spiritu, dum possunt exquirere ueritatem 11).

Porro cum humana fiant peritia, ratione, consilio, afflatu 12), occasione, impetu et casu, peritia certa est ut fabri. Consilium hominum subiicitur 13) arbitrio, qui si amici non sint, nec beneficiis ullis, nec repentinis crudelitatis experimentis, ut euentus docent, mutari possunt. Afflatus rara auis est, nec ulli in omnibus unquam satisfecit; occasio maxime praeuisa, bona, sed et ipsa non semper affulget; ratio ut tutissima est in expertis et elaborata, ita casus malus, impetus pessimus, praeterquam 14) aliquando in pugna quia stulta; pro ratione liber Actus, pro numinibus splendor 15), qui potest innui, non scribi; pro supra mortalibus, spiritus qui nec scribi potest, nec innui, nec est in potestate nostra.

 

――――――――

 

1) nolo NSD : nec uelim M. 

2) freti de iis quorum NSD : freti ut credant quorum M. 

3) subscribent NSD : subscribant uelle M. 

4) Ergo NSD : Ego M. 

5) at dissentiunt NSD : at hominum caterua dissentiunt M. 

6) pro stultis. Hoc unum deberent NSD : pro stultis omnipotentes (tales enim sunt dum Dei ministri sunt) pro... e. e.. (?) seu etiam.... est.... Tales enim sunt homines cum enim dico mortales omnino qui nec se nedum alios seruare possunt significantur. Hoc uno deberent M. 

7) curare NSD : carere M. 

8) principes, ut eos NSD : principes ob id (liceat illis suo arbitrio uiuere et bona fortuna uti) ut eos M. 

9) exemplo punirent NSD : exemplo eos punirent M. 

10) intelligant MNS : intelligent D. 

11) ueritatem NSD : ueritatem. Inuictus enim fateor semper fui. Quod si non? coarguant et decernant non prohibeo, si uera meminerint sortis communis M. 

12) afflatu NSD : omisit M. 

13) Consilium hominum subiicitur NSD : Consilium alieno subiicitur M. 

14) praeterquam MD : propter quam NS. 

15) liber Actus, pro numinibus splendor NSD : liber Actus scriptus. Pro mentis uiribus splendor M.