Hieronymus Cardanus
1501 - 1576
|
Hieronymi Cardanide propria vita liber
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
____________________________________________________________________________
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
capvt xlvLibri a me conscripti.Quo tempore, cur, quid acciderit―――――
Qua causa permotus sim 4) ad scribendum, superius 5) intellexisse te existimo, quippe somnio monitus, inde bis, terque ac quater, ac pluries, ut alias testatus sum, sed et desiderio perpetuandi nominis. Bis autem magnam copiam ac numerum eorum perdidi, primum circa XXXVII annum cum circiter 6) IX libros exussi, quod uanos ac nullius utilitatis futuros esse intelligerem. Aderat interim multa farrago et praecipue in medicina, nec ex his libris quicquam decerpsi aut integrum seruaui, praeter librum de malo medendi usu, a quo primam editionem inchoaui, et arithmeticae rudimenta, ex quibus construxi arithmeticam paruam.Paulo post, circa annum Domini MDXLI, opusculum de supplemento ephemeridum quod semel iam editum, inde auctum, denuo superauxi et edidi. Anno autem MDLXXIII alios CXX libros, cum iam calamitas illa cessasset, cremaui, sed non ut in prima, uerum decerpsi quicquid utile mihi esse 7) uisum est, et praeterea aliquos etiam integros seruaui, uelut librum technarum calidarum ex opere fabularum, librum de libris clarorum uirorum, alia commutaui, ut Diomedes qui recepit«χρύσεα χαλκείων, ἐκατόμβοι᾽ ἔννεα βοίων»Feci quia placebant, corrupi quoniam 8) displicuerunt et euentus fauit utrique consilio. Post ex geminatis 9) somniis scripsi libros de Subtilitate, quos impressos auxi et denuo superauctos tertio excudi curaui. Ex hoc ad artem magnam, quam collegi dum Io. Colla certaret nobiscum, et Tartalea, a quo primum acceperam capitulum, qui maluit aemulum habere, et superiorem, quam amicum, et beneficio deuinctum, cum alterius fuisset inuentum 10). Interim dum iter agerem in Ligeri 11) flumine, nec 12) haberem quod facerem, commentaria in Ptolemaeum anno MDLII scripsi. De proportionibus et Aliza regula addidi anno MDLXVIII ad librum artis magnae et edidi, tum etiam libro 13) aritmeticae et duos nouae geometriae et musicam, sed hanc anno post VI scilicet MDLXXIV correxi et transcribi curaui.Libros de rerum uarietate anno MDLVIII edidi: erant enim 14) reliquiae librorum de subtilitate, quas non potui ordinare, nec castigare, ob multitudinem negotiorum, filii enim parum morigeri aut apti, nulli pene reditus 15), legendi munus non intermittens, domestica distributio, artis in urbe exercitatio, consilia, epistolae, totque alia ut nec respirandi, nedum corrigendi locus daretur. Edidi libros de consolatione primum inter tot aerumnas, post addidi de sapientia, ut denuo recuderetur 16) anno MDXLIII.Interim scripsi illa multa opuscula quae partim edita sunt, partim nondum, sed et uniuersos medicinae libros e quorum numero quatuor uides editos, Aphorismorum, de alimento, de aere, aquis 17) et locis ac Prognosticorum. Adhuc iacent Floridi duo, commentaria in artem medendi Galeni, in epidemia Hippocratis primum et secundum.Cum ueni Bononiam de somniis editus est, utilis sane multis futurus sapientibus, forsan rudi plebi incommodus, sed quid est quo si quis male utatur, aut etiam inconsulto, non noceat? Equi, enses, arma, munitiones, improborum in manibus atrocia tela, bonis non tam commoda quam necessaria 18). Difficultatem affert diuisio, ut inter utiles et inutiles tertius ordo statuatur solis doctoribus legendus 19).Dialecticam conscripsi ut spectra illa naturalia uix uerisimilia fabricare docerem, delectatus inde opere proprio, prae laetitia euulgaui nec tamen habetur integra nec emendata. Artem medendi paruam commodo publico, cum caetera tardius emitti in lucem animaduerterem. Librum de animi immortalitate conscripsi potius studio rei quam iudicio, cum tantae moli non satisfaciat, Hyperboreorum secundus eius loco succedat. Dialogos, unum ad leniendam calamitatem qua pressus eram, alterum ad coarguendam hominum insaniam, ut quatuor contrariis satisfacerem, dolori, et insanae uoluptati, stultae cupiditati atque timori. Proxeneta fuit ex impetu quod uolui, Memoriale in quo praestiti.Promptuarii libri quatuor, flores et fructus totius artis medicae breuiter comprehendunt, ut postea nullo indigeas; si priora non hos consecutus fueris nil actum putato. Commentaria in libros de uictu in acutis ut per doctrinam solidam ratio habeatur eorum qui ex morbis acutis seruari possunt. In quo genere, ut dixi, morborum, curando admodum felix fui. Libri de urinis nondum absoluti sunt: hi testantur naturae miracula cum in tam paruis tot contineantur, ut enim ad totum ita pars, simplex tamen est et horum ratio et in imitatione ob id summa difficultas; elaborata autem haec compositio, multisque, ut par erat, comprobata