BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hieronymus Cardanus

1501 - 1576

 

Hieronymi Cardani

de propria vita liber

 

____________________________________________________________________________

 

 

 

capvt xliv

Quae in diuersis disciplinis

digna adinueni

―――――

Nullam quasi esse scias quam praeferas inuentionem: in dialectica cum una fuisset nota (aristotelica) rem et usum diuisimus ut singuli discipuli euclidisticae, ptolemaicae 1), archimedicae, hippocraticae, galenicae et scoticae praecepta perciperent. Praeterea dilemmatis usum extendi, uelut et doctrinae crassae, trovpou, amplificationis, splendoris, per quas spectra uidere plurimi contenderunt et animam quasi a corpore abstrahere.

Tum sapientiae experimenta ea praeferre quae mirabilia uidentur, ut ex tam breui spatio liceat tot depromere, quasi in mortalibus per circulum, uelut in immortalibus initia finibus coeant. Nec liceat etiam lectione (modo non exscribantur) simulacra aut exempla excerpere, ut labor plurium mensium unius horae spatium imitari, supplere aut aequare possit. Adeo uero res super aucta est, ut extemporaneum profitendi munus quod alias tanti faciebant desinant iure admirari. Dignique etiam uenia sint, qui ad malum daemonem talia referunt, quando neque bonum, neque Dei benignitatem agnoscunt.

In arithmetica totam pene et capitula algebrae appellata, et numerorum tot proprietates, maxime rationem inter se similem habentium, et illorum ac iam inuentorum tractationem, aut facilem, aut admirabilem, aut utramque. ln geometria confusam et reflexam proportionem infiniti cum finitis et per finita 2) tractationem, quamquam ab Archimede prius inuentam. In musica nouas uoces, nouosque ordines inueni, aut potius inuentos in usum reuocaui, ex Ptolemaeo et Aristoxeno.

In naturali philosophia 3) sustuli ignem ab elementorum 4) numero, omnia docui esse frigida, non commutari elementa 5) inuicem, palingenesim, qualitates ueras esse tantum duas, calorem et humidum, uim salis et olei, non esse in mistis principium ad generationem animalium perfectorum nisi calorem caelestem, Deum debere dici immensum, omnia quae partes habent diuersas ordinatas animam habere et uitam, animae nostrae immortalitatem iuxta philosophos ueram non umbratilem, numero omnia constare, ut in plantis foliorum et seminum, certo, principium similitudinis esse modum agendi ab uno agente et una materia, ab hoc sequi tot uarietates et pulchritudinem, terram esse per se, et non ut mistum cum aqua, inde prominere in partibus oppositis saepe, cur oriens sit melior 6) occidente, cur recedente sole post solstitia tam calor quam frigus multis diebus augeatur, quid fatum et quomodo, de causis rerum mirabilium, uelut cur 7) mille aleae in mille iactibus si sint legitimae, necessario iaciunt monadem, ab omnibus foliis plantarum putridis diuersum iuxta foliorum naturam animal generari, naturam nullam esse, sed rem fictam et uanam, principium multorum errorum, ab Aristotele introductam solum ut Platonis opinionem nomine euerteret, tum alia innumerabilia, sed illud praecipue, quod docui deducere contemplationem rerum naturalium ad artem et opus, cum nulli ante me ne id tentare quidem aggressi sint.

In morali philosophia 8), aequalitatem conditionis omnium non solum hominum sed etiam uiuentium, unde naturaliter coniectari licet compensationem a morte actionum, in 9) hominibus utilitatem capere ex aduersis, quaenam optima uita et quomodo cum aequalitate stare possit, tria esse regna, quod in regno humano melius persaepe esset nescire quid bonum uel malum, si nescias quantitatem, in aliis autem secus, sicut etiam de felicitate in unoquoque, cognitio morum hominum primo in genere, post iuxta gentes et reliqua ut consuetudines, demum huius proprie uel alterius.

In medica arte, rationem ueram criticorum dierum, curam podagrae et febris pestilentis generalem, transmutationes multiplices in olea, ex medicamentis non purgantibus purgantia conficere, de aquis singularibus 10), artem coquendi cibos multiplicem et utilem, prauorum medicamentorum in utilia et facilia transmutationem, item horribilium in facilia, praesidia quae liberant 11) asciticum et roborant, ut possit ipsa die per urbem ire. Item quomodo ex unius membri cura, possimus in alterius morborum ac causarum, tum cognitionem atque curationem deuenire, et quomodo unius libri repetita ter quaterue lectione diuersorum morborum cognitio et curatio haberi possit. Vera secandi herniosos ratio a me reuocata 12) in usum est et breuior, et historia locuples 13) urinarum, cum uix habeamus illarum quaedam uestigia et umbras. Interpretatio etiam a me librorum difficiliorum scripta est Hippocratis, praecipue legitimorum, sed nondum perfecta est qua die haec scribimus, scilicet XVI Calendas Decembris MDLXXV. Praetera materiam de morbo Gallico ampliter et experimenta ad morbos difficillimos, comitialem, insaniam, caecitatem, in paucis ut de seta equina ad hydropem, alias 14) ad scirrhos, urigines meiendi, morbos articulares plurima, et ad lapidem renum, colicam, haemorrhoidas, et alia ad V millia. Absolutorum autem problematum seu quaesitorum ad XL millia, minutiorum CC millia relinquam, unde lumen illud patriae nostrae appellabat «uirum iuuentionum».

 

――――――――

 

1) ptolemaicae NSD : ptolomaicae M. 

2) per finita NSD : perfinita M. 

3) 3 M in margine. 

4) elementorum NSD : alimentorum M. 

5) elemena NSD : alimenta M. 

6) melior NSD : melius M. 

7) cur MNS : omisit D. 

8) 4 M in margine. 

9) in NSD : ni M. 

10) singularibus NSD : singularibus, spygmatica magni usus et potentiora medicamentis M. 

11) in facilia, praesidia quae liberant NSD : in facilia,           quae statim liberant M. 

12) reuocata NSD : euocata M. 

13) locuples NSD : locuplex M. 

14) alias NSD : alia M.