experimentis. Porro cum libri contradicentium medicorum omnia dubia artis attingant et, ut mihi licuit, dissoluere aggrediantur, si placuit sententia cur damnare debeo? si diffido cur apposui, decreui, determinaui?Problemata, ut solet dici,«et prodesse uolunt et delectare poetae».Libros de ludis, lusor, aleator, scriptor, cur non de ludis scribat? et forsan, ut dici solet, «ex ungue leonem».Metoposcopiae libros e XIII in septem contraxi: pars est Physiognomiae; accepi ex Hieronymo Vicecomite, Suetonius extulit artem laudibus mirum in modum, umbras quasdam ueritatis animaduerti, seu uera, seu falsa, difficillimum est quidquam determinare, nam ex falsis decipieris ob hominum et signorum multitudinem et inconstantiam mutationis eorum.Paralipomena et ipsa seruata sunt ex ueteri ruina. Quis putet alia ratione deleta quae deleui nisi quod neque probabam confuse et sine ordine scripta, non delectus obseruatus, infima supremis, foeda nitidis, utilia damnosis, artificiosa fortuitis, curiosa absurdis permista, neque sperabam, etiam si multa sustulissem, reliquum posse emendari et in unum corpus rotundum redigi. Quamobrem melius esse putaui 20), si dum omnes uident uiuuntque, si donec res est nota omnibus, bene consulerem amicis atque patronis et quod maius est, compendio maximo facto temporis, longe plura et clarius et certius posse posteris relinquere quam quae aboleuimus ostenderem 21).Hoc dico pulcherrimum esse ita uiuere, ut nemo desiderare possit quod a bono uiro officii loco sit praestandum. Quamobrem de inuentione et conscribendis libris et de libris clarorum uirorum scripsi, ut haec eadem ipso facto quod uerbis laudaueram confirmarem; Hymnum et Vitas illas ut etiam illis a quibus multa acceperam 22) animo saltem me 23) declararem non ingratum; Expunctionem quod in summa utilitate exactam diligentiam interponi debere non solum, sed etiam exigi arbitrarer. Vt enim summa quaeque dominantur et exornant, ita errata, neglecta, parum accurate scripta animos legentium labefactant, ipsis libris detrahunt authoritatem, communique bono detrimentum afferant. Non me latuit exemplo Aristotelis et Galeni, hoc ipsum facere potuisse, sed illis hoc necessarium fuerat qui generaliter res tractarunt, mihi tutum et decorum qui per particulas.Huiusmodi 24) diligentiam in libro de optimo uitae genere pro uiribus adhibuimus cum non aliam uiam aduersus praeteritorum memoriam, et praesentium incommoda, ac futurorum ingruentia pericula inuenirem, nisi si quis in mortalitate 25) se immortalem fingere potest, sine senii incommodis mori 26) et tamen superare iuuentam, in perpetuo rerum tumultu quietum, in continua reuolutione constantem, haec quatuor sufficere 27) uelim, omissis tot casibus, aliisque molestiis, quae sunt longe plures his necessariis cuique mortali. Eorum igitur summa est: quae acciderunt omnino futura erant utpote mors meorum. At non eo modo? –Quid refert? Aliis omnibus idem reditus. –At non nunc. –Quantum interest si paulo post euenient? Nunquam fuit, eritue requies ulla mortalibus: compara quae nunc tibi acciderunt his quae erant et statui 28) in tempore Polybii, haec rosarum calamistra, illa poterant dici calamitates. Nihil tutum illis, caedes 29) sine causa, seruitus, spoliari fortunis omnibus iocus erat. Aliud contemplatio aeternae et beatae nobis cognitae uitae quae alienigenis non erat. Ergo quid calamitosum haec cogitanti accidere potest, ortus idem, finis idem communis, sors eadem, praeterquam quod nobis a morte gaudium relinquitur. Verum fallimur quatuor modis, ut supra exposui: quod credimus aliquid esse in hac uita solidum, magis etiam si in mediis actionibus, et quod non animaduertimus nil esse diuturnum, nedum sempiternum; tertio quod arbitramur senescere mentem, etiam si anima superuiueret, quoniam opus quod corpori commune est senescit. At prorsus 30) dico nil senescere nostrum, non animam, quia si instrumentum maneat, et operatio, ut mihi uisus est 31) nunc, non corpus, quia iuxta philosophos maxime platonicos, ut in Phaedone, non est nostri pars prima, non operatio, quae prima est, et perfectissima, cum impediri possit, non quod indigeat: sunt enim diuersa, sol indiget aere ut illuminet, aer est causa illuminationis solis, aeris uitium impedit solis illuminationem. Haec igitur fuit ratio consilii mei, hic scopus.Secundus liber uocatur Memorialis in quo tota illa doctrina quae in priore collecta est, ut dixi, in hoc est diuisa et in partes suas distributa, ut non solum consolari possis, sed etiam iuuari in quamcunque conditionem incideris.Tertius est Promptuarii, non solum ad lucrum et ad honorem spectans, sed quod pulcherrimum sit fungi officio pietatis et praestare quae debeas, sed ut cognoscas quanto plus debeas in eo, in quo alii nec debere se cogitant. Et si iucundum est adeo architecto aedificasse domum non casu, sed ratione, quanto magis homini hominem iure seruare potuisse cognoscereque quantum possis! Quartus est hic ipse, umbilicus scriptorum, et ad uoluptatem, et ad pietatem, quem si sciens aliquo defedassem mendacio, quo animo erga Deum me esse uelles? aut quam uoluptatem capere liceret? Et nisi foret quod homines sunt ueluti animalia bruta, quae non bonis, sed his delectantur tantum, quae conficere possunt adeo, ut muscis araneae et ferro struthiocameli. (Nam de his qui suspiciuntur, ac arte uafra uoluerunt uideri scire, quae alii nulli sciunt, cum experimento compertum postea sit, multa quae alii norunt, ipsos ignorasse, non curo). Est quinto 32) loco opus de tuenda sanitate, ultimo Hyperboreorum secundus; in quinto tertius, in sexto primus perficitur.Optarem praeter hoc decemnouem ex meis scriptis librum nullum alium 33) superesse. Miratur forsan aliquis; nonne Virgilius perditam Aeneidem optauit (imo uoluit et imperauit), superstitibus Bucolicis Georgicisque 34)? Et nos nonnisi postquam omnia nostra recognouimus, in hanc sententiam deducti sumus.Libros ergo de natura confecimus, quarum causa satis dictum est. Hyperboreorum loco Theognoston 35) , de moribus imitatione Aristotelis, quod in sua Republica censuerit tyrannidem longissimam uix usque ad centum annorum spatium extendi 36), cum id falsum sit. De uita nostra, quod uidear ad hoc commodo, necessitate et tot occasionibus incitatus, nec iniucundum sit mihi tam 37) perlustrare 38) si Epicurus non omnino fallitur.De dentibus, quod longorum morborum curam certa methodo tradiderim, non secus quam in Commentariis acutorum. De indica lue, quod tam multi de hoc ad me scripserint, et ego farraginem grandem in hoc argumentum congregassem. Porro de tuenda sanitate multae fuerunt causae, Galenum primum nimis exactum dum sequitur ordinem, multa obscura, pleraque incerta, omnia imperfecta reliquit, pudet dicere, quandoquidem adeo circa illas suas frictiones et exercitationes aberrat, uagatur, immoratur, ut neque quale uinum sanis et iuuenibus dare conueniat, in tot locis opportunis, tantisque uoluminibus, quasi ex professo uitasse uideatur, docere meminerit. Omitto quod neque mos antiquorum, nec Graecorum, sane conueniat Italis, et praesenti tempore, nec eaedem pene res sint: refert enim in secundo de alimentis arum in Cyrenaica regione mandi ut rapum, nec ullo modo esse molestum. Ignorauit etiam distillationis artificium, ea aetate nondum inuentum. Non parum etiam debuit apud me ualere imperium eius, cuius et summa potestas et bonitas conspicuae sunt. Libellum actus ut actuarium 39) et in machinis igneis igniculum addidi.Caeterum si quis uolet ad priorum decem octo normam, reliquos omnes redigere libros, resectis his quae minus congruunt aut necessaria sunt, prout et nos quibusdam in locis aliorum egimus, ut de uarietate rerum, operae pretium fecerit, et ei gratias habebimus. Memineris autem quod, cum libri omnes, saltem boni, diuino lumine conscripti sint, trifariam tamen hoc contigerit, uel ut ab eo illustrati 40) quod 41) est commune omnibus, omnis enim sapientia a Domino Deo est, et ut platonici putant, noster intellectus a bono cui iungitur fit 42) intelligens 43), et animam supra conuersam illuminat; alter modus est magis euidens, cum particulatim etiam se infundit, de quo falso platonici aliqui 44) dubitauerunt, lex nostra non ambigit, tribuiturque probis hominibus; tertius est cum quibusdam occasionibus oblatis apprehenditur, uelut mihi contigit anno praesenti MDLXXVI 45) pridie Idus Martias, dum scriberem ferulae historiam in libro de tuenda sanitate, laudabam enim quod placuissent ferulacea 46), occurrit mihi senex non togatus, imo pannosus, in foro olitorio Romae, quod piscario proximum est, qui me dissuasit ab usu eius dicens posse iuxta Galeni sententiam statim perimere uelut et cicutam; cui cum respondissem me dignoscere probe cicutam a ferula, dixit: «Caue, scio quid dico» et de Galeno quaedam obmurmurauit. Reuersus domum, inueni locum quem alias non animaduerteram. Propterea, etsi non prorsus, magna ex parte tamen mutata sententia priori, multas exceptiones addidi: quod in Italia collecta essent, de eorum caule 47) esse intelligendum si modo tutus esset usus, si non obesset frigiditate, posse tamen ut medicamentum naturae non adeo familiare, utendum esse eo 48) non abutendum, colligendum uere nouo non aestate ineunte, ortu ubi 49) trifolium abundaret, si timeret aliquis ab eo 50) praegustare, zedoariam aut malum Medicum, panem cum allio 51) incoctum, cani aut gallinae offerendum.Itaque si quis haec animaduertat 52), fructum non leuem ex lectione colliget et promerenti, ut ab initio praefati sumus, gratias aget 53), sic hortor ut corrigant lege Augustana. At nostra quidem, ut praefatus sum, noua eadem arte conscripta sunt 54), diligentia non eadem.
―――――――― 1) N. a manifestement introduit dans cette liste un ordre différent de celui qu'avait utilisé Cardan: M. présente un classement moins rationnel: Impressi mathematici - Impressi astronomici - Impressi Phisici - Scripti mathematici - Scripti Phisici (sic) - Scripti morales - Impressi morales - Variorum opusculorum I - Variorum opusculorum II - Medicinae opusculorum III - Impressi commentarii Medicinae (sauf le De alimento) - Scripti in medicina arte - In theologia - et extra numerum Diuersorum Argumentorum - Impressi (il s'agit du De alimento) - In diuinandi genere - Extant impressi quos non connumero. Les ouvrages sont numérotés dans la marge. (??) 2) NS, à ce moment, et pour les trois ouvrages suivants, changent la présentation: «de Sapientia lib. 5». Dayre supprime la mention «lib.» après chacun de ces quatre ouvrages. (??) 3) De tuenda sanitate NSD : De tuenda sanitate, in p° usque ad senect., in 2° de senibus, in 3° de morbosis, in 4° de addictis M. 4) sim MNS : sum D. 5) cap. 37 M in margine 6) circiter NSD : omisit M. 7) esse : omisit D. 8) quoniam MNS : quia D. 9) ex geminatis NSD : ingeminatis M. 10) inuentum MD : uiuentum NS. 11) Ligeri NSD : liri M. 12) nec NSD : non M. 13) libro NS : libros MD. 14) enim MNS : omisit D. 15) reditus NSD : redditus M. 16) recuderetur NSD : reuiderentur M. 17) aquis NSD : de aquis M. 18) quam necessaria MNS : omisit D. 19) legendus. Dialecticam NSD : legendus, neque enim artem contempseris: contenta poetarum more. Dialecticam M. 20) putaui MNS : putuai D. 21) ostenderem NSD : omisit M. 22) illis a quibus multa acceperam NSD : etiam illi a quo acceperam M. 23) saltem me NSD : omisit M. 24) particulas. Huiusmodi NSD : particulas huiusmodi M. 25) in mortalitate D : immortalitate MNS. 26) mori NSD : moris M. 27) suffcere MNS : successere D. 28) statui M : status NSD. 29) calamitates. Nihil tutum illis, caedes NSD : calamitates, mihi tutum hic et alibi etiam, illis nullibi, caedes M. 30) At prorsus NSD : At quod prorsus M. 31) est NSD : omisit M. 32) curo). Est quinto NSD : curo) est. Quinto M. 33) alium MNS : omisit D. 34) Bucolicis Georgicisque NSD : Bucolica Georgicaque M. 35) Theognoston D : Theognoscon MN Theonoscon S. 36) extendi D : extendit MNS. 37) tam MSD : eam N. 38) perlustrare NSD : perlustrari M. 39) actuarium MNS : auctarium D. 40) illustrati NS : illustrari MD. 41) quod NSD : hoc M. 42) fit NSD : sit M. 43) intelligens NSD : inelligens M. 44) aliqui MNS : alii D. 45) anno praesenti MDLXXVI : in margine M. 46) ferulacea NSD : feruli oua M. 47) de eorum caule NSD : de illius ouo M. 48) eo NSD : ea M. 49) ortu ubi NSD : ortam ibi M. 50) eo NSD : ea M. 51) allio MNS : illo D. 52) animaduertat MNS : animaduerterat D. 53) gratias aget NSD : aget gratias M. 54) sunt MNS : omisit D. |